Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Moses populo iterat et refricat decalogum. Secundo, vers. 22, narrat populi pavorem, cum daretur lex in Sina, quo perculsus rogavit, ut Deus caetera praecepta non sibi, sed Mosi eloqueretur: unde Moses solus in montem ad Deum ascendit.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 5:1-33
1. Vocavitque Moyses omnem Israelem, et dixit ad eum: Audi, Israel, caeremonias atque judicia quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea, et opere complete. 2. Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. 3. Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui impraesentiarum sumus, et vivimus. 4. Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. 5. Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus; timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem, et ait: 6. Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. 7. Non habebis deos alienos in conspectu meo. 8. Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium quae in coelo sunt desuper, et quae in terra deorsum, et quae versantur in aquis sub terra. 9. Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, 10. et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me et custodientibus praecepta mea. 11. Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit. 12. Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. 13. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. 14. Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu. 15. Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati. 16. Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. 17. Non occides. 18. Neque moechaberis. 19. Furtumque non facies. 20. Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 21. Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius sunt. 22. Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. 23. Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum, et majores natu, atque dixistis: 24. Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam, vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo. 25. Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. 26. Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere? 27. Tu magis accede, et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea. 28. Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi hujus quae locuti sunt tibi; bene omnia sunt locuti. 29. Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? 30. Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra. 31. Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et caeremonias atque judicia: quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem. 32. Custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram; 33. sed per viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.
Versus 3: Non Cum Patribus Nostris Iniit Pactum
Versus 3. NON CUM PATRIBUS NOSTRIS INIIT PACTUM, — subaudi tantum, q. d. Non tantum cum patribus iniit Deus pactum in Sina, sed etiam nobiscum. Simile est Gen. xxxii, 28, et alibi. Secundo et simplicius, q. d. Deus in Sina pactum non inivit cum Abraham, Isaac, Jacob aliisque patribus, qui in Aegypto, vel ante mortui sunt; sed cum nobis ipsis, qui vivimus. Nam, ut notat S. Augustinus, multi praesentes supererant et aderant, qui in Horeb legem audierant pueri, qui scilicet necdum attigerant annum vigesimum, ac proinde neque censi, neque poena murmurantium, de qua Num. cap. xiv, 29, comprehensi fuerant, quos Moses vocat omnes.
Hebraea majorem habent emphasim; sic enim habent, non cum patribus pepigit Jehova pactum istud, quia cum nobis, nobis istis hic hodie, omnibus nobis viventibus.
Versus 4: Facie Ad Faciem Locutus Est Nobis
Versus 4. FACIE AD FACIEM LOCUTUS EST NOBIS. — Non quasi formam aut speciem ejus videritis: hoc enim negavit cap. iv, 12; sed «facie ad faciem,» id est coram, sine internuntio. Decalogum enim a vers. 6 ad 22, angelus vice Dei ex Sina proclamavit, coram toto populo; sed reliqua praecepta judicialia et caeremonialia acceperunt Hebraei internuntio Mose, ut sequitur, qui in montem conscendit solus, cum populus ob metum ignis, et vocis angelicae territus, et a monte fugiens, jussu Dei ad castra et tentoria sua rediit, uti dicitur vers. 30 et 31.
Versus 5: Ego Sequester Et Medius Fui
Versus 5. Ego sequester et medius fui. — Fuit ergo Moses mediator inter Deum et populum, ut ait Apostolus ad Galat. iii, 19: quidni ergo Sancti vocentur mediatores?
Versus 6: Ego Dominus Deus Tuus
Versus 6. Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. — Hebraice, de domo servorum, puta de ergastulo, id est de Aegypto, ubi durissimam serviebas servitutem. Nota, pro Dominus, hebraice est nomen tetragrammaton Jehova, quod proprium est divinae essentiae, quae fons est omnis creaturae. Rursum, pro Deus, hebraice est Elohim, quod Deum qua judicem et gubernatorem omnium significat; Elohim ergo Dei legislatoris majestatem, sapientiam, dominium et imperium summum Hebraeis inculcat.
Versus 7: Non Habebis Deos Alienos
Versus 7. NON HABEBIS DEOS ALIENOS IN CONSPECTU MEO. — Nulli veri sunt dii alieni, sed unus est verus Deus, qui cum communis sit omnium, nulli potest esse alienus. Vocantur ergo dii alieni, non qui vere tales sunt, sed quos alienigenae, puta gentes a Deo vero alienae, ut deos habent et colunt; unde hebraice est: Non erunt tibi elohim, id est dii, alii. Vetat ergo ne quis alius habeatur Deus; praecipit vero ut se solum unumque Deum agnoscant et colant, tum interno mentis sensu et affectu, tum externa adoratione et sacrificio.
In conspectu meo, — coram me; Septuaginta et Chaldaeus vertunt, praeter me, q. d. Noli colere idola me vidente, et abditissima etiam tua contemplante; ne putes te oculos meos latere. Posset secundo, to coram me accipi pro e regione mei, q. d. Non opponas mihi alios deos.
An sculptile primum, an ad secundum praeceptum pertineat? Judaei hic primum statuunt et absolvunt Decalogi praeceptum, ita ut secundum sit: «Non facies tibi sculptile.» E contrario, to non facies tibi sculptile non esse secundum, sed spectare ad primum praeceptum, docent Clemens Alexandrinus, S. Augustinus, S. Hieronymus, et communiter Scholastici. Idque longe verius et aptius est. Primo, quia haec duo, scilicet: «Non habebis deos alienos,» et «non facies tibi sculptile,» eodem spectant.
Secundo, quia alioqui non decem, sed undecim erunt praecepta Decalogi; duo enim postrema, quae Judaei conjungunt, disjungenda sunt. Nam tam differunt: «Non concupisces uxorem proximi;» et: «Non concupisces bona proximi.»
Dices: Rom. vii, 8, citantur haec duo praecepta ut unicum, videlicet: «Non concupisces.»
Respondeo, Apostolum non curasse ea distincte describere, quia tantum intendit probare, non solum opus externum, sed etiam concupiscentiam internam, lege Dei esse vetitam.
Versus 8: Non Facies Tibi Sculptile
8. Non facies tibi sculptile. — Superior versu vetuit deos alios in genere, hic speciatim simulacra deorum vetat; iis enim praecipue deos suos colebant gentes. Vetat ergo hic Deus simulacra deorum, tum fieri, tum coli: utrumque enim nefas est.
Nota primo: Hebraeum pesel significat sculptile, a radice pasal, id est sculpere, dolare. Simulacra enim pleraque sculpi solebant aut dolari in statuas: sub sculptili tamen intellige et ductile, fusile, tornatile, etc.
Nota secundo: Pro sculptile Septuaginta, Exodi cap. xx, 4, vertunt idolum; nam passim in Scriptura per sculptilia intelliguntur idola. Porro licet Origenes et Theodoretus strictius hic idolum accipiant, melius tamen secundum communem ejus significationem, accipiemus idolum, ut sit simulacrum falsi dei et ficti.
Nota tertio: Idolum Graecis erat imago quaevis inanis et mendax; unde a Virgilio vocantur Tenues sine corpore vitae, et: Cava sub imagine formae. Eidolon enim est diminutivum ab eidos, quasi dicas: Formula, icuncula, umbratilis species. Hinc S. Scriptura et scriptores Ecclesiastici nomen idoli arctarunt ad imaginem Dei, qui habetur Deus, revera non est. Patet hoc I Corinth. viii, 4: «Scimus quia nihil est idolum in mundo.» Et Esther cap. xiv, 11: «Ne tradas sceptrum tuum iis qui non sunt.» Unde Scriptura Hebraea idola passim vocat tohu, id est inane; elilim, id est vana; scheker, id est mendacium; lo ioilu, id est qui non proderunt.
Quare falluntur et fallunt Henricus Stephanus et Joannes Scapula in suis lexicis, dum asserunt idolum apud scriptores Ecclesiasticos vocari omne simulacrum. Non enim simulacrum quodlibet est idolum, sed tantum imago numinis falsi.
Versus 9: Non Adorabis Ea
9. Non adorabis ea (geniculando et prosternendo te coram illis, illaque invocando), ET NON COLES, — per oblationes, festa, et praesertim per sacrificia. Hebraice est, non servies eis, scilicet latria, ut explicant Septuaginta.
EGO ENIM SUM DOMINUS DEUS TUUS, DEUS AEMULATOR, — sive zelotes, ut vertunt Septuaginta. Zelus hic Dei, ait S. Augustinus Contra Adimantum, cap. xi, non cruciatum animi, sed tranquillissimam sincerissimamque justitiam significat. Secundo, zelus hic declarat Dei charitatem, inquit Theodoretus. (1) Qana, zelotes, de marito dicitur, qui rivalem pati nequit: sic Deus socium in cultu ferre non potest.
REDDENS INIQUITATEM (poenam iniquitatis) PATRUM SUPER FILIOS, IN TERTIAM ET QUARTAM GENERATIONEM, HIS QUI ODERUNT ME. — Aliqui haec accipiunt de sola iniquitate parentum. Verum hoc rarum est: unde communiter Patres accipiunt hunc locum de filiis qui peccata parentum imitantur. Ita S. Hieronymus in xviii Ezech., S. Augustinus, S. Gregorius, Chrysostomus. Itaque to his qui oderunt me, tam ad filios quam ad parentes referendum est.
Sensus ergo est, q. d. Ego Deus tam severe sum justus, ut peccata parentum in filios, qui eos imitantur, vindicem.
Solet enim Deus non statim ad peccata vindicanda prosilire, sed exspectare donec mensuram peccatorum a se definitam homines compleverint. Hinc illa sunt: «Necdum completae sunt iniquitates Amorrhaeorum,» Genes. xv, 16. «Et vos implete mensuram patrum vestrorum,» Matth. xxiii, 32.
Dices: Ezech. xviii, 3, Dominus retractat hanc Judaeorum querulam parabolam: «Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt.»
Respondeo: Loquitur ibi Dominus de filiis insontibus.
IN TERTIAM ET QUARTAM GENERATIONEM, — quousque se fere patrum protendit vita et scelerum memoria. Notat S. Athanasius hic significari, quod Dei clementia major sit ejusdem justitia.
Narrat Plutarchus in Apophthegmat. Roman., Artaxerxem Xerxis filium dexteram manum habuisse longiorem sinistra, indeque dictum Longimanum. Multo magis Deus ad benefaciendum est Longimanus, ad castigandum Brevimanus, ad accipiendum Nullimanus.
Posset tamen secundo, hic numerus definitus pro indefinito accipi: «In tertiam et quartam generationem,» id est in multas generationes.
Ternario enim, ob mysterium SS. Trinitatis, libenter utitur Scriptura. Hinc illud Isai. xl, 12: «Qui appendit tribus digitis molem terrae.» Eccle. iv, 12: «Funiculus triplex difficile rumpitur.»
Tropologice, inquit S. Hieronymus in cap. xviii Ezech., pater est incentivum vitii, filius est peccatum, nepos est opus perpetratum, pronepos est gloriari de peccato; quae duo ultima maxime punire solet Deus.
De Imaginibus Sacris
Ex dictis patet imperitia haereticorum nostrorum, dum asserunt omnes omnino imagines hic jure naturae vetari. Verum pari modo hoc refellitur: nam primo, imago veri Dei non est idolum.
Secundo, hic tantum aliorum deorum cultus vetatur, uti patet ex antecedentibus et sequentibus; praecessit enim: «Non habebis deos alienos;» sequitur: «Non adorabis ea, neque coles.» Ergo sculptile quod hic fieri vetatur, est sculptile vel imago deorum alienorum. Unde Moses, vers. 23, ait: «Non facietis deos argenteos, neque deos aureos.»
Tertio, certum est Deum non vetuisse omne sculptile, aut artem sculptoriam, utpote qua ipse exornavit Ooliab et Beseleel, eaque uti jussit ad Cherubim effigianda. Si ergo determinatum aliquod sculptilis genus tantum vetuit, sic accipiamus: «Non facies tibi sculptile,» id est sculptiles deos alienos.
Quarto, Deus imaginem sui corpoream et sensibilem objecit oculis Abrahae, Isaac, Jacob, Isaiae, Ezechielis, Mosis aliorumque: ergo eam non vetuit, quasi jure naturae illicitam.
Respondet Calvinus temporale tantum illud fuisse Dei symbolum. Sed inane est hoc effugium: lex enim Decalogi aeterna et perennis est. Objicit Calvinus hoc praecepto concomitanter saltem vetari omnem superstitionem. Respondeo, indeque formo quintum argumentum: imago Dei non est injuria, neque inhonorifica Deo; ergo jure naturae non est vetita. Antecedens probo: primo, quia angelis, etiam si purissimi sint spiritus, nulla fit injuria, si pingantur.
Hinc secundo, idem probo ex simili: nam S. Scriptura Deo injuria non est, cum Deo aures, nares, oculos, manus, pedes aliaque membra attribuit. Quin vero non tantum dignatus est Deus ad humana verba descendere, sed ad ipsam etiam formam humanam, quando Verbum caro factum ejus figuram admisit. Cur ergo Dei hominis facti memoriam imagine servare et venerari non liceat?
Objicit secundo Calvinus, Isaiae xl, 25: «Cui, inquit, similem me fecistis?»
Respondeo: Sensus est, q. d. Cur idola, cur simulacra falsa fecistis Deum vestrum? Hoc autem magna erat Dei injuria, scilicet eum aequare statuis saxeis et aereis.
Quaeritur hic ulterius, esto imago Dei non vetetur jure naturae, an saltem illa Judaeis non vetetur hic lege Dei positiva? Affirmat Gabriel Vasquez. Huic sententiae favet Origenes, Tertullianus, Alexander Alensis, Albertus, Bonaventura et alii.
Verum verius est hic non vetari omnes imagines, sed tantum superstitiosas et idololatricas: ita docent Damascenus, Beda, D. Thomas, Burgensis, Cajetanus. Probatur primo, ex eo quod Septuaginta sculptile hoc vocent idolum. Secundo, Salomon Cherubinos maximos fecit. Tertio, idipsum significat vox tibi. Quarto, alioqui Judaei non potuissent habere sphaeras et globos astronomicos.
Rursum, eo tempore, jure non positivo, sed naturali, vetitum fuit Judaeis ne imaginem Dei publice toti populo proponerent, ob evidens periculum idololatriae. Dices, cap. iv, 15, dicitur: «Non vidistis aliquam similitudinem.» Respondeo: Deus hic proprie non sancit praeceptum de non facienda imagine, sed tantum narrat se in Sina non apparuisse per ullam speciem visibilem.
Substantia ergo praecepti est: «Non facietis sculptile, id est idolum;» finis vero est, «ut non colatis, nec adoretis illud.» Duo ergo hoc praecepto vetantur: primum, non facere idolum; secundum, illud non adorare.
NEC SIMILITUDINEM OMNIUM QUAE IN COELO SUNT DESUPER. — Hic explicat sculptile, ut patet ex Hebraeo, scilicet quod sit idolum, sive similitudo numinis.
ET QUAE VERSANTUR IN AQUIS SUB TERRA. — Mare enim terra non est altius, sed inferius et depressius: unde Psalm. xxiii, 2, dicitur: «Quia ipse super maria fundavit eum.»
Versus 10: Faciens Misericordiam In Multa Millia
Versus 10. ET FACIENS MISERICORDIAM IN MULTA MILLIA, DILIGENTIBUS ME. — Hebraice et Chaldaice, in mille, id est in plurimas generationes. En quam memor est pietatis et obsequii nostri divina bonitas.
Symbolice, nota hic millenarium symbolum esse Dei ejusque infinitatis, et infinitae misericordiae. Est enim millenarius cubus denarii, et finis omnium numerorum. Sic Deus est cubus et finis omnium, atque per misericordiam omnes ad se reducere conatur.
Versus 11: Non Usurpabis Nomen Domini
11. NON USURPABIS NOMEN DOMINI DEI TUI FRUSTRA, — scilicet in vanum. Verum illud jam vetitum audivimus primo praecepto; hic non est adaequatus hujus praecepti sensus.
Secundo, S. Thomas, II II, Quaest. cxxii, art. 3, censet hoc secundo praecepto solum perjurium proprie prohiberi.
Tertio et optime, Theodoretus et passim Doctores censent hic non solum perjurium, sed omnem irreverentiam et abusum nominis divini vetari.
Nota: Per nomen Dei, hic non tantum intelligitur tetragrammaton Jehovah, sed et omnia alia Dei nomina; imo de nomine Jesus hoc praeceptum maxime accipiendum esse probat Abulensis.
Moralem exaggerationem hujus praecepti vide apud D. Thomam in Opusc. VII. Perjurus ergo facit injuriam Deo, sibi ipsi et omnibus hominibus: primo Deo; secundo sibi, quia obligat se judicio Dei; tertio, injuriatur aliis hominibus, nulla enim inter aliquos societas durare potest, nisi credant sibi invicem, et «omnis controversiae finis est juramentum,» Hebr. vi, 16.
QUIA NON ERIT IMPUNITUS QUI SUPER RE VANA NOMEN EJUS ASSUMPSERIT. — Pro impunitus, Exod. xx, 7, habetur insons; sed insons ibi capitur pro impunito, metonymice. Est litote, quae Hebraeis est frequens.
Nota: Deus huic secundo praecepto, aeque ac primo, poenam apponit. Ita Deus fame triennali punivit Israelem, ob perjurium Saulis. Ita ob perjurium Sedeciae regis, Jerusalem totaque Judaea eversa est.
Versus 12: Observa Diem Sabbati
12. OBSERVA DIEM SABBATI, UT SANCTIFICES EUM. — Hic, uti et Exodi xx, perfectum de sabbato colendo datur praeceptum.
Nota: Praeceptum hoc, quatenus diem et tempus aliquod Dei cultui publico et externo dandum praecipit, morale est et naturale; quatenus vero diem septimum sive sabbatum ad hoc determinat, caeremoniale est, ideoque jam in lege nova abolitum. Ita D. Thomas, II II, Quaest. cxxii, art. 4.
Nota secundo: Sabbatum, id est quies Dei, sacramentum fuit et causa legalis hujus festi. Tropologice typus erat sabbati nostri, quo a peccatis cessare debemus. Anagogice sabbatum typus erat quietis aeternae in coelis, uti docet S. Paulus Hebr. iv, 3, nam, ut ait S. Joannes, Apoc. xiv, 13: «Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis.»
Ut sanctifices eum, — q. d. Observa et celebra sabbatum, quasi sanctum. Haec sanctificatio sabbati non erat alia quam vacatio ab omni opere. Quaeres, quae fuerit origo sabbati? Prima causa fuit ut homines opus creationis expenderent. Secunda, ut Hebraei servitutis Aegyptiacae memoriam celebrarent. Tertia, ut sabbatum signum esset electionis divinae. Hinc Ovidius: Cultaque Judaeo septima sacra viro. Quarta, ut daretur requies servis et animalibus.
Symbolica causa est: quia septenarius numerus est mysticus. Causam Arithmeticam dat Philo: Septenarius, inquit, solus intra denarium, nec gignit, nec gignitur. Physicam congruentiam dat S. Hieronymus: Galenus docet febres ardentissimas septimo die solvi. Cicero ait septenarium esse nodum et plenitudinem rerum omnium. Hinc Philo ait senario significari mortalia; septenario vero felicia et immortalia.
Nota: Sabbati summa erat solemnitas prae caeteris festis omnibus. Scribit Josephus in Judaea fluvium esse qui per sex dies fluat, septimo fluere desinat, ideoque eum Sabbaticum vocari.
De mutatione sabbati in Dominicam, vide S. Thomam in Opusc. VII. Hinc in Concilio Carthaginensi IV excommunicantur qui die solemni, Ecclesiae conventu praetermisso, vadunt ad spectacula.
Peccant ergo fideles qui, audita Missa, totum diem in chartis vel aleis transigunt. In eos detonat Malachias ii: «Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum.» Et Isaias i: «Solemnitates vestras odivit anima mea.»
Porro fructus et praemia colentium festa describit Isaias cap. lviii: «Si averteris a sabbato pedem tuum, tunc delectaberis super Domino.» Qui vero festa violant, puniuntur in corpore, in bonis, et in bonis spiritualibus privantur.
Audi Jeremiam, cap. xvii: «Si non audieritis me, succendam ignem in portis Jerusalem.» Audi Ezechielem, xx: «Sabbata mea violaverunt.»
Versus 14: Non Facies In Eo Quidquam Operis
14. NON FACIES IN EO QUIDQUAM OPERIS, — intellige servilis, ut exprimitur in simili Levit. xxiii, 28. Nam, ut ait Tertullianus: «Opus salutis non est opus hominis, sed Dei.» Multo minus vetatur hic opus spirituale.
Judaei superstitiose coluerunt sabbatum. Tritum est illud de Judaeo in Anglia, qui in foveam sabbato cadens, nolensque extrahi, a Christiano judice coactus est et Dominico in eadem remanere: Sabbata sancta colo, de stercore surgere nolo; respondit judex: Sabbata nostra quidem, Salomon, celebrabis ibidem. Quin et Machabaei sabbato pugnare noluerunt.
Et peregrinus qui est intra portas tuas. — q. d. Negotiator, sive quis alius alienigena, cum tecum est, publicum loci festum non violet. Ita Cajetanus.
Versus 16: Honora Patrem Tuum Et Matrem
16. HONORA PATREM TUUM ET MATREM. — «Honora» primo, amando; secundo, reverentiam exhibendo; tertio, obediendo; quarto, juvando. Exemplum memorabile pietatis in parentes refert Plinius, libro VII, cap. xxxvi. Insigne quoque est quod narrat Egnatius de Cardinali Grimano.
UT LONGO VIVAS TEMPORE. — Unde Ephes. vi, primum hoc mandatum dicitur in promissione. Vide S. Thomam in Opusc. VII. Affert ex Cassiodoro et S. Ambrosio exemplum ciconiarum.
Notat Abulensis quod qui honorat parentes, licet cito moriatur, diu tamen vixit quia tempus mensura est actuum; unde Sap. iv: «Consummatus in brevi explevit tempora multa.»
Versus 17: Non Occides
17. Non occides. — Vetat hic occisionem hominis, non bruti aut plantae. Soli enim homini competit verbum ratsach, id est occidit; unde meratsechim vocantur homicidae.
Vetat ergo hic Deus injustam hominis occisionem, item verbera, rixas et iram. Vide D. Thomam in Opusc. VII.
Notat Philo, lib. De Decalogo, Deum in concione et coetu tam multorum millium Hebraeorum, singulos compellare, non omnes; dicit enim: Non occides, non moechaberis (singulariter). Idque primo, ut doceret unumquemque honore aequari populo; secundo, ut quisque obsequentior redderetur; tertio, ut ostenderet Deus quanti quemque faceret.
Versus 18: Neque Moechaberis
18. NEQUE MOECHABERIS. — Vetat hic Deus omnem concubitum extra matrimonium. Ex parte notiori, puta moechia, totum libidinis genus intelligi voluit. Ita S. Augustinus, Quaest. lxxi.
Notat D. Thomas moechum violare: primo, legem naturae; secundo, ordinationem Dei; tertio, Sacramentum matrimonii; quarto, esse proditores; quinto, esse fures.
Versus 19: Furtumque Non Facies
19. FURTUMQUE NON FACIES. — Pari modo vetatur hic omnis illicita usurpatio rei alienae, ait S. Augustinus.
Versus 20: Nec Loqueris Falsum Testimonium
20. NEC LOQUERIS CONTRA PROXIMUM TUUM FALSUM TESTIMONIUM. — A principaliori crimine falsi testimonii, caetera quoque minora ei affinia intellige. Ita D. Thomas, II II, Quaest. cxxii, art. 6.
Audi quantum peccatum sit detractio. Primo, ex S. Scriptura: «Si mordeat serpens in silentio, nihil minus habet qui occulte detrahit.» «Abominatio hominum detractor.» «Detractores Deo odibiles.» Secundo, ex Doctoribus qui gravius peccatum docent esse detractionem quam furtum: tollit enim famam, quae auro est praestantior. S. Bernardus ait linguam detrahentem esse viperam et lanceam trisulcam.
Versus 21: Non Concupisces
21. Non concupisces uxorem proximi tui. — Nota: Concupiscentia vetatur speciali praecepto, quia plerique putabant sexto et septimo praeceptis tantum vetari actum externum. Illa enim in se mala virus malitiae suae actui externo instillat, eamque proprie haec verba significant: «Non concupisces.»
Haeretici, Lutherus et Calvinus censent vetari hic concupiscentiam quae e peccato originali est reliqua. Verum hoc esse falsum, et tantum voluntariam concupiscentiam hic vetari, ostendi Rom. vii, 7.
Non domum, non agrum. — Post concupiscentiam uxoris nono praecepto vetitam, decimo hoc vetat concupiscentiam rei alienae.
Moraliter D. Thomas, Opus. VII: «Concupiscentia vetita est, primo, propter concupiscentiae infinitatem. Avarus non implebitur pecunia. Secundo, quia aufert quietem. Saturitas divitis non sinit eum dormire. Tertio, quia causat inutilitatem. Quarto, quia tollit justitiae aequitatem. Quinto, quia necat charitatem. Sexto, quia producit omnem iniquitatem: est enim radix omnium malorum.»
«Vincitur autem quatuor modis: primo, occasiones exteriores fugiendo. Secundo, cogitationibus aditum non praebendo. Tertio, orationibus insistendo. Quarto, licitis occupationibus insistendo. S. Hieronymus: Semper aliquid boni facito, ut te diabolus inveniat occupatum. Hieronymus ad Paulinum: Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis.»
Haec ergo sunt decem praecepta, quibus, ait S. Augustinus, quasi decem chordis, decem bestiae, id est vitia, superantur; tangis primum chordam, cadit bestia superstitionis; tangis secundam, cadit bestia perjurii; tangis tertiam, cadit bestia amoris saeculi; tangis quartam, cadit bestia impietatis; tangis quintam, cadit bestia crudelitatis; tangis sextam, cadit bestia libidinis; tangis septimam, cadit bestia rapacitatis; tangis octavam, cadit bestia falsitatis; tangis nonam, cadit bestia adulterinae cogitationis; tangis decimam, cadit bestia cupiditatis.
Versus 26: Quid Est Omnis Caro
26. QUID EST OMNIS CARO, UT AUDIAT VOCEM DEI VIVENTIS, etc., ET POSSIT VIVERE? — q. d. Nihil est omnis homo, ut tam terribilem Dei praesentiam et vocem sustinere possit. Sic Daniel, cap. x, ait: «Domine, in visione tua dissolutae sunt compages meae.» Illa enim lege veteri, quae erat timoris, Deus etiam Sanctis se terribilem exhibebat. Hinc parentes Samsonis se morituros putabant, Judic. cap. xiii, vers. 22.
Versus 31: Tu Vero Hic Sta Mecum
31. Tu vero hic sta mecum. — Moses enim, proclamante Deo Decalogum, aliquantum remotus stabat a populo, in ascensu montis Sina: inde jussus est a Deo descendere; quo facto rursus ascendit ad cacumen Sina, ibique manens quadraginta diebus, audivit a Deo alia praecepta.
32. NON DECLINABITIS, NEQUE AD DEXTERAM, NEQUE AD SINISTRAM: — quia custodia legum est et dicitur via ad Deum, coelum et beatitudinem.