Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hoc capite et sequenti usque ad XII, Moses, repetito Decalogo et legibus quibusdam, ad eorum observationem populum excitat, maxime commemorando beneficia Dei eis collata; unde, hoc capite toto, urget beneficium datae legis in Sina, cum igne et fumo: inde vers. 41, designat tres urbes refugii, pro homicidis casualibus et involuntariis.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 4:1-49
1. Et nunc, Israel, audi praecepta et judicia quae ego doceo te; ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. 2. Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis. 3. Oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri. 4. Vos autem qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem. 5. Scitis quod docuerim vos praecepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra quam possessuri estis, 6. et observabitis et implebitis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna. 7. Nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. 8. Quae est enim alia gens sic inclyta, ut habeat caeremonias, justaque judicia, et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros? 9. Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos, 10. a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos. 11. Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum: erantque in eo tenebrae, et nubes, et caligo. 12. Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis. 13. Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit ut faceretis, et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis. 14. Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caeremonias et judicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis. 15. Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem, in die qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis: 16. ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminae, 17. similitudinem omnium jumentorum quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium, 18. atque reptilium quae moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis: 19. ne forte elevatis oculis ad caelum videas solem et lunam, et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub caelo sunt. 20. Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum haereditarium, sicut est in praesenti die. 21. Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis. 22. Ecce morior in hac humo, non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam. 23. Cave ne quando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri Dominus prohibuit: 24. quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator. 25. Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis: 26. testes invoco hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis, non habitabitis in ea longo tempore; sed delebit vos Dominus, 27. atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus. 28. Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi, qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur. 29. Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quaesieris, et tota tribulatione animae tuae. 30. Postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. 31. Quia Deus misericors, Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis. 32. Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo caelo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut unquam cognitum est, 33. ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti: 34. si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi Gentem de medio nationum, per tentationes, signa, atque portenta, per pugnam, et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones, juxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis: 35. ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum. 36. De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis; 37. quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto, 38. ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo; et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in praesenti die. 39. Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo, quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. 40. Custodi praecepta ejus atque mandata quae ego praecipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. 41. Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad Orientalem plagam, 42. ut confugiat ad eas, qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium, possit evadere: 43. Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, quae est in tribu Gad: et Golan in Basan, quae est in tribu Manasse. 44. Ista est lex quam proposuit Moyses coram filiis Israel. 45. Et haec testimonia et caeremoniae atque judicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Aegypto, 46. trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhaei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israel egressi ex Aegypto 47. possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhaeorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum. 48. Ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon, 49. omnem planitiem trans Jordanem ad Orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.
Versus 1: Ut Faciens Ea Vivas
Vers. 1. UT FACIENS EA VIVAS, — vita praesenti, diuturna et prospera. Vide dicta Levit. XVIII, 5.
Versus 2: Non Addetis ad Verbum
Vers. 2. NON ADDETIS AD VERBUM QUOD VOBIS LOQUOR, NEC AUFERETIS EX EO. — Haeretici haec verba rigide et plane universaliter accipiunt, indeque inferunt non esse admittendas ullas traditiones, nec canones Pontificum, nec caeremonias Ecclesiae.
Verum inepte et insulse haec dicunt; nam primo, si ita est, ergo contra hanc legem peccavit Josue, Prophetae, Christus et Apostoli, qui multa Mosi et Pentateucho addiderunt.
Secundo, Moses non ait, « quae scribo, » sed « quae loquor: » ergo perverse haeretici torquent haec ad verbum Dei scriptum, ut excludant traditum, et viva loquentis voce, id est traditione, acceptum.
Tertio, si id vult Moses, quod volunt haeretici; ergo ipse Moses pugnat secum. Nam capite XVII, vers. 10, jubet sub poena mortis obediri decreto sacerdotis et pontificis.
Quarto, alioqui omnes Reges, Imperatores, Principes et Magistratus peccarent contra hanc Dei legem; multa enim ipsi edicta addiderunt hisce Dei legibus et judiciis.
Quinto, Calvinus fatetur Apostolos addidisse quosdam ritus et caeremonias, adeoque novos posse addi; quinimo ipse cum suis novam Ecclesiae speciem, novos ritus, novos ministros, novam docendi, concionandi, orandi, regendi, et sacramenta administrandi formam instituit: sic et ejus Ministri quotannis novas constitutiones in suis Synodis condunt et instituunt, quas sane addunt huic Dei verbo.
Sexto, haec verba Moses dixit Judaeis, non Christianis, iisque jubet ut circumcisionem, aliaque sacra, et Sacramenta veteris legis servent, nihilque iis addant: ergo lex haec proprie caeremonialis est, nec Christianos obligat, sed Judaeos; alioqui enim haeretici deberent circumcidi, edere phase, gestare fimbrias, etc.: haec enim verba hic loquitur et praecipit Moses.
Esto ergo daremus haereticis, haec intelligenda esse ita, ut ipsi volunt; nihil inde concludent pro sua opinione: nam haec dicta sunt Judaico populo, qui exiguus erat, et in parva regione conclusus, idemque rudis et crassus: unde ei data fuit lex, tot tamque variis praeceptis distincta, ut aliis non videretur esse opus; secus est de lege nova, quae spargenda erat per totum orbem; unde in ea merito Christus, paucis universalibus praeceptis traditis, alia ordinanda commisit Pastoribus et Rectoribus Ecclesiae, uti recte advertit Gabriel Vasquez, I-II, Quaest. XCV, art. 1, disp. 152, cap. IV.
Dico ergo: Sensus hujus loci est, q. d. Ad praecepta mea, quae ego hoc capite et sequentibus praecepturus sum vobis, o Judaei, non addetis aliquid, scilicet eis repugnans et contrarium, praesertim quod Beelphegor, ut sequitur, vel alterius novi numinis aut idoli cultum et religionem inducat. Haec enim nova numina, novamque religionem, et ritum sacrorum excludere toto hoc capite et passim in Deuteronomio intendit Moses. Addit itaque legi Dei, quae praecipit unum Deum colendum esse, aliquid, qui docet colendum esse Baal, Astartem, solem, lunam, aliosque deos. Τὸ ergo ad verbum, idem est quod contra verbum; sic enim sumitur על al, id est ad, pro contra, Psal. II, 2, Numer. XIV, 2. Sic Paulus, Galat. I, 8, anathema dicit iis qui aliud evangelizant praeter id quod ipse evangelizavit: praeter, id est, contra; agit enim de iis qui judaismum addere volebant christianismo, itaque evertebant christianismum. Hisce ergo verbis: Non addetis, nec auferetis, tantum praecipit Deus ut sua lex integre servetur, ut nihil ex ea addendo, vel minuendo vitietur aut mutiletur; sed tota sarta tecta maneat, et observetur, quod alia phrasi, capite V, versu 32, alibi dicit: « Non declinabitis ad dexteram, nec ad sinistram. » Cui tamen non obstat, qui insuper leges parentum, vel humanorum magistratuum addit et observat; nisi parentes, vel magistratus aliquid legi Dei contrarium praeciperent.
Itaque hisce verbis, « non addetis, » etc., non vult dicere, non servabitis aliud, quam id quod nunc praecipio; sed in hoc quod praecipio nihil mutabitis, addendo, vel minuendo, sed integre facietis, ut jubeo, et non aliter. Ita Bellarminus et alii passim.
Secundo, « non addetis ad verbum quod vobis loquor, » aliquid scilicet tanquam meum, vel a me dictum, aut jussum; nulli enim hominum licet scripta aut praecepta sua venditare pro praeceptis a Deo dictatis, aut pro Scripturis sacris. Similis phrasis est Apoc. cap. ult. vers. 18: « Contestor, ait, omni audienti verba prophetiae libri hujus, si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. » Alioqui enim, non tantum Christus et Prophetae, sed et ipsi Judaei multa addiderunt legi Dei, ut caelaturas, omnemque ornatum templi, ut festum sortium sub Esther, festum dati ignis, festum encaeniorum, etc. Haec enim non a Deo, sed a Judaeis sancita et instituta sunt. Denique, haec non sunt addita, sed potius inclusa legi Dei, quia lex Dei jubet obediri parentibus, magistratibus, pontificibus eorumque legibus.
Versus 3: Oculi Vestri Viderunt Omnia Quae Fecit Dominus Contra Beelphegor
Vers. 3. OCULI VESTRI VIDERUNT OMNIA QUAE FECIT DOMINUS CONTRA BEELPHEGOR, — de quibus dixi Num. cap. XXV.
Versus 6: Haec Est Vestra Sapientia et Intellectus
Vers. 6. HAEC EST ENIM VESTRA SAPIENTIA ET INTELLECTUS. — Quasi dicat: Custodia harum legum ostendet vos esse sapientes et prudentes, atque a sapientissimo legislatore Deo, sapientissime, sanctissime et castissime edoctos, ab eodem per omnia regi, exaudiri et defendi.
« Sapiens, inquit S. Bernardus, est cui quaeque res sapiunt prout sunt, » scilicet divinae ut divinae, humanae ut humanae, aeternae ut aeternae, caducae ut caducae.
Refert Plutarchus in Convivio septem Sapientum, eos inter se disputasse, quis populus, quaenam respublica foret optima et felicissima? Primus, inquit, Solon respondit: In qua injuriae alicujus auctorem non minus illaesi, quam qui laesus est, in jus rapiunt et puniunt. Secundus Bias dixit: In qua legem universi tanquam tyrannum metuunt. Tertius Thales: Ubi, inquit, neque divites nimis, neque pauperes sunt cives. Quartus Anacharsis: In qua cum reliqua habeantur, virtuti tamen potior, vitio deterior conditio defertur. Quintus Cleobulus: In qua cives reprehensionem magis metuunt, quam legem. Sextus Pittacus: Ubi magistratum gerere non licet malis, licet bonis. Septimus Chilo: In qua maxime leges, minime oratores audiuntur. Haec vere, sed verius Moses hic: « In qua populus Deum timet, Deique legibus ac voluntati obedit. » Haec nimirum sapientissima et beatissima est respublica.
Versus 7: Nec Est Alia Natio Quae Habeat Deos Appropinquantes
Vers. 7. NEC EST ALIA NATIO TAM GRANDIS (tam eximia, tantae dignitatis), QUAE HABEAT DEOS APPROPINQUANTES SIBI, SICUT DEUS NOSTER ADEST CUNCTIS OBSECRATIONIBUS NOSTRIS. — Videbatur enim Deus cum Mose et Hebraeis in tabernaculo habitare, cum eis conversari et colloqui, dubia omnia resolvere, praeire in columna nubis, eosque per omnia dirigere et protegere. Multo magis Deus adest Christianis, praesertim in Venerabili Sacramento, in quo corporaliter, realiter et essentialiter nobiscum habitat, non angelus, sed Christus ipse, verus Deus, et verus homo.
Versus 9: Ne Obliviscaris Verborum Quae Viderunt Oculi Tui
Vers. 9. NE OBLIVISCARIS VERBORUM (id est, rerum et portentorum) QUAE VIDERUNT OCULI TUI. — Sic verbum pro re, metonymice tanquam signum pro re signata, accipitur Psalm. XC, 3: « Liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero, » id est, a re aspera et acerba; et Luc. I, 37: « Non erit impossibile apud Deum omne verbum, » id est omnis res.
Versus 11: Mons Ardebat Usque ad Caelum
Vers. 11. Accessistis ad radices montis (Sina) qui ARDEBAT USQUE AD CAELUM. — Hebraice, usque ad cor caeli, id est usque ad medium caeli, hoc est usque ad caelum ipsum. Caelum hic non sidereum, sed aereum, sive aethereum, in quo sunt nubes, intellige. Simili hebraismo dicitur Jonas, David et alii fuisse in medio mari, in mediis fluctibus, id est in ipso mari magno et vasto, in ipsis vastis fluctibus.
Versus 13: Ostendit Vobis Pactum Suum
Vers. 13. OSTENDIT VOBIS PACTUM SUUM, — id est legem, quae est conditio pacti inter vos et Deum initi.
DECEM VERBA, — decem praecepta, quae fuerunt quasi decem foederis conditiones. Graeci decem haec verba voce composita vocant δεκάλογον.
Versus 15: Custodite Sollicite Animas Vestras
Vers. 15. CUSTODITE IGITUR SOLLICITE ANIMAS VESTRAS. — Hebraea cum Vatablo ita praegnantius vertas, cavete ergo accurate quam cara est vobis anima vestra, ne scilicet legem Dei violetis, sed eam custodiatis: qui enim eam custodit, custodit animam suam.
NON VIDISTIS ALIQUAM SIMILITUDINEM, etc., IN HOREB, — quasi dicat: in Sina audistis Deum loquentem, sed non vidistis eum per essentiam, neque per effigiem; quare nec illam imitari, effingere, vel exprimere potestis, fabricando statuam maris, feminae, aut alterius rei, cogitando, aut fingendo quod talis sit Deus qualis in statua illa monstratur.
Idem viderunt nonnulli Gentiles, inter quos Statius ita canit:
Nulla autem effigies, nulli commissa metallo Forma Dei, mentes habitare et pectora gaudet.
Agesilaus monentibus ut quemdam, qui belle lusciniae vocem imitabatur, audiret, respondit se ipsam lusciniam audisse. Idem Judaeis dicendum erat ad Gentes, invitantes eos ad simulacra Dei, scilicet, se Deum ipsum audisse in Sina.
Versus 16: Ne Faciatis Imaginem Masculi vel Feminae
Vers. 16. NE FORTE DECEPTI FACIATIS, etc., IMAGINEM MASCULI VEL FEMINAE, — uti Gentiles deos habuerunt mares alios, alios feminas. Quin et Trismegistus in Poemandro cap. I, III, VII, Deum vocat marem feminam; ait enim: ὁ Θεὸς ἀρσενόθηλυς, ζωὴ ϰαὶ φῶς, ἀπεϰύησε λόγον ἕτερον νοῦν δημιουργόν, hoc est, « Deus, mas femina, existens vita et lumen, genuit Verbum, quod alteram mentem (Spiritum Sanctum) producit. »
Verum ipse vocat deum marem-feminam, non quod revera sexum maris et feminae habet, sed quod in generando Verbo totum fecerit solus, quod in generatione humana faciunt conjunctim mas et femina. Nam Deus Pater Verbum suum generavit quasi pater, idemque concepit quasi mater: alioqui haec locutio insolens est, et male sonans.
Versus 19: Ne Adores Quae Creavit Deus in Ministerium Gentibus
Vers. 19. NE ADORES EA QUAE CREAVIT DEUS IN MINISTERIUM CUNCTIS GENTIBUS. — Pro quae creavit Deus, hebraice est, quae divisit Deus, ut vicissim et quasi partito tempore, singulis gentibus et provinciis inserviant, lumenque praebeant. Vide Gen. I, 14. Ita Rabanus. Hinc Judaei fabulantur gentes singulas a sua stella regi, se vero a Deo.
Versus 20: Eduxit de Fornace Ferrea Aegypti
Vers. 20. Vos autem, etc., eduxit de fornace ferrea Aegypti, — puta de servitute durissima, quae maxime vos afflixit, quaeque quasi fornax vos adussit, et quasi ferrea vos conclusit, ne exitus, vel effugium ullum pateret. Sic Isaiae XLVIII, 10, dicitur: « Elegi te in camino paupertatis; » pauperes enim paupertate, quasi camino, affliguntur et uruntur. Secundo, alludit hic Moses ad coctionem laterum, quos Hebraei in Aegypto formabant, et coquebant in fornacibus lateritiis, ex quibus liberavit eos Deus, educens in Chanaan.
Versus 24: Dominus Deus Tuus Ignis Consumens Est
Vers. 24. QUIA DOMINUS DEUS TUUS IGNIS CONSUMENS EST, — q. d. Deus injuriae sibi illatae est vindex, eamque acerrime punit, instar ignis omnia vastantis. Vide dicta Exod. III, 2, et Hebr. XII, 29. Quocirca ignis vim, terrorem, aliasque dotes eximias considerantes Persae, eum coluerunt ut numen. Audi Maximum Tyrium: « Persae diarium ignem adorant, nimirum divinitatis signum, insatiabilem, voracem. » Huic cum sacrificant, illi alimentum praebentes dicunt: « Ede, ignis, Domine. » Erat ergo eis ignis sacer et aeternus, quem quocumque rex exercitum duceret, magni numinis instar, argenteis altaribus impositum praeferebant. Ita Pierius, Hierogl. 46, cap. XXXVIII.
Symbolice S. Gregorius, hom. 5 in Ezech.: « Deus, ait, ignis consumens est, quia mentem quam repleverit, a peccatorum rubigine puram reddit. »
S. Syncletica in Vitis Patrum, libro V, tract. De Compunctione: « Labor, ait, est et magnum certamen impiorum qui convertuntur ad Deum, et postea inenarrabile gaudium. Sicut enim qui ignem accendere volunt, prius fumantur, et ex fumi molestia lacrymantur, sicque obtinent quod volunt; etenim scriptum est: Quia Deus noster ignis consumens est: ita oportet et nos divinum ignem, cum lacrymis atque laboribus in nobis ipsis accendere. »
DEUS AEMULATOR, — q. d. Deus est zelotes, non patitur rivalem, sed solus summe vult coli: de quo cap. V, vers. 9.
Versus 26: Testes Invoco Caelum et Terram
Vers. 26. TESTES INVOCO HODIE CAELUM ET TERRAM, CITO PERITUROS VOS. — Nota: Moses et Prophetae per prosopopaeiam, creaturis irrationalibus vitam, sensum et testimonium attribuunt, easque ad gravissimam obtestationem, qua populum compungant et commoveant, testes vel judices invocant; praesertim caelum et terram, quia hae minae et poenae extenduntur ad omnes secuturas generationes: unde Moses ad hujus praedictionis et comminationis memoriam, noluit testes morituros vocare, sed caelum et terram, quia in aeternum manent. Immortales ergo et aeterni sunt hi testes, qui omnibus futuris temporibus perseverabunt, et mutis vocibus Deo loquentur haec esse vera, hominibusque (praesertim haec verba Mosis legentibus) pariter inclamabunt haec divina praecepta, aeque ac minas.
Omnes enim creaturae tacite obediunt, consentiunt, et attestantur suo Creatori, ejusque legi et ordinationi. Unde Baruch, cap. III, vers. 34, ait: « Stellae dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt; vocatae sunt, et dixerunt: Adsumus; et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. » Consequenter, eadem tacite quasi applaudebant, et attestabantur hisce verbis Mosis; ipse enim erat praeco Dei creatoris, q. d. Caelum et terram testes invoco, ut caelum nobis dando lucem, terra nos sustinendo, dum haec loquor et edico, reipsa muti testes sint, me haec vobis praedixisse. Rursum, ut, cum plagae, quas hic vobis praedico, evenerint, iidem et testes sint, quod mea haec praedictio et minae fuerint verae, et simul sint vindices ac cooperatores Dei, qui hasce plagas per caelum et terram vobis infliget. Nam, ut ait Sapiens, cap. V, 21: « Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. » Quare si hi testes vitam et vocem haberent, aut si per miraculum Deus eis vocem daret, uti aliquando dedit, omnes una voce clamarent, et condemnarent impios; quamdiu autem eam non habent, tacite et muta voce clamabunt, et condemnabunt impios.
Sic Isaias, cap. I, vers. 1, cum ait: « Audite, caeli, et auribus percipe, terra, » utitur prosopopaeia ad inanimes creaturas, ut gravior sit oratio, et plena indignatione, idque primo, ut significet Judaeos omnia sua bona, a caelo et terra per Deum accepisse. Secundo, quia Judaei adorarunt solem, lunam, lapides, ideo ea nunc, quasi ipsorum judices invocat. Tertio et maxime, quia cum ipsi nollent audire Deum, invocat inanima, quae semper obediunt Deo, ut gravissima sit querela et exprobratio; invocat, inquam, quasi testes mutos, ut quandoque sint vindices Creatoris sui, ut caelum, ait Rupertus, Judaeis se praebeat aeneum, terra se praebeat ferream, sed maxime in die judicii, caelum in eos fulmina vibret, terra vero illis dehiscat. Simili modo facit Moses hic, et Deut. XXX, 19, et XXXI, 28, et XXXII, 1.
Secundo, cum caelum et terram testes invocat, invocat omnia quae in caelo et in terra sunt, per metonymiam, ac praesertim angelos et homines, qui proprie dicti testes sunt. Ita Theodoretus. Sic et Poeta ait:
Vos aeterni ignes, et non violabile numen Testor.
Putabant enim Platonici ignes caelestes, id est, stellas esse animatas a suis intelligentiis, sive angelis praesidibus, quos quasi minores deos colebant.
Simili modo cum exorcizamus et adjuramus creaturas irrationales, adjuratio non dirigitur ad illas, quia non intelligunt eam; sed ad naturam rationalem quae illis praesidet, easque movere potest, ut ait D. Thomas. Sic exorcizatur aqua, sal, domus: partim enim invocatur virtus divina, ut in usu harum rerum assistat, et diaboli vim coerceat; partim per virtutem divinam praecipitur diabolo, ut abscedat, et in his non noceat. Sic exorcizantur locustae, mures, ranae, grandines, tempestates, etc., ut Deus damna eorum avertat, et diabolus per illa non noceat. Vide Dominicum a Soto, lib. VIII De Justitia, Quaest. III, art. 3.
Versus 29: Invenies Eum Si Toto Corde Quaesieris
Vers. 29. Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, INVENIES EUM, SI TAMEN TOTO CORDE QUAESIERIS, ET TOTA TRIBULATIONE (scilicet in vera contritione et conversione) ANIMAE TUAE. — Hebraice est, in tota anima tua. Insinuat, quod contritio vera, quae peccatorem Deo reconciliat, debeat procedere ex amore Dei super omnia; hoc enim est quaerere Deum ex toto corde, et ex tota tribulatione animae. Ita Suarez, III part., Quaest. LXXXV, art. 1, disp. IV, sect. 2.
Versus 30: Novissimo Tempore Reverteris ad Dominum
Vers. 30. Postquam te invenerint (comprehenderint: est hebraismus) omnia.
Novissimo Tempore, — id est in fine temporis, quo complebitur poena tibi inflicta a Deo, q. d. Post plagas a Deo immissas, tandem sapies, et reverteris ad eum. Ita Vatablus, Abulensis et alii.
Versus 31: Non Obliviscetur Pacti
Vers. 31. NEQUE OBLIVISCETUR PACTI, IN QUO (id est quod; ita Hebraea, Septuaginta et Chaldaea) JURAVIT PATRIBUS TUIS.
Versus 32: Interroga de Diebus Antiquis
Vers. 32. Interroga de diebus antiquis, — scilicet de factis, quae contigerunt in diebus antiquis.
A SUMMO CAELO USQUE AD SUMMUM EJUS. — Hebraice, ab extremo caeli usque ad extremum ejus, id est ab Oriente usque ad Occidentem, q. d. Interroga ea, quae toto orbe unquam apud homines alicubi contigerunt. Similis phrasis est Matth. XXIV, 31. Ita Vatablus.
Versus 33: Sicut Tu Audisti et Vixisti
Vers. 33. SICUT TU AUDISTI ET VIXISTI. — Ita Romana, Hebraea, Chaldaea et Septuaginta. Perperam ergo Plantiniana legunt, et vidisti, q. d. Instar miraculi fuit quod tu vocem Dei tam terribilem ex Sina audires et viveres, de quo rursum cap. V, 21.
Versus 34: Si Fecit Deus Ut Ingrederetur
Vers. 34. SI FECIT DEUS UT INGREDERETUR; — non mutans locum, sed operationem, vocans scilicet, liberans et educens te ex Aegypto.
ET HORRIBILES VISIONES, — quia in triduanis Aegypti tenebris mira spectra Aegyptiis objecit Deus, iisque eos perculsit, uti dixi Exodi X, 22 et sequentibus.
Versus 36: In Terra Ostendit Ignem Maximum
Vers. 36. Et in terra ostendit ignem maximum, — quia ignis ex Sina prodire videbatur; vox vero super eum ex caelo, id est ex aere, formari et descendere videbatur.
Versus 37: Praecedens in Virtute
Vers. 37. PRAECEDENS IN VIRTUTE, — per angelum suum, qui castra praeibat in columna nubis, quique perculit et prostravit hostes tuos, Exodi cap. XXIII, vers. 20.
Versus 42: Qui Occiderit Nolens
Vers. 42. QUI OCCIDERIT NOLENS, — scilicet nesciens, ignoranter et inadvertenter. Ita Hebraea, Chaldaea, Septuaginta.
Versus 48: Usque ad Montem Sion, Qui Est et Hermon
Vers. 48. Usque ad montem Sion, qui est et Hermon. — Alius ergo est hic Sion, a Sion monte Hierosolymae et templi; hic enim Sion erat ab alia Jordanis parte, et Hebraice scribitur per שׁ shin: Sion vero templi scribitur per צ tsade; vide de hoc Sion dicta cap. III, vers. 8.
Versus 49: Mare Solitudinis
Vers. 49. Mare solitudinis, — mare Mortuum, sive lacus Asphaltites.