Cornelius a Lapide

Deuteronomium VIII


Index


Synopsis Capitis

Pergit Moses exhortari Hebræos ad custodiam legis Dei: primo, ob beneficia ab eo accepta, quia scilicet, Deus eos manna aluit in deserto, vestesque eorum illæsas servavit. Secundo, vers. 7, ob beneficia ab eo accipienda, in ubertate terræ Chanaan, si Deo obediant. Tertio, vers. 19, intentando eis excidium, si Deum deserant.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 8:1-20

1. Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias: ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris. 2. Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. 3. Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. 4. Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est. 5. Ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te, 6. ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. 7. Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium; in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi: 8. terram frumenti, hordei, ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis. 9. Ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur; 10. ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi. 11. Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias quas ego præcipio tibi hodie: 12. ne, postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis, 13. habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri cunctarumque rerum copiam, 14. elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis: 15. et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ: qui eduxit rivos de petra durissima, 16. et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui, 17. ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt, 18. sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies. 19. Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos, et adoraveris: ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas. 20. Sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.


Versus 1: Omne Mandatum Quod Ego Præcipio Tibi Hodie

1. OMNE MANDATUM, QUOD EGO PRÆCIPIO TIBI HODIE, CAVE DILIGENTER UT FACIAS. — « Cave, » id est caute observa, et, ut hebraice est, custodi, idque quia hoc fieri debet propter Deum, et ex mandato Dei; nam, ut recte ait Abulensis: « Si homines servientes dominis terrenis, propter eorum reverentiam, attentissimi sunt ne quid in eorum ministerio deficiat; quam attenti et cauti esse debemus, cum Deo ministramus, vel aliquod ejus mandatum facimus! quia reverentia Dei, æque ac majestas, distat in infinitum a reverentia et majestate hominum. Idcirco cum magno timore facere debemus mandata Dei, caventes diligentissime ne quid ibi deficiat; hinc dicitur Psal. II: Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore; et alibi: Maledictus qui facit opus Domini negligenter. Hanc ergo reverentiam et cautelam significat to cave ut facias, id est, sis multum attentus ad hæc. » Hucusque Abulensis.


Versus 3: Afflixit Te Penuria

3. AFFLIXIT TE PENURIA. — Nam in deserto Hebræi non invenerunt carnes, nec segetes, imo nec olera sæpe: unde murmurarunt, ideoque Deus dedit eis manna, ut patet Exodi XVI, 3.

Moraliter disce hic Deum eos, quos affligit penuria, pascere manna, id est, cibo spiritali, ut qui jejunant ventre, reficiantur in mente; ut qui carent consolationibus terrenis, abundent cœlestibus. Sicut vice versa, qui abundant consolationibus humanis, destituuntur divinis; unde et filii Israel mox ut gustarunt fruges terræ Chanaan, perdiderunt manna de cœlo, Josue V, 12. Sic Jacob pauper et miser, fugiens Esau, vidit scalam usque in cœlum, Deumque illi innixum, Gen. XXVIII, 12. Sic S. Joannes in exilio fame et ærumnis afflictus, vidit sublimia illa mysteria Apocalypseos. Sic Stephanus in lapidatione vidit Jesum stantem a dextris virtutis Dei. Hinc Christus Joannis discipulis hoc sui signum ab Isaia prædictum assignat: « Pauperes evangelizantur, » Matth. XI, 5. Et S. Jacobus, epist. cap. II, vers. 5: « Nonne, ait, Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? » « Ita Religiosus est pauper in cella, dives in conscientia, » ait S. Bernardus. Et Apostolus, II Cor. IV, cum dixisset vers. 8: « In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur (penuria affligimur), sed non destituimur, » subdit vers. 16: « Licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis. »


Non in Solo Pane Vivat Homo

UT OSTENDERET TIBI, QUOD NON IN SOLO PANE VIVAT HOMO (vos enim sustentavit in deserto per 40 annos, sine pane, per manna), SED IN OMNI VERBO QUOD EGREDITUR DE ORE DEI. — Hebraice, super omne quod egreditur os Domini, vivet homo, q. d. Homo vivet re quacumque quam jusserit Dominus, aut ordinarit ad vitæ humanæ sustentationem, uti Judæi vixerunt ex manna; adeo, ait Abulensis, ut, si Deus mandaret nobis ut comederemus colubros, basiliscos, lapides, æs, etc., nos melius illis, quam delicatissimis cibis nutriremur; imo si vellet, aut juberet, sine omni cibo viveremus; uti Simeon Stylites viginti octo quadragesimas sine cibo et potu transegit, et Christus 40 dies vixit sine cibo in deserto, atque tentanti eum diabolo ad gulam, respondit ex ipsa verba: « Non in solo pane vivit homo, » etc. Sic et Elias, Moses et alii diu sine cibo vixerunt. Simile etiamnum fit in Sanctis qui, orationi et contemplationi intenti, spiritualibus delectationibus pascuntur, quæ memoriam et appetitum cibi et rerum sensibilium exstinguunt. Ita Cassianus, Collat. XIX, cap. IV, refert de Joanne Abbate, quod deliciis spiritualibus occupatus, non recordabatur an pridie comedisset, necne.

Nota hebraismum: Egressus est sermo ex aliquo, vel ex ore alicujus, id est, placitum, libitum, vel decretum est illi. Sic dicit Laban cum suis, Gen. XXIV, 50: « A Domino egressus est sermo, non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum, » q. d. Domino placet ut Rebecca nubat Isaaco, nos Dei placito reluctari non possumus, nec debemus; et Jerem. XLIV, 17, dicunt impii Judæi: « Faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, » id est, omne quod libuerit.

Mystice, S. Ambrosius in Luc. IV: Vivit, ait, homo omni verbo Dei, id est, alimento verbi cœlestis, quo alitur anima, præ quo fames corporis est negligenda; et tale verbum, primo, est Christus; secundo, S. Scriptura; tertio, oratio et inspiratio Dei. Hunc sensum volunt aliqui esse litteralem, sed ex dictis patet esse mysticum.


Versus 4: Vestimentum Tuum Nequaquam Vetustate Defecit

4. VESTIMENTUM TUUM QUO OPERIEBARIS, NEQUAQUAM VETUSTATE DEFECIT. — Quia, inquit Aben-Esra, manna fuit talis temperamenti, ut non gigneret sudorem, quo vestes perustæ inveterantur. Sed hoc non sufficiebat hic; solo enim usu teruntur vestes, præsertim si quis iter faciat. Fuit ergo miraculosa soliditas, per 40 annos a Deo concessa vestibus Hebræorum, ut nullatenus rumperentur, vel tererentur. Hinc rursum videntur vestes hæ cum parvulis crevisse; nam alioqui illæ crescentium corporibus non quadrassent, itaque Hebræi grandiores facti, nudi incedere debuissent; unde enim singuli in tanto numero vestes alias sibi comparassent? Ita Abulensis. Ita S. Apollonii (qui fuit pater 500 monachorum, miræ sanctitatis vir) vestimenta non veterascebant, ait Palladius in Lausiaca, cap. LII, cum tamen in deserto Thebaidis vixerit 40 annis, æque ac Hebræi.

Simile miraculum præstitit Deus S. Abrahamio Eremitæ, quod enarrat S. Ephrem, qui ei fuit familiaris, in illius Vita: « Erat, ait, aspectus ejus velut flos rosæ; divina enim gratia ipse sustentabatur in omnibus, et jucunditate spiritalis lætitiæ fruebatur. Quin et in hora obdormitionis suæ ita specioso vultu cernebatur, quasi angelorum comitatu stipatus fuisset. Sed et alia in eo admiranda Dei gratia visa est, quod totis quinquaginta abstinentiæ suæ annis, vestem cilicinam, qua indutus fuerat, nunquam mutaverit, quæque ita perseveranter ad finem usque vitæ ipsi servivit, ut etiam alii participes ejusdem illius vestis postea fuerint, quæ ei prius jam inveterata usui fuerat. » Causa meritoria hujus integritatis corporis et vestium fuit integritas et constantia mentis. « Per omne enim tempus conversionis suæ nunquam a regula instituti sui deflexit, neque unquam iisdem temporibus dies illum aliqua sine lacrymis præteriit. Non appropinquavit corpori ejus oleum, neque faciem suam, aut pedes unquam aqua abluit. Sic autem se in sui instituti certamine gerebat, quasi quotidie moriturus esset. In admiranda illa sua abstinentia, assiduisque vigiliis, ac lacrymarum fluentis, humicubationibus et corporis maceratione nunquam remissior aut imbecillior factus est, neque segnitie, vel tædio aliquo fatigatus: sed velut esuriens quispiam, aut sitiens, sic mens ejus nunquam sui instituti dulcedine poterat satiari. »

Ita S. Maria Ægyptiaca in eremo vixit 47 annis, ac primis septemdecim duobus panibus (quos secum eo detulerat) et oleribus victitans, reliquis triginta sine cibo vitam egit, ac vestibus consumptis nuda, frigore et æstu tosta, ut videretur Æthiopissa. Hinc ipsa ad Zozimam: « Cibus, ait, potus et vestimentum mihi est verbum Dei; quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. » Et Job XXIV, juxta Septuaginta: « Eo quod ipsi non habeant vestimentum, petram sibi circumdederunt. » Et S. Paulus primus Eremita, anno ætatis 113, moriens ad S. Antonium: « En, ait, quem tanto labore quæsisti, putridis senectute membris, operit inculta canities; en vides hominem pulverem mox futurum; sed quia jam dormitionis meæ tempus instat, et, quod semper cupiebam dissolvi, et esse cum Christo, peracto cursu superest mihi corona justitiæ: tu missus es a Domino, qui humo corpusculum meum tegas, imo terræ terram reddas. » Ita S. Hieronymus in Vita S. Pauli.

Apud Judæos traditio est ipsorum majores, in Ægypto, tria quæ a suis acceperant majoribus, non mutasse: scilicet nomina, linguam et vestes. Ita refert noster Serarius in Josue II, Quæst. XXV.


Pes Tuus Non Est Subtritus

PES TUUS NON EST SUBTRITUS. — Hebr. non intumuit, q. d. Pes tuus neque intumuit, neque læsus, aut attritus est. Solent enim itinerantes in pedibus contrahere turgentes vesicas, quæ prius inflantur, quam subterantur: rursum solent diu ambulando, pellem pedum deterere.

Dices: Num. XI, 1, dicitur quod populus dolebat propter laborem itineris. Respondeo: Labor iste fuit modicus, scilicet, fatigatio aliqua, non autem pedum læsio. Adde laborem hunc non tam fuisse causam, quam prætextum murmuris, ut ibi dixi. Denique, unicus fuit iste unius illius temporis, vel diei labor; cæteris enim diebus deinceps eos laborasse non legimus. Ita Abulensis; quinimo omnes valentes et vegetos fuisse ad iter sat significat Psaltes, Psal. CIV, 37, cum ait: « Non erat in tribubus eorum infirmus. »

Secundo: « Pes tuus non est subtritus; » pes, id est calceus, tum quia pes, id est calceus, opponitur hic vestimento, tum quia ita se explicat Moses, Deut. XXIX, dicens: « Non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. » Sic Eccle. XXI, 3, Hebræum gaph, id est corpus, sumitur pro corporis indumento, unde Noster vertit, « cum qua veste (hebraice est gaph, id est, cum quo corpore) intravit, cum tali exeat. » Sic Isaiæ XLI, 3: « Semita in pedibus ejus non apparebit: » in pedibus, id est in calceis lutulentis et detritis. Sic saraballa Chaldaice significat tibias, et tibialia, teste S. Hieronymo in Daniel. III. Ita Sanchez, Prolegom. in Cant.

EN QUADRAGESIMUS ANNUS EST, — ex quo Ægypto egressi hæc vestium et sanitatis beneficia a Deo continue percepimus.


Versus 9: Cujus Lapides Ferrum Sunt

9. Cujus (terræ Chanaan) LAPIDES FERRUM SUNT, — q. d. In Chanaan sunt fodinæ ferreæ, e quibus eruuntur lapides, et massæ rubricæ, ex quibus conflatur ferrum.


Versus 10: Benedicas Domino

10. UT, CUM COMEDERIS ET SATIATUS FUERIS, BENEDICAS DOMINO. — Judæi etiamnum in conviviis utuntur longa benedictione et gratiarum actione, adeoque in festis seorsim calicem et seorsim panem benedicunt: quin et in mensa quoties novi et lauti quid affertur, iterant benedictionem, ut cum lautis vinum, vel aromata, vel fructus arborum, etc., afferuntur, dicunt: « Benedictus sis, Domine Deus noster creator, qui bonus es, et benefacis omnibus, qui creasti hoc sapidum vinum, hæc aromata, hos fructus, » etc., ut patet ex eorum libro rituali. Hinc et Christus tum alias, tum in ultima cœna gratias egit, et benedixit tam calicem quam panem. Et Apostolus, I Timoth. IV, 3, dicit cibos, quos creavit Deus, percipiendos esse cum gratiarum actione. « Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. » Vide ibi dicta.


Versus 15: Dipsas

15. IN QUA ERAT, etc., DIPSAS. — Chaldæus vertit, locus sitis; recentiores vertunt, siccitas; sed nostro Interpreti consentiunt Septuaginta et Hebræa: tsimmaon, a tsimma, id est a siti, deducitur: unde Isidorus lib. XII Etymolog. cap. 14: Dipsas, inquit, latine dicitur situla, scilicet a siti; dipsades enim vocantur serpentes nocentissimi, eo quod morsi ab eis, continuo inarescant et siti ardeant: quare potum incessanter haurientes, tandem crepant et dissiliunt. De his agit Solinus in Polyhist., cap. De Africa, et alii historici, præsertim qui de exercitu Catonis in Libya scribunt, ubi sub arenæ cumulis id genus serpentis delitescit: iidem narrant militem a dipsade morsum ad mare insano impetu accurrisse, cumque magnam salsarum aquarum vim ebibisset, repente exstinctum esse. Magna ergo fuit Dei providentia et benevolentia erga Hebræos, quod ipsi per quadraginta annos ab his serpentibus, qui in deserto abundant, non sint læsi.


Versus 16: Postquam Afflixit ac Probavit

16. ET POSTQUAM AFFLIXIT AC PROBAVIT. — Hebr. ut affligeret et probaret te, atque sic tandem benefaceret tibi. Sed eodem redit sensus, q. d. Prius te Deus afflixit et probavit per sitim et famem; sed mox dando aquas et manna, misertus est tui: patet ex præcedenti.


Versus 17: Ne Diceres in Corde Tuo

17. NE DICERES IN CORDE TUO: FORTITUDO MEA, ET ROBUR MANUS MEÆ, HÆC MIHI OMNIA PRÆSTITERUNT. — Errat ergo Seneca dicens: « Deorum immortalium munus est quod vivimus, philosophiæ quod bene vivimus; » et ille qui dicebat Jovi: « Det vires, det opes, animum æquum mihi ipse parabo. »

Nota: Permittit Deus suos in arcta redigi, ut eos doceat diffidere sibi suisque viribus, et fidere Deo; hinc orat totus Israel, imminente Holopherne, Judith VI: « Ostende, Domine, quoniam non derelinquis præsumentes de te, et de sua virtute gloriantes humilias; » nam, ut dicitur Proverb. XVIII, 10: « Turris fortissima nomen Domini: ad ipsam currit justus, et exaltabitur; » et Psal. XXX, vers. 5: « Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, » ita Judas Machabæus, invocato Domino, Nicanorem aliosque hostes prostravit, II Machab. cap. XV.

Docet S. Basilius, Institut. de vita perfecta, servos Dei a dæmone variis tentationibus agitari, sed eos vinci qui plus æquo sibi confidunt; nam, ut ait Serapion apud Cassianum, Collat. V, cap. IV: « Impossibile est de qualibet passione triumphum quempiam promereri, priusquam intellexerit, industria vel labore proprio victoriam ex dæmonis semel obtinere non posse; » et Jerem. cap. XVII: « Maledictus, ait, homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. » S. Augustinus in Solilog. cap. XV: « Credebam, ait, me fore aliquid cum nihil essem; cogitabam me esse prudentem, et deceptus sum; dixi quod dives essem, et nullius egerem, et nesciebam quoniam pauper eram, cæcus, nudus, miserabilis. Sed nunc video quoniam, si quid boni est, parvi vel magni, donum tuum est. Credebam me sufficere per me, nec percipiebam quoniam tu regebas me, donec aliquantulum te elongasti a me, et cecidi statim in me, et quod surrexi fuit ex te. »

Hinc oratio David, Psalm. XVII, 2: « Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. » Davidis exemplum secuti sunt sancti Patres in eremo, qui teste Cassiano, Collat. X, cap. X, ad quasvis vel tentationes vel actiones statim in initio orabant: « Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. » Eumdem versiculum usurpat Ecclesia initio Horarum canonicarum: causam dat ibidem Cassianus. Et S. Paulus, Philip. II: « Deus est qui operatur in vobis velle et perficere; » et cap. IV: « Omnia possum in eo qui me confortat; » et II Cor. II: « Deo autem gratias, qui semper nos triumphat (triumphare facit) in Christo Jesu; » et S. Jacobus, cap. I: « Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. » Et Poeta: « In ipso vivimus, movemur et sumus. » « Neque enim, ut ait S. Augustinus, lib. IV De Genes. ad litt. cap. XII, mundus vel ictu oculi stare poterit, si ei Deus suum regimen subtraxerit. »