Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Praescribitur oleum quod ardeat in lucernis candelabri: item panes propositionis, qui et quales esse debeant, vers. 5; secundo, vers. 10, blasphemus jussu Dei lapidatur.
Textus Vulgatae: Leviticus 24:1-23
1. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, 3. extra velum testimonii in tabernaculo foederis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. 4. Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. 5. Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas; 6. quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues; 7. et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. 8. Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel foedere sempiterno; 9. eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. 10. Ecce autem egressus filius mulieris Israelitidis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, jurgatus est in castris cum viro Israelita. 11. Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) 12. Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. 13. Qui locutus est ad Moysen, 14. dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. 15. Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; 16. et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. 17. Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur. 18. Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. 19. Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum: sicut fecit, sic fiet ei; 20. fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet, qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. 21. Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. 22. Aequum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester. 23. Locutusque est Moyses ad filios Israel; et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi.
Versus 2: Praecipe Filiis Israel Ut Afferant Tibi Oleum
2. PRAECIPE FILIIS ISRAEL UT AFFERANT TIBI OLEUM. — Nota: Quatuor erant functiones sacerdotum in tabernaculo: prima, et praestantissima, de qua hactenus actum est, erat immolatio sacrificiorum; secunda, incensio thymiamatis in altari ad id deputato intra Sanctum, de qua functione dictum est Exodi XXX, 7; tertia, propositio panum propositionis; quarta, accensio lucernarum in candelabro: de duabus hisce postremis agitur hoc capite. Porro filii Israel, sive totus populus debebat sumptus praebere ad has quatuor functiones necessarios, quia nomine totius populi eas obibant sacerdotes.
Ideoque primo, in censu populi quisque solvebat in hunc usum dimidium siclum, Exodi XXX, 13; secundo, in festis tribus quotannis offerebant singuli aliquid ad eumdem usum, quantum scilicet ex devotione volebant. Nam praeceptum erat Exodi XXIII, 15: «Non apparebis (quod ter fiebat in anno) in conspectu meo vacuus;» tertio, erat gazophylacium, in quod injiciebat quisque quod volebat pro sumptibus templi, de quo Lucae cap. XXI, 1; quarto, sicut sumptu publico debebat populus certas victimas pro peccato adducere, uti patuit cap. IV, vers. 14, et cap. XVI, vers. 5: ita similiter debebat afferre oleum ad lucernas, et similam ad panes propositionis conficiendos, uti hic praecipitur; non quod cuilibet in particulari id praecipiatur, sed quod toti populo: unde principes et magistratus ex communi aerario haec dependebant. Nam primitiae, decimae et aliae oblationes cedebant in jus et alimentum sacerdotum: nullam enim ipsi aliam partem, aut haereditatem a Deo inter suos populares acceperant. Accidebat tamen non raro, ut aliqui subinde religiosiores, maxime principes, sive Hebraei, sive Gentiles, vel omnino, vel magna ex parte hos sumptus praestarent, uti fecit Ezechias rex, II Paral. XXXI, 3, et Seleucus rex Asiae, II Machab. III, 3, et Artaxerxes rex Persarum, I Esdrae VII, 23.
OLEUM DE OLIVIS PURISSIMUM AC LUCIDUM. — Hebraice, oleum purum contusum in lumen (ut vertunt Septuaginta), id est oleum pili tunsione defluens, liquidum et lucidum, amurca remota et faecibus.
AD CONCINNANDAS LUCERNAS (id est ad accendendas lucernas: ita Septuaginta, Chaldaea et Hebraea) JUGITER (id est singulis noctibus, ut explicatur vers. seq.; nam ardebant lucernae a vespere usque ad mane; mane autem extinguebantur: vide dicta Exodi XXVII, 20) EXTRA VELUM TESTIMONII, — quod scilicet oppansum est testimonio, id est arcae quae continet testimonium, id est legem sive tabulas legis, quae testantur quid a nobis fieri velit Deus. Est metonymia, q. d. Ardeant hae lucernae in Sancto ante Sanctum sanctorum.
Sensus Tropologicus: Lucernae ut Apostoli et Doctores
Tropologice, lucernae sunt Apostoli et Doctores, quibus ait Christus: «Vos estis sal terrae, et lux mundi.» Audi S. Paulinum, epist. 31, compellantem S. Augustinum, Ecclesiae doctorem: «O lucerna digne super candelabrum Ecclesiae posita, quae late Catholicis urbibus de septiformi lino, pastum oleo laetitiae lumen effundens, densam licet haereticorum caliginem discutis, et lumen veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas! Os tuum fistulam aquae vivae, et venam fontis aeterni merito dixerim: quia fons vivae aquae salientis in vitam aeternam Christus effectus est. Cujus desiderio sitivit in te anima mea, et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit.»
Versus 5: De Panibus Propositionis
5. ACCIPIES QUOQUE SIMILAM, ET COQUES EX EA DUODECIM PANES. — Nota: Hi sunt panes propositionis, id est propositi Domino, ad quos similam dabat populus; ex qua non laici, sed ipsi Levitae, puta Caathitae, panes hos conficiebant et coquebant, ut patet I Paral. IX, 32, et cap. XXIII, vers. 29. Pari modo Levitae praerant aromatibus, ex quibus ipsi sacerdotes, ut patet I Paral. IX, 30, conficiebant sacra unguenta, praescripta Exodi XXX, 23 et seq. Porro hi panes fiebant ex simila purissima, cui subigendae pro aqua infundebatur olei purissimi quarta pars hin, id est olei librae tres, puta unciae 36. Deinde simul cum panibus apponebant quartam partem hin vini (quod, ut mox dicam, postea Deo libabant), id est vini libras tres, cum 4 unciis. Est enim vinum oleo gravius.
Nota secundo: Panes hi erant duodecim, ut scilicet quaeque tribus suum quasi panem Deo offerret: hisce enim panibus duodecim tribus protestabantur se jugiter a Deo ali; et vicissim Deus hac gratitudine oblationis eorum quasi illectus, ostendebat se eorum meminisse, eorumque memoriam et memoriale semper ante se habere, ut eos alere et curare pergeret.
Hinc tertio, hisce panibus imponebant thus, ut significarent se omnia Deo debere, seque omnia Deo accepta referre per panes propositionis, quos cum thure semper ponebant ante Dominum: thus enim significabat panes oblatos esse Domino, tanquam qui Domini sint, illique debeantur. Porro thus hoc elapsa hebdomade, cum panes auferrentur, et novi surrogarentur, adolebatur Deo cum sacrificiis, uti jussum est Levit. II, vers. ult.
Quarto, addunt Septuaginta, Chaldaea et Philo panibus hisce impositum fuisse salem: haec enim erat quasi mensa Dei; sal autem in omni mensa apponi solet, ut cibos condiat, et sapidiores faciat; nam Levit. II, 13, ita praecipitur: «In omni oblatione tua offeres sal.»
Quinto, singulis sabbatis panes novi, recentesque et calidi ponebantur in mensa, ut patet vers. 8; veteres vero tollebantur, eosque comedebant sacerdotes: iis enim solis hisce panibus vesci licebat, ut patet Matth. XII, 4.
Sexto, erant hi panes azymi, et quisque eorum ponderabat duas decimas, id est libras tredecim cum dimidia, ut mox patebit: erant ergo magni hi panes. Unde septimo, in mensa ponebantur seni et seni panes altrinsecus, id est alteri contra alteros, ita ut sex sibi invicem imponerentur, instar duarum turrium; vel potius et concinnius, ut bini singuli jungerentur, quorum unus alteri imponebatur; ita ut duo essent ordines panum, ut scilicet primo ordine, inferne in mensa ponerentur tres panes consequenter, qui singuli haberent alium sibi superpositum: deinde juxta eos poneretur alius similis ordo trium panum, cum tribus aliis eis impositis. Probabile est panes singulos impositos fuisse magnis acetabulis, sive crateribus inferne, superne vero tectos fuisse (ne a pulveribus et a muscis foedarentur) aliis vasis, quae thuribula vocantur, Exodi XXV, 29, inquit Vilalpando et Vatablus. Denique utrique panum ordini utrimque apponebatur, primo, una phiala, id est universim duae phialae plenae thure; secundo, vasculum sale plenum; tertio, cyathus cum vino utrimque, id est duo cyathi, qui pariter cooperti fuisse videntur, tum ob muscas et pulveres, tum ne vini vis evanesceret et acesceret.
Octavo, hi panes ex publico offerebantur, scilicet populus offerebat similam optimam, eamque pinsebant Levitae. Addit S. Hieronymus in Malach. I: «Panes, inquit, propositionis juxta traditiones Hebraicas, ipsi sacerdotes serere, ipsi demetere, ipsi molere, ipsi coquere debebant.» Verum haec traditio non convenit cum Scriptura, nec cum Josepho.
Denique cum panibus etiam vinum in hac mensa Deo oblatum fuisse, ut integrum in ea Deo jugeque proponeretur convivium, docet ex Josepho, et ex mensa in arcu triumphali Titi Romae sculpta, Vilalpando, lib. IV De Templo, cap. XIV. Unde et verisimile est vinum, ne acesceret, singulis sabbatis cum panibus renovatum fuisse, veteri in honorem Dei libato, id est effuso coram oraculo et Sancto sanctorum. Vinum enim Palaestinum, cum sit potentissimum, facile ad 8 dies servari poterat: id enim experimur in vino Hispanico. Vilalpando tamen censet vinum, eodem die quo inferebatur, libatum fuisse.
Sensus Tropologicus: Panes Propositionis ut Opera Misericordiae
Tropologice, hi panes significant opera misericordiae, quibus ad Sanctum sanctorum, id est ad coelum, accedimus, qui semper debent esse in conspectu Domini, quia semper ad ea parati esse debemus.
Secundo, debent esse duodecim, id est copiosi et liberales, ut non una die aut hebdomade, sed qualibet largam eleemosynam demus: duodenarius enim est symbolum universitatis.
Tertio, imponitur eis thus lucidissimum, quia haec charitatis opera fieri debent, non ad vanam gloriam aucupandam, sed solius Dei intuitu, utque ei soli sacrificium hoc charitatis offeramus.
Quarto, imponitur eis sal, ut significetur cum discretione haec opera esse peragenda, ut magis indigenti et utili ea impendamus. Rursum, sal mortificationem, quae jejunio aliisque modis fit, thus orationem, significat: nam, ut ait Angelus ad Tobiam, cap. XII: «Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna.»
Quinto, per singula sabbata mutantur, quia in die Dominica solent Christiani facere collectas eleemosynarum, ut patet I Cor. XVI, vers. 1. Rursum, cum novum sabbatum venit, id est cum novum beneficium accepimus, aut receptum recordamur, novas eleemosynas facere, Deoque per eas gratias agere debemus.
Sexto, panes erant azymi, quia eleemosyna jungi debet cum puritate vitae; erantque panes magni, quia magna debet esse eleemosyna: nam, ut ait S. Chrysostomus: «Eleemosyna non depauperat, sed ditat; promissum est enim: Date, et dabitur vobis.»
Septimo, seni erant a dextris, et seni a sinistris, quia tam in inimicos, quam in amicos benefici esse debemus, ut vincamus in bono malum.
Octavo, fiebant e simila optima, quia non vilia, sed meliora Deo et pauperibus sunt danda. Ita Ribera, lib. II De Templo, cap. XI. Audi illustre misericordiae et beneficentiae apud Gentiles exemplum, quod refert Valerius Maximus, lib. IV, cap. VIII: «Erat, inquit, opibus excellens Gillias; sed multo etiam animo, quam divitiis locupletior, semperque in eroganda potius, quam in contrahenda pecunia occupatus: adeo ut domus ejus quaedam munificentiae officina crederetur. Alimenta inopia laborantibus, dotes virginibus paupertate pressis, subsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. Hospites quoque benignissime excepti, variis muneribus ornati dimittebantur. Quodam tempore quingentos simul Gelensium equites, vi tempestatis in possessiones suas compulsos, aluit ac vestivit. Quid multa? non mortalem aliquem, sed propitiae fortunae benignum diceres esse sinum, quod Gillias possidebat, omnium quasi commune patrimonium erat.»
Quid jam faciat Christianus, quid Ecclesiasticus? sane domus ejus eleemosynae officina sit oportet, nisi ab Ethnico Gillia vinci velit. Habeat mensam pauperibus semper paratam, panes egenis semper propositos aut proponendos, ita cum S. Joanne Eleemosynario a Deo benedicetur, et quo plus dabit, eo plus recipiet. Scriptum enim et promissum est ab ipsa Veritate: «Date, et dabitur vobis.» Audiat S. Chrysostomum, hom. 53 et 68 ad Populum: «Quo plura, inquit, dederis Deo, eo plus te diligit; quibus majora debet, plus tribuit; et gratia cum aliquem videt cui nihil debet, eum fugit et aversatur; eum vero intuetur eum cui aliquid debet, continuo ad eum accurrit. Omnia ergo tibi facienda sunt, ut Deum habeas debitorem.» Dices: Quomodo id efficiam? Respondet Chrysostomus: «Nunc hujusce rei tempus est: nunc enim esurit, nunc sitit, nunc nudus est in pauperibus; cum vero haec vita elapsa fuerit, tui non indigebit; et nunc indigere vult propter te. Cibari a te vult, ut te cibet; indui, ut te induat. Pecuniam ergo contemne, ne contemnaris; ut dives sis, tua largiter da; ut colligas, disperge: imitare seminantem. Semina in benedictionibus, ut de benedictionibus et metas.» Quod si dicas: Proles mihi sunt ditandae; occurrit Chrysostomus: «Si filiis, inquit, omnia dimittas, periculosae custodiae tua cuncta commendasti. Si vero Deum eis relinquas haeredem et tutorem, innumeros reliquisti thesauros. Si vis filios divites in tuto relinquere, Deum ipsis relinque debitorem, et hoc eis chirographum trade: Deus centuplum quod promisit, rependet. Deo ergo foenerare.»
Sensus Allegoricus: Panes Propositionis ut Eucharistia
Allegorice, panes hi significant Eucharistiam, in qua sub specie panis corpus Christi proponitur. Ita S. Hieronymus in I Malach., Cyrillus, catechesi 4 mystagog., Damascenus, lib. IV, cap. XIV, Isychius et Rupertus. Hic panis est duarum decimarum, id est duarum naturarum: Christus enim et Deus est et homo; suntque 12 panes, quia primi coenam hanc Eucharisticam coenaverunt duodecim Apostoli; imponitur eis thus, id est gratiarum actio et oblatio, quae principatum tenet in Dominica coena, inquit Isychius; non licet eos comedere nisi in loco sancto, id est, in pura et sancta anima ac conscientia.
De Pondere Panum
Qui singuli habebunt duas decimas. — Decima erat decima pars ephi sive trium modiorum. Ephi enim erat decima pars cori, id est 30 modiorum. Josephus, lib. III, cap. III, decimam vocat assaronem, dicitque eam continuisse 7 cotylas. Cotyla autem, inquit Ribera, 9 unciarum erat mensura: ergo decima habuit 63 uncias, id est 5 libras et 3 uncias; duae vero decimae et singuli panes inde confecti erant decem librarum cum dimidia. Verum in fine Pentateuchi ostendam gomor, sive assaronem fuisse mensuram continentem 8 libras, sive 96 uncias aquae, aut vini, aut frumenti Palaestini. Haec enim omnia aeque ponderant, teste Vilalpando. Porro vas continens 8 libras frumenti Palaestini, tantum continebat 5 libras farinae ejusdem cum 4 unciis. Frumentum enim Palaestinae nostro longe est melius, densius et ponderosius. Cum ergo tritici nostri vas aliquod, v. g. gomor, det farinae (farina enim molendo fit rarior, itaque levior frumento) gomor et insuper tertiam partem gomor, uti nostri molitores, qui id studiose observarunt, testantur; tritici Palaestinae gomor unum dabit farinae gomor cum dimidio. Quare cum gomor cum dimidio farinae aequiponderet suo gomor tritici, ex quo molitum est, hinc sequitur quod gomor tritici ponderans 8 libras, dederit sesquigomor farinae, ita ut gomor farinae ponderarit 5 libras cum 4 unciis: sic enim sesquigomor farinae ponderabat 8 libras sui tritici, ex quo molitum est.
Gomor ergo, sive assaron tritici Palaestinae, continebat 5 libras farinae cum 4 unciis; duo gomor, et panis inde confectus continebat 10 libras cum 8 unciis. Illis adde pondus aquae, quae miscetur farinae, ut fiat panis; quod pondus facile est quarta pars ponderis farinae: nam tres unciae farinae facile, ob aquam immixtam, dant quatuor uncias panis, uti nostri pistores testantur; quare 10 librae, cum 8 unciis duorum assaronum farinae, dabant ob aquam immixtam panis libras 13 cum dimidia. Singuli ergo hi panes erant 13 librarum cum dimidia. Magni ergo erant hi panes, et totam pene mensam (utpote parvam) occupabant: nimirum, magno Deo, et magna danti, magna reddenda sunt, praesertim a tota aliqua tribu et populo.
Denique censet Vilalpando singulos hosce panes habuisse duo gomor farinae, in memoriam ejus, quod Deus feria sexta, pro ea et pro sabbato sequente (quo quiescendum erat), depluebat duo gomor manna, Exod. XVI, 22. Addit ipse et alii duas decimas similae continuisse 12 libras, et addita aqua in pane 16 libras. Verum sic nimis magni et immanes fuissent hi panes; quod ut evitent alii, ut Robertus Cenalis et Aleazar, qui exacte de priscis Hebraeorum mensuris scripserunt, hic et alibi decimam accipiunt, non ephi, sed gomor, cujus decima pars erant unciae pene 10, quae duae decimae confecissent panem 19 circiter unciarum, id est unius librae, ac septem unciarum. Verum huic sententiae obstat, quod sacra Scriptura et Josephus asserant et exprimant hanc decimam esse assaronem, esseque decimam non gomor, sed ephi, Exod. XVI, vers. ult. Adde: sic satis exigui fuissent hi panes. Maneat ergo quod dictum est, panes hos fuisse 13 librarum cum dimidia.
Versus 6: Super Mensam Purissimam
Super mensam purissimam, — super mensam auream.
Versus 7: Ut Sit Panis in Monumentum Oblationis Domini
UT SIT PANIS IN MONUMENTUM OBLATIONIS DOMINI, — q. d. Ut panis iste sit juge memoriale oblationis jugis, quam hoc pane Hebraei Domino faciunt; unde ex Hebraeo ita vertas: Pones super eos thus, et thus sit pani in memoriale ignitionis, id est ignitae oblationis Domini; q. d. Impones panibus thus, ut thus significet panem Deo oblatum, et jugem hanc panum oblationem Domino fieri; thus enim soli Deo per ignem adoletur. Aliter vertunt et explicant Vatablus et Cajetanus, sic videlicet, ut thus sabbato vice panis fiat ignitio, id est, in igne adoleatur Domino; nam memoriale cap. II et alibi vocatur illa pars minchae, quae Domino adolebatur loco totius minchae.
Versus 8: Per Singula Sabbata Mutabuntur
PER SINGULA SABBATA MUTABUNTUR, — ne scilicet nimis desiccentur aut corrumpantur, fiantque inepti ad esum. Ita Abulensis.
Suscepti a filiis Israel, — q. d. Quorum materia, id est farina, data sit a filiis Israel, sed pista a Levitis.
FOEDERE SEMPITERNO, — quia hi panes sunt quasi symbolum perpetuum foederis initi inter me et populum, illiusque memoriam continuo ingerunt. Simile dixi de sale foederis, cap. II, 13.
Hinc censet Abulensis etiam tempore schismatis sub Jeroboam, semper panes hosce fuisse Domino oblatos, eosque, numero 12, uti praescriptum est vers. 6, tum quia multi ex duodecim tribubus in hoc schismate adhaeserunt duabus tribubus, Deo et templo; tum quia hic dicitur hosce panum ritus servandos esse foedere sempiterno, id est quamdiu duratura erat lex vetus et judaismus. Simili modo duodecim lapides in rationali manserunt tempore schismatis, imo post eversionem decem tribuum; nam Josephus testatur se eos vidisse in rationali.
Versus 9: Eruntque Aaron et Filiorum Ejus
ERUNTQUE AARON ET FILIORUM EJUS, UT COMEDANT EOS IN LOCO SANCTO, — in atrio tabernaculi. Non est verisimile, crescente numero sacerdotum, duodecim hosce panes fuisse dispertitos per omnes omnino sacerdotes: sic enim quisque ex eis non habuisset frustulum; sed cum sacerdotes distributi essent in 24 classes, ut patet I Paralip. XXIV, quarum quaeque suam septimanam ministerii per vices obibat in tabernaculo, verisimile est quamque classem panes suae septimanae inter se distribuisse. Ita Abulensis. Ex hoc loco colligitur solis masculis filiis sacerdotum edere licuisse hos panes; atque hoc est quod ait Christus, Matth. XII, 5: «Quos (panes propositionis) non licebat ei edere, nisi solis sacerdotibus.» Hoc etiam indicant hic sequentia: «Quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini,» q. d. Panes hi comedentur tantum a sacerdotibus eorumque filiis, quia sanctissimi habentur, et sunt inter oblationes Domini; offeruntur enim in ipso Sancto, cum ipsae victimae offerantur extra Sanctum in atrio; quae autem valde sancta erant, haec a solis masculis stirpis sacerdotalis comedi poterant, ut colligitur Numer. XVIII, 10.
Nota: Panum horum oblatio non erat sacrificium proprie dictum; nulla enim in iis fiebat immolatio. Vocantur ergo hic sacrificium, id est oblatio, per catachresin. Noster tamen Gabriel Vasquez, III part., disput. 220, num. 28, censet hosce panes fuisse sacrificia: quia, inquit, coquebantur a sacerdotibus in clibano, idque in loco sancto, puta in atrio, quasi haec coctura fuerit eorum immutatio et sacrificatio. Verum hoc et incertum est, uti jam dixi, et insufficiens; nam in clibano farina immutabatur, non panis. Adde, haec coctura et immutatio fiebat in clibano, non in altari; altare autem est proprius locus sacrificii: unde et mincha sive panis coctus in sartagine, craticula aut clibano, non erat sacrificium nisi cum in altari pars ejus adolebatur Deo, ut patet Levit. II.
Versus 10: Blasphemus
10. Ecce autem egressus, etc., jurgatus est, q. d. Ecce autem coepit jurgari Aegyptius; sic enim egredi subinde capitur pro aggredi et incipere quippiam, ut Exod. II, 1; Deuter. XIII, 13. Intexitur haec historia hic, quia contigit sub idem tempus, quo datae sunt praecedentes leges. Causa jurgii non exprimitur. Judaei dicunt eum jurgatum esse, eo quod esset ebrius. Verum hoc refutat Abulensis; nam Hebraei in deserto carebant vino et sicera, atque solo manna et aqua vivebant, neque excedebant in cibo et potu, sed aeque multum quotidie comedebant, videlicet unum gomor. Alii suspicantur eum voluisse figere tabernaculum cum Danitis, eo quod esset ex matre Danita, licet patrem haberet Aegyptium, indeque ortum esse jurgium; verum et hi divinant.
Versus 11: Cum Blasphemasset Nomen
11. Cum blasphemasset nomen Domini, et maledixisset. — Judaei vertunt, protulit illud nomen (Dei scilicet tetragrammaton, quod antonomastice vocatur שם השם shem hasshem, id est «nomen»), et maledixit. Unde putant ipsi eum duo peccata admisisse: primum, quod pronuntiaverit nomen Dei tetragrammaton, quod Judaeis est ineffabile; secundum, quod maledixerit. Verum errant, unum enim tantum fuit ejus peccatum, scilicet blasphemia seu maledictum in Deum. Unde Hebraea ita vertenda sunt, perforavit, id est blasphemavit, illud nomen (sanctum et augustum Dei), et maledixit; נקב nukab enim, sive קבב kabab significat cavare, perforare, et inde per metaphoram evacuare honorem, id est maledicere et blasphemare.
Fabulantur Rabbini blasphemum hunc fuisse filium illius Aegyptii quem occidit Moses, Exod. II, 12, quodque ipse Deum primo blasphemarit, deinde Mosi maledixerit, volens ulcisci mortem patris sui; Deus vero, curam habens suorum, magis voluit ulcisci injuriam Mosis quam propriam, ideo dixit: Educ maledicum, et non: Educ blasphemum; ita isti fabularum figuli.
Allegorice, blasphemus hic significat Antichristum, ait Radulphus: erat enim de tribu Dan, ex qua pariter nascetur Antichristus; unde omnes Danitae Antichristo, quasi cognato suo, adhaerebunt, et vix ullus ex iis Christo crediturus est; ideoque Apocal. VII, ubi e singulis tribubus electi signantur et enumerantur, sola tribus Dan omittitur, uti exponunt ibidem Aretas, Beda, Haymo, Anselmus, Rupertus et Irenaeus, lib. V, cap. XXX.
Mater blasphemi vocatur Salumith, id est retributio, filia Dabri, id est loquelae, quia damnatio cui Antichristus destinatus est, blasphemiis ejus retribuetur: lapidabit eum omnis populus, quia omnes electi in die dejectionis ejus, eum condemnabunt, et sententia sua in abyssum praecipitabunt.
Versus 14: Ponant Omnes Qui Audierunt Manus Suas Super Caput Ejus
14. Ponant omnes qui audierunt (blasphemiam ejus) manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. — Moris erat apud Judaeos, ut testes super caput rei manus imponerent, quasi significantes hoc caput esse impium contra quod ferant testimonium, ideoque mortis esse reum. Addit Lyranus eos dicere solitos: «Malitia tua te adduxit ad mortem, non nos;» quasi dicerent: Tuo capiti mortem tuam imputa, non nobis. Unde super caput alicujus manus imponere, est contra eum ferre testimonium, ut patet Dan. XIII, 34. Aliam causam dat Oleaster, videlicet imposuisse veteres manus super caput rei, tanquam super hostiam piacularem; huic enim manus imponebantur, ut patet ex dictis cap. IV, 4 et 24, et cap. XVI, 21. Blasphemia enim, idololatria et similia gravia crimina, nisi vindicentur, videntur sui enormitate assistentes et vicinos, adeoque totam regionem polluere, et reddere obnoxiam divinae vindictae; quam ut avertant, Deo nocentem et reum dedunt, manusque ei imponunt, quasi hoc ritu reipsa precentur, ut Deus in eum omnem peccati poenam devolvat, nec in regionem aut populum crimen admissum vindicet. Simili modo idololatrae manus imponi jussit Deus, Deuter. XVII, 7. Vide et Deuter. XXI, 6, 7, 8, 9. Merito autem, inquit Theodoretus, Quaest. XXXIII, blasphemiae aptavit legem mortis, et poenam homicidii, ejusque reum lapidari jussit, quia blasphemator Creatorem cum interficere non possit, lingua ferit. Unde S. Augustinus in illud Matth. XXVI, 65, «blasphemavit,» ait: «Non minus peccant qui blasphemant Christum regnantem in coelis, quam qui crucifixerunt ambulantem in terris;» ut non mirum sit leges omnes civiles, canonicas et divinas tam severe in blasphemos animadvertere.
Poenae Blasphemorum
Nota est etiam poena blasphemi Sennacherib, qui ob blasphemiam cum 185 millibus caesus est; sic et Paulus blasphemum tradidit Satanae, I Tim. I, vers. ult.
Disce hic quantum crimen sit blasphemia, quamque acriter illud puniat Deus, etiam in hac vita. Nam de futura stat sententia Christi: «Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.» Ita blasphemus Pharao, dicens: «Non novi Dominum,» mersus est in mari Rubro. Ita Syri dicentes: «Deus montium est Dominus eorum, et non est Deus vallium;» multi a paucis Israelitis in valle praelio caesi sunt, III Reg. XX. Ita blasphemus Antichristus dejicietur in tartara, Apocal. XIII, 6, et XIX, 20.
Narrat Gregorius Turonensis, libro II Histor. cap. VII, et Sidonius, lib. VIII, epist. penult., quod, cum Aureliam obsiderent Gothi, Anianus urbis Episcopus cum clero Litanias per muros decantabat; audiens id sacerdos apud Gothos captivus exclamavit: «Cassa spe duceris, Aniane, si verbis adversarios abigi posse credis, eaedem precationes aliis urbibus non profuerunt.» Audierunt Sancti, et illico blasphemum vita spoliaverunt.
Julianus Apostata in bello Persico, divinitus lancea inter costas percussus, sanguinem suum manu in coelum jaculatus: «Exple, inquit, iram tuam, Galilaee» (ita Christum vocabat), «vicisti, vicisti.» Ita Sozomenus, Ruffinus, Eutropius.
Arius in Filium Dei blasphemus, alvum purgaturus, viscera effudit et expiravit.
Nestorii lingua a vermibus erosa est, eo quod dixisset B. Virginem esse Christiparam, non Deiparam.
Olympius Episcopus Arianus, Carthagine in Elyanensium balneo lavans, cum Trinitatem publice blasphemaret, tribus ictus jaculis, tanquam fulminibus consumptus est, anno Christi 510. Testis est Paulus Diaconus, lib. XV in Anastasio.
Fredericus II Imperator dicebat: «Tres fuere insignes impostores, qui humanum genus seduxerunt, Moses, Christus, Mahomet;» unde ab Innocentio IV in Concilio Lugdunensi damnatus, imperioque spoliatus est. Refert hanc ejus blasphemiam Lipsius, libro I Monit. politic. cap. IV.
Ista vetera, haec nostri sunt aevi et soli. Haeretici Hallas (oppidum id est prope Bruxellas, statua B. Virginis miraculosa celebre) capere cogitabant. Ex illis unus accedens ad urbem: «Ego, ait, meis manibus Hallensi mulierculae» (ita vocabat statuam B. Virginis) «nasum abscindam.» Audit Virgo et procurat ut eidem plumbea grande ex urbe missa nasus auferatur. Vixit ille miser, nomine Joannes Zwickius, fuitque ipsismet Hollandis assiduo ludibrio multos annos, et forte etiamnum vivit: res est notissima.
Decem sunt anni, ex quo Hollandi B. Virginis Sichenensis sacellum ceperunt: ab illo tempore Ostendam perdiderunt, omniaque illis infeliciter (cum prius feliciter) cesserunt. Fuit inter eos eques habens equum caecutientem, qui veniens ad sacellum irridens dixit: «Si Maria hic miracula facit, illuminet meum equum.» Audiit Virgo blasphemiam, moxque equo visum restituit, ipsum vero equitem blasphemum excaecavit. Id ante mortem, et in morte confessus fuit socius ejus, qui ob aliud crimen Weerteti extremo supplicio affectus est, uti ipsemet Weertensis Praetor, qui supplicio et quaestioni praefuit, scripsit ad me, qui tum ad B. Virginem Sichenensem in missione degebam, et mira Virginis ope manus Hollandorum effugi.
Versus 15: Portabit Peccatum Suum
15. Peccatum, — poenam peccati.
Versus 16: Qui Blasphemaverit Morte Moriatur
16. Qui blasphemaverit, morte moriatur, etc., sive ille civis, sive peregrinus fuerit, — etiam Gentilis et incircumcisus. Hic enim ex more et jure gentium, sortietur forum Judaicum ratione delicti ibi commissi, sicut blasphemus hic, licet Aegyptius, Mose tamen et Judaeis supplicio affectus est.
Versus 18: Animam Pro Anima
18. Reddet vicarium, id est animam pro anima, — puta animal vivum vice animalis a se occisi.
Versus 19: Qui Irrogaverit Maculam
19. Qui irrogaverit maculam, — id est cicatricem, aut mutilationem, ut sequitur.
Versus 20: Fracturam Pro Fractura
20. Fracturam pro fractura, — ut si fregerit alteri pedem vel manum, eidem frangatur pes vel manus.
Versus 21: Lex Talionis
21. Qui percusserit (occiderit) jumentum, restituet aliud. Qui percusserit (occiderit) hominem, punietur. — Hebraice, morietur, puta occidetur; repetit enim hic generatim legem talionis vers. 17 propositam, quam hucusque variis exemplis illustravit. Probabile est, inquit Abulensis, quod nonnulli Doctores asserunt, scilicet poenam talionis debuisse irrogari a judice, si laesus illam peteret; quod si non peteret eam, sed mallet pecuniam, tunc judex non tenebatur, imo non poterat infligere poenam talionis.