Cornelius a Lapide

Numeri XXXVI


Index


Synopsis Capitis

Occasione filiarum Salphaad, fertur lex, ut ipsae et aliae, quaecumque haereditatem patris adeunt, nubant contribulibus suis.


Textus Vulgatae: Numeri 36:1-13

1. Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir, filii Manasse de stirpe filiorum Joseph, locutique sunt Moysi coram principibus Israel, atque dixerunt: 2. Tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri: 3. quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur, 4. atque ita fiet ut, cum jubilaeus, id est quinquagesimus annus remissionis, advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat. 5. Respondit Moses filiis Israel, et Domino praecipiente, ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est, 6. et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubent quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus; 7. ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua: 8. et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient, ut haereditas permaneat in familiis, 9. nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant, 10. ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad, ut fuerat imperatum: 11. et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui 12. de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. 13. Haec sunt mandata atque judicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.


Versus 2: Divisio Terrae et Filiae Salphaad

2. Tibi domino nostro praecepit Dominus ut TERRAM SORTE DIVIDERES, — id est dividi praeciperes per tuos successores: nam Moses moriens terram non divisit, sed ejus jussu Josue, qui ei successit.

ET UT FILIABUS SALPHAAD FRATRIS NOSTRI DARES POSSESSIONEM DEBITAM PATRI. — Id jussit Dominus cap. xxvii, 7.


Versus 3: Periculum Haereditatis ad Aliam Tribum Transeuntis

3. QUAS SI ALTERIUS TRIBUS HOMINES UXORES ACCEPERINT, SEQUETUR POSSESSIO SUA, ET TRANSLATA AD ALIAM TRIBUM DE NOSTRA HAEREDITATE MINUETUR, — ut scilicet non diceretur esse haereditas tribus Joseph, sed alterius cujus erunt futuri harum filiarum Salphaad mariti. Licet enim filius aliquis surrogandus esset avo materno defuncto, qui in nomen et haereditatem ejus succederet, vocareturque v. g. filius Salphaad, tamen quia hic filius patrem et fratres habebat ex alia tribu, hinc facile orta fuisset confusio et permixtio nominum, ut non vocaretur filius, vel nepos Salphaad, sed patris sui: unde per longitudinem temporis in jubilaeo, cum de haereditate revocanda, si ea alienata fuisset, agendum erat, facile orta fuisset confusio et error, ut scilicet haereditas Salphaad ad generos, eorumque cognatos et tribum transiret. Rursum, facile fieri potuisset ut obliterata maternae successionis memoria, patris tribu et nomine absolute ea haereditas censeretur. Hac de causa ne id fiat, sanxit Deus ut hae filiae extra tribum suum non nubant, sed maritos accipiant suae tribus.


Versus 7-8: Utrum Lex Connubii ad Omnes an ad Solas Heredes Pertineat

7 et 8. OMNES ENIM VIRI DUCENT UXORES DE TRIBU ET COGNATIONE SUA: ET CUNCTAE FEMINAE DE EADEM TRIBU MARITOS ACCIPIENT, UT HAEREDITAS PERMANEAT IN FAMILIIS. — Quaeritur hic an haec sententia de omnibus omnino viris et feminis intelligatur, ita ut omnes viri Hebraei debuerint ducere uxores suae tribus, et vice versa omnes feminae Hebraeae debuerint nubere maritis suae tribus, non alterius.

Affirmant Lyranus et Abulensis, qui ab hac generali sententia excipiunt solos Levitas, idque vel ob dignitatem tribus Levi, ut vult Lyranus; vel quia tribus Levi in Chanaan nullam habebat possessionem, quae per connubia distrahi posset ad alias tribus, ut vult Abulensis. Favent huic opinioni verba textus, quae plane universalia sunt.

Verum dico hanc sententiam non esse intelligendam de omnibus omnino, sed tantum de feminis, quae succedebant in haereditatem patris, ob defectum prolis masculae, et vicissim de viris, qui tales feminas ducebant. Tales enim feminae et viri debebant esse ejusdem tribus; et hoc tantum hic praecipitur. Id ita esse probatur, primo, ex quaestione proposita, vers. 2 et 3. Ibi enim tantum quaerebatur quomodo occurrendum esset, ne haereditas filiarum Salphaad ad alienam tribum devolveretur: cui quaestioni respondet Moses, modumque congruum quo id fiat, suggerit, dicens: «Nubant maritis tribus suae;» idque deinde generali sanctione, omnibus ejusmodi feminis et viris praecipit.

Secundo, idem patet ex fine legis, quem subdit hic Moses dicens: «Ut haereditas permaneat in familiis;» ad hoc autem sufficit feminas illas, quae haeredes sunt, non nubere in alia tribu: impertinens vero est idipsum ad alias omnes extendere; nam aliae cum non habeant haereditatem, neutiquam eam in aliam tribum transferrent; viri autem suam haereditatem ad feminas alterius tribus, ac consequenter ad aliam tribum transfundere nequeunt: proles enim sequuntur nomen patris, non matris.


Testimonium Hebraicum pro Solis Heredibus

Tertio, idipsum clarissimum est in Hebraeo, sic enim habet: et omnis femina, haereditans haereditatem, nubet uni ex tribu sua. Sic et Chaldaeus, Septuaginta et omnes Hebraei. Ergo de sola femina quae haereditatem adit, haec lex est intelligenda.

Nota: Ex Hebraeo colligitur filias, deficiente prole mascula, haeredes, debuisse nubere non tantum in eadem tribu, sed etiam in eadem familia proxima, ne earum haereditas transiret ad exteras familias, sed maneret in familia patris consanguineis, qui ad eam jus habebant. Sic enim habent Hebraea vers. 6: «Familiae tribus patris sui erunt in uxores.» Et versu 8: «Omnis filia haereditans haereditatem, uni de familia tribus patris sui erit in uxorem, ut accipiant haereditatem filii Israel unusquisque haereditatem patrum suorum.»


Exempla Connubiorum inter Tribus in Scriptura

Quarto, id patet exemplis: David enim, qui fuit de tribu Juda, duxit Michol filiam Saulis, qui erat de tribu Benjamin; imo extra tribum suam duxit Gentilem, scilicet filiam regis Gessuri, II Reg. III, 3. Sic Mahalon et Chelion, filii Elimelech, duxerunt uxores Moabitides, ut patet Ruth. 1, 4. Sic Booz duxit Ruth Moabitidem, Ruth. cap. IV, vers. 10. Hinc et Deut. cap. xxi, vers. 11, permittitur Judaeis ducere virgines alienigenas, praeterquam Chananitides, bello captas. Sic Judic. cap. ult. 1, jurant aliae tribus, quod non dabunt filias suas in conjugium Benjaminitis; ergo antea id facere licitum et consuetum erat.

Dices: Cur ergo noster Interpres id non expressit, sed generaliter vertit: «Omnes viri ducent uxores de tribu sua;» et vice versa: «Cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient?» Respondeo: Quia praesupposuit ex quaestione proposita, et ex responsione versu 6, tantum hic agi de feminis quae haereditatem adeunt, et de viris qui tales in conjuges accipiunt. Hinc quod Noster vertit: «Omnes viri ducent uxores de tribu sua,» sic ex Hebraeo cum Chaldaeo et Septuaginta vertas, singuli possessioni tribus patrum suorum adhaerebunt, scilicet filii masculi patribus suis succedent; feminae vero, si haeredes sint, nubent alicui suae tribus, ut videlicet nulla haereditatis ex una tribu in aliam derivandae sit occasio. Ita Burgensis, Cajetanus, Oleaster, Vatablus hic, et Andreas Masius in Josue cap. xvii, vers. 4.


Genealogia Christi apud Matthaeum et Lucam

Quapropter filiae Salphaad nupserunt in eadem familia, scilicet filiis patruorum suorum, id est consobrinis suis, ut dicitur vers. 11. Et sic conciliamus genealogiam Christi apud Matthaeum et Lucam, dicendo quod uterque vere describit genealogiam Christi, eo quod B. Virgo haeres nupserit consobrino suo, scilicet Joseph: Joseph enim fuit filius Jacob, B. Virgo fuit filia Eli sive Joachim: Jacob autem et Heli fuerunt fratres germani, scilicet filii Nathan. Ergo genealogia Christi apud Matthaeum vera est ab Adam usque ad Nathan per lineam paternam, scilicet per parentes Joachim, qui fuit avus Christi: Lucas vero eamdem describit, sed per lineam maternam, scilicet per parentes S. Annae matris B. Virginis. Cum enim jam esset descripta a Matthaeo series omnium generationum per lineam paternam, noluit eam repetere Lucas, sed ulterius voluit ostendere Christum et B. Virginem etiam per lineam maternam esse de domo ac familia David. Unde cum Lucas dicit, «qui fuit Heli,» nominat Christi avum, ac primum Christi progenitorem masculum, omissa S. Anna et B. Virgine, quod mulieres non solerent ingredi genealogiarum series. Rursum cum Lucas ait de Heli, «qui fuit Matthat,» intellige non filius, sed gener: Matthat enim fuit pater non Heli sive Joachim, sed S. Annae uxoris Joachim; cum to ulterius ait de Matthat, «qui fuit Levi, qui fuit Melchi,» etc. intellige semper to filius. Hi enim sunt veri progenitores Matthat, cujus filia fuit S. Anna. Ita fere Franciscus Lucas ibidem.


Quomodo B. Virgo et Elisabeth Fuerint Cognatae

Ex hoc loco sic explicato rursum patet quomodo B. Virgo, existens de tribu Juda, cognatam habere potuerit Elisabeth, quae erat de tribu Aaron et Levi. Hujus enim causa et fundamentum non fuit, quod Levitae soli possent ex alia tribu uxorem ducere, ut multi volunt; sed quod omnes feminae nubere poterant maritis, qui erant ex alia tribu, si ipsae haberent fratres, ita ut ipsae non essent haeredes parentum suorum. Si enim ipsae essent haeredes, non poterant nubere in alia tribu, multo minus poterant nubere Levitis. Levitae enim nullius haereditatis erant capaces, quia haereditas eorum erat Dominus; ac consequenter filii Levitarum nec patris, nec matris haereditatem adire poterant.

Ergo dicendum hic est unum e duobus, scilicet, quod mater vel avia B. Virginis fuerit ex tribu Levi (fueritque amita, aut consobrina Elisabeth), quam, eo quod non esset haeres, in uxorem duxerit pater, vel avus B. Virginis, qui erat ex tribu Juda, ita ut B. Virgo secundum paternam stirpem fuerit ex Juda, secundum maternam ex Levi. Aut potius vice versa dicendum est, quod mater vel avia S. Elisabeth fuerit ex tribu Juda (fueritque amita, vel cognata B. Virginis), quam, eo quod non esset haeres, duxerit pater vel avus S. Elisabeth, qui erat de tribu Levi, ita ut Elisabeth quoad patrem fuerit ex Levi, quoad matrem ex Juda: sic enim factum est ut B. Virgo et Elisabeth essent duarum sororum, aut consobrinarum filiae, ac proinde essent cognatae, esto patres haberent diversarum tribuum, ac consequenter et ipsae essent diversarum tribuum: non enim ex matre, sed ex patre quisque sortiebatur familiam, tribum et nomen. Hinc salva tribuum discretione, reges in uxores ducebant filias pontificum, et pontifices filias regum, teste Josepho: atque ita Christus ex regibus Juda descendens, per avias suas descendit quoque ex Levi.


Versus 7: Cognatio, Tribus et Familia

7. Et cognatione. — Cognatio haec generalis est, quae scilicet est inter contribules. In re ergo hic idem sunt cognatio, tribus et familia. Tantum enim hic praecipitur ut ejusdem tribus uxores, vel maritos accipiant; non autem, ut ejusdem familiae particularis, et proximae.


Versus 12: Haereditas Mansit in Manasse

12. QUAE ILLIS FUERAT ATTRIBUTA. — Haec non habentur in Hebraeo, sed intelliguntur: nimirum, possessio patris Salphaad, quae his ejus filiabus a Mose attributa erat, hac ratione, per connubium videlicet contribulium suorum, mansit in tribu earum, videlicet in Manasse, hoc est, in ea manere debuit, nec ad aliam tribum transferri potuit.


Meditatio Mystica: Haereditas Nostra Aeterna

Mystice, possessio nostra constans et perpetua, nec alienanda, est coelum, et aeterna Dei gloria. Dum ergo vivis, dum vales, o homo viator, cogita quod omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Heu, heu fugaces, Posthume, Posthume, labuntur anni. Cogita quod cuncta sub sole vanitas sunt, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Cogita, quod pro omnibus cogitatis, dictis et factis adducet te Deus in judicium. «Memento ergo Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum: quoniam ibit homo in domum AETERNITATIS SUAE.» Cogita quod vita haec sit palaestra AETERNITATIS. O filii Adam, ut quid caduca ambitis? O curvae in terras animae, et coelestium inanes, cur momentanea et mox peritura sectamini? Utinam saperent homines, utinam intelligerent, utinam sibi providerent beatam AETERNITATEM!