Cornelius a Lapide

Deuteronomium XI


Index


Synopsis Capitis

Pergit in sua concione Moses, primo, terrendo Hebræos per pœnas Pharaoni, et Core, Dathan ac Abiron, ob peccata inflictas; secundo, alliciendo eos promissis bonis Chanaanæ, quam Ægypto præfert; tertio, vers. 26, proponendo eis benedictionem et maledictionem.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 11:1-32

1. Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata, omni tempore. 2. Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium: 3. signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi, et universæ terræ ejus, 4. omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus: quomodo operuerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem; 5. vobisque quæ fecerit in solitudine, donec veniretis ad hunc locum: 6. et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel. 7. Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quæ fecit, 8. ut custodiatis universa mandata illius, quæ ego hodie præcipio vobis, et possitis introire, et possidere terram ad quam ingredimini, 9. multoque in ea vivatis tempore, quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem. 10. Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ; 11. sed montuosa est et campestris, de cœlo exspectans pluvias. 12. Quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. 13. Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra: 14. dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum, 15. fænumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini. 16. Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos; 17. iratusque Dominus claudat cœlum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis. 18. Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate. 19. Docete filios vestros ut illa meditentur, quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris. 20. Scribes ea super postes et januas domus tuæ: 21. ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu cœlum imminet terræ. 22. Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhærentes ei, 23. disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ majores et fortiores vobis sunt. 24. Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate ad usque mare occidentale erunt termini vestri. 25. Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. 26. En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem: 27. benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodie præcipio vobis; 28. maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis. 29. Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: 30. qui sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubitum, in terra Chananæi: qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul. 31. Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam. 32. Videte ergo ut impleatis cæremonias atque judicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro.


Versus 2: Cognoscite Hodie

2. COGNOSCITE, — id est considerate; est metalepsis.

DISCIPLINAM. — Hebraice musar, id est castigationem, quæ scilicet variis pœnis et modis Deus vos, quasi pueros, erudivit et formavit, tum in Ægypto, tum post egressum ex Ægypto. Ita Vatablus.


Versus 4: Deleverit Eos Usque in Præsentem Diem

4. QUOMODO, etc., DELEVERIT EOS (Ægyptios) USQUE IN PRÆSENTEM DIEM, — id est, omnino deleverit eos, ita ut nunc nemo superstes sit, qui vobis noceat.


Versus 6: Eliab, Qui Fuit Filius Ruben

6. ELIAB, QUI FUIT FILIUS RUBEN, — non immediatus, sed mediatus, puta nepos, vel abnepos.

« Cum domibus, » — cum filiis et familia. Vide sex domus significationes apud Abulensem hic.


Versus 10: Terra Ægypti, ubi Aquæ Ducuntur Irriguæ

TERRA ÆGYPTI, etc., UBI AQUÆ DUCUNTUR IRRIGUÆ. — Hebraice est, quam rigabas pede, sicut hortum: rigare pede, est rigare labore et fossione sua, videlicet ex flumine Nilo deducendo aquas per sulcos et fossas, q. d. Aquam in Ægypto non habebatis nisi in campis, nec nisi per laborem vestrum, deducendo scilicet sulcos ex Nilo in campos, uti in hortis fieri solet; in Ægypto enim raræ, vel nullæ sunt pluviæ. At in Chanaan, terra, et in campis, et in montibus, sine labore ex cœlo et cœlesti pluvia abunde irrigatur, q. d. Ergo multo melior est terra Chanaan ad quam tenditis, Ægypto, unde existis.


Versus 11: De Cœlo Exspectans Pluviam

11. DE CŒLO EXSPECTANS PLUVIAM. — Hebr. de pluvia cæli bibit aquam, q. d. Terra Chanaan, non aqua Nili, sed cœlesti irrigatur: unde Deus eam visitat, oculique Domini toto anno super eam sunt, quia ejus curam semper gerit Dominus, providens stato tempore pluviam, ventum, calorem, frigus, etc., ne quid desit ad fructus et fruges producendas et maturandas.


Versus 14: Temporaneam et Serotinam

14. TEMPORANEAM ET SEROTINAM. — Pluvia temporanea est, quæ mature et tempestive mense octobri, jactis in terram seminibus, in Judæa depluit, itaque semina germinare facit. Serotina est, quæ sero mense aprili aut maio, depluit, frugesque et fructus ad maturitatem perducit. Significat ergo hæc phrasis omnem pluviam tempestivam, opportunam frugibus. Hinc Prophetæ, ut Osee VI, 3, et Joel II, 23, comparant Christum pluviæ temporanæ et serotinæ: quia Christi adventus gratissimus, et maxime opportunus fuit mundo et hominibus ad salutem. Erant enim hæ pluviæ et gratissimæ omnibus, et multum exspectatæ, maximeque necessariæ.


Sensus Allegoricus Pluviarum

Allegorice, pluvia temporanea fuit doctrina legis data per Mosen, qua semina jacta per patres legis naturæ germinarunt. Doctrina legis novæ est pluvia serotina, qua fructus maturescunt et perficiuntur. « Nihil enim ad perfectum adduxit lex, » ut ait Apostolus, quia perfectio et maturitas Evangelio servabatur. Et hoc est quod ait Zacharias cap. X, vers. 1: « Petite a Domino pluviam in tempore serotino, » id est, petite a Deo doctrinam Evangelii, qua arida totius terræ irrigatur, uti explicat S. Hieronymus.


De Fertilitate Terræ Promissæ

Hinc patet terram promissam ex se et natura sua ante ingressum Hebræorum, cum incoleretur a Chananæis, fuisse valde fertilem. Unde vocatur terra lacte et melle manans, et talis ab exploratoribus inventa est, Numer. XIII, 28. Præcipuam tamen suam ubertatem habuit ex influentia Dei, et populi religione, ut patet hinc, vers. 13, et Isaiæ I, 19. Unde peccante populo, eam subtrahebat Deus, ut minatur hic vers. 17, et ita evenisse patet Aggæi I, 19 et sequent., Amos IV, 7 et sequent., Jerem. XII, 13, et passim in Prophetis. Sic Pentapolis, quæ olim fuit fertilissima, ut patet Genes. XIII, 10, ob peccata Sodomitarum, conversa fuit in mare salsissimum. Hinc illud Psalm. CVI, 34: « Convertit terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. »

Anagogice, fecunditas terræ promissæ significabat abundantiam bonorum spiritualium, in terra viventium, electis promissa in cœlis: qua de re vide Procopium hic.


Versus 18: Suspendite Ea pro Signo

18. SUSPENDITE EA PRO SIGNO, — assidue ea vobis proponentes; est catachresis; vide dicta cap. VI, vers. 8. Aliter Abulensis: Per manum, inquit, significatur operatio, per oculum intellectus consideratio, q. d. Præcepta ista sint colligata in manibus, id est in operatione vestra, quæ signatur per manum; sintque inter oculos vestros, id est in consideratione mentis vestræ, ut assidue consideretis num in aliquo deficiatis.


Versus 21: Quamdiu Cœlum Imminet Terræ

21. QUAMDIU CŒLUM IMMINET TERRÆ. — Hebraice, juxta dies cæli super terram, id est, quamdiu cœlum terræ imminebit, puta in æternum; est hyperbole significans in finem usque mundi, sive usque ad diem judicii. Itaque nisi peccassent Judæi, derelinquendo Deum, et Messiam respuendo, possedissent terram promissam, usque ad finem mundi. Hoc enim eis hic promittit Deus.


Versus 22: Viis Ejus

22. « Viis ejus, » — mandatis ejus, quæ sunt quædam viæ directivæ actuum nostrorum ad finem ultimum, scilicet ad Deum et ad beatitudinem.


Versus 26: Benedictio et Maledictio

26. EN PROPONO IN CONSPECTU VESTRO HODIE BENEDICTIONEM ET MALEDICTIONEM. — Acer hic est stimulus ad Dei legem et metum. Vis benedici a Deo, Deum time, Deo obedi: si enim ei sis inobediens, maledicet, id est malefaciet, tibi, teque acerrime et in hac vita et in futura puniet. Eodem stimulo urget Hebræos Moses, cap. XXX, 19, cum ait: « Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum. »


Versus 29: Mons Garizim et Mons Hebal

29. PONES BENEDICTIONEM SUPER MONTEM GARIZIM, MALEDICTIONEM SUPER MONTEM HEBAL, — q. d. Curabis a Levitis proclamari benedictionem ex monte, vel potius versus montem Garizim super observantes legem Dei, et maledictionem ex monte, vel potius versus montem Hebal, super prævaricatores legis, populo respondente Amen. Vide hæc fusius explicata capite XXVIII, in fine, et Josue VIII, sub finem.


Versus 30: Juxta Vallem Tendentem Procul

30. QUÆ EST JUXTA VALLEM TENDENTEM ET INTRANTEM PROCUL. — Pro vallem hebraice est elon, quæ vox ilicem, vel arborem e quercuum genere significat, uti Septuaginta et Noster passim vertunt: sed Noster hic quercetum, per quercus synecdochice significari intellexit, vallem scilicet quercubus refertam: vallem enim fuisse optime norat S. Hieronymus, qui loca sancta accurate lustravit. Rursum, pro vallem tendentem, hebraice est elon more, id est quercetum, vel vallis monstratoris, uti docet Masius in Josue XXIV. Jam vallis monstratoris est vallis protensa, monstrabilis, magna, pulchra, et, ut Noster vertit, Gen. XII, 6, illustris. Est hæc vallis juxta Sichem, ad quam primo venit Abraham, veniens ex Chaldæa in Chanaan. Nam juxta Sichem esse montes hos Garizim et Hebal docet Josephus oculatus testis, cui potius credendum est quam Eusebio: is enim auctor est lib. De Locis Hebraicis, qui falso S. Hieronymo tribuitur, uti ex re ipsa probat Masius in Josue VIII, 30.