Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Refricat Moses legem de animalibus mundis et immundis, de qua Lev. XI. Secundo, vers. 22, praeter decimas primas, praeceptas Num. XVIII, jubet secundas dari, et tertias, vers. 28.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 14:1-29
1. Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo. 2. Quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo: et te elegit ut sis ei in populum peculiarem, de cunctis gentibus quae sunt super terram. 3. Ne comedatis quae immunda sunt. 4. Hoc est animal quod comedere debetis, bovem, et ovem, et capram, 5. cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. 6. Omne animal quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. 7. De his autem quae ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, cherogryllum: haec quia ruminant, et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. 8. Sus quoque quoniam dividit ungulam, et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. 9. Haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas, comedite; 10. quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt. 11. Omnes aves mundas comedite. 12. Immundas ne comedatis, aquilam scilicet, et gryphem, et haliaeetum. 13. Ixion, et vulturem ac milvum juxta genus suum; 14. et omne corvini generis, 15. et struthionem ac noctuam, et larum atque accipitrem juxta genus suum; 16. herodium ac cygnum, et ibin, 17. ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, 18. onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo; upupam quoque et vespertilionem. 19. Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. 20. Omne quod mundum est, comedite. 21. Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques haedum in lacte matris suae. 22. Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, 23. et comedes in conspectu Domini Dei tui, in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. 24. Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare, 25. vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus: 26. et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua, 27. et Levites qui intra portas tuas est: cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. 28. Anno tertio separabis aliam decimam, ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore; et repones intra januas tuas. 29. Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur; ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris.
Versus 1: Filii Estote Domini Dei Vestri
1. FILII ESTOTE DOMINI DEI VESTRI, — gerite vos ut filios Dei, Deum ut patrem aeternum et summum colite et adorate, eique per omnia obedite.
Nec Facietis Calvitium
NEC FACIETIS CALVITIUM. — Hebraice, non ponetis calvitium inter oculos vestros propter mortuum, id est, ait Vatablus, cum quis ex amicis vestris vita functus fuerit, non tondebitis partem anteriorem capitis, quae est inter oculos vestros, sicut Gentes faciunt, quae non habent spem futurae vitae et resurrectionis. Vide dicta Levit. XIX, 28. Judaei enim etiamnum credunt animae immortalitatem et futuram vitam: unde orant ipsi pro defunctis, ut patet ex eorum Symbolo, quod recitat Genebrardus in Chronol. Porro hunc funeris ritum adhuc hodie servant Judaei. Primo, mortuo quopiam mox amici circa propinquiores lacerant vestes suas, nec comedunt eo die in domo illa, sed foris. Secundo, non comedunt carnes, nec bibunt vinum, nisi fuerit sabbatum. Tertio, per septem dies luctus nec lavant corpus, nec unguentis perfundunt. Quarto, lectum sternunt in pavimento, et a venere abstinent. Quinto, nudis pedibus sequuntur funus, et lucernam accendunt in pavimento domus per septem noctes, quod credant animam defuncti redire ad locum ubi a corpore discessit, et deplorare dissolutionem suam. Sexto, dicunt orationem, in qua petunt ut anima defuncti requiescat, et ducatur in paradisum.
Versus 5: Tragelaphum
5. TRAGELAPHUM, — id est hircocervum, est animal ex hirco et cerva progenitum et commixtum: non fictitium, uti hoc nomen accipiunt Dialectici, sed verum et realiter existens ad Phasim fluvium, barbam et armorum villos hirci habens, reliqua cervo simile. Ita Plinius, lib. VIII, cap. XXXII. Hebraei putant esse hircum silvestrem. Tragelaphus ergo, aeque ac pygargus, et oryx, munda erant animalia, quibus vesci poterant Judaei.
Pygargus
Pygargus hic non est aquila ita dicta, de qua Aristoteles: aquilae enim omnes inter immundas aves relatae sunt, Lev. XI, 13; pygargus autem hic censetur animal mundum. Chaldaeus putat esse unicornem; verius est pygargum esse capreae genus, simile damis, de quo Plinius lib. VIII, cap. LIII.
Oryx
ORYGEM. — Oryx animal est in Getulia nascens, bisulcum et unicorne, alioqui caprae non dissimile, pilum habens contra aliorum animalium naturam, ad caput versum: sub ortum caniculae, tanquam ejus sideris adventum praesentiens, fixis oculis eam coeli plagam intuetur, ubi primum signum hoc exoritur, eoque conspecto sternutat, et velut venerabundus adorat. Ita Plinius, lib. II, cap. XL, et lib. VIII, cap. LIII, et Columella, lib. X.
Camelopardalus
CAMELOPARDALUM. — Animal erat mundum, ac proinde diversum a camelo, qui erat immundus. Camelopardalus ergo est animal cameli proceritate, colore pantherae, maculas habens, tenui cervice, capite simile camelo, pedibus et cruribus bovi. Ita Plinius, lib. VIII, cap. XVIII, et Dion, lib. XLII Hist. Rom. Vide Antonium Nebrissem in Quinquag. cap. VIII.
Sensus Tropologicus Camelopardali
Tropologice, camelopardalus symbolum est hominis variabilis et hypocritae. Sicut enim ipse collo refert equum, pedibus bovem, capite camelum, maculis tigrim aut pardum: ita quidam inaequales sibi varias hominum formas exprimunt: si collum inspicias, sanctum aliquem esse existimes; si orationem audias, satrapam loqui putes; si vitam expendas, nebulonem invenies; si scripta, bubulcum. Sic quidam in templum sunt angeli, in foro et curia daemones, in colloquio homines, in mensa lupi, in cubiculis veneres.
Verum quia camelopardalus mundum erat animal, hinc aptius per illud accipias hominem versatilem et gratiosum, qui se omnium moribus et ingeniis, quantum fas est, accommodat, novitque se versare in omnes partes et formas: qualis fuit Ulysses, quem proinde Homerus vocat andra polytropon. Sic S. Paulus omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret: hinc cum Judaeis servabat legalia, cum Gentibus gentiliter vivebat.
Versus 13: Ixion
13. IXION. — Est avis e vulturum genere; unde Levit. XI, eam subticuit, ac sub vulturibus intellexit et vetuit Moses. Hebraice vocatur raa, a videndo, quod acie oculorum valeat. Ita Vatablus et Abulensis. Cetera animalia munda et immunda explicata sunt Levit. XI.
Versus 21: Peregrino Da Ut Comedat
21. PEREGRINO, etc., DA UT COMEDAT. — Per peregrinum intellige Gentilem, in gentilismo manentem: hic enim non tenebatur legibus Judaicis, ac proinde poterat vesci animalibus immundis. Secus erat de Gentili proselyto, id est converso ad judaismum: hic enim lege Judaica, ac consequenter abstinentia a cibis immundis obstringebatur. Ita Abulensis.
Versus 22: Triplex Ratio Decimarum
22. DECIMAM PARTEM SEPARABIS DE CUNCTIS FRUCTIBUS TUIS. — Ex hoc loco et ex Josepho colligit Theodoretus hic Quaest. XIII, Abulensis, Oleaster et Cajetanus, duplices decimas Judaeis quotannis fuisse praescriptas. Primae erant omnium frugum terrae, gregum et armentorum, quae totae dabantur Levitis; neque ferebantur in Jerusalem, sed Levitae, ad quos eae pertinebant, colligebant eas per civitates sibi vicinas; ex hisce decimis, Levitae rursum decimam pendebant pontifici et sacerdotibus, ut patet Num. XVIII, 26 et 28. Ibi enim agitur de primis hisce decimis.
Secundae decimae erant illae quas quotannis Hebraei separabant, post primam jam dictam decimationem, ex novem residuis sibi partibus accipiendo decimam, ut ex ea, euntes ad tabernaculum (quod ter in anno faciendum erat, ut patet Exodi XXIII, 17, et cap. XXXIV, 23), partim in itinere viverent, partim offerrent hostias pacificas, de quibus comederent coram Domino, una cum Levitis quos ad epulandum secum invitabant. Quod dixi de decimis hisce, idem dico de primitiis: quia post primitias quae totae cedebant Domino, separabat sibi quisque aliquid, tanquam primitias secundas, quibus uteretur ascensurus ad Dominum. Idem dico de primogenitis ovium et boum, videlicet post primogenitum Deo datum, Hebraeos separasse aliud animal in hostiam pacificam: idem dico de votis et donariis. De hisce ergo secundis decimis loquitur haec lex, usque ad vers. 28, de hisce etiam egit cap. XII, 17.
Tertiae decimae erant decimae quae singulis triennis separabantur et dabantur pauperibus, viduis, pupillis et Levitis in modum eleemosynae, ne ipsi ob paupertatem cogerentur servire Gentilibus, a quibus facile induci potuissent ad idololatriam. De tertiis hisce decimis agitur vers. 28, ubi dicitur: « Anno tertio separabis aliam decimam. » Unde patet hanc non eamdem fuisse decimam cum prima, quasi decimae quae duobus annis Levitarum erant propriae, tertio anno jubeantur esse communes pauperibus aeque ac Levitis, ut aliqui volunt; sed fuisse aliam, scilicet tertiam: ita enim vertit Interpres. Ita de Tobia dicitur cap. I, vers. 7, quod in anno tertio proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. Si Judaei triplices, quidni Christiani unas et simplices Deo dent decimas? Si Judaei decimis suos alebant pauperes, quidni idem faciant Christiani? Novi viros in republica magnos, qui opum suarum, imo omnis lucri sui decimas dant pauperibus, et ad id lege charitatis et religionis putant se quasi obstringi.
Patres de Eleemosyna
Praeclare Nyssenus, lib. De Beatitut.: « Si, inquit, misericordiae appellatio Deum decet, ad quid aliud te sermo Christi hortatur, nisi ut Deus fias, tanquam insignitus propria nota deitatis? » Et Nazianzenus in orat. De pauperum amore: « Fac calamitoso sis Deus, Dei misericordiam imitando. » Et Chrysostomus, hom. 3 ad Pop.: « Melius est hanc artem dandi eleemosynam scire, quam esse regem. Haec enim domos aedificat in caelis semper mansuras, haec docet quomodo Deo possis similis fieri. » Et homil. 36: « Magna res est homo, et pretiosa vir misericors. Haec major est gratia, quam mortuos resuscitare: nam hic tu de Christo bene mereris; illic autem ipse de te: miracula enim Deo debes. »
Exemplum S. Severini et Civium Lauriacensium
Audi rarum de hisce decimis exemplum, quod narrat Eugypius in Vita S. Severini Noricorum Apostoli, cap. XVII, contigitque sub annum Domini 475. Lauriacenses cives, moniti a S. Severino decimas dare pauperibus, id facere distulerant, ideoque segetes eorum alias pulchras invasit rubigo; illi ad cor redeuntes, culpam confessi, veniam petierunt a S. Severino, qui eis respondit: « Si decimas obtulissetis pauperibus, non solum aeterna mercede frueremini, sed etiam commodis possetis abundare praesentibus; sed quia culpam propria confessione castigatis, de Domini pietate polliceor quod rubigo praesens, licet tam valida, non nocebit: tantum fides vestra ulterius non vacillet; » inde hortatus est indici jejunium, quo expleto placidus imber desperatae messis amputavit incommoda. Hucusque Eugypius S. Severini discipulus, et oculatus rei gestae testis.
Quinimo etiamnum Judaei religiosiores, licet templum, sacerdotes et Levitas non habeant, decimum tamen nummum bonorum omnium pauperibus erogant, habentque hoc proverbium: « Da decimas, ut ditescas: » id enim, inquiunt, promisit Deus per Malachiam, cap. III, vers. 10, estque verum.