Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describitur annus septimus remissionis, et vers. 8, annus quinquagesimus jubileus, quo omnes redibant ad pristinas suas haereditates, et servi Judaei manumittebantur, fiebantque liberi, vers. 39.
Textus Vulgatae: Leviticus 25:1-55
1. Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens: 2. Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. 3. Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus; 4. septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. 5. Quae sponte gignet humus, non metes; et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terrae est: 6. sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae, et mercenario tuo, et advenae, qui peregrinantur apud te, 7. jumentis tuis et pecoribus, omnia quae nascuntur, praebebunt cibum. 8. Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem; 9. et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore in universa terra vestra. 10. Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim jubileus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam; 11. quia jubileus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis, 12. ob sanctificationem jubilei, sed statim oblata comedetis. 13. Anno jubilei redient omnes ad possessiones suas. 14. Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilei emes ab eo, 15. et juxta supputationem frugum vendet tibi. 16. Quanto plures anni remanserint post jubileum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit; tempus enim frugum vendet tibi. 17. Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. 18. Facite praecepta mea, et judicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, 19. et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. 20. Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras? 21. Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum, 22. seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera. 23. Terra quoque non vendetur in perpetuum; quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. 24. Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur. 25. Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. 26. Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, 27. computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit; et quod reliquum est reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam: 28. quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum. 29. Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. 30. Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubileo. 31. Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubileo revertetur ad dominum. 32. Aedes Levitarum, quae in urbibus sunt, semper possunt redimi: 33. si redemptae non fuerint, in jubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel. 34. Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. 35. Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, 36. ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. 37. Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. 38. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. 39. Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum; 40. sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubileum operabitur apud te, 41. et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum. 42. Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti; non veneant conditione servorum. 43. Ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. 44. Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt.
45. Et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos, 46. et haereditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam. 47. Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus, 48. post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, 49. et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, 50. supputatis duntaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum jubileum; et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata. 51. Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubileum, secundum hos reddet et pretium: 52. si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, 53. quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo. 54. Quod si per haec redimi non potuerit, anno jubileo egredietur cum liberis suis. 55. Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti.
Versus 2: Quando ingressi fueritis terram
2. Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domini, -- id est, observate sabbatum seu quietem terrae, facite ut terra septimo anno quiescat. Unde Hebraea, Chaldaea, Septuaginta et nonnulla Latina habent, sabbatizet, id est quiescat, terra sabbato Domini, id est, quiete ordinata ad honorem et cultum Domini. Erat enim haec lex caeremonialis spectans cultum divinum, jubensque celebrari communiter ab omnibus annum septimum sicut diem septimum: annus ergo septimus quisque erat sabbatum, id est quies terrae; inde hi anni vocati sunt sabbatici. Hoc terrae sabbatum instituit Deus, ut ipsa vacatio terrae, ait S. Augustinus, Quaest. LXXXIX, esset velut merces habitationis, et quasi pretium redemptionis ab illo cujus est, id est ab ejus creatore Deo, ut scilicet Hebraei pro terra sibi a Deo data, illi hoc sabbatum, quasi cultum et hommagium quoddam rependerent.
Nota to quando ingressi fueritis terram: nam ante ingressum, puta in deserto, haec lex anni septimi, uti et jubilei, observata non fuit. Annus enim septimus, et jubileum, sunt inducta ad solvenda debita, labores et servitutes; jam nulla erant debita in deserto, cum nulla ibi esset inopia; nec ibi laborabant, aut terram colebant, cum omnes e coelo aequaliter alerentur manna, et vestirentur iisdem semper vestibus manentibus integris et incorruptis, ut patet Deuteron. VIII, 4. In deserto quoque non erant servitutes, quae propter haec debita et necessitates corporales, apud Judaeos inductae sunt, ut innuitur vers. 39.
Quando ingressi fueritis terram, -- supple et possederitis, ut eam colere possitis; nam, ut sequitur: «Sex annis seres agrum tuum, septimo autem anno sabbatum,» id est quies, «erit terrae.» Non poterat ergo anni tam sabbatici quam jubilei (nam ex annis sabbaticis dependet, et computandus est annus jubilei, uti mox dicam) numeratio inchoari prius, quam terrae promissae possessionem acciperent Hebraei, nactaque pace et quiete colere eam possent: quomodo enim colerentur agri nondum occupati? aut a nondum cultis numeraretur annus sabbaticus? Unde patet inchoationem annorum sabbaticorum et jubileorum inchoandam esse ab anno, quo terra a Josue Hebraeis per sortem est divisa; tunc enim populus in possessionem illius introductus, colere agros coepit; id vero accidit anno ab exitu ex Aegypto 47, ut colligitur Josue XIV, vers. 10, qui fuit Josue post Mosis obitum septimus, mundi vero 2500; ergo ab ejusdem anni mense 7, die 10, numeratio annorum sabbaticorum et jubileorum est inchoanda. Ita Serarius in Josue cap. XIII, Quaest. XIV, in fine, ubi refellit Rabbinos in Seder Olam, qui hos annos inchoant a posteriore terrae divisione, quae facta est anno non 7, sed 14 in Silo. Ab hoc ergo anno mundi 2500 computando deinceps, 105 annus sabbaticus incidit in annum 15 Ezechiae regis, ut patet tum ex chronologia, tum ex IV Reg. XIX, 29, collato cum IV Reg. XVIII, 13. Et consequenter 121 annus sabbaticus incidit in annum 9 Joakim filii Josiae, ita ut annus primus Sedeciae fuerit annus quartus hebdomadae sabbaticae 121, ut patet Jerem. XXVIII, 1. Ita Vatablus ibi, et Scaliger in Emend. temp.
Male ergo quidam annos sabbaticos inchoant ab anno primo Josue, quo Hebraei ingressi sunt Chananaean, pugnantes contra Jericho, cum inchoandi sint ab anno septimo Josue quo subacta tot bellis terra, eam dividere et colere coeperunt: inde enim sequens annus septimus fuit sabbatum terrae, colique debuit ut sabbatum, et ab eo consequenter septimus quisque annus erat sabbaticus; atque post septem annos sabbaticos, puta post 49 (septies enim septem sunt 49) annos completos, annus sequens quinquagesimus erat jubileus, ut patet vers. 8. Primum ergo jubileum numerari coepit ab anno mundi 2500, qui annus fuit jubileus mundi quinquagesimus; quinquagies enim 50 faciunt 2500; hoc ergo anno mundi 2500, exit jubileus mundi 50 et incipit 51. Excunte ergo jubileo mundi quinquagesimo, succedit numeratio annorum jubileorum Mosis, ita ut quinquagesimus primus jubileus mundi sit initium et exordium primi jubilei Mosaici; ita ut exinde anno quinquagesimo, puta anno mundi 2550, celebratum sit primum jubileum Mosaicum. Hinc sequitur Christum natum esse in fine vigesimi noni jubilei Mosaici. Nam primus jubileus Mosis coepit anno mundi 2500, a quo, si jubileos per 50 annos numeres, usque ad annum mundi 3950 quo natus est Christus, invenies usque ad Christum fluxisse praecise jubileos 29.
Horum annorum sabbaticorum, quos a Judaeis servati vel neglecti sint, mentio est Jerem. cap. XXXIV, 14, et IV Reg. XIX, 29, et I Machab. VI, 53, et apud Josephum, lib. XIII, cap. XV, et lib. XIV, cap. XXVIII.
Versus 5: Uvas primitiarum tuarum non colliges
5. Uvas primitiarum tuarum non colliges. -- «Uvas primitiarum,» quas scilicet anno septimo, quasi primo septennii sequentis, velut primitias Domino, ut scilicet a pauperibus colligantur, in Dei honorem relinquis. Unde hebraice hae uvae vocantur nezirecha, id est nazareatus, hoc est sanctificationis, ut vertunt Septuaginta, vel separationis, ut Chaldaeus, quas videlicet anno hoc septimo intactas relinquebant, Deoque quasi separabant.
Quatuor privilegia anni sabbatici
Quatuor ergo erant insignia et privilegia anni septimi, sive sabbatici. Primum, quod eo anno Judaei non poterant serere, non metere, non putare, non vindemiare, sed quies dabatur agris et vineis, atque fructus ex iis sponte enati, erant communes omnibus hominibus et animalibus; vide dicta Exod. XXIII, 11. Secundum, quod anno hoc septimo fiebat remissio omnium debitorum, si is, qui debebat, genere Judaeus erat, non autem si peregrinus et Gentilis; id patet Deuter. XV, 2 et sequent. Quae sane lex insolita et mira fuit. Unde Deut. XV, 9, dicitur: «Cave ne dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare, sed dabis ei, nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis;» et mercedem addit, dicens: «Ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quae manum miseris.» Si hanc legem remissionis debitorum serves, Deus tibi debitum omne sua benedictione abunde compensabit. Nam, ut ait Sapiens, Prov. XIX, 17: «Foeneratur Deo, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.» Tertium, quod hoc anno erat remissio et solutio servitutis: servi enim Hebraei manumittebantur, ut patet Exodi XXI, 2. Vide ibi dicta. Sin servus non esset Hebraeus, sed alienigena, perpetuo manebat servus, ut hic dicitur vers. 46. Quartum, hoc anno jussum est legi Deuteronomium coram toto populo, Deuter. XXXI, 10.
Versus 8, 9 et 10: De anno jubileo
8, 9 et 10. Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, etc., et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, sanctificabisque annum quinquagesimum. -- Describitur hic annus jubileus: jubetur hic ergo ut anno non 50, sive jubilei, ut vult Serarius, sed 49 praecedente jubileum clangant, et promulgent, sequentem annum quinquagesimum fore jubileum, ut quisque ad eum se disponat; nam annus 49 non erat annus jubilei, sed erat annus sabbaticus.
Errare ergo videntur Radulphus, Hugo Cardinalis, Gerardus Mercator in Chronolog., et Josephus Scaliger, lib. V, qui putant annum 49 fuisse jubileum, eum tamen dici, et esse quinquagesimum, si in hoc numero comprehendas annum quinquagesimum, sive jubileum praecedentem: hunc enim debere numerari, et ab eo inchoandam esse numerationem anni 50, sive jubilei sequentis. Errant, inquam, quia sic iste annus 50 bis numeraretur, scilicet primo, cum est ultimus et 50, sive jubileus; secundo, prout idem est initium jubilei sequentis. Unde hanc sententiam refutant S. Cyrillus, Ambrosius, Clemens, Beda, S. Hieronymus, Cassiodorus, Isidorus, Abulensis, Oleaster, et ex iis fuse Serarius in Josue XIII, Quaest. XIV.
Hinc errant iidem secundo, dum putant coincidisse annum jubileum cum sabbatico, ne duo, inquiunt, anni otii concurrerent; hinc enim sequeretur, vel jubileum celebratum esse anno non 50, sed 49, vel annum sabbaticum celebratum esse, non septimo, sed octavo anno, quorum utrumque repugnat huic sanctioni Dei. Annus ergo 49 erat sabbaticus, sequens vero 50 erat jubileus: quod intellige de primo jubileo, nam sequenti, sive secundo jubileo, inter annum sabbaticum et jubileum intercessit unus annus, tertio vero jubileo intercesserunt duo anni, quarto tres, et ita consequenter, usque dum reditu septimi jubilei coinciderent annus sabbaticus et jubileus. Cujus rei ratio et origo erat, quod jubileus sequens semper a praecedente jubileo, sive anno 50 numerabatur, annus vero sabbaticus semper a priore sabbatico, sive septimo computabatur. Hinc enim fit ut singuli jubilei uno anno distent a 7 sabbaticis, sive 49 annis, quod videbis ad oculum, si hosce annos duplices; bis enim 49 faciunt 98: ergo annus 98 erat decimus quartus sabbaticus, cum secundus jubileus esset annus centesimus. Pari modo si 49 triplices, efficies 147, ita ut annus 147 fuerit vigesimus primus sabbaticus, cum tertius jubileus esset 150; ubi clare vides duos annos interjici inter sabbaticum et jubileum, quod ordine fuit tertium. Octavo ergo quolibet jubileo, consequebantur sese immediate annus sabbaticus et jubileus: itaque tunc Judaei duos consequentes annos habebant otii, quibus nec serere, nec metere licebat; sed Dominus promiserat se in eos annos Hebraeis daturum duplum, imo triplum messis solitae, ut patet hic vers. 21. Idem accideret Christianis, si festa servarent, uti debent.
Symbolice, Franciscus Valesius, De Sacra Philosophia, cap. XXI: Deus, inquit, jubileum per 7 annorum septennia descripsit, apposite ad annos climactericos, id est scalares. Ii sunt qui singulis septenniis clauduntur, puta annus 7, 14, 21, 28, 35, 42, sed maxime 49 et 63, eo quod 49 ex septem septenniis, 63 novem septenniis confletur. Hi anni vocantur scalares, eo quod in iis vita hominis, quasi per scalae gradus ascendat. Gradus enim sunt ipsa septennia, in quibus singulis insignes in quolibet aetatis et vitae mutationes accidunt, multosque morbis tentari, quin et emori contingit, praesertim anno 49 et 63, quem proinde merito Augustus Caesar ita formidabat. Jubileum ergo apposite constitutum est post septimum septennium, quasi post vitam unius hominis et generationis succedat novum saeculum, novaque aetas et generatio, in qua proinde omnia renovanda, atque ad avitas possessiones reducenda sint.
Mysteria septenarii (quae continet annus sabbaticus et jubileus) afferam Deuter. V, 12.
Mense septimo decima die mensis
Nota: Alia Judaeorum festa incipiebant a Nisan, id est martio; hic enim primus erat mensis anni sacri, ut patet Exodi XII, 1. Annus vero sabbaticus et jubileus non incipiebant a Nisan, ut vult Abulensis, sed a Tisri, sive mense septimo, qui erat initium anni communis et profani. Ita Burgensis, Pererius, Scaliger, et ex iis Serarius in Josue XIII, Quaest. XIV. Ratio erat, quia si hi anni cum caeteris festis incoepissent a martio, tunc Judaei perdidissent messem illius anni, qui sequebatur martium: hisce enim annis, utpote sabbaticis, erat sabbatum, id est quies terrae, ita ut nec metere, nec serere liceret; quare perdidissent tunc Judaei messem instantis, et etiam sequentis anni: cum enim illo anno serere non possent, consequenter sequentis anni aestate metere non poterant. Quare in octavo jubileo, cum concurreret annus sabbaticus et jubileus, ita ut jubileus proxime sequeretur sabbaticum, perdidissent messem trium annorum. Jam vero incipiendo a Tisri, sive mense septimo, perdebant uti sementem, ita et messem illius unius tantum anni, duorum vero si concurrerent annus sabbaticus et jubileus.
Propitiationis tempore, -- puta in die et festo Expiationis, quod celebrabatur decima die mensis septimi, uti dictum est cap. XXIII, vers. 27: illo enim die in universa terra Israel, uti hic dicitur, in singulis urbibus buccinatores erant, qui clangore buccinae jubileum fore proximo anno proclamarent. Apte id fiebat in festo propitiationis, quia in jubileo futura erat plena remissio et propitiatio.
Sanctificabisque annum quinquagesimum
Sanctificabisque (id est, sanctum et mihi dicatum denuntiabis proximum) annum quinquagesimum. -- Vide Can. 11. Aliter Ribera: «sanctificabis,» inquit, id est praeparabis populum celebritati anni 50. Sic sanctificare sumitur pro praeparare, Isaiae XIII, 3: «Ego mandavi sanctificatis meis,» id est, Persis et Medis, quos praeparavi ut deleant imperium Chaldaeorum.
Et vocabis remissionem, -- id est, proclamabis illo anno fore remissionem servitutum, debitorum et bonorum alienatorum. Si enim anno septimo fiebat remissio debitorum, ut patet Deuter. XV, 2, multo magis ea remissio fieri debebat anno 50, sive jubileo, qui erat annus plenissimae remissionis.
Ipse est enim jubileus. -- Hebr. ipse est enim jobel, vel jobelus. Sic enim aliis punctis suppositis legunt Josephus, S. Hieronymus in cap. I ad Galat., Chaldaeus et Massoretae.
Quaeres, unde dicatur hic annus jobel, jobelus, jubileus? Andreas Masius in Josue cap. VI, jobel a Jubal, primo inventore citharae et organorum, Genes. cap. IV, deductum putat. Alii passim Chaldaeum et Rabbinos secuti, ut Lyranus, Pagninus, Vatablus et Augustinus Eugubinus, in cap. ult. Numer., censent jobel significare cornu arietinum, et inde jubileum annum dici, quod cornibus arietum eo anno clangerent. Addunt aliqui jobel esse nomen Arabicum, et significare arietem: unde Chaldaeus subinde vertit dichra, id est aries.
Jobel et jubileus, unde dicatur?
Alii alia opinantur, uti recenset Serarius in Josue XIII, Quaest. XIV. Verum certius multo est hac in re sequi antiquos et doctissimos Hebraeos.
Tertia et vera sententia, a jabal, id est, adducere, reducere
Dico ergo: Jobel vel jubileus deducitur a radice jabal, id est afferre, adducere, idque cum gaudio et laetitia, vel ejus qui ducit, vel ejus qui ducitur, uti variis exemplis ostendit Serarius in Josue VI, Quaest. V. Annus ergo jobel idem est quod annus afferens omnia bona, et reducens quemque in pristinam libertatem et haereditatem. Ita Oleaster, Ribera, Serarius et alii. Favet et Cajetanus qui jobel a jobel, id est germen, deducit, ut annus jobel idem sit, quod annus germinans omne bonum. Cajetano consentit Angelus Pientinus, lib. III De Jubileo, cap. IV, et Bellarminus, lib. I De Indulgent. cap. I.
Hanc esse originem et etymon jobel et jubilei, patet primo ex Josepho, qui, lib. III Antiquit. x: Vox, inquit, jobeli significat libertatem, id est, reductionem in libertatem.
Secundo, quia Septuaginta passim pro jobel, vertunt aphesis, id est remissionem.
Tertio, quia Philo et ejus interpres S. Hieronymus, lib. De Nominibus Hebr. in Genes., jobel vertit dimittentem. Idem Hieronymus, lib. II in Isaiam, sub initium: «Jubileus, ait, id est, dimissionis annus.»
Quarto, quia hic locus omnino id convincit, sic enim habet: «Vocabis remissionem; ipse est enim jubileus,» q. d. Ipse enim est annus remissionis. Unde et sequitur: «Revertetur homo ad possessionem suam et familiam.» Hinc et nos annum plenissimarum Indulgentiarum vocamus jubileum, uti ostendit Serarius in Josue cap. vi, Quaest. VII.
Jobel ergo remissionem significat: inde secundo, jobel significat buccinam, vel potius clangorem buccinae, quae festive eo anno personabat. Unde et Jubilum et jubilare Latinorum deductum videtur, uti docet Eugubinus supra. Hinc et clangor buccinae personantis in Sina, cum daretur lex, per anticipationem vocatur jobel in Hebraeo, Exod. xix, 13.
Ipse est enim jubileus
Hebr. ipse est enim jobel, vel jobelus. Sic enim aliis punctis suppositis legunt Josephus, S. Hieronymus in cap. 1 ad Galat., Chaldaeus et Massoretae.
Jobel significat annum quo plenaria fiebat remissio, qui erat annus quinquagesimus.
Buccinae autem hae jubilei non erant duae illae tubae argenteae, uti censuit Abulensis, quibus populus convocabatur ad festa, de quibus Numer. x. Nam Josue vi, 13, dicuntur septem fuisse buccinae jubilei, quae et aliud nomen habent in Hebraeo, nec unquam in festis et annis eis utebantur, nisi in jubileo; ideo siquidem dicitur: «Quarum usus est in jubileo.» Erant ergo hae buccinae non argenteae, sed corneae. Nam ita interpretatur hebraicam vocem scophar, quae hoc loco habetur, S. Hieronymus in cap. v Osee, et Septuaginta, Psalm. xcvii, 6. Verum non erant hae buccinae ex cornu arietino, quia eo tantum clangebant in festo tubarum, in memoriam arietis substituti Isaaco, a patre immolando; sed erant ex cornu bubulo. Nam S. Hieronymus supra: «Buccina, ait, pastoralis est.» Pastores autem non arietum, sed boum cornua inflant; qualia et veterum fuisse cornua docet Varro, lib. IV De Lingua latina: «Cornua, inquit, quae nunc sunt ex aere, tunc fiebant ex bubulo cornu,» additque buccinam dici a bubus, vel a sono boum bou bou, quod bubus canat, bovesque vocet. Unde et postea tubae aeneae et castrenses vocatae sunt cornua, ut: «Rauco strepuerunt cornua cantu,» Aeneid. VIII. Hinc patet sonum hujus buccinae fuisse asperum et raucum (talis enim est cornuum), qui tamen in festis, acutos et excitatos aliorum instrumentorum sonos, quasi gravior moderaretur et temperaret.
Septimo anno fiebat remissio debitorum, ut patet Deuter. xv, 2; multo magis ea remissio fieri debebat anno 50, sive jubileo, qui erat annus plenissimae remissionis.
Sensus anagogicus: Jubileum et resurrectio
Anagogice, sicut sabbatum et septimus annus sive sabbaticus, ita jubileum significat resurrectionem et aeternam quietem totius anni, id est aeternitatis; tum enim primo, omnes servi mercenarii, jumenta etiam et pecora, id est simplices quique labore vacabunt: quia Dei laus et visio otiosum Beatorum negotium erit. Secundo, clangent buccina anno praecedente, puta 49, quia signa horribilia judicium proximum proclamantia, praeibunt resurrectionem. Tertio, clangent etiam ipso jubileo, quia ob consummatam victoriam, per omnes vicos coeli juge alleluia cantabitur. Quarto, revertemur ad primam possessionem, id est ad paradisum, ex quo cum primo parente ejecti sumus, accepta jam plena peccatorum remissione; quod quia inaestimabile est, hinc toties hic repetitur. Quinto, non seretur terra, quia tunc nulla erit novorum meritorum satio, sed veterum fructu suavissime perfruemur. Ita fere Radulphus, Isychius et Ribera, lib. V De Templo, cap. xxv.
Sensus tropologicus: Jubileum et remissio
Tropologice Rupertus: «Hoc, ait, vere sanctum et pulcherrimum jubilei festum est, Evangelica praedicatione clangente buccina celebrandum, ita ut revertatur homo ad possessionem et familiam suam, cum nimirum offensam in nos remittimus, ut omni discordia sublata, cuncti redeant ad pristinam familiam pacis et concordiae, atque habeant cor unum et animam unam, canantque: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum!»
Sensus allegoricus: Jubileum et tempus Christi
Allegorice, jubileum est tempus Christi et gratiae, uti praedixit Isaias, et ex eo Christus, Luc. IV, 19, et S. Paulus, II ad Corinth. vi, 2.
Jubileum Christianum
Denique apud Christianos jubileum annum instituit Bonifacius Papa VIII hoc nomine anno Christi 1293, celebrandum anno Christi 1300, eumque centesimo quoque anno renovari jussit, atque illis qui Romam venirent, viserentque sepulcra SS. Petri et Pauli, peccatorum omnium plenariam Indulgentiam concessit; idque ut populum Romanum ab inani saecularium ludorum celebratione, ad verum solemne sacrum reduceret.
Quinquagesimo post instante anno, Clemens VI sanxit jubileum celebrari quinquagesimo quoque anno (eo quod aetas hominis vix jubileum illum centesimo anno attingere posset), qui verus fuit jubileus. Id sanxit anno Christi 1345, teste Volaterrio, lib. XXII. Jubileum ergo tale primum fuit anno Christi 1350, quo anno tanta hominum copia fuit Romae, teste Petrarcha oculato teste, ut nihil mirum fuerit inde ortam esse pestem adeo gravem in tota Italia, ut ex mille vix decem superessent, teste Crantzio, lib. IX Metrop. cap. XLIII.
Rursum sub Nicolao V, in jubileo anno Christi 1450, tanta hominum turba fuit Romae, ut in ea multi suffocati perierint, teste Platina et Sabellio, lib. V Enn. cap. x.
Denique Sixtus IV jubileum ad vigesimum quemque annum reduxit, primusque cum celebravit anno Christi 1475; id fecit, ut quaeque aetas ejus muneris particeps fieret. Porro in jubileo Pontifex auream, ut vocant, portam aperit, ad quam immensa multitudo concurrit, consequendae peccatorum remissionis causa. Preces, eleemosynae, paenitentiae, aliaque pietatis exercitia, quae eo anno tum Romae, tum alibi fiunt, inenarrabilia sunt. Atque in iis caeteris praeeunt Praelati et proceres Romani.
Si Judaei extra eam agros emerent, etiam a suis Judaeis, hi cedebant eis in perpetuum, neque in jubileo ad primum haeredem redibant. Ita Oleaster. Hinc sequitur quod in Judaea nemo erat dives in bonis immobilibus, nisi qui natus erat dives, vel nisi ex jure haereditario, emortuis aliis haeredibus, ad eum devolverentur. In mobilibus ergo tantum ditescere poterant Judaei.
Et unusquisque rediet ad familiam pristinam
Per hoc enim quod revertitur ad possessionem pristinam, uti praecessit, revertitur etiam ad familiam, quia singulis familiis possessiones erant distributae et consignatae a Josue in terra promissionis.
Versus 11 et 12: Sabbatum anni jubilei
Non seretis ob sanctificationem (sanctitatem) jubilei (ut scilicet religiosa quiete colatis hunc annum), sed statim oblata (ita legendum cum Romana, non ablata, id est fructus agri sponte nascentes et obvios, anno jubilei) comedetis, carpendo tantum, non autem eos tibi demetendo aut vindemiando. Hebraei hujus legis hanc dant rationem, ut scilicet divites oculos suos sustollerent in coelos, et cogitarent necessitates pauperum, ut, cum ipsi in septimo anno querantur: Quid edemus, aut quid bibemus? recordentur quod pauperes semper sunt in illa anxietate et cura, qui nunquam serunt aut metunt, ac proinde discant eis compati et subvenire.
Quinque rationes regressionis bonorum in jubileo
Hunc regressum bonorum ad primum dominum in jubileo sanxit Deus, primo, ad hoc, ne tribus Israel confunderentur, sed per haereditates et haereditarias successiones, in ditionibus et possessionibus cuique tribui assignatis, cognosceretur ex qua quisque esset tribu; idque propter Messiam, ut certe constaret Judaeis juxta Jacobi vaticinium, Genes. XLIX, 10, Christum natum esse de tribu Juda. Ita Abulensis.
Secundo, ut familiae honestae et nobiles in sua honestate permanerent, ne quis prodigus avitos fundos et bona dilapidare, itaque familiam evertere posset. Huic enim malo provisum est per hunc regressum bonorum in jubileo.
Tertio, ut ponerent modum avaritiae et cupiditati, ne quis avarus omnia bona coemens in immensum ditesceret.
Quarto, ut servaretur quaedam aequalitas inter Judaeos, ne alii fierent ditissimi, alii pauperrimi, itaque invidiae, superbiae, murmuri daretur locus; sed quique sua sorte, aeque a Josue inter omnes divisa, contenti, socialem et amicam vitam agerent.
Quinto, ut scirent Judaei se terrae suae non tam dominium quam usum habere, Deumque sibi ejus dominium reservasse, de quo vers. 23. Denique hac de causa Judaei, jam a tempore sui excidii, non observant jubileum, quia scilicet discriminatio possessionum et tribuum inter eos jam sublata est, nec habent ipsi possessiones, ob quas quarumque regressum maxime institutum erat jubileum.
Versus 13: Et unusquisque rediet ad possessionem suam
Puta ad agrum, domum et similia bona immobilia; de his enim tantum est sermo. Nam haec etsi millies essent vendita, tempore jubilei redibant ad primum dominum per se, sine ullo pretio. Hinc fiebat ut, quo propior esset annus quinquagesimus, eo minoris res immobiles venderentur. Horum ergo bonorum apud Judaeos venditio non erat absoluta, sed tantum ad certum tempus, ita ut haec venditio videretur esse elocatio rei ad quinquaginta annos, potius quam absoluta venditio, licet revera transferret dominium rei in ementem. Intellige haec de bonis sitis in ipsa Judaea.
Versus 14: Quando vendes quippiam civi tuo
Ut contra legem hic a me praescriptam emere, vel emptum ab eo retinere velis ultra jubileum, in perpetuum; aut velis pluris rem vendere, aut minoris emere quam valeat res, sive usus et fructus rei usque ad jubileum. Hoc est enim quod sequitur: «Sed juxta numerum annorum jubilei emes ab eo, et juxta supputationem frugum vendet tibi,» ita scilicet ut, si pauci anni supersint usque ad jubileum, minoris res vendatur; si plures, pluris: vendi enim res debet juxta supputationem fructuum et frugum suarum; ergo si paucos paucorum annorum fructus emptor percepturus est, minoris rem emat, si plures, pluris. Hoc est enim quod sequitur: «Tempus frugum vendet tibi.»
Versus 20 et 21: Triplex messis anni sexti
Hinc patet fertilitatem terrae sanctae ex parte non fuisse naturalem, sed divinam, atque ex dono Dei. Deus enim hic promittit Judaeis, si servent legem, praesertim de quiete servanda anno septimo sive sabbatico, se eis daturum anno sexto fruges pro tribus annis, scilicet pro anno sexto, et septimo sive sabbatico, et octavo, quo rursum serebant.
Audiant hoc Christiani, discantque sua lucra non quaerere violando festa per labores, venditiones, etc. Si enim Deus Judaeis promittit hic, servantibus quietem toto anno sabbatico, annonam in tres annos, multo magis Christianis servantibus quietem paucorum festorum, providebit de victu et lucris.
Hoc tanto Dei beneficio, puta tripla messe anni sexti, privati fuerunt Judaei tempore Machabaeorum, ut patet I Machab. vi, 49 et 53.
Versus 23 et 24: Terra non vendetur in perpetuum
Hebraice est: Terra non vendetur in interitum, perditionem, aut succisionem, id est, ita ut perpetuo a venditore succidatur et alienetur. Chaldaeus vertit, terra non vendetur in proprietatem; Septuaginta, in confirmationem, ut videlicet emptori approprietur et confirmetur in perpetuum. Ratio sequitur: «Quia mea est,» q. d. Ego Deus altum et transcendens in terram vestram habeo dominium: quare licet mihi, quas volo conditiones venditioni ejus apponere, maxime cum in eam ego vos tanquam advenas et colonos induxerim.
«Cuncta regio possessionis vestrae» (id est cuncta possessio regionis vestrae. Est hypallage; similem vidimus, cap. XII, 4) «sub redemptionis conditione vendetur.» Est haec lex alia a superiore; disponit enim et ordinat, ut in omni alienatione terrae intelligatur apposita facultas eam redimendi; id patet ex Hebraeo, qui sic habet: Et in omni terra possessionis vestrae redemptionem dabitis terrae, idque ut hac quoque ratione juvaretur stabilitas possessionum cujusque tribus. Ita Cajetanus, et patet ex sequenti.
Pulchre Philo, lib. De Cherubim, ex hoc loco docet solum Deum rerum omnium esse dominum et possessorem; homines vero earum tantum habere usumfructum ad vitam, non vero dominium. «Hinc liquet, ait, nos alienis uti possessionibus, nec gloriam, nec divitias, nec honores, nec imperia, nec aliud quippiam vel corporis vel animi proprium, ne ipsa quidem, quasi haec juris et dominii nostri sint, possidemus, sed usumfructum, dum hic vivimus, habemus solum.» Quare in transitu tantum nobis hoc mundo utendum est, perinde ac canes bibunt e Nilo; in Aegypto enim canes, ne a crocodilis capiantur, in bibendo moras non trahunt, sed lambunt et fugiunt, teste Plinio, lib. VIII, cap. xl. Unde post fugam Mutinensem, quaerentibus quid ageret Antonius, quidam respondit: «Quod canis in Aegypto, bibit et fugit.» Ita nobis necessaria e mundo raptim sumenda sunt, ne a daemone capiamur, reliqua pertranseunda sunt. «Quidquid circa te jacet rerum, tanquam hospitalis loci sarcinas specta: transeundum est,» inquit Seneca, libro XVII, epist. 103.
Versus 29: Qui vendiderit domum
Q. d. Qui vendit domum intra urbem sitam, potest eam intra annum redimere reddito pretio; quod si non faciat, nunquam, ne in jubileo quidem, eam redimere, aut ad se revocare poterit. Sanxit hoc Deus, primo, ut hac ratione urbes redderentur populosae; ad hoc enim allicit emptores et incolas ad urbes, si in iis sibi domum stabilem et firmam comparare possint. Secundo, ne aliquis facile et temere domum suam in urbe venderet, utpote quam sciret se nunquam recuperaturum. Tertio, quia per possessiones sive domos quae erant intra urbes, non distinguebantur tribus et familiae: unde et Levitae illas possidere poterant, qui tamen in terra promissionis nullam dicebantur habere possessionem.
Excipiuntur ab hac lege domus Levitarum: hae enim, si non redimebantur, in jubileo ad suos dominos redibant; quia, ut dicitur versu 33: «Domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel,» q. d. Levitae aliam non habent possessionem quam domos, itaque aequum est ut illae redeant, sicut redeunt possessiones aliae laicorum. Domus vero extra urbes sitae in villis, cum agris suis pari jure censebantur, redibantque tempore jubilei ad primum dominum, sive illae Levitarum essent, sive aliorum. Vide Abulensem, Quaest. XX.
Tropologice, qui est in peccato mortali, hic tempore anni, id est hujus vitae, domum, id est charitatem, redimere potest pretio poenitentiae; sin omittat, eam in futuro redimere non poterit.
Intra urbis muros. Hinc patet Judaeos urbes suas muris cinxisse, nec hoc repugnare fiduciae in Deum, imo contrarium potius esset tentare Deum: saepe enim contigit hostes et numero et viribus longe superiores invadere cives et civitates, qui nisi muris se tueantur, resistendo non sunt. Unde Aristoteles, lib. VII Politic., damnat quorumdam vanam opinionem, qui censebant non esse urbes muris muniendas, sed militum robore et fortitudine. Et consilium Nestoris saluti fuit Graecis, praecipientis murum duci circum castra, ad Trojanorum incursus arcendos. Hinc et Judaei, Domino approbante, murum Jerusalem aedificarunt, II Esdrae, cap. IV.
Versus 32: Aedes Levitarum
Hebraice, urbes Levitarum, et aedes urbium. Ita et Chaldaea et Septuaginta; sed noster Interpres, sub aedibus, urbes etiam intelligendas reliquit. Si enim Levitarum aedes semper redimi possunt, ergo multo magis urbes.
Versus 34: Suburbana autem eorum non veneant
Quia possessio (Levitarum) sempiterna est, q. d. Suburbana Levitarum vendi veto, quia hae eorum sunt possessio perpetua, et necessaria ad alenda eorum pecora, nec aliam habent Levitae inter Judaeos.
Mystice et tropologice hac re significabatur Levitas prae omnibus debere vacare sibi et Deo, ideoque subinde secedere extra urbem et strepitum populi ac vacare sanctae quieti, solitudini et contemplationi in suburbanis; quare domus urbanas vendere poterant, non suburbanas. Hinc discant Religiosi et Clerici Mariam praeponere Marthae, orationem scilicet actioni. Qua in re errant multi: ita enim se studiis aliisque negotiis occupant, ut orationem negligant. Discant hinc satius esse vendere domos urbicas quam suburbicas; satius esse minuere studia, conversationes et actiones, quam statas orationes. Quidquid ergo negotiorum occurrat tempore orationis, totum id cedat orationi, meditatio matutina illaesa servetur: laedatur potius actio et studium. Quanquam non laedetur, quia oratio impetrabit lumen a Deo, ut plus una hora proficiat, quam alias fecisset duabus. Sapientia enim est donum Dei; a Deo ergo per orationem efflagitandum, ut ait S. Jacobus, cap. I, vers. 5. Ita S. Thomas Aquinas confessus est se plus oratione didicisse quam studio. Denique audiamus omnes et sequamur illud Christi: «Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea,» Luc. x, 41.
Quod si in villa domum vendiderit, id est perfectionem, ad quam non tenebatur, reliquerit, hic in jubileo recipiet eam, id est, in coelo recipiet merita quae in perfectione sua vivens sibi comparavit. Similis tropologia est de Levitis, qui significant perfectos, et insigni charitate praeditos. Ita ex Radulpho et Ruperto Ribera, libro V De Templo, cap. xxv.
Versus 35, 36 et 37: De usuris
Infirmus manu (Septuaginta, si impotens sit manibus frater tuus (Judaeus quispiam, ut scilicet labore manuum necessaria ad victum lucrari non possit, cogaturque a te mutuum petere): ne accipias usuras ab eo, etc., et frugum superabundantiam non exiges, q. d. Non exiges pro usura plures fruges ab eo, quam ei dederis, id est mutuaveris.
Versus 40: Usque ad annum jubileum operabitur apud te
Judaeus, qui se alteri Judaeo in servum vendidisset, poterat anno septimo, qui erat libertatis et sabbaticus, servitute e domo heri sui liber egredi; sed si hoc anno non egrederetur, egrediebatur in jubileo, nec ultra illud in servitute detineri poterat. Pro quo nota ex Exodi xxi, 2 et seq.: si servo Judaeo dominus dedisset ancillam Gentilem (nam filiam Hebraeam dare non poterat: eam enim emptam vel ipse, vel filius ipsius uxorem ducere debebat), et genuisset ex ea filios, poterat servus, si volebat, liber egredi anno septimo, sed solus, ita scilicet, ut liberi cum matre cederent domino, sive hero, eique manerent servi: sin servus, captus amore uxoris et liberorum, nollet solus domo heri liber egredi anno septimo, servire debebat usque ad annum jubileum, tumque secum in libertatem educebat uxorem et filios. Vide Abulensem hic, Quaest. XXI.
Versus 42: Mei servi sunt
Hebraei videlicet, idque non tantum creatione, sed et redemptione ex servitute Aegyptiaca. Quare nolo ut eos cuipiam alteri conditione servorum, id est, ita ut servi sint in perpetuum, vendatis; sed potius eos quasi mercenarios habeatis, qui scilicet pro pretio a vobis accepto, suas operas vobis locent usque ad certum tempus, serviantque usque ad jubileum. Hic, inquit Radulphus, commonentur domini, ut servos tyrannice non opprimant; sed tanquam Dei servis reverentiam eis habere meminerint, ideoque benigne et clementer eos tractent.
M. Crassus, ait Plutarchus in ejus Vita, magnam servorum turbam domi alebat, et praecipuam eorum agebat curam, discentibus adstans interdum, et docens eos, dicebatque: «Hanc oportere praecipuam esse patrisfamilias sollicitudinem, nosse quot sint rei familiaris animata instrumenta.» Demonax videns quemdam servum suum crudeliter verberantem: «Desine, ait, ne servo tuo similis fias.» Judicavit vir prudentissimus revera servum esse, qui affectibus suis imperare non possit. Diogenes dicebat inter servos et dominos malos, praeter vocabula nihil interesse, nisi quod mancipia servirent dominis, domini cupiditatibus, id est multis dominis, qui turpes sunt et inclementes. Testis est Laertius, lib. VI. Audi et Senecam, epist. 47: «Cogita, ait, quem servum tuum vocas, ex eisdem seminibus ortum, eodem frui coelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori. Nam tu illum ingenuum videre potes, ille te servum. Stare ante limen Callisti dominum suum vidi, et aliis intrantibus excludi. Mariana clade multos splendidissime natos fortuna depressit: alium ex aliis pastorem, alium custodem casae fecit. Nescis qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darii mater, qua Plato, qua Diogenes?» Denique Ecclesiasticus cap. vii, 23: «Servus, inquit, sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum in libertate, neque inopem derelinquas illum.»
Versus 44: Servus et ancilla
Servus et ancilla (qui scilicet absolute sit servus et serva) sint vobis de nationibus, -- q. d. Accipite servos et servas ex Gentilibus, et ab iis eos emite; quia nolo ut Judaeos, qui servi mei sunt, in servos perpetuos ematis aut habeatis. Gentiles ergo, etiamsi conversi essent ad judaismum, in aeternum manebant servi; sic et eorum filii, ut dicitur vers. 45. Nam non volebat Deus Gentiles proselytos, in privilegiis hisce jubilei, aequari Judaeis ex genere et origine, ne oriretur inter eos invidia et seditio. Id ita esse patet: nam alioqui omnes servi Judaeorum in jubileo exissent liberi; quod tamen hic negatur. Nam, ut dixi Exodi XII, 41, omnis servus Judaeorum, etsi Gentilis esset, tenebatur circumcidi, et fieri proselytus.
Versus 45 et 46: De servis proselytis
Et de advenis (proselytis jam dictis) habebitis famulos (servos) ac possidebitis in aeternum, -- id est usque ad jubileum, inquit S. Augustinus; et, si vera esset regula, quam aliqui ex S. Hieronymo tradunt, scilicet olam, id est saeculum vel aeternum, significare jubileum cum sine vau scribitur, Hebraea id convincerent: nam olam sine vau hic scribitur. Verum, uti jam dixi, contextus videtur exigere aliam et veram aeternitatem, ut scilicet proselytus semper, et tota vita servus sit et maneat, ita ut mortuo hero ad ejus haeredes transeat, eisque serviat quamdiu vivit. In hoc enim distinguitur servus proselytus a servo Judaeo, quod hic usque ad jubileum, ille tota vita sit servus. Atque ita etiam regula S. Hieronymi de olam hic locum habet: nam olam hic non significat absolutam aeternitatem, sed tantum tempus vitae servi. S. Hieronymus autem tantum dicit, quod olam cum vau significet absolutam aeternitatem, sed sine vau significet tempus finitum; tale autem est tempus vitae hominis.
Versus 47: Si invaluerit apud vos manus advenae
Q. d. Si advena Gentilis proselytus apud vos factus fuerit dives et potens, ita ut Judaeum, qui paupertate pressus se in servum vendidit, emeret: hic eum habebit servum, non tantum usque ad annum septimum sive sabbaticum, sed usque ad jubileum: nisi servus hic pretio quo emptus est reddito redimatur. Judaeus ergo serviens proselyto, anno tantum jubilei exibat liber, neque id mirum: nam si vice versa tales proselyti se venderent Judaeis in servos, manebant servi tota vita.
Versus 49 et 50: De redemptione servi Hebraei
Sententia et casus horum versuum usque ad versum 54 est hic, q. d. Volo ut, sicut mercenario supputatur et solvitur merces pro ratione temporis, v. g. dierum vel annorum quibus operatus est in horto, agro, vel domo, ita et hic supputetur merces servo Hebraeo, cum offert pretium hero, etiam Gentili proselyto, ut se redimat, et in libertatem asserat; supputetur, inquam, merces pro rata annorum quibus servivit, eaque pretio detrahatur, ut, v. g. si quis Judaeus se in servum vendiderit 40 siclis, cum 40 anni superessent usque ad jubileum, et deinde servierit 10 annis, ac mox se redimat, mercede ei computentur 10 sicli pro decem annis quibus servivit, ideoque hero addat tantum 30 siclos quibus se redimat: sin 20 annis servierit, 20 sicli ei pro mercede computentur, eisque tantum addat 20, quibus hero persolutis se redimat, et liber exeat, et ita proportionaliter de aliis. Hunc esse sensum clarius patet in Hebraeo, Chaldaeo et Septuaginta. Ita Abulensis.
Summa privilegiorum jubilei
Ex dictis hoc capite patet haec fuisse privilegia jubilei. Primo quod in eo remittebantur omnia debita; ideo enim vocabatur hic annus remissionis, ut patet vers. 10. Secundo, quod in eo servi manumittebantur et fiebant liberi. Tertio, quod avitae possessiones redibant ad legitimos et primos haeredes, sine ullo pretio aut compensatione.
Hac jubilei institutione praeter causas allatas vers. 10, Deus primo, consuluit pauperibus, ne illi bonis et haereditate paterna perpetuo excluderentur, sed aeris alieni vinculo soluto in jubileo ad suas possessiones remirent.
Secundo, voluit Deus jubileum et annum septimum servire chronologiae; nam secundum annos sabbaticos et jubileos omnia divendebantur, censebantur et computabantur, sicut apud Graecos secundum Olympiadas, et apud Romanos secundum lustra.
Jubileum perenne Christianorum
Tertio, voluit jubileum esse typum plenissimae libertatis, gratiae et laetitiae, quam attulit et in qua asseruit nos Christus Redemptor in lege nova, ut patet Lucae cap. IV, vers. 19. Jubileum ergo perenne Christianorum situm est primo, in remissione peccatorum, et in bona sanctaque conscientia. «Quid ditius, inquit S. Bernardus, lib. De Consider., quid in corde dulcius, quid in terra quietius est et securius bona conscientia? damna rerum non metuit, non verborum contumelias, non corporis cruciatus, quae et ipsa morte magis erigitur, quam deprimitur.» Quin et Gentilis Cicero, lib. VI epist. ad Torquatum: «Conscientia, ait, rectae voluntatis, maxima est consolatio rerum incommodarum.» Et Seneca, epist. 24 ad Lucilium: «Nolo, ait, tibi unquam deesse laetitiam; volo illam tibi domi nasci. Nascitur, si modo intra teipsum sit. Caeterae hilaritates non implent pectus, sed frontem remittunt.» Et inferius: «Veri boni aviditas tuta est. Quid sit istud interrogas, aut unde subeat? Dicam: ex bona conscientia, ex honestis consiliis, et rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido et continuo tenore vitae unam prementis viam.»
Hoc est ergo jubilum et jubileum mentis Christianae continuum.
Secundo, idipsum situm est in timore et cultu Dei. «Timor Domini,» inquit Ecclesiasticus, cap. I, vers. 11, «gloria et gloriatio, et laetitia et corona exultationis. Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium, et longitudinem dierum.» Et Malach. cap. IV, vers. 2: «Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus; et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.» Unde S. Chrysostomus, homil. 18 ad Populum: «Timor Domini, ait, stabilis est immotusque, et tantam subministrat laetitiam, ut nullus nos aliorum malorum sensus capiat; Deum enim sicut oportet timens et in ipso confidens, voluptatis radicem lucratus est, et omnem habet laetitiae fontem.»
Tertio, situm est in firma spe felicitatis aeternae. Hinc Christus, Matth. cap. V, 12: «Gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo.» Et: «Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in coelis.» S. Basilius, homil. De Gratiarum actione: «Spes, inquit, retributionis, quae tristia sunt in hac vita, leviora efficit. Affecit te aliquis ignominia? Quin tu ad eam suspicis gloriam, quae reposita est in coelis, tibi parandam merito patientiae. Jacturam rerum tuarum adiisti? oculos imprime fixius coelestibus divitiis, et thesauro incomparabili, quem tibi bonorum operum pretio seposuisti. Patrio solo exclusus es? at patriam habes coelestem illam Jerusalem.» Refert Ruffinus et Palladius in Vita B. Apollonii, de ejus coenobio et coenobitis: «Erat, inquit, in eis supra modum gaudium et laetitia, et tanta exultatio, quanta haberi ab ullo hominum possit in terris. Nullus in eis tristis inveniebatur; sed et si quis visus fuisset moestior, Apollonius causam perquirebat, dicebatque: Non oportet nos esse tristes, quibus salus in Deo est, et spes in regno coelorum. Tristentur Gentiles, lugeant Judaei, plangant sine cessatione peccatores, nos vero qui tantae gloriae spem, et aeternitatis habemus exultationem, cur non omni exultatione laetemur?»
Quarto, situm est in amicitia et unione cum Deo. «Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete,» ait Apostolus. Quaerit S. Basilius in Regul. brev. Quaest. CXCIII: «Quodnam sit gaudium in Domino;» ac respondet: «In his quae secundum mandatum Domini fiunt gaudere, est in Domino gaudere. Quocirca quandocumque mandata Dei exsequimur, aut propter nomen Domini aliquid patimur, gaudere et gratulari nos debemus.» S. Augustinus De Salutar. docum. cap. X: «Si, inquit, aliquid in hoc saeculo possidere delectamur, Deum qui possidet omnia, qui creavit omnia, expedit ut mente possideamus, et in eo habeamus quaecumque feliciter et sancte desideramus. Sed quoniam nemo possidet Deum, nisi qui possidetur ab eo, simus nos ipsi Dei possessio, et efficietur nobis possessio Deus. Et quid potest esse in mundo felicius quam cui efficitur suus Imperator et Redemptor census, et haereditas dignatur esse ipsa divinitas? Quid ultra quaerit, cui omne gaudium, et omnia suus Redemptor esse debet?» Et S. Bernardus, epist. 114 ad Sanctimonialem quamdam: «Magnum, ait, est mihi gaudium, quod te ad verum et perfectum gaudium velle tendere comperi: quod non est de terra, sed de coelo, id est, non de hac convalle plorationis, sed de illa, quam fluminis impetus laetificat, civitate Dei. Et revera illud verum et solum est gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur, et quod cum possederis, nemo tollet a te: cui comparata omnis aliunde jucunditas moeror est; omnis suavitas, dolor est; omne dulce, amarum; omne decorum, foedum; omne postremo quodcumque aliud delectare possit, molestum.»