Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prohibet Deus pseudoprophetam, et amicum qui suadet cultum Dei alieni, accidi et lapidari; urbem vero, quae descriptionum coluit, jubet, vers. 13, funditus deleri usque ad pecora, omnemque ejus supellectilem cum urbe comburi.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 13:1-18
1. Si surrexit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, 2. et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis; 3. non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. 4. Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis. 5. Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur; quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui. 6. Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae, aut filius tuus vel filia, sive uxor quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoras tu, et patres tui, 7. cunctarum in circuitu gentium, quae juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terrae, 8. non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, 9. sed statim interficies; sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum. 10. Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis; 11. ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile. 12. Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos: 13. Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suae, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoratis: 14. quaere sollicite et diligenter; rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, 15. statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam, ac omnia quae in illa sunt, usque ad pecora; 16. quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius, 17. et non adhaerebit de illo anathemate aliquid in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis, 18. quando audieris vocem Domini Dei tui, custodies omnia praecepta ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
Versus 2: Sequamur Deos Alienos Quos Ignoras
2. SEQUAMUR DEOS ALIENOS QUOS IGNORAS, — scilicet esse deos, quia nimirum ipsi ea signa divinitatis et providentiae tibi non ostenderunt, quae ego in Aegypto et in deserto ostendi.
Versus 3: Tentat Vos Dominus
3. TENTAT (id est tentari permittit) VOS DOMINUS. — Nam, ut ait S. Jacobus, cap. 1, 13, Deus proprie neminem tentat; permittit autem Deus te tentari, ut per hoc elucescat et pateat omnibus, an diligas Deum, nec ne.
Applicatio Moralis: Tribus Modis Deus Nos Interrogat
Moraliter, S. Gregorius, XXVIII Moral. cap. VII: « Tribus, ait, modis nos conditor noster interrogare consuevit. Primo, cum flagelli districtione percutit, et quanta nobis insit vel desit patientia, ostendit. » Sic interrogavit S. Job. Secundo, cum ea quae jam nolumus praecipit, et nostram nobis obedientiam vel inobedientiam patefacit. Sic interrogavit Abraham, jubens ei immolare filium, Genes. XXII. Sic et hic dicitur: « Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Tentare quippe Dei est magnis nos jussionibus interrogare. Scire quoque ejus, est nostram obedientiam nosse nos facere. Tertio, cum aliqua nobis occulta aperit, et aliqua abscondit, et nobis mensuram humilitatis nostrae innotescit. » Ita fecit S. Paulo, cum exclamavit: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! »
Ut Palam Fiat
UT PALAM FIAT. — Hebraice et Graece est, ut sciat; scilicet Deus per experientiam, et per eventum, quod per praescientiam praescivit ab aeterno. Aliter S. Augustinus, lib. I De Genesi contra Manichaeos, cap. XXII: Ut sciat, inquit, id est ut scire nos faciat quantum in ejus solida dilectione profecerimus. Idem cogitent fideles, hacque cogitatione se obarment, cum oriuntur haereses, uti pulchre docet Vincentius Lirinensis, in lib. Contra haereses, ubi hunc Deuteron. locum perurget.
Versus 5: Ut Errare Te Faceret de Via
5. UT ERRARE TE FACERET DE VIA, QUAM TIBI PRAECEPIT DOMINUS. — « De via, » id est de ritu vivendi, et serviendi Deo. Hebraeum enim derech, id est via, significat modum vivendi, conversationem, institutum, tenorem vitae.
Versus 9: Statim Interficies
9. SED STATIM INTERFICIES (accusabis eum, ut statim interficiatur; nam sequitur) SIT PRIMUM MANUS TUA SUPER EUM, q. d. Tu primus in eum lapidem mitte, deinde totus populus; quod non potest intelligi, nisi de eo qui publice per accusatores et judices condemnatus est.
Versus 13: Filii Belial
13. EGRESSI SUNT FILII BELIAL, ET AVERTERUNT, — id est coeperunt apostatae avertere. Surgere enim et egredi saepe in Scriptura significat incipere, et rem aliquam aggredi, uti superius dixi.
Filii Belial sunt homines rebelles et pessimi, qui jugum legis et Dei excutiunt, puta filii diaboli: hic enim primus fuit Belial; id est apostata. Septuaginta vertunt, paranomoi, id est exleges. Vide dicta II Corinth. VI.
Enallage Personae
SERVIAMUS DIIS ALIENIS, QUOS IGNORATIS. — Est enallage personae; to enim serviamus est vox apostatarum, to vero quos ignoratis est vox Dei; apostatae enim dicerent: Quos scitis esse famosos et celebres apud Gentes.
Versus 15: Statim Percuties
15. STATIM PERCUTIES. — Ad stragem hanc congregabatur universus Israel, uti factum est contra Rubenitas, Josue XXII, 12.
Versus 16: Consumas Domino Deo Tuo
16. CONSUMAS DOMINO DEO TUO, — scilicet in honorem Dei tui; erat enim magnus Dei cultus, et quasi quoddam sacrificium, perdere et punire homines illos, ita Deo injurios, blasphemos et sacrilegos cum omnibus suis, et statuere anathema, in exemplum caeterorum: unde Tertullianus in Scorpiaco, cap. II, anathemata haec vocat devotamenta.