Cornelius a Lapide

Deuteronomium XV


Index


Synopsis Capitis

Iteratur lex de anno septimo remissionis, ut scilicet eo Judaeis remittant debita, utque Judaeos servos et servas dimittant liberos (de quo vers. 12), eisque dent viaticum. Secundo, vers. 19, iteratur lex de primogenitis Deo offerendis et comedendis in tabernaculo, nisi illa essent manca vel mutila.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 15:1-23

1. Septimo anno facies remissionem, 2. quae hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini. 3. A peregrino et advena exiges: civem et propinquum repetendi non habebis potestatem. 4. Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem. 5. Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quae jussit, et quae ego hodie praecipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est. 6. Foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. 7. Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuae, in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum; 8. sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. 9. Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis; et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. 10. Sed dabis ei, nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quae manum miseris. 11. Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra. 12. Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum: 13. et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris; 14. sed dabis viaticum de gregibus, et de area et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. 15. Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc praecipio tibi. 16. Sin autem dixerit: Nolo egredi, eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat; 17. assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum: ancillae quoque similiter facies. 18. Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos; quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis. 19. De primogenitis quae nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. 20. In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos, in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua. 21. Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel caecum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo; 22. sed intra portas urbis tuae comedes illud: tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. 23. Hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.


Versus 2: Lex Remissionis

2. CUI DEBETUR ALIQUID AB AMICO, VEL PROXIMO, AC FRATRE SUO, — id est a Judaeo, qui genere frater est, ideoque amicus et proximus. Lex ergo haec solum loquitur de Judaeo debitore, qui alteri Judaeo aliquid debet: hic enim anno septimo remissionis, omni debito, ex legis hujus indulgentia, solvebatur; non vero loquitur de proselytis, ad judaismum conversis: hi enim, anno septimo, debitis suis obstricti manebant. Ita Abulensis.

Porro debitum intellige ex mutuo, aut vendito; non autem ex accommodato, quia hoc proprie non est debitum, sed alienum, sive res ad alterum spectans. Ita Abulensis. Vide dicta Lev. XXV, 2 et seq.


Versus 3: Cives et Propinqui

3. CIVEM ET PROPINQUUM REPETENDI NON HABEBIS POTESTATEM. — Hebraice, ab eo quod fuerit tibi apud fratrem tuum, remittes manum tuam (id est remittes petitionem debiti, quae fit extensione manus) fratri tuo, puta Judaeo.


Versus 4: Non Erit Indigens Inter Vos

4. ET OMNINO INDIGENS, ET MENDICUS NON ERIT INTER VOS, — q. d. Curate quantum potestis, ne sint apud vos egeni vel mendici, mutuum dando pauperibus, praesertim infirmis aut debilibus, quo indigent, et remittendo eis anno septimo, si non possint solvere et restituere ante illum; cum hoc ergo stat quod dicitur vers. 11: « Non deerunt pauperes semper in terra habitationis tuae: » ibi enim significat futuros pauperes, hic autem jubet eis subveniri. Voluit enim Deus aliquos semper inter Hebraeos esse pauperes, ut divites haberent materiam exercendae in eos misericordiae: unde si Hebraei curassent ne essent pauperes in Israel, nunquam tamen actu id effecissent.

Aliter haec conciliat Vatablus: ait enim apud Hebraeos fuisse privatos pauperes, nullos autem mendicos publicos, uti jam fit in rebuspublicis bene ordinatis.

Rursum hunc locum ita vertit, praeterquam si non sit pauper in te, q. d. Pauperibus fratribus remittes pecuniam creditam; sed divites fratres excipio, quibus non remittes, cum habeant unde reddere possint. Verum haec versio dissentit ab Hebraeo, Chaldaeo, Septuaginta et Nostro.


Versus 6: Foenerabis Gentibus Multis

6. FOENERABIS GENTIBUS MULTIS. — Pro foenerabis hebraice est haabatta, id est mutuabis, vel mutuo dabis. Ita Chaldaeus et Septuaginta. Vertunt enim, danieis ethnesin pollois, su de ou danie. Unde patet Judaeos hic nullum suarum usurarum habere patrocinium. Sensus ergo est, q. d. Si anno septimo dimittas debita tuis debitoribus, non depauperaberis, sed Deus benedicet tibi, teque ditabit, ita ut mutuum aliis des, sed a nemine accipias; sicut enim per quae quis peccat, per haec et punitur: sic vicissim per quae quis meretur, per haec et praemiatur, inquit Abulensis.


Versus 9: Cave — Nosce Teipsum

9. CAVE. — Septuaginta vertunt, attende tibi ipsi. Unde S. Ambrosius in Psalm. CXVIII sumptum putat illud celebre dictum: « Nosce teipsum, » quod Gentiles Apollini Pythio tribuerunt. Recte Clemens, lib. III Paedagogi: « Est disciplinarum omnium pulcherrima ac maxima, seipsum nosse. Si quis enim seipsum norit, Deum cognoscet. » Hinc S. Augustinus, lib. II Solilog. cap. I, ait brevissime ac perfectissime sic orari Deum: « Deus semper idem, noverim te, noverim me. » Et S. Franciscus: « Quis tu Domine? quis ego? » tu abyssus entis, boni, sapientiae, virtutis, perfectionis et gloriae: ego abyssus nihili, mali, ignorantiae, vitiorum, miseriarum et vilitatis omnis.

E contrario Plato in Philebo, ignorantiam sui vocat genus improbitatis universae; nam, ut idem ait in Amatoribus, nosse seipsum est absolute sapere, ab eoque omnis vitae sapientia et justitia pendet. Xenophon, lib. IV De Dictis Socratis, ait eos qui se ignorant, neque ad regimen sui, neque ad familiae aut reipublicae gubernationem idoneos esse.

Quare prudenter monet S. Bernardus in Meditat. cap. V: Stude « cognoscere te, quia multo melior et laudabilior es, si te cognoscis, quam si te neglecto cognosceres cursum siderum, vires herbarum, naturas hominum et animalium, et haberes omnium coelestium et terrestrium scientiam. Redde ergo te tibi, etsi non semper, vel saepe, saltem interdum. »


Calliditas Mutuo Dantium et Accipientium

NE DICAS, etc. APPROPINQUAT SEPTIMUS ANNUS, — q. d. Ne dicas: Instat septimus annus remissionis, si quid fratri mutuavero, aut credidero, non restituet mihi, sed instante anno septimo liber a debito erit; itaque non mutuabo, non credam ei. Haec erat calliditas mutuo dantium, quae hic vetatur. Poterat esse et calliditas mutuo accipientium, si videlicet ipsi essent divites, et instante anno septimo peterent mutuum, ut anno septimo ejus restitutione liberarentur. Sed huic calliditati occurrendum erat, negando eis tale mutuum, dicendoque: Tu dives es, ergo mutuo non eges. Ita Abulensis.

NOLENS EI QUOD POSTULAT, MUTUUM COMMODARE, — id est, mutuum dare: nam si quis aliquid alteri accommodasset, sive commodate dedisset, id in specie anno septimo, aeque ac aliis annis restituendum erat: erat enim alienum, ut dixi vers. 2. Ita Abulensis.


Et Fiat Tibi in Peccatum

ET FIAT TIBI IN PECCATUM, — id est, et irascatur tibi Dominus, teque acriter puniat: « peccatum » ergo ponitur pro poena peccati, metonymice. Ita Vatablus.


Versus 10: Cura Pauperum

10. NEC AGES QUIPPIAM CALLIDE, — eo modo quo vers. 9 explicui.


Patres de Cura Pauperum

Moraliter, nota hic quam fuse et impense Deus Hebraeis pauperum curam et opem commendet. Eamdem commendat Daniel Nabuchodonosori, Daniel. IV, 27, ut per eam peccata sua redimat. Sic Christus pauperes ad convivia vocari praecipit, Lucae XIV, 13, et bona illis collata sibi largita esse asserit, Matth. XXV, 40, quodque illi recipient dantes sibi eleemosynam in aeterna tabernacula, Lucae XVI, 9. Unde et pauperes spiritu beatos esse pronuntiat, Matth. V, 3. Imo ipse pauper esse voluit; quare discipulo cuidam dixit: « Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. » Hinc et S. Petrus, Christum imitans, dicebat claudo: « Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni, surge et ambula. » Et S. Paulus de se aliisque Apostolis dicebat: « Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, » I Corinth. IV, 11; et: « Scio et humiliari, scio et abundare; et satiari, et esurire; et abundare, et penuriam pati, » Philip. IV, 12.

Nazianzenus, orat. 16 De pauperum amore: « Nullus, inquit, cultus Deo perinde gratus est ut misericordia erga pauperes. Nam primo, Deus vult quosdam esse pauperes, ut nos infirmitatis nostrae submoneant. Secundo, pauperes juvandi sunt, quia fratres nostri sunt, tum naturae, tum imaginis Dei in Christo renovatae, tum fidei, spei, dilectionis et adoptionis divinae, tum vitae beatae respectu. Tertio, quia ad Christum communem fratrem aspiramus. Quarto, quia cum nihil sit stabile in praesenti, de opibus per pauperes in tuto collocandis est cogitandum. Quinto, ob infinita hujus rei commoda, quae ad tria revocari possunt, scilicet, ex malis praeservatio, salutis certitudo, praemiorum maxima fiducia. Sexto, quia Deus, qui innumera nobis contulit beneficia, jubet ut pauca fratribus largiamur. Septimo, nihil tam Deo proprium, quam misericordia et beneficentia; ille autem nobis imitandus est. Octavo, pauperes sub speciali cura et providentia Dei latent, teste Scriptura. Nono, quia in die judicii electi ob eleemosynas factas coelo, reprobi ob eas neglectas inferno adjudicabuntur. »

S. Augustinus, si quando Ecclesiae pecunia deficeret, hoc populo annuntiabat, non habere se quod in pauperes erogaret: nam et vasa Dominica ob captivos et alios egentes frangi jussit, et in eos dispensari, inquit Possidonius in ejus Vita, cap. XXIV.

Placilla, Theodosii Imperatoris uxor, sua manu fovebat pauperes et infirmos; cumque nonnulli eam ab iis avocare vellent, respondit: « Aurum distribuere decet Imperatorem; ego autem pro ipso imperio, ei qui idipsum dedit, operam hanc offerre debeo: » testis est Theodoretus, lib. V Histor. cap. XVIII.

Acacius, Amidae Episcopus, ut pauperes Persas ad septem millia captivos redimeret, vasa sacra vendidit, dicens suis clericis: « Deus noster neque lancibus, neque poculis eget; quare convenit haec in ejus milites afflictos dispertiri: » testis est Socrates, lib. VII, cap. XXI. Theophilus quoque: « Praestat, inquit, aegrotorum corpora, quae verius Dei templa sunt, restaurare, quam templa lapidea aedificare. » Ita Sozomenus, lib. VIII, cap. XII.


Versus 12: Annus Septimus Libertatis

12. IN SEPTIMO ANNO DIMITTES EUM LIBERUM, — computando scilicet annum septimum non a venditione servi, sed ab anno remissionis, qui status erat et communis omnibus.


Versus 17: Serviet Tibi Usque in Aeternum

17. SERVIET TIBI USQUE IN AETERNUM, — id est, usque ad jubilaeum, post quod aliud et novum quasi saeculum sequebatur. Patet ex dictis Exodi cap. XXI, vers. 6.


De Ancilla

ANCILLAE SIMILITER FACIES, — scilicet dando ei viaticum, non autem perforando ei aurem, inquit Abulensis: nec enim habebatur ancilla Hebraea, ut serva, sed puber effecta, debebat aut duci in conjugem ab hero, vel ab heri filio, aut libera dimitti: quod si nollet, sed mallet manere in domo heri serva, perforabatur ei auris, ait Cajetanus, aeque ut servo. Vide dicta Exodi XXI, 7.


Sensus Symbolicus: Ira et Cupiditas

Symbolice, servus et ancilla sunt ira et cupiditas: haec tota annorum hebdomade, id est, tota vita, serviant, et subigantur rationi necesse est, usque ad sabbatum, sive septimum annum beatae impatibilitatis; tum enim ira dimittetur quasi libera, quando transmutabitur in fervorem spiritualem; et cupiditas convertetur in divinum amorem et voluptatem: ita Cyrillus in Collectaneis ex Deuteronomio.


Versus 18: Non Avertas ab Eis Oculos Tuos

18. NON AVERTAS AB EIS OCULOS TUOS, QUANDO DIMISERIS EOS LIBEROS. — Hebraice, Chaldaea et Septuaginta, non graveris in oculis tuis, cum dimittes eum, id est, non erit tibi molestum dimittere servum, eumque juvare viatico.

Allegorice Cyrillus, lib. VII De Adorat. pag. 137: Ante Christum, inquit, spiritu servitutis Israel constringebatur, legi punienti subjectus: at postquam anno septimo remissionis, scilicet tempore gratiae, illuxit Emmanuel, libertate et adoptione filiorum donati sumus, dato viatico, videlicet corpore et sanguine Domini, in Eucharistia.


Merces Mercenarii

QUONIAM JUXTA MERCEDEM MERCENARII, PER SEX ANNOS SERVIVIT TIBI. — Chaldaeus, Vatablus et alii recentiores vertunt, quoniam duplici mercede mercenarii servivit tibi sex annis. Quod Hebraei exponunt duplam dici servi mercedem, qui sex annos servus fuit, quia mercenarii apud Hebraeos ad tres tantum annos operas suas locabant: servus vero hic sex annos serviebat, ergo in duplum serviebat, et merebatur.

Verum Septuaginta pro duplici mercede, vertunt emmisthon prosthin, id est, annua mercede, ut Hebraeum misne derivetur, non a scheni, id est secundus, sed a schana, id est annus, q. d. Per sex annos, annua mercede tibi servivit: quod Noster aeque pleno sensu vertit, juxta mercedem mercenarii, per sex annos servivit tibi. Sensus ergo est hic: servus per sex annos ut mercenarius tibi servivit, cui mercedem annuam quotannis persolvere debuisses, ipse vero nullam recepit per sex annos; aequum ergo est ut ejus loco, anno septimo, eum manumittas, cum aliqua annona ad viaticum.


Versus 19: Primogenita Animalium

19. NON OPERABERIS IN PRIMOGENITO BOVIS, — quia hic primogenitus Deo debetur, et iniquum est ut ex animali Dei, ejusque primitiis, tibi vel primas operas, vel lanam praecerpas.

ET NON TONDEBIS PRIMOGENITA OVIUM, — sed cum lana sua afferes ea ad sacerdotem, ut tam lanam, quam ovem des Deo, id est sacerdoti vice Dei.

Tropologice S. Gregorius, lib. VIII Moral. XXXIV: « Moses, inquit, hic vitam inchoantium humanis occupationibus exerceri prohibuit: in primogenito quippe bovis operari, est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere; ovium quippe primogenita tondere, est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia bona opera nostra denudare. Cum ergo vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est ut secreti sui velamina non relinquat, ne nudum hoc humanis oculis quasi subducto vellere ostendat. »


Versus 20: Comedere Primogenita Coram Domino

20. IN CONSPECTU DOMINI DEI TUI COMEDES EA. — « Comedes, » tu scilicet, o sacerdos; est enim hic mutatio personae: convertit enim Moses sermonem ab offerentibus ad sacerdotes, quorum erat comedere primogenita; nam ad hos solos illa spectabant, ut clare patet Num. XVIII, 17. Ita Abulensis. Porro jubet ea hic Deus comedi in loco sancto, puta in atrio templi, quia jusserat eadem sibi offerri in templo fuso eorum sanguine, et adipe concremato, uti fiebat in hostia pacifica, ut patet Num. XVIII, 17: « Quia sanctificata, inquit, sunt Domino, sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. » Post immolationem autem hostiae pacificae, carnes ejusdem ab offerentibus eodem loco, puta in atrio templi, comedi debebant; omnis enim victima, quia Deo sanctificata, in loco sancto comedi debebat, ut patet Levit. VI, 16, et cap. VII, vers. 6. Idipsum significat haec lex et phrasis: « Epulaberis coram Domino, » id est, in atrio templi, scilicet ex hostiis pacificis caeterisque oblationibus. Unde ea identidem repetitur Deuter. XII, 12, et 18, et XIV, 26, et cap. XVI, vers. 11 et 14, et cap. XXVII, 7. Ubi dicitur: « Immolabis hostias pacificas, comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo. » Igitur ob similitudinem primogenitorum cum hostia pacifica, simili modo jubet hic Deus ut sacerdotes, quibus jure divino cedebant primogenita, eadem offerrent Deo in templo, ac post oblationem eadem ibidem comederent, ut haec comestio esset consummatio et complementum oblationis similis sacrificio pacifico. Sancit ergo Deus ea, quasi sancta, a sanctis sacerdotibus comedi in loco sancto, praesertim quia sacerdotes habitabant juxta templum, utpote perpetui ejus custodes et ministri: Levitae vero per omnes Judaeae urbes ad populum docendum dispersi erant. Ex dictis patet non recte Cajetanum primogenitum accipere improprie pro primitiis, et carnibus Deo separatis ad epulum sacrum.


Versus 21-22: Primogenita Maculosa

21 et 22. SIN AUTEM HABUERIT MACULAM, VEL CLAUDUM FUERIT, etc., NON IMMOLABITUR, etc. SED INTRA PORTAS URBIS TUAE COMEDES ILLUD. — Si animal primogenitum esset claudum, caecum, mancum, immolari non poterat, sed pretio sacerdotibus dato redimendum erat: tum a laicis quolibet loco comedi poterat. Ita Abulensis.


Sensus Mysticus

Mystice vide Rabanum, qui totus hic, aeque ac per reliquam S. Scripturam, mysticus et moralis est. Unde ex ipso magna ex parte conflata est Glossa ordinaria.