Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Moses refricat Hebræis eorum murmura et peccata, maxime adorationem vituli aurei, cujus pœnam, scilicet excidium gentis, ipse deprecatus est, idque eo fine, ut humilient se, eaque deinceps caveant.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 9:1-29
1. Audi, Israel: Tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes et ad cœlum usque muratas, 2. populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere. 3. Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi. 4. Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes. 5. Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui, ingredieris ut possideas terras earum; sed quia illæ egerunt impie, introeunte te, deletæ sunt, et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. 6. Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimæ cervicis sis populus. 7. Memento, et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti. 8. Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit, 9. quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti, quod pepigit vobiscum Dominus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens. 10. Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quæ vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est. 11. Cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas fœderis, 12. dixitque mihi: Surge, et descende hinc cito; quia populus tuus, quem eduxisti de Ægypto, deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile. 13. Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit; 14. dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cœlo, et constituam te super gentem, quæ hac major et fortior sit. 15. Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas fœderis utraque tenerem manu, 16. vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat: 17. projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro. 18. Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis. 19. Timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice. 20. Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum. 21. Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem qui de monte descendit. 22. In incendio quoque et in tentatione, et in Sepulcris concupiscentiæ provocastis Dominum; 23. et quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, et possidete terram quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis; 24. sed semper fuistis rebelles, a die qua nosse vos cœpi. 25. Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus, 26. et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti. 27. Recordare servorum tuorum, Abraham, Isaac, et Jacob: ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum; 28. ne forte dicant habitatores terræ de qua eduxisti nos: Non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis, et oderat illos; idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine, 29. qui sunt populus tuus et hæreditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
Versus 1: Transgredieris Hodie Jordanem
1. TRANSGREDIERIS HODIE JORDANEM. — « Hodie, » id est nunc, brevi, puta intra paucas septimanas; nam eodem præcise die non transierunt Hebræi Jordanem, sed post duos menses; hæc enim dixit Moses prima die mensis undecimi, ut patet cap. I, vers. 3. Hebræi autem transierunt Jordanem decima die mensis primi, anni sequentis, ut patet Josue IV, 19.
ET AD CŒLUM USQUE MURATAS, — id est altissimis muris muratas; est hyperbole, qualis est illa Poetæ: Aurea femineus perstringit sidera clamor. Simili hyperbole ait Christus quod, in destructione Jerusalem, non manebit lapis super lapidem: ita enim vulgo loquimur, cum horrendum aliquod plenumque excidium menti subjicere volumus; S. Scriptura autem sermoni vulgari se accommodat.
Versus 3: Deus Tuus Ipse Transibit ante Te
3. DEUS TUUS IPSE TRANSIBIT ANTE TE, — videlicet devorans et delens, uti sequitur, hostes tuos, tam efficaciter et velociter, quam ignis ligna aut stipulam absumit.
Versus 5: Æquitatem Cordis Tui
5. ÆQUITATEM (hebraice, rectitudinem) CORDIS TUI, — puta mentis et voluntatis tuæ.
Versus 6: Cum Durissimæ Cervicis Sis Populus
6. « Cum durissimæ cervicis sis populus, » — q. d. Cum maxime cervicosus, rebellis et inobediens sis.
Versus 10: Scriptas Digito Dei
10. « Digito Dei; » — digito suo. Hebræi enim sæpe pronomen absolutum ponunt pro reciproco.
« Concio, » — cœtus populi.
Versus 18: Procidi ante Dominum
18. PROCIDI ANTE DOMINUM, — non statim a confractione tabularum legis; nam prius occidit Moses 23 millia adorantium vitulum, populum graviter increpuit, vitulum contrivit, etc.; quæ posterius hic narrantur, sed anterius facta sunt, scilicet antequam Moses ascenderet rursum in Sina, ibique coram Domino procideret. Hoc enim post omnia jam dicta, scilicet postridie, factum est, ut patet Exod. XXXII et seqq.
Putant aliqui Mosen ternos quadraginta dies, sive tres quadragesimas in Sina coram Domino jejunasse, scilicet primam, antequam acciperet a Deo primas legis tabulas, Exod. XXIV, 18; secundam, ante secundas, Exod. XXXIV, 28; tertiam mediam inter utramque, qua supplicavit Domino ut parceret populo qui vitulum aureum adorarat, uti hic dicitur, vers. 25. Ita censent Hebræi, Hugo Cardinalis et Cajetanus in cap. X Exod., Genebrardus, Adrichomius, Marzilla in cap. X Deuter. Idem probabile esse censent Lyranus in cap. X Deuter., Abulensis (etsi contrariam sententiam ipse amplectatur) in cap. XXXIII Exodi, Quæst. III, Dionysius in cap. XXXIV Exod., Salianus anno mundi 2544. Probant id, quia Moses hoc capite ter nominat quadraginta dies sui jejunii, scilicet vers. 12, 18 et 25; sed quadraginta dies vers. 25, iidem sunt cum illis vers. 18, ut liquet intuenti. Quare communior Doctorum est sententia, Mosen duas tantum quadragesimas jejunasse, ac proinde tertiam jam nominatam eamdem esse cum secunda. Nam Moses, orando veniam adorati vituli a populo simul disposuit se ad accipiendum secundas legis tabulas, eidem populo pœnitenti communicandas. Ratio est, quia Moses in Exodo, ubi hæc fuse narrat, tantum bis nominat quadraginta dies sui jejunii, scilicet primos ante primas legis tabulas, Exod. XXIV, 15; secundos ante secundas, Exod. XXXIV, 28. Vide Abulensem loco jam citato.
Versus 22: In Incendio Quoque
22. IN INCENDIO QUOQUE. — Locus hic dictus est Incendium, in quo murmurarunt Hebræi, ob laborem itineris, ideoque Deus in eos ignem immisit, ut dicitur Numer. XI, 1.
IN TENTATIONE, — ubi Hebræi tentarunt Deum postulantes aquam, in Raphidim, ideoque locus dictus est hebraice Massa, id est tentatio, Exod. XVII, 7; sicut et sequens locus dictus est Sepulcra concupiscentiæ, Numer. XI, 14.
Nota: Est hic hysteron proteron, sive inversus ordo; jungit enim Moses has tentationes cum illa in Horeb, ut conglobando plures Hebræorum tentationes et murmura, eorum duritiem exaggeret, et postea, vers. 25, redit ad secundam mansionem quadraginta dierum in monte Horeb sive Sina, quæ contigit ante incendium, et ante Sepulcra concupiscentiæ, et ante missos exploratores.