Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Moses refricat et inculcat praeceptum diligendi Deum ex toto corde. Secundo, vers. 10, hortatur ut Dei legisque Dei semper sint memores in Chanaan, promittens, si id faciant, terrae fertilitatem et prosperitatem.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 6:1-25
1. Haec sunt praecepta, et caeremoniae, atque judicia quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam: 2. ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta ejus, quae ego praecipio tibi, et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. 3. Audi, Israel, et observa, ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem. 4. Audi, Israel: Dominus Deus noster, Dominus unus est. 5. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. 6. Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo: 7. et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. 8. Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, 9. scribesque ea in limine et ostiis domus tuae. 10. Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Jacob; et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti, 11. domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti, cisternas quas non fodisti, vineta et oliveta quae non plantasti, 12. et comederis, et saturatus fueris: 13. cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. 14. Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quae in circuitu vestro sunt: 15. quoniam Deus aemulator, Dominus Deus tuus in medio tui; nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae. 16. Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. 17. Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et caeremonias quas praecepit tibi: 18. et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis, 19. ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est. 20. Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia haec, et caeremoniae, atque judicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis? 21. dices ei: Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti: 22. fecitque signa atque prodigia et pessima in Aegypto contra Pharaonem, et omnem domum illius, in conspectu nostro, 23. et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris. 24. Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia legitima haec, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. 25. Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
Versus 4: Dominus Deus Noster, Dominus Unus Est
Versus 4. AUDI, ISRAEL: DOMINUS DEUS NOSTER, DOMINUS UNUS EST. — Hinc Dei nomen est echad, id est unus, Isaiae lxvi, 17, in hebraeo. Ab echad Deus a Syris dictus est Ahad, indeque ab Assyriis dictus est Adad; nam, ut docet Macrobius, lib. I Saturn. xxiii, Adad summus erat Assyriorum deus; cui etiam deam Atargatim uxorem assignabant: per Adad solem (quem, quia solus et unus est in mundo, qui omnium viventium est causa, et quasi pater, deum esse putaverunt), per Atargatim terram intelligentes, quod ex his duobus omnia procreentur.
Ratio cur Deus sit unus, est primo, quia Deus est ens simplicissimum, aeque ac absolutissimum et perfectissimum: ergo unum. Si enim essent duo dii, unus haberet aliquid perfectionis quod non habet alius, ac consequenter aliquid perfectionis utrique deesset: ergo neuter esset absolute perfectissimus: ergo neuter esset Deus. Deus enim omnium rerum perfectiones in se continet et complectitur. Unde D. Thomas, I part., Quaest. xi, art. 4, docet solum Deum plane et plene esse unum, quia in solo Deo est plena et summa unitas, puta simplicitas, quae omnis et omnino compositionis est expers.
Secundo, si essent duo dii, haberent duas et diversas voluntates; ergo possent velle contraria: ex quo bellum inter ipsos, et magna perturbatio in orbis regimine consequeretur.
Tertio, si essent duo dii, unus limitaret et stringeret alterius virtutem et imperium. Deus autem est infinitus, et illimitatae virtutis, qui integrum, non divisum habet imperium; ergo unus est, non duo. Ita S. Cyprianus, libro De Idolorum vanitate: «Unus, ait, omnium Dominus est; neque enim illa sublimitas potest habere consortem, cum sola omnium teneat potestatem.»
Quarto, Deus est monarcha mundi: monarchia enim est optimum regimen; unde Homerus non vult plures regere, sed: basileueto heis, rex unicus esto. Ita S. Cyprianus loco citato, idque probat exemplis: «Romanos, ait, geminos (Romulum et Remum) unum non capit regnum, quos unum uteri cepit hospitium. Pompeius et Caesar affines fuerunt, nec tamen necessitudinis foedus in aemula potestate tenuerunt.» Et inferius: «Rex unus est apibus, et dux unus in gregibus, et in armentis rector unus; multo magis unus mundi est rector, qui universa quaecumque sunt verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat. Hic nec videri potest: visu clarior est; nec comprehendi: tactu purior est; nec aestimari: sensu major est; et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus.»
Quinto, sicut ab unitate oriuntur omnes numeri, et a centro omnes lineae quae ducuntur ad circumferentiam: ita a Deo oriuntur omnes res creatae; debent ergo in uno principio, puta Deo, quasi in sui centro coire, uniri et terminari.
Sexto, unus debet esse mundi rector, qui omnia ita varia, apte inter se congrue ordinet et associet; alioqui enim omnia in unum ordinem non convenient, nisi ab uno ordinentur. Hoc autem est Deus.
«Unus ergo Deus, una fides, unum baptisma:» quod axioma non tantum est fidelium, sed et infidelium Philosophorum, Oratorum, Poetarum et aliorum. Ita D. Thomas et Scholastici, I part., Quaest. xi, art. 3.
Nota: In Hebraeo innuitur mysterium Trinitatis et Incarnationis. Sic enim habet: «Audi, Israel, Deus, Deus noster Deus unus est.» Idem innuitur ab Isaia, cap. vi, vers. 3, ubi Seraphim clamant: «Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum,» quod veteres Rabbini, ut R. Simeon filius Joai, sic exponunt: «Sanctus, ait, hic est Pater, sanctus hic est Filius, sanctus hic est Spiritus Sanctus,» teste Galatino, lib. II, cap. i. Additque eos sanxisse ut minimum bis in die, scilicet oriente et occidente sole, tam illa Isaiae verba, quam haec Mosis a quolibet Judaeo quotidie recitentur, nimirum ut ita personarum Trinitatem cum divinae essentiae unitate profiterentur. Nam nomen «Deus» ter repetitum, aeque ut «sanctus» apud Isaiam significat tres personas; secundo vero loco additum to noster significat Verbum assumpsisse carnem nostram, nobisque datum, et nobis natum esse Emmanuelem. Qua ratione etiam David dixit Psalmo lxvi: «Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus.»
Ab Hebraeis hoc mysterium acceperunt Aegyptii, apud quos hoc Serapidis oraculum ad Thulem regem exstat apud Suidam: «Proton Theos, metepeita logos, kai pneuma syn autois. Tauta de symphyta, kai eis hen ionta tetyktai.»
Versus 5: Diliges Dominum Deum Tuum
Versus 5. DILIGES DOMINUM DEUM TUUM. — Hebraea, Chaldaea et Septuaginta habent, et diliges. Jansenius et alii ponunt vim in to et, q. d. Quia unus est Deus noster, uti praecessit, ideo totam spem et amorem tuum in uno Deo, non in pluribus pones. Sed to et apud Hebraeos saepe redundat; et sic noster Interpres hic illud omisit.
Est hoc eminentissimum eminentissimae virtutis, scilicet charitatis, praeceptum; sicut enim inter metalla eminet aurum, inter elementa ignis, inter coelos empyreum coelum, inter planetas sol, inter angelos Seraphini: ita inter virtutes eminet et praecellit charitas, sive dilectio Dei et proximi. Ea enim est aurum radiantissimum, quo coelestia emimus bona: ignis est coelestis, qui animos omnium circa se inflammat: empyreum coelum est, in quo habitat Deus et Beati: sol est, qui omnia illuminat, fecundat et vivificat: seraphica virtus est, quae S. Franciscum aliosque charitate flagrantes Seraphinos ardentes effecit.
Primo, charitas est quasi regina, caeteras virtutes regens et moderans. Secundo, est quasi mater alias virtutes alens, reficiens, roborans, sustinens, ait Laurentius Justinianus. Tertio, charitas facit nos amicos et filios Dei, ejusque haeredes et cohaeredes Christi; hinc ait S. Joannes, epist. I, cap. iv: «Omnis qui diligit, ex Deo natus est.» Quarto, sola charitas est quae dividit oves ab haedis: «Quae dividit inter filios regni aeterni, et filios perditionis aeternae,» ait S. Augustinus, libro XV De Trinit. cap. xviii. Quinto, charitas est quasi forma et anima virtutum, eisque vim merendi tribuit; unde ait S. Augustinus: «Sola charitas perducit ad Deum.» Sexto, charitas est vinculum perfectionis, Coloss. iii, 14, quod nos arctissime Christo et proximis astringit. Septimo, charitas est ignis inexstinguibilis, qui omnia, etiam dura ut ferrum, vincit et superat. Nam «fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio.» «Quid amore violentius? triumphat de Deo amor,» ait S. Bernardus, serm. 64 in Cant. Octavo, charitas quasi aquila solem, puta Deum, irretortis oculis intuetur; et ad eum igneis alis duabus, puta amore Dei et proximi, evolat, ait S. Augustinus in Psalm. cxxi. Hinc idem Augustinus in I Joan. iv, 7: «Semel, ait, breve praeceptum tibi praecipitur: Dilige, et fac quod vis.»
Ex Toto Corde, Anima et Fortitudine
EX TOTO CORDE TUO, ET EX TOTA ANIMA TUA, ET EX TOTA FORTITUDINE TUA. — Nota: Pro ex tota fortitudine tua, hebraice est bechol modecha, id est, ex toto valde tuo, quod Chaldaeus refert ad bona externa, vertitque, ex omni substantia tua; verum melius vertit Noster et Septuaginta, ex omni virtute, hoc est fortitudine, tua; quod S. Lucas, cap. x, vers. 27, vertit: ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua. S. Matthaeus vero, cap. xxii, vers. 37, vertit, in tota mente tua.
Quaeres, an et quomodo distinguantur haec tria. Primo, Rabanus hic: Animae rationali, ait, quae memoria constat, intellectu et amore, SS. Trinitatis fides commendatur in his verbis, quasi diligere ex toto corde, sit diligere ex tota memoria, quae Patri adscribitur; ex tota anima, sit ex toto intellectu, qui Filio datur; ex tota fortitudine, sit ex tota voluntate, quae Spiritui Sancto accommodatur.
Rursum S. Augustinus, lib. I De Doctr. Christ., cap. xxii, per cor accipit cogitationes, per animam vitam, per mentem, sive virtutem intellectum, quasi hic praecipiat Deus ut haec omnia in illum, qui ea nobis contulit, conferamus. Audi S. Augustinum: «Cum ait: Diliges ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, nullam vitae nostrae partem reliquit quae vacare debeat, et quasi locum dare, ut alia re velit frui, sed quidquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur, quo totius dilectionis impetus currit.»
Secundo, S. Bernardus, sermone 20 in Cant.: «Mihi, ait, videtur amor cordis ad zelum pertinere affectionis, animae vero amor ad industriam seu judicium rationis, virtutis vero dilectio ad animi posse referri constantiam vel vigorem, quasi dicat: Dilige Dominum Deum tuum toto et pleno cordis affectu; dilige tota rationis vigilantia, et circumspectione; dilige et tota virtute, ut nec mori pro ejus amore pertimescas. Fortis enim est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio.»
Tertio, simplicius haec tria secundum phrasim Hebraeam accipi possunt, ut unum idemque significent; tantum enim ad majorem energiam et inculcationem fit haec trina repetitio. Sensus ergo est: Diliges Deum ex tota voluntate, totoque ejus affectu et conatu.
Ex dictis patet hoc praeceptum litteraliter in hac vita impleri posse. Possumus enim diligere Deum ex tota possibilitate nostra, seu quantum nobis pro statu et infirmitate hujus vitae possibile est; et quia alioqui frustra praeciperetur nobis. Josiam regem ac similes implesse hoc praeceptum patet IV Regum xxiii, 25.
Hoc ergo praecepto, exigitur ab homine totus et summus Dei amor, non extensive aut intensive, sed tantum comparative, finaliter et appretiative. Primo, comparative, ut scilicet ita totum cor et affectum des Deo, ut nullam ejus partem des daemoni aut peccato. Secundo, finaliter, ut in genere Deum habeas quasi finem omnium tuarum actionum, eumque ut summum bonum et finem ultimum rebus omnibus praeferas, ut malis omnes res perdere, quin et vitam tuam, quam Deum Deique gratiam. Tertio, appretiative, ut applices cor totum, id est voluntatem tuam, ad ejus legi per omnia obediendum, ut sanctae ejus voluntati te per omnia conformes.
Cur Deus Ex Toto Corde Diligendus Sit
Cur Deus ex toto corde diligendus sit? Causa a priori est prima, quia Deus est creator, donator et conservator ipsius cordis, omniumque bonorum naturalium et supernaturalium; ergo par est ut haec omnia in eum redeant, et per amorem quasi refluant. Amor enim Dei est summus Dei cultus et honor. Unde S. Augustinus: «Hoc, ait, ab homine colitur, quod diligit. Unde quia Deus omnibus rebus major et melior invenitur, plus omnibus diligendus est.» Unde S. Bernardus, epist. 353, quaerenti cuidam «quid a nobis requirat Deus,» respondit: «Cor nostrum nihil dignius perficere potest, quam ut ei se restituat a quo factum est, et hoc a nobis Dominus expetit, dicens: Fili, da mihi cor tuum.»
Secunda, quia Deus creavit cor, sive mentem ad imaginem et similitudinem suam: unde tribuit ei capacitatem quamdam infinitam, quae a nulla re creata, sed a solo Deo impleri et satiari potest: «Cor parvum est, inquit Hugo, lib. III De Anima, et magna cupit; vix ad unius milvi refectionem sufficere posset, et totus mundus ei non sufficit.» Et hoc est, quod ait S. Augustinus: «Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te.» Deus ergo est centrum cordis et amoris nostri.
Tertia, quia Deus, uti principium, ita finis est hominis omniumque creaturarum; omnes ergo eum, ut talem toto corde et affectu prosequi et diligere debent.
Quarta, quia Deus est summum, immensum et increatum bonum, quod est fons omnis boni, quodque in se omnia bona, tam creata, quam possibilia continet in gradu eminentissimo et perfectissimo; ergo summe est amabilis; ergo ex toto corde amandus: caetera enim bona prae Deo vana et nihil sunt, fumus et umbra sunt. «Omnis copia, quae Deus meus non est, egestas est,» ait S. Augustinus. Merito ergo B. Jacoponus amore Dei ebrius jugiter flebat, ac rogatus causam, hanc dedit: «Quia amor (Deus) non amatur.» Merito B. Magdalena, quasi cerva sagittis amoris Christi saucia, dicebat: «Quaesivi quem diligit anima mea per vicos et plateas; inveni eum, tenui eum, nec dimittam.»
Tropologice S. Bernardus: «Diliges, ait, Deum ex toto corde, id est dulciter, ne illectus; ex tota anima, id est prudenter, ne deceptus; ex tota fortitudine, id est fortiter, ne oppressus ab amore Domini avertaris.»
Hoc ergo dilectionis praeceptum infige animo, et omnia dura, omnes tentationes, omnes labores facile superabis, vitamque ages suavissimam aeque ac sanctissimam; nam, ut ait Petrus Ravennnas: «Tenerae militiae est, solo amore de omnibus vitiis reportare victoriam.» «Quis enim, ait Paulus, nos separabit a charitate Dei? tribulatio, angustia? certus sum quia neque mors, neque vita,» etc. Deus se totum dedit tibi; tu te totum da, imo redde Deo. «Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et nova, sero te amavi; cognoscam te, cognitor meus, cognoscam te,» ait S. Augustinus, lib. X Confess.
Jesu cordis tripudium.
Jesu dulcedo cordium,
Fons vivus, lumen mentium,
Mel, nectar, melos aurium,
Excedens omne gaudium
Et omne desiderium.
Versus 7: Narrabis Ea Filiis Tuis
Versus 7. ET NARRABIS (hebr. et acues, id est, ut Vatablus et alii, iterabis, revolves, repetes haec mea praecepta) FILIIS TUIS. — Secundo, acues, id est acute, hoc est praecise, distincte, clare et aperte praepones et explicabis ea filiis tuis: sicuti materia vel quaestio obscura acuitur a doctore, dum ab eo clare per partes pertractatur, exponitur, ventilatur et discutitur. Est metaphora ducta a gladio, qui dum acuitur, saepius impellitur ad cotem. Significat ergo crebro et continuo revolvenda, explicanda et inculcanda esse filiis Dei praecepta, ut et ipsi acuantur et incitentur ad ea cognoscenda et exsequenda.
Tradunt Hebraei Hierosolymis tantum olim fuisse studium legis divinae, ut ultra quadringentas publicas scholas et synagogas habuerint, in quibus lex Dei docebatur.
ET MEDITABERIS. — Hebraice, loqueris cum eis, sicut famulus cum hero suo familiariter loquitur, ut ejus mentem exquirat.
DORMIENS. — Hebraice, incubando, dum cubitum concedis: neque enim dormiens quis meditari potest. Est haec Christianorum piorum sancta et utilis praxis: ut, cum cubitum concedunt, orent et pii aliquid cogitent, in eaque cogitatione indormiant, ita praeter alia diaboli tentationes et foeda phantasmata elidunt. S. Bernardus, lib. De Vita solitaria: «Iturus ad somnum, semper aliquid tecum defer in memoria, vel cogitatione, in quo placide obdormias, quod nonnunquam etiam somniare juvet, quod etiam evigilantem te excipiens, in statum hesternae intentionis restituat. Sic tibi nox sicut dies illuminabitur.»
Hinc S. Hieronymus in Psalm. c ait: «Sanctis ipse etiam somnus oratio est.»
ATQUE CONSURGENS. — Unde inolevit in bonis Christianis usus hic, inquit Abulensis, ut, cum primum e lecto surrexerint, mox a Dei laudibus incipiant, vel aliquid pium et sanctum meditentur; incredibile enim est quantum animae prosit meditatio matutina. Experientia quotidiana nos clare docet eam esse totius Societatis nostrae fulcrum et fundamentum, omnemque zelum, efficaciam et fructum cunctarum actionum nostrarum per diem, ex ea manare et profluere. Quisquis ergo haec legis, obtestor te per tuam aliorumque salutem, ut idipsum experiaris et practices, praesertim si Theologus sis aut Ecclesiasticus; ac discas et assuescas quotidie aliquid meditari de brevitate vitae, de tua morte, judicio, aeternitate, de vita et passione Christi aut Sanctorum, indeque efficacia proposita concipias.
Primitiae ergo cogitationum et actionum, aeque ac diei, Deo dandae sunt; idque primo, quia illae Deo, utpote primae causae, auctori naturae et gratiae, datorique bonorum omnium quasi debentur. Secundo, quia decet ut omnes actiones diurnae sumant a Deo principium (hinc illud Arati et Theocriti: ek Dios archomestha, quod Virgilius vertit, a Jove principium). Hinc S. Bernardus, De Vita solitaria, idipsum jubet: «Ut surgentibus, ait, nobis ad laudes Dei, omnis exinde tenor operis nostri in ipsius laudibus formetur et vivificetur.» Et S. Ephrem: «Si orationem operi praemiseris, et surgens e lecto, primorum motuum tuorum initia ab oratione duxeris, aditus peccato in animam non patebit.» Et Salomon, Proverb. viii, 17: «Qui mane vigilant ad me, invenient me: mecum sunt divitiae et gloria.»
Tertio, quia idipsum faciunt angeli, sol, aves, aliaeque creaturae. Audi S. Basilium, epist. I ad Gregorium Nazianzenum: «Ecquid beatius, quam homine in terra concentum angelorum imitari? ineunte statim die in orationes ire? in hymnis et canticis Creatorem venerari?» Et S. Ambrosius in Psalmo cxviii: «Grave est, si te otiosum in stratis solis orientis radius conveniat, et lux clara feriat oculos somnolento adhuc torpore depressos. Occurre ergo ad solis ortus.»
Quarto, quia idipsum fecerunt sapientes et sancti. Therapeutae apud Philonem, libro De Vita contempl., «quotidie bis precari solent, mane ac sub vesperam: oriente sole petentes diem vere felicem, utque mentes eorum coelesti repleantur lumine.» Esseni, ait Josephus, «ante solis ortum nihil profani loquuntur; sed ei patria quaedam vota celebrant.» Sic olim Christiani antelucanos agebant coetus, ad canendum Christo et Deo, teste Plinio ad Trajanum.
Sensus horum omnium est, q. d. Moses: Crebro pro commoditate tua, o Israelita, de praeceptis Dei, et maxime de illo primo et maximo, quod immediate praecessit, scilicet: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo,» cogitabis, loqueris et meditaberis, tam domi, quam foris, tam mane, quam vespere. Hinc Hebraice thora, id est lex, nonnulli deducunt a thur, id est explorare, aut circumquaque lustrare, quia lex universa assidue et diligenter exploranda, et circumquaque custodienda, ne quis in uno offendat. Cum enim praecepta omnia legis connexa sint, et in hoc dilectionis Dei praecepto, quasi in centro coeant, hinc «in uno offendens fit omnium reus,» Jacobi ii, 10.
Versus 8: Ligabis Ea Quasi Signum in Manu Tua
Versus 8. ET LIGABIS EA QUASI SIGNUM IN MANU TUA, ERUNTQUE ET MOVEBUNTUR INTER OCULOS TUOS. — Pro movebuntur hebraice est totaphot, quod Pagninus et Vatablus vertunt frontalia; alii specilia (per praecepta enim Dei conspicimus quid bonum, quid velit Deus); alii monimenta, vel memorialia. Porro totaphot nonnulli deducunt a taphaph, id est plodere, complodere, eo quod totaphot sive frontalia ad frontem plodendo, per singulos ictus quasi campanulae sonantes, admonerent Hebraeos de servanda lege et praeceptis Dei. Unde vocabantur phylacteria, q. d. Conservatoria legis. Judaei olim haec omnia ad litteram, uti sonant, acceperunt, ut patet Matth. cap. xxiii, 5; unde etiamnum sententias Hebraicas legis suae, parietibus suis domi inscribunt, et cum orant, appendunt ante se chartulam continentem haec verba: «Audi, Israel, Dominus Deus noster, Deus unus est.»
Verum melius ea metaphorice, vel parabolice accipias, q. d. Ita continuam praeceptorum et dilectionis Dei habebis recordationem, ac si ipsa frontalibus, dextralibus et liminaribus inscripta, tuis oculis perpetuo objicerentur et observarentur. Ita Abulensis. Simili metaphora ait Deus Sioni, Isaiae cap. xlix, 16: «In manibus meis descripsi te;» quod explicat, dum subdit: «Muri tui coram oculis meis semper.» Pie et vere S. Augustinus in Solilog. cap. xviii: «Omni, ait, momento, o Domine, me tibi obligas, dum omni momento mihi tua magna beneficia praestas. Sicut ergo nulla hora est, vel punctum in omni vita mea, quo tuo beneficio non utar: sic nullum debet esse momentum, quo te non habeam ante oculos in mea memoria, et te non diligam ex omni fortitudine mea.»
Versus 14: Non Ibitis Post Deos Alienos
Versus 14. NON IBITIS POST DEOS ALIENOS — non sequemini cultum deorum alienorum.
Versus 16: Non Tentabis Dominum
Versus 16. SICUT TENTASTI IN LOCO TENTATIONIS — qui inde hebraice dictus est, Massah et Meribah, Exodi cap. xvii, vers. 7.
Versus 17. TESTIMONIA — id est leges, quae testantur quid velit Deus a nobis fieri.
Versus 20. CRAS — tempore futuro.
Versus 25: Eritque Nostri Misericors
Versus 25. ERITQUE NOSTRI MISERICORS. — Hebraice, et justitia erit nobis. Sed justitia hic et alibi capitur pro misericordia, cujus rei causas dedi II Cor. cap. ix, vers. 9.