Cornelius a Lapide

Deuteronomium VII


Index


Synopsis Capitis

Jubet Hebræis ut Chananæos, eorumque idola deleant: primo, quia ipsi sunt populus a Deo electus; secundo, vers. 9, quia Deus eorum fortis est, fidelis et vindex malorum. Tertio, vers. 12, multa eis bona promittit, si legem Dei servent. Quarto, vers. 18, monet ne timeant Chananæos, licet plures et fortiores, eo quod Deus contra eos pro Hebræis sit pugnaturus.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 7:1-26

Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te; 2. tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum, 3. neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo; 4. quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis; irasceturque furor Domini, et delebit te cito. 5. Quin potius hæc facietis eis: Aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite. 6. Quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. 7. Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores: 8. sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris; eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti. 9. Et scies quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus, in mille generationes: 10. et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur. 11. Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias. 12. Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis: 13. et diliget te ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis, ut daret eam tibi. 14. Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus, quam in gregibus tuis. 15. Auferet Dominus a te omnem languorem, et infirmitates Ægypti pessimas quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. 16. Devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui. 17. Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes istæ quam ego, quomodo potero delere eas? 18. noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis, 19. plagas maximas quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus. Sic faciet cunctis populis quos metuis. 20. Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint. 21. Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis: 22. ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter, ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ. 23. Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos, donec penitus deleantur. 24. Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cœlo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. 25. Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini Dei tui. 26. Nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.


Versus 1: Septem Gentes

1. Septem gentes. — Genes. XV, 19, numerantur decem gentes Chananæorum, quas expulerunt Hebræi: tres ergo reliquiæ, vel ante perierant, vel aliis septem permixtæ fuerunt, uti dixi Genes. XV.

Tropologice, septem gentes hostiles significant septem vitia capitalia; de qua re fuse agit Cassianus, Collat. V, cap. XVI, et sequentibus.

2. TRADIDERITQUE EAS TIBI, — hebraice ante te, id est, in potestatem tuam.


Versus 3: Neque Sociabis cum Eis Conjugia

3. Neque sociabis cum eis conjugia. — Nota: Tantum vetatur hic ne misceant connubia cum Chananæis, quamdiu manent idololatræ. Nam si convertantur, et ad populum Dei aggregentur, jam Judæi sunt, non Chananæi; itaque cum iis conjugium inire fas est. Cessat enim tunc ratio legis quæ datur vers. 4, « quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis. » Sic Salmon duxit Rahab Jerichuntinam, quæ receperat exploratores missos a Josue, Matth. I, 5; nam Rahab facta est proselyta, et sacra Judaica suscepit.


Versus 6: Quia Populus Sanctus Es Domino

6. QUIA POPULUS SANCTUS ES DOMINO. — « Sanctus, » id est, separatus ab illis gentibus, verique Dei religioni addictus.

UT SIS EI POPULUS PECULIARIS. — Hebraice, ut sis ei populus segulla, id est, instar cimelii sive rei charissimæ et pretiosissimæ. Vide dicta Exodi cap. XIX, vers. 5.


Versus 10: Et Reddens Odientibus Se Statim

10. ET REDDENS ODIENTIBUS SE STATIM. — Pro statim, hebraice est in facies suas, id est, dum adhuc vivunt, q. d. Deus pœnam peccatis parentum debitam non differt in filios, sed eam ipsis parentibus, dum vivunt, irrogat. Chaldæus hæc non de pœna accipit, sed de bonis, et præmiis virtutum aliquarum, quas habent impii; vertit enim, retribuens inimicis suis bona, quæ ipsi faciunt coram eo, in vita sua, ut perdat eos (in futura vita), et non differt facere bonum inimicis suis, pro bonis, quæ faciunt coram eo, sed in vita eorum retribuit eis. Verum hunc sensum elidunt ea quæ sequuntur: « Ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus restituens eis quod merentur. » Genuinus ergo sensus est de pœna impiorum, q. d. Cavete, o Hebræi, ne Deum offendatis, quia sicut Deus præstat bona diligentibus se in mille, id est, plurimas generationes, ita statim punit odientes se, ut patuit in pœna colentium vitulum aureum, Exodi XXXII, et concupiscentium carnes, Num. XI, et pœna Core, Dathan et Abiron, Numer. XVI, et pœna murmuris Mariæ, Num. XII.


Versus 13: Benedicetque Fructui Ventris Tui

13. Benedicetque fructui ventris tui, — puta filiis tuis; copia liberorum erat benedictio veterum illorum, uti Rebeccæ, Genes. XXIV, 60, et Abrahæ, Genes. XXII, 17, et Liæ, Genes. XXX, 13; idque tum propter se: fecunditas enim magnum est bonum, tam parentum, quam reipublicæ; tum ob spem Messiæ, ex posteris ipsorum nascituri. Hinc nota erat apud Hebræos esse sterilem et illiberem; suspicio enim erat talem scelus aliquod admisisse, ob quod hac communi, quasi gentis suæ, benedictione privaretur, ut colligitur Oseæ IX, 14, et Genes. XX, 18. Ita Maldonatus in Lucæ I, 25.


Versus 16: Devorabis Omnes Populos

16. DEVORABIS OMNES POPULOS (gladio eos consumendo, et opes eorum diripiendo ita) UT NON PARCAT EIS OCULUS TUUS, — ut scilicet nemini hostium Chananæorum in terra tibi promissa parcas, sed omnes occidas; idque primo, propter enormia eorum scelera, maxime libidines, uti dixi Levit. XVIII, 27; secundo, ne sint Judæis scandalo, ut hic dicitur, eosque trahant ad enormem libidinem.


Versus 20: Et Crabrones

20. ET CRABRONES. — De his crabronibus dixi Exodi XXIII, 28, et Josue ult. vers. 12.

21. DEUS TUUS IN MEDIO TUI EST, — tecum est, te adjuvat. Similis phrasis est Exodi XVII, 7.

22. NON POTERIS EAS DELERE PARITER, — id est, simul, eodem tempore. Vide dicta Exodi cap. XXIII, vers. 29.


Versus 24: Disperdes Nomina Eorum

24. DISPERDES NOMINA EORUM, — disperdes eos cum tota prosapia, ne nomina eorum maneant in filiis, sed tota eorum memoria deleatur.


Versus 25: Argentum et Aurum de Quibus Facta Sunt

25. ARGENTUM ET AURUM DE QUIBUS FACTA SUNT. — Hebraice est, quod est super ea, id est, quo tecta, vel cooperta sunt. Solebant enim idola lignea, vel ænea inaurari, et auro vel argento obduci, ad ornatum et reverentiam eis conciliandam.

QUIA (quod) ABOMINATIO EST DOMINI DEI TUI, — abominabile est coram Deo tuo.


Versus 26: Ne Fias Anathema

26. NE FIAS ANATHEMA, SICUT ET ILLUD EST. — Hebraice, ne fias cherem, id est, res excidio addicta, quæ succidenda, et ad nihilum redigenda est, sicut est ipsum idolum; hoc enim succidi et annihilari debet. De cherem vide dicta Levit. ult. 28.