Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hucusque Moses Hebræos ad legem Dei in genere exhortatus est, nunc ad particularia descendit (hoc enim boni concionatoris est munus), atque hoc capite jubet, non in montibus et lucis, sed uno in loco, quem Deus elegerit, offerri victimas, decimas, primitias, et vota, ibique epulari coram Domino; carnes autem non immolatas Deo, permittit, vers. 20, comedi quolibet loco, si is a templo sit dissitus, dummodo sanguine abstineant.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 12:1-32
1. Hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris. 2. Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum. 3. Dissipate aras eorum, et confringite statuas, lucos igne comburite, et idola comminuite: disperdite nomina eorum de locis illis. 4. Non facietis ita Domino Deo vestro: 5. sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis; 6. et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. 7. Et comedetis in conspectu Domini Dei vestri: ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. 8. Non facietis ibi quæ nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur. 9. Neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem, et possessionem quam Dominus Deus vester daturus est vobis. 10. Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum, et absque ullo timore habitetis, 11. in loco quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum, et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino. 12. Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur; neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos. 13. Cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, 14. sed in eo quem elegerit Dominus; in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quæcumque præcipio tibi. 15. Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, et comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile; sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes, 16. absque esu duntaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. 17. Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum; 18. sed coram Domino Deo tuo comedes ea, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis, et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo, in cunctis ad quæ extenderis manum tuam. 19. Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra. 20. Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua: 21. locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet. 22. Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis: et mundus et immundus in commune vescentur. 23. Hoc solum cave ne sanguinem comedas; sanguis enim eorum pro anima est: et idcirco non debes animam comedere cum carnibus; 24. sed super terram fundes quasi aquam, 25. ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini. 26. Quæ autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum quem elegerit Dominus; 27. et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui: sanguinem hostiarum fundes in altari; carnibus autem ipse vesceris. 28. Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. 29. Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum: 30. Cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introeunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam. 31. Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios, et filias, et comburentes igni. 32. Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas.
Versus 2: Subter Omne Lignum Frondosum
2. GENTES QUAS (id est quarum terram et opes) POSSESSURI ESTIS.
SUBTER OMNE LIGNUM FRONDOSUM. — Gentiles enim arbores consecrabant diis, præsertim Dianæ, quam nemoribus delectari putabant. Hinc in historiis Martyrum sæpe legimus eos fuisse ad aliquam arborem ductos, ut ibi deos adorarent; nec raro arbores istas ad preces Martyrum radicitus fuisse evulsas.
Versus 3: Disperdite Nomina Eorum
3. DISPERDITE NOMINA EORUM. — Ita legendum cum Romanis et Hebræis, non earum, uti legunt Plantiniana, q. d. Ita disperdite idola, eorumque templa, aras et lucos, ut ne memoria quidem idolorum relinquatur in eis, imo ut nomina eorum prorsus aboleantur, et æterna oblivione sepeliantur.
Versus 4: Non Facietis Ita Domino Deo Vestro
4. NON FACIETIS ITA DOMINO DEO VESTRO, — q. d. Non ubilibet in montibus, collibus, lucis, uti faciunt idololatræ, sed in uno tantum loco quem elegerit Dominus, sacrificabitis. Ubi nota: Deus ad hoc primo elegit locum Silo; ibi enim positum fuit tabernaculum et altare, Josue XVIII, 8, ibique mansit toto tempore Judicum, usque ad Heli, ut patet Judic. cap. ult. vers. 9. Inde voluit illud Deus transferri in Nobe, I Reg. XXI, 1; inde in Gabaon; inde demum transtulit illud Salomon in Jerusalem, ad templum a se exstructum, II Paral. cap. I, vers. 3 et 13.
Versus 5: Ut Ponat Nomen Suum Ibi
5. UT PONAT NOMEN SUUM IBI, — ut memoria nominis ejus specialiter eo loco sit, ibique colatur, ipseque habitet ibi, tanquam in templo suo.
Versus 6: Primitias Manuum Vestrarum
6. PRIMITIAS MANUUM VESTRARUM, — primitias frugum, quas manibus et labore vestro messuistis.
VOTA, — oblationes ex voto.
Versus 7: Comedetis in Conspectu Dei Vestri
7. COMEDETIS IN CONSPECTU DEI VESTRI, — de hostiis pacificis, sive de oblationibus quibus vesci licitum est laicis. Nam hostiis pro peccato, votivis, et holocaustis vesci non poterant laici, ut patet Num. XVIII, 9 et 15.
IN CONSPECTU DEI, — id est atrio, coram tabernaculo, quod est sedes et domus Dei.
IN CUNCTIS AD QUÆ MISERITIS MANUM (quæ scilicet labore vestro pepereritis vobis, in his) LÆTABIMINI, — epulando ex iis coram Domino.
De Gaudio in Cultu
Nota: Voluit Deus Judæos celebrare sua festa et victimas cum gaudio, ut ad illa libentius et crebrius redirent, utque eos, et magis Christianos, incitaret ad gaudium spiritale, quo coli vult Deus, ut sic in lætitia, quasi perenne cum eo festum ineamus, quod in cœlo consummabimus. Ita David Psal. XXVI, 4: « Renuit, inquit, consolari anima mea: memor fui Dei, et delectatus sum. » Et Psal. LXXXIII, 3: « Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. » Et S. Paulus, I Thessal. V, 16: « Semper gaudete. » Et Philip. IV, 4: « Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete. » Rursum Psal. LXVII, 4: « Justi epulentur, et exultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia. » Gaude, non in sæculo, sed in Domino. « Illud verum et solum est gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur, et quod cum possederis, nemo tollet a te; cui comparata omnis aliunde jucunditas, mœror est, omnis suavitas dolor est, omne dulce amarum, omne decorum fœdum, omne postremo quodcumque aliud delectare possit, molestum, » inquit S. Bernardus, epist. 114. Ita Esther regina cap. XIV, 16: « Tu scis (Domine) quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum; et nunquam lætata sit ancilla tua (o purum cor!) ex quo huc translata sum, usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus. »
Hæc lætitia dilatat cor et spiritus, animamque et corpus vegetat, ac omnia a Deo impetrat. « Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui, » Psal. XXXVI, 4. « Animus gaudens ætatem floridam facit: spiritus tristis exsiccat ossa, » Prov. XXVII, 22. Rursum omnia dura evincit: « Ibant Apostoli a conspectu concilii gaudentes, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. » Et Paulus: « Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. » Et Jacobus: « Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes incideritis. »
Medium ad hoc gaudium suggerit Eccle. cap. III, vers. 12: « Cognovi, inquit, quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua. » Vis semper esse lætus, bene facito: bona conscientia semper gaudet. « Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam et gaudium, et longitudinem dierum, » Eccli. I, 11. Quis non gaudeat semper in tribulationibus, cogitans illud S. Pauli? « Momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis. »
Versus 8: Singuli Quod Sibi Rectum Videtur
8. SINGULI QUOD SIBI RECTUM VIDETUR. — Non enim servabant Hebræi cæremonialia hæc præcepta in deserto, uti et superius dixi.
Versus 10-11: Habitetis in Loco Quem Elegerit Dominus
10 et 11. HABITETIS IN LOCO QUEM ELEGERIT DOMINUS, — q. d. Commoremini secure in loco ubi est tabernaculum, quando ter in anno ad illud omnis Israel, juxta præceptum meum, confluet, non metuentes, ne hostes fines vestros invadant.
Versus 12: Levites Qui in Urbibus Tuis Commoratur
12. LEVITES QUI IN URBIBUS TUIS COMMORATUR. — « Tuis, » quas scilicet tu, o Israel, Levitis dedisti: in illis enim 48 sibi datis a populo, seorsum habitabant Levitæ.
Versus 15: Si Comedere Volueris
15. SI AUTEM COMEDERE VOLUERIS (videlicet carnes, extra tabernaculum, in urbe tua) COMEDE JUXTA BENEDICTIONEM DEI TUI, — id est comede de illis, quæ benefice et largiter dederit tibi Deus.
SIVE IMMUNDUM FUERIT, HOC EST MACULATUM. — « Maculatum, » id est mancum (opponitur enim integro), puta si sit cæcum, claudum, mutilum: hæ enim sunt maculæ victimarum, ut patet Levit. XXII, 22.
SICUT CAPREAM ET CERVUM COMEDES. — Vox sicut, non ad præcedens offerri, sed ad sequens comedes, referenda est; sensus enim est: Comedes quæ Domino immolari possunt, puta oves et boves, esto sint mancæ, quas immolare non licet, sicut capream et cervum, quæ pari modo immolare non licet: patet ex Hebræo.
Versus 18: In Cunctis ad Quae Extenderis Manum
18. IN CUNCTIS AD QUÆ EXTENDERIS MANUM, — id est in omnibus bonis et facultatibus tuis.
Versus 20-21: Si Procul Fuerit Locus
20 et 21. QUANDO, etc., VOLUERIS VESCI CARNIBUS, etc., LOCUS AUTEM QUEM ELEGERIT DOMINUS DEUS TUUS, UT SIT NOMEN EJUS IBI, SI PROCUL FUERIT, OCCIDES DE ARMENTIS ET PECORIBUS, etc., ET COMEDES. — Nota: Jussit Deus Levit. III, vers. ult. et cap. XVII, vers. 11, omnem sanguinem animalium mactatorum sibi effundi et offerri; adipem vero animalium eorum, quæ immolari poterant, puta ovis, bovis et capræ, esto actu non immolarentur, sed tantum mactarentur ad esum, sibi jussit incendi et adoleri, Levitici VII, 25, si nimirum animal hoc Hierosolymæ, vel non procul a templo mactaretur. Unde hic, non quidem expressa lege sancit, sed tamen tacite innuit congruum esse, ut qui non procul a templo habitant, cum animal aliquod tale, scilicet immolabile, mactare volunt ad esum, illud mactent ad ostium tabernaculi, vel templi, tum ut sanguis coram Deo fundatur, tum ut adeps Deo adoleatur, quo facto reliqua carne vesci posse. Licet enim « locus quem elegit Dominus, » intelligi possit Hierosolyma, vel urbs, in qua erat tabernaculum, aut templum; tamen magis proprie intelligitur ipsum templum vel tabernaculum, quia additur, « ut sit nomen ejus ibi: » hoc enim proprie competit templo, ut dixi vers. 5 et 14. Rursum, licet Hierosolymitæ rigido jure absolute possent domi mactare ovem et bovem, dummodo sanguinem Deo effunderent, et adipem mitterent ad templum, adolendum Deo: tamen magis decens erat dignumque Deo, ut ea mactarentur juxta templum, ut ita ipsa quasi censerentur Deo mactari, et offerri per suas primitias, partesque nobilissimas, puta per sanguinem, qui Deo effundebatur coram tabernaculo, et per adipem, qui Deo adolebatur cum aliis victimis, in altari holocaustorum: hinc consequenter videtur quod hæc animalia fere mactata fuerint a sacerdotibus, quorum proinde ingens erat turba, quibus pro honorario pars aliqua animalis mactati dabatur.
Quia vero nimis molestum fuisset iis, qui in aliis, præsertim remotis a templo, urbibus habitabant, singulos boves suos et oves mactandos adducere Hierosolymam ad templum, indeque mactatos domum reducere: hinc Deus hic cum iis dispensat, permittitque ut domi suæ eosdem mactent, dummodo ibidem sanguinem Domino effundant, et adipis esu ob Domini honorem abstineant; ita Abulensis, Oleaster et alii.
Disce hic, Christiane, quam epulas tuas cibumque omnem Deo offerre, quamque tam ante, quam post mensam, Deo benedicere debeas.
Lyranus tamen putat hanc legem loqui tantum de primogenitis ovium et boum, quæ Deo offerri et immolari debebant in tabernaculo, vel templo: sed si longe ab eo abessent, poterant possessores ea vendere, vel comedere, dummodo pretium eorum afferrent ad templum, ut dicitur cap. XIV, vers. 24. Verum hic primogenitorum nulla fit mentio, sed tantum carnium. Rursum, primogenita illa cap. XIV, vendi jubentur, et pretium afferri ad templum, ut ibi ex eo aliud animal ematur, quod Deo immoletur, ut deinde ex eo epulentur coram Domino: quæ omnia plane diversa sunt ab hoc casu. Denique, ex primogenitis, utpote Deo immolatis, vesci non poterant immundi, qui tamen vesci poterant hisce carnibus, ut patet vers. seq.
Versus 22: Mundus et Immundus in Commune Vescentur
22. MUNDUS ET IMMUNDUS IN COMMUNE VESCENTUR. — Hebraice simul, vel pariter, id est sine discrimine, vescentur: quia videlicet hæ carnes non sunt Deo oblatæ.
Versus 23: Sanguis Enim Eorum pro Anima Est
23. SANGUIS ENIM EORUM PRO ANIMA EST. — Hebræa, Chaldæa et Septuaginta, sanguis enim eorum est anima, id est sanguis eorum est vehiculum animæ, id est vitæ: quia sanguine alitur et conservatur vita, ideoque pro animali, et vita animalis, sanguinem mihi dari et libari volo: ne ergo comedas vitam ejus, comedendo sanguinem; vita enim mihi debetur. Vide dicta Lev. cap. V, vers. ult. et cap. XVII, 11.
Versus 27: In Altari
27. IN ALTARI, — juxta altare, ad basin altaris.
CARNIBUS VESCERIS, — si videlicet obtuleris eas in hostiam pacificam.
Versus 32: Quod Præcipio Tibi, Hoc Tantum Facito
32. QUOD PRÆCIPIO TIBI, HOC TANTUM FACITO, — q. d. Ne facias, aut fingas tibi in cerebro tuo idolum, uti præcessit; sed in rebus et cæremoniis Dei, fac tantum illud, quod Deus vel per se, vel per vicarios suos, puta sacerdotes, præceperit. Vide dicta cap. IV, vers. 2.