Cornelius a Lapide

Deuteronomium II


Index


Synopsis Capitis

Repetit transitum Hebraeorum per fines Idumaeae, vers. 4, et Moabitidis, vers. 9, et Ammonitidis, vers. 18, incolis earum intactis. Denique bellum et victoriam de Sehon, vers. 24.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 2:1-37

1. Profectique inde venimus in solitudinem, quae ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore. 2. Dixitque Dominus ad me: 3. Sufficit vobis circuire montem istum, ite contra Aquilonem; 4. et populo praecipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. 5. Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos: neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. 6. Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis. 7. Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum, novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos; habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit. 8. Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter, quod ducit in desertum Moab. 9. Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos praelium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem. 10. Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus et validus, et tam excelsus, ut de Enacim stirpe, 11. quasi gigantes, crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitae appellant eos Emim. 12. In Seir autem prius habitaverunt Horrhaei: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit illi Dominus. 13. Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum. 14. Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: 15. cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. 16. Postquam autem universi ceciderunt pugnatores, 17. locutus est Dominus ad me, dicens: 18. Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar: 19. et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad praelium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi eam in possessionem. 20. Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitae vocant Zomzommim, 21. populus magnus, et multus, et procerae longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis, 22. sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhaeos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens. 23. Hevaeos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazam, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis. 24. Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhaeum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum praelium. 25. Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur. 26. Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens: 27. Transibimus per terram tuam, publica gradiemur via: non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. 28. Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est nobis concedas transitum, 29. sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir: et Moabitae, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. 30. Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. 31. Dixitque Dominus ad me: Ecce coepi tibi tradere Sehon, et terram ejus, incipe possidere eam. 32. Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad praelium in Jasa. 33. Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. 34. Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis, non reliquimus in eis quidquam. 35. Absque jumentis, quae in partem venere praedantium: et spoliis urbium, quas cepimus, 36. ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quae nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis. 37. Absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus: et cunctis quae adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.


Versus 1: Circuivimus Montem Seir

Vers. 1. CIRCUIVIMUS MONTEM SEIR, — puta Idumaeam: Idumaeorum enim parens fuit Esau, qui dictus est Edom, quia rufus; et Seir, quia pilosus. Vide hos Hebraeorum gyros per desertum, et circa Idumaeam, in tabulis Adrichomii ad vivum descriptos. Porro Idumaea dicitur mons, quia alta est et montosa. Unde Abdias vers. 3 et 9, ait Idumaeus morari in scissuris petrarum et montibus, additque: « Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. » Ita S. Hieronymus De Locis Hebr.


Versus 3: Ite Contra Aquilonem

Vers. 3. ITE CONTRA AQUILONEM, — ite contra terram promissam, quae est ad Aquilonem Idumaeae, quam circumiistis jam longo tempore versus Meridiem et Orientem; sed vestri misertus, volo ut quantocius incidatis iter vestrum per extrema Idumaeae, ut recta contendatis in Chanaan, videlicet inter Moabitas et Ammonitas incedendo, per regna Og et Sehon.


Versus 4: Transibitis per Terminos Filiorum Esau

Vers. 4. TRANSIBITIS PER TERMINOS FRATRUM VESTRORUM, FILIORUM ESAU. — Licet enim Num. XX, 21, Idumei initio negarint transitum Hebraeis; hinc tamen, et ex vers. 6 et 29, patet eos Hebraeis tandem transitum, saltem per extrema regionis suae concessisse. Ita Abulensis, licet aliter sentiat Lyranus cum Rabbi Salomone.


Versus 5: Ne Moveamini Contra Eos

Vers. 5. NE MOVEAMINI CONTRA EOS, — Hebraice, ne misceatis bellum, scilicet cum eis.


Versus 6: Cibos Emetis ab Eis Pecunia

Vers. 6. CIBOS EMETIS AB EIS PECUNIA, ET COMEDETIS. — Hinc patet Hebraeos carni et ventri addictos, in deserto non tantum comedisse manna, sed et alios cibos, quos vel emebant ab Idumaeis, aliisque vicinis gentibus, vel venabantur, vel ex pecoribus suis accipiebant. Idem patet Josue I, 11; ita Andreas Masius ibi, Pererius in Exodi XIII, disp. 7, Lorinus in cap. XVI Sapientiae, Abulensis in Exodi XVI, Quaest. XII.


Versus 10: Emim Primi Fuerunt Habitatores

Vers. 10. EMIM PRIMI FUERUNT HABITATORES EJUS, — scilicet Moabitidis. Nota: Erant olim diversa genera, vel progenies gigantum, ut patet Gen. XIV, 5. Alii enim dicebantur Emim, id est terribiles, videlicet aspectu, ob immanem proceritatem et vastitatem corporis: אימה ema enim hebraice est terror. Ita Chaldaeus et S. Hieronymus in Quaest. in Gen. cap. XIV. Rursum Oleaster Emim ab אמה amma, id est cubitus, deducit, quasi dicas: Viri cubitorum, scilicet multorum. Secundi erant Raphaim, qui tum alibi, tum hic versu 11, in Hebraeo nominantur, ita dicti, vel a primo gigante, eorum parente, Rapha, cujus mentio est I Paral. XX, 6; vel quod remissos facerent hominum animos, eosque immani sua statura et mole percellerent et dissolverent: רפא rapha enim significat remittere, dissolvere. R. Nehemannus, et ex eo Andreas Masius in Josue XII, 4, putant Raphaim esse cognomen Hevaeorum; cum enim הוים Chivvim, id est, Chevaei, sive Hevaei, dicti sint a serpentibus, quod eorum instar, in terrae cavernis habitarent, hinc pariter dicti sunt Raphaim, quasi dicas, Inferi, eo quod sub terra in specubus degerent: sic enim Isaias cap. XXVI, vers. 14, inferos vocat Raphaim. Tertii erant Enakim, scilicet filii et posteri Enac gigantis, de quo Josue XXI, 14, et cap. XV, vers. 13 et 14. Aliqui tamen putant Enac non esse nomen, sed cognomen, quasi dicas, Torquatus, eo quod hi gigantes torquati incederent: ענק anac enim torquem significat. Sic apud Romanos, T. Manlius a torque, quem in pugna apud Anienem Gallo detraxit, dictus est Torquatus.


Versus 12: In Seir Prius Habitaverunt Horrhaei

Vers. 12. IN SEIR AUTEM PRIUS HABITAVERUNT HORRHAEI (de quibus Gen. XIV, 5, quos percussit Codorlaomor, vastans montana Seir. Andreas Masius in Josue XII, 4, censet חורים Churim, id est, Chorraeos, sive Horrhaeos, fuisse Troglodytas, itaque dictos a cavernis, quas incolebant (חור chur enim foramen, antrum, cavernam significat) aeque ac Hevaei, quorum cognati fuerunt Horrhaei, quos deinde expulerunt Idumaei, ut hic dicitur, perinde ac Amorrhaeos expulerunt Hebraei: hoc enim est quod sequitur:) SICUT FECIT ISRAEL IN TERRA POSSESSIONIS SUAE, — puta in terra duorum regum, Og et Sehon: necdum enim caeteram terram promissam ingressi erant Israelitae.


Versus 15: Cujus Manus Fuit Adversum Eos

Vers. 15. Cujus (Domini) manus fuit adversum eos, — q. d. Domini virtus, potestas et vindicta, quae manu apud homines exerceri solet, fuit exserta contra murmuratores, ut interirent, vel, ut hebraice est, ad perdendum vel conterendum eos in deserto.


Versus 19: Quia Filiis Lot Dedi Eam

Vers. 19. Quia filiis Lot dedi eam. — Filii Lot fuerunt Ammon et Moab: unde ob merita Lot, voluit Deus posteris ejus cedere Ammonitidem et Moabitidem, aeque ac posteris Esau, ob merita Isaaci et Abrahae, avorum, voluit cedere Idumaeam, expulsis Horrhaeis, noluitque Hebraeos ea invadere, vel occupare.


Versus 20: Zomzommim

Vers. 20. IN IPSA (Ammonitide) OLIM HABITAVERUNT GIGANTES, QUOS AMMONITAE VOCANT ZOMZOMMIM. — Hi sunt qui Gen. XIV, 5, vocantur Zuzim, id est robusti, ut ibi vertunt Septuaginta; inde enim hebraice מזוזי mezuzot vocantur postes domorum, quia validi sunt et fortes. Zomzommim autem hebraice sonat, primo, flagitiosos et sceleratos: זמה zimmah enim est scelus, facinus. Secundo, inusitatae et excogitatae magnitudinis. Tertio, famosos, celebres, qui sunt in ore et reputatione hominum: unde Chaldaeus vertit חושבני chushbane, id est spectatos, celebres: radix enim זמם zamam significat cogitare, reputare, machinari et moliri. Hinc videtur quod Ammonitae et Moabitae, aeque ac Hebraei, usi sint lingua Hebraea: Zuzim enim, Zomzommim, Emim, vers. 11, sunt nomina Amonitica et Moabitica, aeque ac Hebraea. Lot enim, eorum parens, versatus fuit in familia Abrahae Hebraei, patrui sui, descenditque ab Heber, in cujus familia mansit lingua Hebraea, in divisione gentium et linguarum in Babel. Omnes enim hae gentes, adeoque omnes Chananaei usi sunt lingua Chananaea, quam affinem esse linguae Hebraeae docet S. Hieronymus in Isaiae cap. XIX. Unde et exploratores missi a Josue in Jericho locuti sunt cum Raab Chanaanitide, utique ejus linguam Chananaeam intelligentes, et ab ea intellecti. Vide Serarium in cap. II Josue, Quaest. XXV.


Versus 21: Fecit Illos Habitare pro Eis

Vers. 21. ET FECIT (Dominus) ILLOS (Ammonitas) HABITARE PRO EIS (pro Zomzommim).


Versus 23: Cappadoces Expulerunt Hevaeos

Vers. 23. HEVAEOS QUOQUE, etc., CAPPADOCES EXPULERUNT, — q. d. Sicut Hevaei expulsi sunt a Cappadocibus, Horrhaei ab Idumaeis, Raphaim ab Ammonitis: ita et incolae Palaestinae, et imprimis Sehon cum suis, a vobis, o Hebraei, expellentur. An hi Cappadoces fuerint Graeci, an Palaestini, dicam Jerem. XLVII, 4.


Versus 25: Hodie Incipiam Mittere Terrorem

Vers. 25. HODIE INCIPIAM MITTERE TERROREM ATQUE FORMIDINEM TUAM IN POPULOS, QUI HABITANT SUB OMNI CAELO, — ad quos videlicet fama rerum, a me pro te gestarum, perveniet, ut sequitur. Commode ergo τὸ omni accipiendum est. Ita Oleaster.

R. Salomon docet, vel potius fingit, terrorem Mosis fuisse sub omni caelo: quia in victoria de Sehon et Og stetit sol, sicut stetit, quando pugnavit Josue contra multos reges in Gabaon, Josue X, 12. Nil enim tale de Mose dicit Scriptura.


Versus 28-29: Tantum Nobis Concedas Transitum

Vers. 28 et 29. TANTUM EST (tantum requirimus) UT NOBIS CONCEDAS TRANSITUM, SICUT FECERUNT FILII ESAU (per extrema ditionis suae, ut dixi vers. 4) ET MOABITAE, QUI MORANTUR IN AR. — Prius ergo Moabitae transitum aliquem in limitibus Ar dederunt Hebraeis; sed paulo post, videntes caedi ab eis Sehon regem, coeperunt sibi timere, maxime cum secundo ad eos alio flexu accederent Hebraei: unde vocarunt Balaam, qui malediceret Hebraeis, Num. XXII, 5. Ita Abulensis. Censet Andreas Masius in Josue cap. XII, 3, Ar esse Areopolim.


Versus 30: Induraverat Dominus Spiritum Ejus

Vers. 30. QUIA INDURAVERAT DOMINUS DEUS TUUS SPIRITUM EJUS, — subducendo ei gratiam mollientem, et ex alia parte formidinem ac metum Hebraeorum ei injiciendo: regi enim Gentili jure timendum erat, ne Hebraei specie transitus dolose occuparent ejus regnum; itaque ei petitionem Hebraeorum de transitu proponendo, quem ipsum omnino negaturum praesciebat; unde consecutum est ut Hebraei eumdem vi et bello tentarent, in quo Sehon succumberet, et traderetur in manus eorum. Vide de obduratione dicta Exodi cap. VII, vers. 3.


Versus 33: Percussimus Eum cum Filiis Suis

Vers. 33. Percussimusque eum cum filiis suis, et omni POPULO SUO. — Tradit Josephus, ex se, ut videtur, more suo rem exornans, quod in bello hoc multi ex Amorrhaeis siti sint mortui; alii ruentes ad fluvium Arnon, jaculis confixi sint: alii ad moenia fugientes, a fundibulariis praeventi, usque ad internecionem deleti sint.

Ex dictis hucusque patet quod Moses, licet exclusus sit terra sancta, aeque ac Aaron, multa tamen prae eo habuerit privilegia et gaudia. Primum, quod in partem terrae sanctae, quae est ultra Jordanem, scilicet in Galaaditidem, ingressus sit: Aaron vero jam ante mortuus fuerit in monte Hor. Secundum, quod debellarit Og et Sehon, eorumque regna occuparit, et suis diviserit. Tertium, quod exceperit benedictionem Balaam. Quartum, quod Madianitas deleverit. Quintum, quod e propinquo totam terram promissam speculatus sit. Ita Abulensis.


Versus 34: Interfectis Viris ac Mulieribus et Parvulis

Vers. 34. INTERFECTIS HABITATORIBUS EARUM, VIRIS AC MULIERIBUS, ET PARVULIS. — Quia Deus jusserat omnes gentes, quarum urbes possessuri erant Hebraei, totaliter deleri, ut patet cap. XX, versu 16.


Versus 37: Adjacent Torrenti Jeboc

Vers. 37. QUAE ADJACENT TORRENTI JEBOC, — ubi Jacob luctatus est cum angelo, Gen. XXXII, 22, pertinetque ad Ammonitas.