Cornelius a Lapide

Deuteronomium III


Index


Synopsis Capitis

Repetit Moses victoriam de Og, et quomodo ejus aeque ac Sehon, ditionem diviserit inter tribum Gad, Ruben et dimidiam Manasse, ea lege ut ipsi alias tribus praeant, et in Chanaan inducant. Denique, vers. 23, orat Moses ut sibi detur ingredi in Chanaan; sed Deus ei silentium indicit.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 3:1-29

1. Itaque conversi ascendimus per iter Basan; egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. 2. Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum; quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua, faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon. 3. Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus: percussimusque eos usque ad internecionem, 4. vastantes cunctas civitates illius uno tempore; non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan. 5. Cunctae urbes erant munitae muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quae non habebant muros. 6. Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos: 7. Jumenta autem et spolia urbium diripuimus, 8. tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhaeorum, qui erant trans Jordanem; a torrente Arnon usque ad montem Hermon, 9. quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhaei Sanir; 10. omnes civitates, quae sitae sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan. 11. Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus. 12. Terramque possedimus tempore illo ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad, et civitates illius dedi Ruben et Gad. 13. Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur terra gigantum. 14. Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in praesentem diem. 15. Machir quoque dedi Galaad. 16. Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon: 17. et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra Orientem. 18. Praecepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in haereditatem; expediti praecedite fratres vestros filios Israel, omnes viri robusti, 19. absque uxoribus, et parvulis atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis; 20. donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit, et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. 21. Josue quoque in tempore illo praecepi, dicens: Oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es. 22. Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis. 23. Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens: 24. Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam; neque enim est alius Deus, vel in caelo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuae. 25. Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum. 26. Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. 27. Ascende cacumen Phasgae, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice, nec enim transibis Jordanem istum. 28. Praecipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse praecedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. 29. Mansimusque in valle contra fanum Phogor.


Versus 8-9: A Torrente Arnon usque ad Montem Hermon

Vers. 8 et 9. Tulimusque terram, etc., a torrente Arnon usque ad montem Hermon, quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhaei Sanir. — Mons ergo Hermon vocatur Sarion et Sanir; vocatur et Sion, vel Seon, ut patet cap. IV, vers. 48. R. Salomon putat Sanir, vel Senir, esse nomen Germanicum, aeque ac Chananeum, significans nivem, qua coopertus est semper mons Hermon. Idem censet R. Nehemannus, et ex eo Masius, Josue XII, 5; quin et Chaldaeus Sanir interpretatur nivosum. Addit Masius hunc montem esse contiguum Libano, ejusque quasi partem spectantem ad Orientem, quae ob nivem rigida est, vasta et inculta, indeque dictam esse Hermon, vel Chermon. Cherem enim, vel herem, significat rem perditam, corruptam, succisam, vastatam, quae nulli est usui vel fructui.


Versus 11: Solus Og Restiterat de Stirpe Gigantum

Vers. 11. SOLUS QUIPPE OG, REX BASAN, RESTITERAT DE STIRPE GIGANTUM, — intellige in regione illa: nam alibi adhuc exstitisse gigantes patet Numer. XIII, 34, Josue XV, 14, et I Paral. XX, 6; ibi ergo ex gigantibus remanserat sola stirps Og: nam alii percussi et deleti sunt a Codorlahomor, Gen. XIV, 5.

Fabulantur Judaei Og fuisse reliquum ex diluvio, et ex gigantibus, qui ante diluvium fuerunt, Gen. VI, 4, itaque Og octingentos et plures vixisset annos; qua de re dixi Gen. VII, in fine.

MONSTRATUR LECTUS EJUS FERREUS IN RABBATH (haec postea dicta est Philadelphia, teste S. Hieronymo in Locis Hebraicis), NOVEM CUBITOS HABENS LONGITUDINIS, ET QUATUOR LATITUDINIS. — Talmudici tradunt hunc lectum fuisse cunas Og, cum esset parvulus: nam cum crevit in virum, aiunt, solum pedem ejus fuisse 120 cubitorum, non communium, sed giganteorum, qualis erat Og; ac consequenter tam ipse, quam lectus ejus, facile leucam integram occupassent, inquit Abulensis; de qua fabella plura dixi Num. XXI, 35.

Physice, vasta ista corpora saepe parum habent mentis. Vulgo dicitur illud Sophoclis, ἄνους ὁ μακρός, amens longus, dictitant enim praelongis mentem deesse, pusillis adesse animum: parvi enim sunt animosi. De valde procero dicitur: « Longurio est, et caliga Maximini, » id est, praelongus est et insulsus. Hinc et Vegetius, lib. I, cap. V: « In bello, inquit, non tam staturae militis rationem habere convenit, quam virium. » Celebratur illud Athenaei: « Nullus malus magnus piscis; » diciturque de iis qui praegrandi sunt corpore, caeterum ingenio nullo. Virtus animae unita fortior est in parvo, quam divisa in magno.

Symbolice, Abulensis hic, Quaest. III: « Og, ait, hebraice idem est quod coacervans, et signat peccatorem, qui peccata peccatis superaddit, donec veniat in profundum malorum. Peccatum enim, cui per paenitentiam remedium non adhibetur, mox sibi nequiores socios aggregat, ut fiat habitatio omnis spiritus immundi, maxime luxuriae; in quo cum quis novem cubitos longitudinis, et quatuor latitudinis habuerit, tanquam in lecto requiescit immobilis. Primus ergo cubitus, vel gradus, est in cibis exquisitis. Secundus, in dulcibus et continuis poculis, quia venter mero aestuans despumat in libidinem, ut ait S. Hieronymus. Tertius est in spectaculis. Nam, ut ait Poeta:

Spectatum veniunt; veniunt spectentur ut ipsae. Iste locus casti damna pudoris habet.

Et Jerem. cap. IX: Intravit mors per fenestras nostras; et: Oculus meus depraedatus est animam meam. Quartus est in cantilenis lascivis. Quintus est in aromatibus, quae venerem provocant. Sextus est in donis et munusculis. Septimus, in mollibus lectis. Octavus, in temporali sociorum laetitia. Nonus, in turpi usu feminarum. Habet quoque iste impudicorum lectus quatuor latitudinis cubitos. Primus est turpis cogitatio. Secundus, perficiendi consensus. Tertius, consequens operatio. Quartus, diuturna assuefactio, quae tandem facit hunc lectum ferreum, ut a nulla bona monitione, vel inspiratione superari possit. » Hucusque Abulensis.

CUBITI VIRILIS MANUS. — Hebraice, secundum cubitum viri.


Versus 14: Jair Filius Manasse

Vers. 14. JAIR, FILIUS MANASSE, POSSEDIT OMNEM REGIONEM ARGOB. — « Filius, » id est nepos. Vide Num. XXXII, 41. Hebraei enim omnes posteros vocant filios. Sic Judaei vocantur filii Israel. Sic Elisabeth vocatur filia Aaronis, Lucae I, 5. Asa et Ezechias vocantur filii Davidis, III Reg. XV, 11, et IV Reg. XVIII, 3.

Usque in praesentem diem. — Abulensis vult haec verba addita esse, non a Mose, sed ab Esdra, qui Dei instinctu libros legis a Chaldaeis combustos restauravit, et de novo conscripsit; aeque ac illud, vers. 4: « Monstratur lectus ejus, » etc., eo quod paulo ante mortem Mosis haec contigerint.

Verum non est necesse hoc dicere: nam tres et plures menses ab hisce gestis usque ad mortem Mosis fluxerunt.

Adde, si haec addita sunt ab alio quopiam, non ab Esdra, sed ab eo qui diaria haec Mosis paulo post digessit, esse addita. Denique, non est verisimile Esdram Pentateuchum totaque Biblia ex memoria, vel Dei instinctu, restaurasse: nec enim Chaldaei exemplaria omnia, quae per totam Judaeam aliasque gentes sparsa erant, comburere potuerunt. De qua re alibi fusius dicetur.


Versus 12: Machir Quoque Dedi Galaad

Vers. 12. MACHIR (id est, posteris Machir) QUOQUE DEDI GALAAD, — id est, partem Galaad. Nam Rubenitae etiam et Gadditae ejus partem habebant, ut sequitur.


Versus 17: Terminos Cenereth

Vers. 17. TERMINOS CENERETH. — « Cenereth » est Genezareth, sive mare Galilaeae, vel Tiberiadis, uti dixi Num. XXXIV, 12.

Usque ad mare deserti, — usque ad mare Mortuum, sive lacum Asphaltitem, Num. cap. XXXIV, vers. 3 et 12.


Versus 18: Praecedite Fratres Vestros

Vers. 18. Praecedite fratres vestros, — armati in Chanaan.


Versus 20: Donec Requiem Tribuat Dominus Fratribus Vestris

Vers. 20. DONEC REQUIEM TRIBUAT DOMINUS FRATRIBUS VESTRIS, — donec scilicet debelletis Chananaeos, trans Jordanem habitantes, quod factum est per septem annos, post mortem Mosis, sub Josue: deinde ab eodem, per alios septem annos, inter tribus divisa est terra, ab eisque pacifice possessa: ergo post quatuordecim annos Rubenitae et Gadditae redierunt ad sua, scilicet ex Chanaan in Galaad. Ita Abulensis.


Versus 24: Tu Coepisti Ostendere Servo Tuo Magnitudinem Tuam

Vers. 24. Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam. — Notat Abulensis, si quis ab avaro aliquid petat, ut ei persuadeat, dicat hoc et plura sibi deberi: sin autem a liberali et magnifico (qualis est Deus) petat, ut ei persuadeat, non debita, sed beneficia ejus alleget. Magnanimus enim libenter audit se dedisse, et non accepisse beneficium.


Versus 25: Transibo et Videbo Terram Hanc Optimam

Vers. 25. TRANSIBO IGITUR, ET VIDEBO TERRAM HANC OPTIMAM TRANS JORDANEM. — Quasi dicat: Transcam, quaeso, et videam terram, pro qua 40 annis laboravi; sunt enim verba orantis. Patet ex Hebraeo. Sic Hebraei saepe sumunt futurum pro optativo quo carent.

ET MONTEM ISTUM EGREGIUM. — « Montem, » scilicet Moria, in quo Abraham obtulit Isaac, et in quo aedificanda est Sion et templum, qui proinde appellatus est mons divinae visionis, ideoque egregius, et hebraice bonus per excellentiam vocatur. Ita Cajetanus. Chaldaeus vertit, videam montem istum bonum, et domum sanctuarii.


Versus 29: Mansimus in Valle Contra Fanum Phogor

Vers. 29. MANSIMUSQUE IN VALLE CONTRA FANUM PHOGOR. — Hebraice, contra domum, id est, templum Phogor.