Cornelius a Lapide
Index
Argumentum: Introductio in Deuteronomium
Pentateuchus integer, olim apud Hebraeos, unus tantum fuit liber legis. Unde et hebraice תורה thora, et latine lex a Christo et Evangelistis vocatur; ut Luc. cap. ult. vers. 44: « Necesse est implere omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me; » et Lucae II, 23 et 24: « Sicut scriptum est in lege (Exodi xiii, 2) Domini: quia omne masculinum, adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur; et ut darent hostiam, secundum quod dictum est in lege Domini (Levit. xii, 8), par turturum, aut duos pullos columbarum; » et Lucae x, 26: « In lege (Deut. vi, 5) quid scriptum est? ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo; » Joan. I, 47: « Quem scripsit Moses in lege; » Matth. vii, 12: « Haec est enim lex et prophetae; » Matth. xxii, 36: « Quod est mandatum magnum in lege? » Similia sunt Actor. xxiv, 14, Actor. xxviii, 3, et alibi.
Postea vero Pentateuchus, secundum quintuplicem materiam quam tractat, dissectus fuit in quinque partes, seu libros. Unde quinta haec sectio, vel liber, a sui exordio more Hebraeo vocatur אלה הדברים elle haddebarim, id est, « ista sunt verba. » A graecis interpretibus, ac primum a Septuaginta ut videtur, Deuteronomium, id est, « secunda lex, » et a Rabbinis משנה mishneh, id est, « iteratio legis, » est appellatus, non quasi novam, et aliam a praecedentibus legem veterem contineat, sed quod legis in Sina, a Deo ante 38 annos latae, et tribus superioribus libris, scilicet Exodo, Levitico et Numeris descriptae, sit repetitio et explicatio. Ita Theodoretus hic, Quaest. I, S. Augustinus, Quaest. XLIX, et Athanasius in Synopsi S. Scripturae. Unde S. Hieronymus in Prologo galeato (qui quasi galea libris omnibus S. Scripturae praefigitur): « Deuteronomium, inquit, secunda lex, et Evangelicae legis praefiguratio, nonne sic habet ea quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? »
Porro repetitio haec legis a Mose jamjam morituro facta est anno 40 exitus ex Aegypto, paulo antequam Hebraei transirent Jordanem, et ingrederentur in Chanaan, in campestribus Moab, puta in Abelsatim, quae fuit quadragesima secunda et ultima mansio Hebraeorum in deserto.
Causa repetitionis fuit duplex: prima, quod senes omnes qui ex Aegypto egressi erant, et primam legem in Sina audierant, ob murmur exploratorum, Num. xiv, jam mortui erant; et populus praesens erat novus, qui priorem legem promulgari non audierat. Unde hac secunda legis promulgatione, iterato Deus novum cum Hebraeis foedus iniit, ut dicitur cap. xxix, vers. 1. Secunda, quia Moses jam moriturus, ultimumque suis, sibique commissis Hebraeis, quos prae vita sua diligebat, valedicturus, hac repetitione legem profundius, atque tenacius imprimere voluit. Ultima enim parentum, principum et doctorum verba tenacius filiis et subditis inhaerent. Hinc Deuteronomium est velut incensa et perpetua quaedam concio, eaque de causa Moses, cap. xvii, vers. 18, jussit ut novi reges eligendi describant sibi Deuteronomium, ut discant, ait, timere Deum. Eadem de causa, cap. xxxi, vers. 10, jussit ut Deuteronomium toti populo quolibet septimo anno remissionis legatur: quinimo illud ipsum lapidibus ad aeternam memoriam inscribi jussit, Deut. xxvii, 3, et Josue viii, 32.
Auctor Deuteronomii, uti et totius Pentateuchi, est Moses, qui illud primo populo viva voce promulgavit, deinde illud ipsum eis scripto reliquit, ut patet Deuter. xxxi, 9: « Scripsit, inquit, Moses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus. » Excipe tamen ultimum caput, quod non a Mose, sed ab Esdra, vel potius a Josue discipulo et successore Mosis, scriptum esse patet eodem cap. ult. vers. 5 et 6, ubi mors et sepultura Mosis describitur. Licet enim Philo in Vita Mosis, et Josephus lib. IV Antiq. cap. ult., putent haec prophetice ab ipso Mose ante mortem esse conscripta: tamen contrarium est verius, illudque significant tum alia, tum illa verba: « Et non cognovit homo sepulcrum ejus, usque in praesentem diem; » quae plane de tempore, quod mortem ejus secutum est, accipienda sunt.
Dixit ergo, et simul scripsit Moses Deuteronomium anno 120 et ultimo vitae suae, qui fuit mundi 2493, a diluvio 836, ante nativitatem Christi 1456; idque paucis et ultimis pene anni illius septimanis, ut patet ex eo quod scriptum sit Deuteronomium post mortem Aaronis, quae contigit eodem anno, mense quinto, ut patet Numer. xx, 28, et Numer. xxxiii, 38; atque post victoriam de Og et Sehon, post prophetiam Balaam, post cladem Beelphegor, post censum populi, post bellum Madianiticum, et alia quae a cap. xx Num. usque ad finem recensentur. Haec enim omnia secuta sunt mortem Aaronis; atque post haec omnia, Moses paulo ante mortem coepit promulgare, ac deinde conscribere Deuteronomium, puta mense undecimo anni quadragesimi, prima die mensis, uti diserte dicitur Deut. i, 3: hic ergo cycneam vocem edit Moses.
Synopsis Capitis
Hisce tribus capitibus relegit et repetit Moses iter, casus et gesta 40 annorum, quibus vagati sunt per desertum. Hoc autem capite repetit gesta in Sina, et vers. 20, in Cadesbarne, ubi ob murmur exploratorum, omnes ad mortem et ad peregrinationem 40 annorum sunt damnati.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 1:1-46
1. Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Thophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum: 2. undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. 3. Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israel omnia quae praeceperat illi Dominus, ut diceret eis: 4. Postquam percussit Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon; et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, 5. trans Jordanem in terra Moab; coepitque Moyses explanare legem, et dicere: 6. Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis. 7. Revertimini, et venite ad montem Amorrhaeorum, et ad caetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra Meridiem, et juxta littus maris, terram Chananaaeorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten. 8. En, inquit, tradidi vobis, ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos. 9. Dixitque vobis illo in tempore: 10. Non possum solus sustinere vos, quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli, plurimi. 11. (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est). 12. Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia. 13. Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. 14. Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere. 15. Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula. 16. Praecepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate, sive civis sit ille, sive peregrinus. 17. Nulla erit distantia personarum, ita parvum audietis ut magnum: nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. 18. Praecepique omnia quae facere deberetis. 19. Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhaei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, 20. dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhaei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis. 21. Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis; noli timere, nec quidquam paveas. 22. Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros qui considerent terram, et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates. 23. Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis. 24. Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri; et considerata terra, 25. sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. 26. Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri 27. murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorrhaei, atque deleret. 28. Quo ascendemus? Nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior: urbes magnae, et ad caelum usque munitae, filios Enacim vidimus ibi. 29. Et dixi vobis: Nolite metuere, nec timeatis eos; 30. Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Aegypto cunctis videntibus. 31. Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. 32. Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, 33. qui praecessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. 34. Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait: 35. Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimae terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris, 36. praeter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum. 37. Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc; 38. sed Josue filius Nun, minister tuus, ipse intrabit pro te: hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israeli; 39. parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. 40. Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri. 41. Et respondistis mihi: Peccavimus Domino; ascendemus et pugnabimus, sicut praecepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, 42. ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis, non enim sum vobiscum; ne cadatis coram inimicis vestris. 43. Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem. 44. Itaque egressus Amorrhaeus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma. 45. Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestrae voluit acquiescere. 46. Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.
Versus 1: Haec Sunt Verba Quae Locutus Est Moyses ad Omnem Israel
HAEC SUNT VERBA QUAE LOCUTUS EST MOYSES AD OMNEM ISRAEL. — Hinc miraculo factum videtur, ut Mosis vox a toto Israele, id est a duobus vel tribus hominum millionibus audiretur, inquit Abulensis. Idem colligitur clarius ex cap. xxix, 10: « Vos, ait, statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, etc. Omnis populus Israel, liberi et uxores vestrae, et advenae qui tecum morantur in castris, exceptis lignorum caesoribus, et his qui comportant aquas. » Ita vox S. Antonii de Padua, S. Vincentii Fererii, et aliorum praeconum Apostolicorum ad plures leucas, non tantum audita, sed et intellecta fuit a gentibus exteris, et illorum linguae imperitis.
Trans Jordanem
TRANS JORDANEM. — Moses non transierat Jordanem, sed citra eum consistebat; dicitur tamen trans Jordanem haec locutus, quia respectu terrae promissae (juxta quam Scriptura solet consignare plagas et situs locorum) regio haec trans Jordanem erat. Hinc Scriptura eam trans Jordanem vocat, ut patet Numer. xxxii, 32; Deuter. iv, 46. Forte Moses scripsit, cis Jordanem; sed Josue, vel quisquis haec Mosis diaria digessit, in Chanaan jam consistens, pro eo substituit, trans Jordanem.
Secundo, quia mare Rubrum fuit initium, campestria vero Moab fuerunt terminus peregrinationis Hebraeorum: utrumque ergo hic consignat Moses. Hebraice est contra mare סוף suph, id est junci, per quod accipi posset mare Mortuum, quod terminat terram sanctam ab Oriente, illique vicina et opposita sunt campestria Moab. Verum mare suph alibi passim significat mare Rubrum, quod Aegyptum ab Arabia disterminat, et ita hic vertunt Chaldaeus et Septuaginta.
Contra Mare Rubrum
CONTRA MARE RUBRUM. — Hoc enim mare arcuatur: unde Hebraei vagando et gyrando per desertum, saepius ad illud accesserunt, inquit Abulensis. Hinc Septuaginta vertunt, prope mare Rubrum. Verum ex tabulis cosmographicis patet campestria Moab (in quibus haec dicta sunt) longissime distare a mari Rubro. Melius ergo respondet Pererius, τὸ contra, vel e regione, dici de loco etiam longe dissito, modo alteri sit oppositus: sicut hic mare Rubrum obversum erat Hebraeis, consistentibus in campestribus Moab. Meminit Moses maris Rubri, ut injiciat Hebraeis memoriam transitus miraculosi maris Rubri, itaque eos impellat, ad haec Dei sui tam benefici mandata observanda.
Inter Pharan et Thophel et Laban
INTER PHARAN, ET THOPHEL, ET LABAN. — Chaldaeus, et ex eo Rupertus, Thophel accipit, non ut proprium, sed ut appellativum, ut sit idem quod murmuratio; sic et Laban, id est album, significare manna. Unde vertit: « Corripuit, eo quod peccarunt in deserto; et quia irritaverunt Deum in campestribus, contra mare Rubrum; et in Pharan, ubi murmurati sunt adversus manna; et in Haseroth, ubi irritaverunt Deum super carnes, et in eo quod fecerunt vitulum aureum. » Simili enim modo Jacob sub mortem corripuit et increpavit Ruben, Simeon et Levi, Gen. XLIX, et Josue Israelitas, Josue ult., et Samuel populum, I Reg. XII. Verum patet hic non materiam, sed locum locutionis Mosis describi, ac proinde Thophel et Laban, aeque ac Pharan et Haseroth, esse propria locorum nomina, uti docent Septuaginta: quare paraphrastice haec addidit Chaldaeus, uti et illud de vitulo aureo: illius enim hic in Hebraeo nulla est mentio; Hebraeus enim tantum dicit in Haseroth esse sufficientiam, id est abundantiam, auri, hoc est, ut Noster vertit, auri plurimum. Unde Septuaginta vertunt, auri fodinas.
Versus 2: Undecim Diebus
Vers. 2. Undecim diebus, — scilicet locutus est haec Moses. Ita aliqui, sed obstant sequentia, « per viam montis Seir; » nec enim in via ambulando et proficiscendo, tantae multitudini loqui poterat Moses. Secundo, Cajetanus et Oleaster explicant, q. d. Undecim dierum iter est ab Horeb usque ad Cadesbarne, quod vicinum est Chananaae; sed Hebraei ob murmur ab ejus ingressu dilati et circumducti sunt per quadraginta annos. Verum haec expositio nec vera est, nec ad propositum. Quid enim hoc facit ad locum vel tempus, quo haec locutus est Moses? Insulsius est quod fingit R. Salomon apud Lyranum, iter ab Horeb ad Cadesbarne esse undecim dierum, sed Hebraeos illud triduo confecisse; hoc enim tridui figmentum multis hic confutat Abulensis.
Dico ergo haec, uti et praecedentia, designare locum in quo sequentia locutus est Moses, q. d. Campestria Moab, ubi Deuteronomium promulgavit Moses, distant ab Horeb sive Sina, undecim diebus, eundo per viam montis Seir, qua scilicet itur versus Idumaeam, progrediendo usque ad Cadesbarne, et inde circum Idumaeam pergendo ad campestria Moab. Nam a Sina usque ad Cadesbarne sunt 17 leucae unius horae; a Cadesbarne usque ad campestria Moab sunt 34 leucae; ut patet ex tabulis Adrichomii; a Sina ergo ad Moab sunt 51 leucae: quare si quolibet die conficias quatuor leucas cum dimidia, undecim diebus venies a Sina usque ad haec campestria Moab. Ita Abulensis.
Tropologice S. Gregorius, lib. II Moral. cap. 1: « Israel, ait, verba Dei in monte audire non potuit, sed praecepta in campestribus accepit: subsequentem nimirum infirmitatem populi indicans, qui ascendere ad summa non valuit, sed semetipsum in infimis neglecte vivendo laxavit. »
Versus 3: Undecimo Mense, Prima Die
Vers. 3. Undecimo mense, prima die mensis. — Deuteronomium ergo promulgavit Moses primo die mensis Sebeth, qui nostro januario respondet. Primus enim Hebraeorum mensis erat Nisan, puta martius; ac consequenter undecimus erat januarius, duodecimus februarius. Sic Christus prima die januarii, circumcisione sua, nomineque Jesu legem novam condere, eamque suo sanguine sancire coepit, ut merito hoc novi anni et vitae Christianis sit exordium, quod hic portendit et praefiguravit Moses, dum eodem mense et die promulgavit Deuteronomium.
Versus 7: Venite ad Montem Amorrhaeorum
Vers. 7. VENITE AD MONTEM AMORRHAEORUM, — ad montem Galaad et regnum Og; hoc enim eo caeso occuparunt Hebraei, Numer. XXI, 35.
Versus 8: Ut Daret Illam Eis et Semini Eorum
Vers. 8. UT DARET ILLAM EIS ET SEMINI EORUM. — Τὸ et significat id est; nec enim Abraham, Isaac et Jacob unquam per se possederunt terram promissam, sed tantum in filiis et posteris suis. Sic et alibi sumitur τὸ et, uti ostendi Levit. VI, 2.
Versus 10: Non Possum Solus Sustinere Vos
Vers. 10. Non possum solus sustinere vos. — Septuaginta, ferre vos, q. d. Regimen vestrum, vestrique curam, puta totius populi onus, solus sustinere non valeo. Erat enim Moses non tantum judex populi, sed et pater, paedagogus et mater, quae filios suos in sinu portat, ut patet Numer. XI, 11 et 12.
Versus 11: Dominus Benedicat Vobis
Vers. 11. Dominus, etc., benedicat vobis, — dando scilicet cum prolibus copiam bonorum temporalium et spiritualium; Dei enim benedicere est benefacere, quia efficax est Dei verbum.
Versus 15: Tulique Nobiles
Vers. 15. TULIQUE, etc., NOBILES, — Hebraice, tuli capita tribuum vestrarum. Hebraei in eo qui gerit magistratum septem virtutes requirunt: primo, sapientiam; secundo, humilitatem; tertio, timorem Dei; quarto, odium avaritiae; quinto, amorem veritatis; sexto, philanthropiam; septimo, bonum nomen.
Versus 17: Nulla Erit Distantia Personarum
Vers. 17. NULLA ERIT DISTANTIA PERSONARUM (Hebraice, non agnoscetis facies in judicio, id est, personam non considerabitis, an dives sit, an pauper); ITA PARVUM AUDIETIS UT MAGNUM, NEC ACCIPIETIS CUJUSQUAM PERSONAM, QUIA DEI JUDICIUM EST, — q. d. Quia cum judicatis, Dei vices geritis; Deus autem in judicio aequissimus est, nec personam respicit. Historia haec descripta et explicata est Exod. XVIII, 19.
Audi S. Hieronymum in epist. ad Damas.: « Alienum te a personis omnium redde in judicio, ac propter justitiam in judicio pauperem defendas, nec propter gratiam diviti indecenter assistas, aut si non potes facere, cognitionem respice causarum. » Et Petrum Ravennatem in quadam epistola: « Nihil adeo gloriose lucet in judice, sicut amare et exhibere justitiam sine omni acceptione personae. Teste enim Cicerone, exuit personam judicis, quisquis amicum induit. Aequitas cui judex obsequitur, sinistram odii vel amoris dexteram nescit. Nam talis esse debet juris minister, ut in ejus manu nullius auctoritate personae titubet aut vacillet libra justitiae. » Rursum S. Hieronymus in Amos: « Quicumque, ait, consanguinitate aut amicitia, vel e converso hostili odio vel inimicitiis in judicando ducitur, pervertit judicium Christi, qui est justitia. » Et Innocentius III Pontifex, lib. De Vilitate conditionis humanae: « Vos, ait, non attenditis merita causarum, sed personarum; non jura, sed munera; non quid ratio dictet, sed quid voluntas affectet; non quid sentiat, sed quid mens cupiat; non quid liceat, sed quid libeat. » Et infra: « Pauperum causam cum mora negligitis, divitum cum instantia promovetis. In illis rigorem ostenditis, in istis ex mansuetudine dispensatis. Illos cum difficultate respicitis, istos cum facilitate tractatis. Illos negligenter auditis, istos subtiliter auscultatis. » Et infra: « Clamat pauper, et nullus exaudit; loquitur dives, et quilibet applaudit. Dives locutus est, et omnes tacuerunt; pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent eum. Clamat vim patiens, et nullus exaudit; vociferatur, et non est qui judicet. Diviti dicunt: Tu sede hic bene; pauperi vero: Tu sta illic, vel sede sub scabello pedum meorum. »
Hinc Solon, teste Laertio, rogatus: « Quid est lex? » respondit: « Araneae tela; » quia si quid in eam inciderit debile, retinetur; grave autem pertransit tela rescissa; pauperes enim violantes legem plectuntur, divites impune agunt quod libet. Et Ovidius:
Curia pauperibus clausa est; dat census honores, Census amicitias: pauper ubique jacet.
Vis exempla non accipientium personas? Elias libere increpavit Achab regem, Elisaeus Joram, Nathan Davidem, Isaias Manassen, Daniel Nabuchodonosor et Balthasarem, Jeremias Joakim et Sedeciam, Joannes Baptista Herodem, Christus scribas et Pharisaeos. Vis Gentilium? Papinianus jussus a Caracalla Imperatore parricidium, quo fratrem Getam occiderat, in senatu diluere, recusavit dicens, « non tam facile parricidium excusari posse quam patrari. » Epaminondas filium corona donatum, deinde securi feriri jussit, quod praecepti paterni contemptor cum hoste conflixisset, eumque vicisset. Brutus consul et M. Torquatus filios capite mulctarunt, quod cum Tarquiniis contra patriam conspirassent. Zaleucus Locrensis cum legem tulisset de adultero excaecando, ejusque filius in adulterio deprehensus esset, se uno, filium altero privavit oculo, ne ob acceptionem personae lex lata violaretur. Ita Valerius Maximus, lib. VI, cap. v.
Versus 19-21: Cumque Venissemus in Cadesbarne
Vers. 19, 20 et 21. CUMQUE VENISSEMUS IN CADESBARNE, DIXI VOBIS: VENISTIS AD MONTEM AMORRHAEI, etc., VIDE TERRAM QUAM DOMINUS DEUS TUUS DAT TIBI, — quia Cadesbarne est juxta Chanaan; tantum enim interest mons Idumaeae. Unde ex Cadesbarne missi sunt exploratores in Chanaan, ad eam statim invadendam.
Versus 22: Mittamus Viros Qui Considerent Terram
Vers. 22. DIXISTIS: MITTAMUS VIROS, QUI CONSIDERENT TERRAM. — Hinc patet ipsos Hebraeos petiisse mitti exploratores, qui, eis annuente Deo et Mose, missi sunt Num. XIV.
Versus 28: Urbes Magnae, Ad Caelum Usque Munitae
Vers. 28. URBES MAGNAE, ET AD CAELUM USQUE MUNITAE, — id est, muris altissimis vallatae et munitae; et, ut Septuaginta vertunt, τετειχισμέναι, id est muratae: est hyperbole; similis est cap. IX, vers. 1.
Filios Enacim (id est, filios gigantum, puta gigantes ex posteris Enac gigantis) vidimus ibi. — Haec historia explicata est Num. XIII.
Versus 31: Portavit Te Dominus Deus Tuus
Vers. 31. PORTAVIT TE DOMINUS DEUS TUUS, UT SOLET HOMO GESTARE PARVULUM FILIUM SUUM. — « Portavit, » id est deduxit, direxit, fovit, protexit, scilicet primo, per columnam nubis et ignis; secundo, dando manna; tertio, protegendo te ab hostibus, eosque debellando; quarto, conservando tuas vires et sanitatem, item vestes, et calceos singulorum. Unde cap. II, vers. 7, dicitur Deus habitasse cum Hebraeis 40 annis.
Versus 33: Metatus Est Locum
Vers. 33. METATUS EST LOCUM (praecedens castra in columna nubis) IN QUO TENTORIA FIGERE DEBERETIS.
Versus 36: Quia Secutus Est Caleb Dominum
Vers. 36. Quia secutus est (Caleb) Dominum. — Hebraice, quia perfecit (scilicet ut iret) post Dominum, id est, perfecit mandata mea, sequendo me, mihique in omnibus plene et perfecte obsequendo.
Versus 39: Filii Qui Hodie Boni ac Mali Ignorant Distantiam
Vers. 39. ET FILII, QUI HODIE BONI AC MALI IGNORANT DISTANTIAM, — puta parvuli vestri, qui nondum habent usum rationis, ut bonum a malo discernant.
Versus 43: Adversantes Imperio Domini
Vers. 43. Adversantes imperio Domini. — Hebraice, exacerbastis os Domini, id est, repugnastis ejus verbis et jussis; itaque eum, ejusque os et vultum irritastis.
Versus 44: Amorrhaeus Persecutus Est Vos, Sicut Solent Apes
Vers. 44. AMORRHAEUS, etc., PERSECUTUS EST VOS, SICUT SOLENT APES PERSEQUI, — q. d. Sicut apes irritatae magno numero et furore persequuntur lacessentes se: ita et hostes vestri, scilicet Amorrhaei, vos persecuti sunt.
Versus 46: Sedistis Ergo in Cadesbarne Multo Tempore
Vers. 46. SEDISTIS ERGO IN CADESBARNE MULTO TEMPORE. — In Hebraeo additur, secundum dies quibus mansistis. Quod Vatablus sic explicat, q. d. Tot diebus mansistis in Cadesbarne post regressum exploratorum, quot ibidem manseratis ante eorum regressum. Secundo, Hebraei in Seder Olam sic explicant, q. d. Mansistis in Cadesbarne tot diebus, quot mansistis deinceps in reliquis omnibus mansionibus simul videlicet annos 19: bis enim novemdecim faciunt 38; quibus adde duos annos elapsos, antequam venirent in Cadesbarne, habebis 40 annos peregrinationis in deserto. Verum nil tale ex nostra versione colligi potest, nec etiam ex Hebraeo: τὸ enim secundum dies quibus mansistis, non aliud est, quam repetitio et explicatio Hebraica ejus quod praecessit, scilicet multo tempore. Unde noster Interpres hanc repetitionem Hebraeam, quasi otiosam, et Latinis auribus inusitatam, omisit.