Cornelius a Lapide
Magnus Dominus, et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel! ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, ut cedri prope aquas.
Castra Dei sunt haec: hae sunt multitudines Juda, haec millia Israel et Levi.
Deus eduxit eos de Aegypto: cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
In ipsis ventilabit gentes, usque ad terminos terrae: ossaque eorum confringet.
Accubans dormivit ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum?
Dominus dux ejus fuit: et clangor victoriae regis in eo.
Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini.
Ubi numerati et signati sunt duodecim millia, ex qualibet tribu Israel, qui amicti sunt stolis albis, et palmae in manibus eorum.
Qui laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine agni.
Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et agnus deducet eos ad vitae fontes aquarum.
Quam pulchri Nazaraei ejus! candidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
Deduxisti, Domine, populum tuum: sicut oves, in manu Moysi et Aaron.
Fuisti ei in velamento nubis per diem: et in luce stellarum per noctem.
Confiteantur Domino misericordiae ejus: et mirabilia ejus filiis hominum.
Qui traduxit populum suum per desertum quadraginta annis: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Vestimenta eorum non sunt attrita: non erat in tribubus eorum infirmus.
Profecti sunt de Sina instructa acie, clangentibus tubis, per mansiones suas.
Surge, Domine, et dissipentur inimici tui: et fugiant qui oderunt te a facie tua.
Panem de coelo praestitisti eis: omne delectamentum in se habentem, et omnem saporis suavitatem.
Concupierunt concupiscentiam in deserto: ascendit illis de mari ortygometra.
Adhuc escae erant in ore ipsorum: et ira Dei descendit super eos.
Ignis devoravit partem castrorum: sepulti sunt in sepulcris concupiscentiae.
Septuaginta senes implevit Dominus spiritu suo: ut cum Mose regerent populum.
Exploratores ad murmur concitarunt plebem: juravit Dominus, quod omnes murmurantes prosterneret in deserto.
Josue et Caleb secuti sunt a tergo potentis: prohibere gentem a peccatis, et perfringere murum malitiae.
Ideo hi soli ingressi sunt terram fluentem lac et mel: et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem; ut viderent omnes filii Israel, quia bonum est obsequi sancto Deo.
Addidit Aaron gloriam, dedit illi suas victimas et primitias: ipse est enim ejus pars et haereditas.
O Domine, tu es pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es qui restitues haereditatem meam mihi.
Quid enim mihi est in coelo: et a te quid volui super terram?
Deus cordis mei: et pars mea Deus in aeternum.
Core, Dathan et Abiron, invidentes irritaverunt Mosen in castra et Aaron sanctum Domini.
Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron.
Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.
Virga Aaron floruit, et produxit amygdalas: ut electus a Deo ostenderetur Aaron, in sacerdotem aeternum.
Jussit Dominus castra esse sancta, et immunda abjici et purgari.