Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit Moses Hebræis inculcare Dei legem et metum: primo, ex tabulis legis, quas Deus iis dedit; et in arca recludi, arcamque a Levitis circumgestari jussit, ut per eam Hebræi fœderis et legis Dei semper admonerentur. Secundo, quia Deus noster est Deus deorum, et Dominus dominantium, vers. 17.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 10:1-22
1. In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem; faciesque arcam ligneam, 2. et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his quas ante confregisti, ponesque eas in arca. 3. Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus. 4. Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi. 5. Reversusque de monte, descendi et posui tabulas in arcam quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus. 6. Filii autem Israel moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo, sacerdotio functus est Eleazar filius ejus. 7. Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in Terra aquarum atque torrentium. 8. Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. 9. Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. 10. Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus; exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. 11. Dixitque mihi: Vade, et præcede populum, ut ingrediatur et possideat terram quam juravi patribus eorum ut traderem eis. 12. Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua; 13. custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi? 14. En Domini Dei tui cœlum est, et cœlum cœli, terra, et omnia quæ in ea sunt: 15. et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. 16. Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: 17. quia Dominus Deus vester, ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. 18. Facit judicium pupillo et viduæ, amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. 19. Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti. 20. Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius. 21. Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui. 22. In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum: et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cœli.
Versus 1: Faciesque Arcam Ligneam
1. FACIESQUE ARCAM LIGNEAM, — illam scilicet cujus fabrica descripta est in Exodo. Nota: Arca fabricata est a Mose, post acceptas a Deo secundas tabulas legis, ut patet Exod. XXXIV, 28, conferendo cum Exod. XXV, 10. Fit hic mentio arcæ, quia arca facta est propter tabulas legis, ut scilicet earum esset cista et custos. Est ergo hic hysteron proteron; narratur enim arcæ fabrica ante datas tabulas legis, cum post illas fabricata fuerit.
Versus 6: Filii Israel Moverunt Castra
6. FILII AUTEM ISRAEL MOVERUNT CASTRA. — Est hic rursum hysteron proteron; interrumpitur enim series cœptæ orationis, usque ad vers. 10: talia plura sunt in hisce libris. Est ergo hic quasi parenthesis, adjecta propter tribum Leviticam; quia enim arcæ, in qua erant tabulæ legis, præcessit mentio, hinc per parenthesin subditur mors Aaronis, qui Deum offenderat, et successio filii ejus Eleazari, ad quem custodia legum a Deo datarum pertinebat; ac inde institutio tribus Levi, et Levitarum consecratio, quorum erat portare arcam coram populo, ut per eam populum de fœdere et lege Dei servanda perpetuo admonerent.
IN MOSERA. — Distinguitur hæc mansio a Moseroth, Numer. XXXIII, 31; nam Moseroth non est Hor, cum inter Moseroth et Hor multæ interjiciantur mansiones, Numer. XXXIII. Mosera autem est Hor: in Moseroth ergo fuit vigesima septima, in Mosera trigesima quarta mansio Hebræorum. Similiter « Beroth filiorum Jacan, » seu, ut hebraice est, Beroth Bene Iacan, alia est mansio a Bene Iacan, de qua Numer. XXXIII, 31, uti patet legenti. Neque novum est diversa loca habere eadem vel affinia nomina, et contra eumdem locum habere plura nomina.
Mosera sive Numer. XXXIII, 37, vocatur Hor: ibi enim mortuus est Aaron; et consequenter Beroth filiorum Jacan est Cades, de quo Numer. XXXIII, 37. Ita Abulensis. Quæ vero mansiones, Numer. XXXIII, respondeant Gadgad et Jetebatha, quæ hic sequuntur, non constat; Vatablus tamen opinatur Gadgad esse Oboth.
Versus 8: Separavit Tribum Levi
8. EO TEMPORE SEPARAVIT (Dominus, uti habent Hebræa) TRIBUM LEVI. — Verisimile est hanc esse secundam separationem Levitarum, et diversam ab ea quæ contigit in Sina, vivente Aarone, Numer. III, 6. Hæc enim videtur contigisse post mortem Aaron, in Jetebatha, sub Eleazaro: alioqui enim frustra mors Aaronis, et Eleazari successio hic insereretur vers. 7. Fuit ergo hæc quasi confirmatio, et primæ separationis quæ facta est Numer. III, repetitio, sub novo pontifice: ita Cajetanus. Aliter Abulensis: ipse enim censet hanc esse eamdem separationem tribus Levi cum illa Numer. III; versus enim 6 et 7 obiter interjici, ut refricent mortem Aaronis, itaque hunc vers. 8 connectendum esse cum vers. 5: tunc enim omnia optime cohærent; quæ sententia satis est probabilis: plura enim talia Pentateucho interjecta sunt, uti dixi in proœmio Geneseos.
UT PORTARET ARCAM FŒDERIS (communium Levitarum hoc erat; sed quod sequitur), ET STARET CORAM EO IN MINISTERIO, — ad sacerdotes tantum qui ejusdem cum Levitis erant tribus, videtur referendum. Hi enim soli stabant coram Domino, ministrantes in tabernaculo et sacrificantes, et horum erat benedicere populum.
Versus 9: Dominus Possessio Ejus
9. DOMINUS POSSESSIO EJUS, — q. d. Ea quæ Domino dantur, puta oblationes, primitiæ, etc., cedunt in possessionem Levitarum; nec enim aliam habent in Israel.
Versus 10: Steti in Monte Sicut Prius
10. EGO AUTEM STETI IN MONTE, SICUT PRIUS, QUADRAGINTA DIEBUS. — Nonnulli putant Mosen ter per quadraginta dies fuisse in monte Sina, et hanc tertiam esse vicem. Verum patet hanc non tertiam, sed secundam esse, atque eamdem cum illa, de qua cap. præced., vers. 18. Quare rursum est hic hysteron proteron; hic enim versus recto ordine ponendus esset ante initium capitis.
Versus 12: Quid Dominus Deus Tuus Petit a Te?
12. ET NUNC, ISRAEL, QUID DOMINUS DEUS TUUS PETIT A TE? — q. d. Cum toties tibi, o Israel, Deus peccata condonarit, hoc unicum pro omni suo beneficio et clementia petit a te, ut scilicet deinceps timeas eum: æquum ergo est ut hoc facias.
De Timore Dei: Sex Fructus
Nota: Timor Dei refrænat animam a concupiscentiis, et incitat ad omne bonum. « Beatus homo qui semper est pavidus, » Proverb. XXVIII. « Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur. Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi, » Psalm. CXI. « Timor Domini sicut paradisus benedictionis, » Eccli. XL. « Deum time, et mandata ejus observa; hoc est enim omnis homo, » Eccle. XII. « Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore, » Psalm. II. « Si pater ego sum, ubi est honor meus; et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? » Malach. I. « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest et corpus et animam mittere in gehennam, » Matth. X. « Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, » Eccli. XXVII. Hinc ait Jonas: « Hebræus ego sum, et Deum cœli timeo. »
Secundo, timor Dei est initium sapientiæ et pietatis, imo est consummatio earumdem, inquit Sapiens: quantum ergo crescis in timore Dei, tantum crescis in sapientia et pietate, tantumque places Deo. « Qui timent Dominum, inquirent quæ beneplacita sunt ei, » Eccli. II. « A timore tuo concepimus, et peperimus spiritum salutis, » Isai. XXVI, juxta Septuaginta. Hinc de S. Monica matre sua ait S. Augustinus in Confess.: « Erat in corde ancillæ tuæ timor castus, » etc.
Tertio, timor filialis non est aliud quam amor Dei: ex eo enim quod amamus Deum quasi patrem, timemus eum offendere. « Ad omne opus bonum ducit amor et timor Dei: ad omne peccatum ducit amor et timor mundi, » inquit S. Augustinus in Sententiis.
Quarto, timor Dei dat constantiam in tentationibus et adversis. « Qui timet Dominum nihil trepidabit, et non pavebit: quoniam ipse est spes ejus, » Eccli. XXXIV. Timore Dei martyres superarunt tormenta.
Quinto, timor Dei parit Dei favorem, et bona omnia. « Misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum, » canit B. Virgo. « Multa bona habebimus, si timuerimus Deum, » Tobiæ IV. « Non est inopia timentibus eum, » Psalm. XXXIII.
Sexto, parit cordis gaudium. « Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam et gaudium, » Eccli. I. Denique parit fiduciam de felici ex hac vita transitu, estque custos castitatis, innocentiæ et virtutum omnium, inquit S. Hieronymus, epist. 127.
Versus 14: Cœlum Cœli
14. CŒLUM CŒLI. — Hebraice, cæli cælorum, id est, cœli vastissimi et altissimi, qui omnes inferiores orbes ambiunt.
Versus 15: Patribus Tuis Conglutinatus Est Dominus
15. PATRIBUS TUIS CONGLUTINATUS EST DOMINUS. — Verbum conglutinatus significat vehementiam amoris divini, quod per eam arctissime nos sibi Deus uniat, qui summus est amoris effectus, æque ac indicium.
Sic anima Sichem dicitur conglutinata cum Dina, Gen. XXXIV, 3, et anima Jacob dicitur dependere ex anima Benjamin, vel, ut hebraice est, illi colligata esse, Genes. XLIV, 34.
Versus 16: Circumcidite Præputium Cordis Vestri
16. CIRCUMCIDITE IGITUR PRÆPUTIUM CORDIS VESTRI. — Septuaginta σκληροκαρδίαν, id est duritiam, et, ut Chaldæus, insipientiam cordis vestri. Præputium enim metaphorice cordi tribuitur, et significat voluntatem pravitate, luxuria, vanitate et cæcitate obtectam et obduratam. Vide dicta Levit. XXVI, 41.
S. Gregorius vero, lib. XXVIII Moral. VII, per cor accipit mentem, sive rationem; ait enim: « Circumcidite præputia cordis vestri, id est, postquam luxuriam a carne exstinguitis, etiam superflua cogitationum resecate. »
Versus 18-19: Amat Peregrinum
18 et 19. AMAT (Deus) PEREGRINUM: ET VOS ERGO AMATE PEREGRINOS. — Deus hic Hebræis commendat misericordiam, ut miseris, quales sunt peregrini, pupilli et viduæ, opitulentur, sicut Deus eos peculiariter amat et juvat; nam, ut ait Psaltes: « Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. »
Versus 21: Ipse Est Laus Tua
21. IPSE (Deus) EST LAUS TUA, — id est, ipse est objectum laudis tuæ, vel materiale, quem scilicet jugiter laudare debes; vel formale, propter quem laudaris, quique te omnibus gentibus laudabilem facit. Secundo, Deus est « laus, » id est, fortitudo et virtus tua, qui te omnibus populis laudabilem facit. Metonymice ponitur effectus pro causa. Sic ait Poeta: « Sunt sua præmia laudi, » id est virtuti; et Psalm. VIII: « Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem: » hebraice est, fundasti fortitudinem; et Psalm. CV: « Laudamini (id est, confirmamini, animos capite) in nomine sancto ejus. »
De Laude Dei
Nota: Deus est summa majestas, bonitas, sapientia, potentia, providentia, qua nos creat, conservat, pascit, protegit, justificat, glorificat: hinc summe a nobis est laudandus, hocque solum ei rependere possumus. « Immola Deo sacrificium laudis, » Psalm. XLIX. « Te decet hymnus Deus in Sion, » Psalm. LXIV, 2. Angelorum opus est laudare Deum, inquit S. Basilius in Psal. XXVIII. Angeli enim assidue clamant: « Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, » Isaiæ VI. Beati in cœlo non aliud habent negotium: eorum enim vox est Apoc. IV: « Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem, et divinitatem; quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. »
Testantur magi et sagæ inter se esse ordinem quemdam hierarchicum, id est diabolicum, scilicet summos inter eos non aliud facere quam blasphemare Deum, medios intoxicare homines et animalia, infimos cooperari mediis. Ita e contrario summi in hac vita Sancti sunt, qui cum B. Virgine assidue canunt: « Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo; » medii, qui in vita activa proximos juvant ad salutem; infimi, qui mediis per suas opes et opera externa subserviunt.
Sol, luna, omnesque creaturæ muta voce laudant Deum; clamant enim: « Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Exaltate illum quantum potestis: major est enim omni laude, » Eccli. cap. XLIII, 32. Ita fecit David, Psal. XXXIII: « Benedicam Dominum in omni (tam adverso, quam prospero) tempore: semper laus ejus in ore meo. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum. Benedicat omnis caro nomen sanctum ejus. »
Hinc omnes angelos, homines et creaturas cum Davide, et tribus pueris in camino, invitare debemus ad Dei laudem, dicentes: Benedicite Dominum, omnes angeli ejus, cœlum, sidera, pisces, volucres, laudate, et superexaltate eum in sæcula.
Hinc rursum non tantum ore, sed et corde toto ac opere Deum laudare debemus, ut vita nostra sit continua Dei laus; ac præsertim ut peccatores, qui suis peccatis Deum blasphemant, convertamus, ut sua pœnitentia, et pia vita Deum laudent. Utinam te, Domine, mille cordibus, mille linguis, imo omnium hominum et angelorum voce laudare possem!