Cornelius a Lapide

Numeri XXXV


Index


Synopsis Capitis

Jubet Deus Levitis dari 48 urbes ad habitandum, cum suburbanis, ad alenda eorum pecora; atque ex iis sex pro asylo homicidis designari. Secundo, vers. 16, homicida causa jubetur agitari, ut, si fuerit voluntarius, occidatur: sin involuntarius, in asylo maneat, usque ad mortem pontificis.


Textus Vulgatae: Numeri 35:1-34

1. Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho: 2. Praecipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis, 3. urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum; ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis: 4. quae a muris civitatum, forinsecus per circuitum, mille passuum spatio tendentur: 5. contra Orientem duo millia erunt cubiti, et contra Meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad Occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. 6. De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, 7. id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis. 8. Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores; singuli juxta mensuram haereditatis suae dabunt oppida Levitis. 9. Ait Dominus ad Moysen: 10. Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, 11. decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint: 12. in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. 13. De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur, 14. tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan, 15. tam filiis Israel, quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. 16. Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. 17. Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur. 18. Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur. 19. Propinquus occisi homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet. 20. Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias: 21. aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit, cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit. 22. Quod si fortuito, et absque odio, 23. et inimicitiis, quidquam horum fecerit, 24. et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata: 25. liberabitur innocens de ultoris manu; et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. 26. Si interfector extra fines urbium, quae exulibus deputatae sunt, 27. fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis, absque noxa erit qui eum occiderit; 28. debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere: postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. 29. Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris. 30. Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur. 31. Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. 32. Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt: 33. ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. 34. Atque ita emundabitur vestra possessio, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.


Versus 1: In Campestribus Moab supra Jordanem

1. HAEC QUOQUE LOCUTUS EST DOMINUS, etc., SUPRA JORDANEM, — apud, juxta Jordanem.


Versus 2-3: Urbes Levitis Datae

2 et 3. PRAECIPE FILIIS ISRAEL UT DENT LEVITIS DE POSSESSIONIBUS SUIS, URBES AD HABITANDUM. — «Levitis,» scilicet tam sacerdotibus quam Levitis proprie dictis. Levita enim hic significat omnes de tribu Levi; his enim omnibus nulla hereditas quidem, sed habitatio tamen danda erat. Unde assignatae sunt eis variae urbes, in quibus communiter et promiscue morarentur. Fuerunt eae numero 48, ut patet Josue xxi, et hic vers. 7. Et in una harum fere erat tabernaculum, quo singuli, cum ipsorum ministrandi vices recurrerent, se conferebant, et expletis vicibus, domum ad suas urbes revertebantur. Lyranus censet has urbes fuisse sacerdotum tantum quoad usum; nam dominium earum fuisse penes alios, et probat de Hebron, quae data est sacerdotibus, Josue xxi, et tamen dominus ejus erat Caleb de tribu Juda, Josue XIV, 3. Verum fallitur Lyranus. Nam Levit. xxv, 32 et sequent., dicitur quod urbes et suburbana Levitarum sint eorum possessio sempiterna, quodque possint in eis aedes suas vendere et redimere; denique quod illae in jubilaeo ad eos, quasi ad absolutos dominos, redire debeant, aeque ac domus laicorum. Quod ad Hebron attinet, soli agri et vineae, quae erant in territorio Hebron, fuerunt Caleb; urbs autem et suburbana fuerunt sacerdotum, uti dicitur Josue cap. xxi, 11.

Rursum Levit. cap. ult., 21, statuitur ut, si quis agrum Domino voverit, eum sacerdotes possideant. Sic III Reg. II, dicit Salomon Abiathar sacerdoti: «Vade ad agrum tuum.» Ita Jeremias sacerdos erat, et tamen, cap. xxxii, scribit ipsemet se emisse ac possedisse agrum. Denique Act. cap. IV, dicitur quod Barnabas Levites, Cyprius genere, vendiderit agrum quem habebat.

Ex quibus patet Levitas non tantum agros et suburbana in Judaea, sed et alibi agros et vineas partim emere, partim ex oblationibus et votis populi habere potuisse. Extra Judaeam vero fundos, aeque ut alii, haereditare, emere et possidere poterant. Tantum enim in divisione terrae sanctae, facta a Josue, Levitae cum aliis tribubus sortem suam non acceperunt. Unde Barnabas in Cypro, et alii Levitae alibi, suas habebant possessiones.


Versus 3-4: Suburbana et Eorum Mensura

3 et 4. Et suburbana sint pecoribus ac jumentis, QUAE A MURIS CIVITATUM FORINSECUS, PER CIRCUITUM, MILLE PASSUUM SPATIO TENDENTUR. — Suburbana hic Levitis dantur ad mille passus circumcirca urbes eorum, idque pro pabulo pecorum. Hic versus, in Hebraeo, Septuaginta et aliis, videtur omnino contrariari sequenti: hic enim dantur Levitis tantum mille amma, id est cubiti; sequenti vero versu dantur bis mille amma, id est cubiti, idque ad quamlibet mundi plagam.

Primo, Rabbi Salomon, Lyranus et Vatablus respondent datos fuisse Levitis mille cubitos, sed prioribus mille non licuisse arare et serere, posterioribus vero id licuisse. Verum haec responsio ex cerebro conficta videtur; nihil enim tale innuit Scriptura.

Secundo Burgensis, quem sequitur Arias Montanus in Josue xiv, respondet circum urbem quamlibet Levitarum, ejusque suburbana, descriptum fuisse quadratum, ita ut ejus quasi semidiameter a muris urbis usque ad finem suburbanorum contineret mille cubitos; ipsum vero latus quadrati quodlibet, contineret bis mille cubitos. Verum constat urbes fere non esse quadratas, sed rotundas, ac proinde circa eas suburbana ad mille cubitos, non in quadrum, sed in rotundum describi debuisse.

Tertio, respondet Masius in Josue xiv, et Serarius in Josue xxi, scilicet suburbana haec, ad quamlibet plagam habuisse tantum mille cubitos; dici tamen eos bis mille, quia si linea recta mille cubitorum ad Orientem, v. g. protendatur in latus oppositum, quod est ad Occidentem, quod etiam est mille cubitorum, erunt bis mille cubiti. Verum hoc videtur adversari verbis textus, quae hos bis mille cubitos computant non a latere opposito ad oppositum, sed ab uno eodemque latere et plaga; aiunt enim: «Contra Orientem duo millia erunt cubiti, et contra Meridiem similiter erunt duo millia,» et totidem ad Septentrionem, totidem ad Occidentem.


Conciliatio Mille et Duorum Millium Cubitorum

Quarto, Abulensis censet hic sequendum esse, non textum Hebraeum, sed nostrum Interpretem: suburbana enim haec continuisse mille passus, mille autem passus faciunt bis mille cubitos. Licet enim passus sit major cubito, contineatque quinque pedes, cum passum fixum metimur, videlicet utrumque pedem mensoris, et tres pedes, inter utrumque ejus pedem, in passu interceptos, tamen si passum mobilem et continue progredientem metiaris et accipias, invenies eum tantum quatuor pedes continere. Nam primus pes tantum in primo passu numeratur, ita ut primus hic passus habeat quinque pedes; in sequentibus vero passibus tantum numerantur reliqui quatuor pedes, continuo sibi succedentes, ut patet experienti; quatuor autem pedes faciunt duos cubitos, et paulo amplius. Ergo mille hi passus idem sunt quod bis mille cubiti, de quibus vers. seq. Addit Vilalpandus, part. I De urbe et templo, lib. II, cap. II, quod cubitus communis sit pes cum dimidio, sed cubitus sacer sit duo pedes cum dimidio, ita ut duo cubiti sacri faciant passum, id est quinque pedes.

Dices: In Hebraeo tam hoc versu quam sequenti est eadem vox אמה amma, quae cubitum significat: quomodo ergo noster Interpres eam hic passum, versu vero sequenti cubitum vertit? Responderi posset amma non tantum cubitum, sed et passum significare: id enim non tantum docet noster Interpres, sed et Eugubinus; quod vero Interpres eamdem vocem amma primo passum, deinde mox cubitum vertat, non est mirum, quia vidit ipse hoc exigere loci circumstantias; alioqui enim esset hic manifesta contradictio.

Quinto, quia Hebraea constanter habent amma, per aleph, non per ain, quod in Scriptura semper cubitum, nunquam passum significat, itaque hic vertunt Chaldaeus, Septuaginta et omnes alii interpretes, potius dixerim nostrum Interpretem passum hic, non majorem sive geometricum, qui quinque pedes complectitur, sed minorem sive vulgarem accipere, ut idem sit quod cubitus. Nam in incessu passus vulgaris, qualis est lente et modeste ambulantium, aequalis est cubito, si ab eo primum pedem, utpote in quo consistis, demas, atque tantum numeres spatium inter duos pedes interjectum, ipsumque pedem, quem in passu hoc extendis et promoves. Sic enim passus hic minor continet pedem circiter cum dimidio; tantumdem autem continet cubitus.

Dices: Quomodo ergo hoc versu numerantur suburbana ad mille passus sive cubitos, versu vero sequenti ad bis mille cubitos? Suppono tam urbes quam suburbana haec, circulari vel ovali forma fuisse. Nunc dico: Antilogia haec dupliciter solvi et conciliari potest: primo, si cum Cajetano dicamus suburbana haec fuisse mille cubitorum, sed circulum sive peripheriam ipsorum fuisse octo circiter millium cubitorum; ita ut peripheria haec a quolibet mundi angulo, id est plaga, habuerit bis mille cubitos.

Pro quo nota: In circulo circumferentia habet proportionem triplam ad diametrum, et paulo amplius, ita ut si diameter sit duorum millium cubitorum, circumferentia sit sex millium cubitorum. Hic vero semidiameter suburbanorum erant mille cubiti: his adde diametrum urbis ipsius, qui erat circiter sexcentorum cubitorum, ita ut diameter tam urbis quam suburbanorum fuerit 2600 cubitorum; ex quibus necessario sequitur circumferentiam tam urbis quam suburbanorum horum, fuisse circiter octo millium cubitorum; ter enim 2600 faciunt octo millia, exceptis ducentis, quae hic addenda sunt, quia circumferentia paulo plus quam tripla est ad diametrum: jam divide octo millia per quatuor mundi plagas, invenies partem quartam circumferentiae suburbanorum, quae cuilibet plagae obvertebatur, fuisse bis mille circiter cubitorum. Et hoc est quod dicitur vers. seq., ad quamlibet plagam fuisse bis mille cubitos.

«Moses, inquit Cajetanus, circumferentiam suburbanorum, octo millium cubitorum instituit, sive civitas sit magna, sive parva, ut una esset lex communis de spatio suburbanorum. Arbitratus est enim aequum esse ut cujuslibet civitatis diameter intrinsecus haberetur sexcentorum cubitorum; quamvis enim una civitas major esset alia, pensando tamen majorem cum minore, et e converso, instituit suburbana aequalia; existente enim diametro 2600 cubitorum, aeque secundum proportiones geometricas, circumferentia decernitur esse octo millium cubitorum, secundum proportionem triplam, et paulo plus.»

Verum, quia angulus (uti est in Hebraeo) cujusque plagae, vers. seq. protrahi jubetur ad bis mille cubitos, et quia angulus proprie, non peripheriam circuli, sed angulum sive triangulum significat, et quia praecise hic mille passus, id est cubitos, extra singulas urbes numerari jubet Deus; urbes autem aliae erant magnae, aliae parvae: hinc secundo, aptius haec duo millia cubitorum accipias, non in peripheria, sed in canthis sive lineis a centro, puta a muris urbis ductis usque ad peripheriam suburbanorum; hae enim lineae, cum sint binae ad quamlibet mundi plagam, ut totam inter se capiant et comprehendant, faciunt unam angulum in centro in quo coeunt, et duos angulos in peripheria in qua terminantur, sitaque faciunt triangulum. Unde Hebraea sic ad verbum vertas, mensurabitis ad angulum Orientis duo millia cubitorum: totidem ad angulum Meridiei, Occidentis et Septentrionis.

Videtur enim Deus hic describere circulum urbis cum suburbanis, ita ut centrum sit urbs, peripheria vero terminetur ad mille cubitos circumquaque extra muros urbis. Circulum autem hunc, ad quatuor plagas, dividit in quatuor quasi triangulos, quorum quisque est isosceles, id est duo latera, quae a centro ad peripheriam ducuntur, habet aequalia. Jubet ergo hic Deus ut suburbana quaquaversum, ad quatuor mundi plagas, extendantur ad mille cubitos, utque Orientalis plaga describatur duabus lineis, ductis ab urbe ad peripheriam suburbanorum, quae duae lineae comprehendant latus Orientale, instar trianguli. Pari modo, per duas lineas triangulum secundum jubet describi, ad plagam Occidentalem, et pari modo, tertium triangulum ad Meridiem, et quartum ad Septentrionem; sic ut quaelibet plaga describatur per triangulum, ductis duabus lineis ab urbe usque ad peripheriam jam dictam, quarum quaeque contineat mille cubitos, ita ut duae lineae ad peripheriam cujuslibet plagae ductae, quae sunt trianguli hujus duo latera aequalia, simul contineant bis mille cubitos.

Sic ergo facile conciliamus hanc antilogiam; dicimus enim suburbana tantum extensa fuisse ad mille cubitos circumquaque, sed quamlibet plagam fuisse descriptam quasi per triangulum, ita ut duo haberet latera, quorum quodque erat mille cubitorum, ac consequenter utrumque latus simul sumptum erat bis mille cubitorum.


Versus 6: Sex Urbes Refugii

6. DE IPSIS AUTEM OPPIDIS, QUAE LEVITIS DABITIS, SEX ERUNT IN FUGITIVORUM AUXILIA SEPARATA, UT FUGIAT AD EA QUI FUDERIT SANGUINEM, — qui aliquem occiderit, intellige nolens vel nescius, ut dicitur vers. 11, et Josue xx, 3; haec enim urbium asyla constituta sunt ad tutelam innocentium: unde debebat homicida praetendere innocentiam, antequam ad haec asyla admitteretur. «Stabit, inquit Josue, xx, 4, ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quae se comprobent innocentem, sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum.»

Nam lege veteri, ob populi illius duritiem, permissum erat cognatis occidere percussorem propinqui sui, sine alia judicis condemnatione, quocumque loco eum reperirent, ut patet vers. 19 et 27. Ergo constitui jussit Deus has urbes refugii, ad quas qui caedem admiserant, se reciperent, ut ibi essent tuti, donec causa eorum examinaretur, idque vel in porta urbis ad quam confugerant, vel eo loco ubi homicidium admiserant, uti dicam vers. 25. Unde eo ducebantur, ibique cognati occisi litem eis intentabant, in qua si innocentes deprehenderentur, puta fecisse caedem, non ex proposito, sed ignoranter, casu, vel ad sui tutelam, remittebantur ad locum refugii, ut dicitur vers. 25; sin nocentes deprehenderentur, puta scienter et ex proposito occidisse, occidebantur et ipsi.

Cis Jordanem, Moses designavit tres urbes refugii, scilicet Bosor, Ramoth et Golan. Jubet vero hic vers. 11, ut postquam Hebraei transierint Jordanem, in terra promissa, tres alias insuper designent; quod reipsa factum est, Josue cap. xx, vers. 7. Urbes ergo hae refugii universim fuerunt sex, quibus Deus alias tres addi jussit, Deut. xix, 9, tunc scilicet, cum magis dilatati essent termini Hebraeorum.

Omnes porro urbes refugii habitabantur a Levitis, nimirum, ut sacerdotii dignitate vis injusta facilius prohiberetur, utque a viris humani divinique juris peritis, puta a Levitis et sacerdotibus, illius modi capitalia judicia rectius sanctiusque judicarentur.

Quaeres an urbs, in qua erat tabernaculum, vel ipsum tabernaculum, fuerit asylum. Negat Tostatus, Quaest. XI; affirmat Covarruvias, cap. xx, concl. 2. Verum dico altare et tabernaculum fuisse asylum; non vero ipsam urbem, in qua illa erant. Patet ex eo quod Joab ex urbe fugerit ad tabernaculum et altare, quasi ad asylum: est enim hic locus ex se sacer. Idem colligitur ex Exodi xxi, 14. Ita Serarius in Josue xx, Quaest. VII, ubi pluribus id confirmat.


Mystica Explicatio Sex Urbium Refugii

Mysticam explicationem sex urbium refugii habet S. Ambrosius, lib. De Fuga saeculi, cap. 11; et ex eo Serarius in Josue xx, Quaest. XII; ac Magalianus ibidem, vers. 9, annot. 4, ubi docet paenitentibus mystica asyla esse contritionem, orationem, Dei gratiam, Sacramenta et ingressum Religionis. «Docet, inquit S. Ambrosius, lex fugiendum saeculum, Deum sequendum. Sex autem civitatum refugia sunt, ita ut prima civitas sit cognitio verbi, et ad imaginem ejus forma vivendi. Secunda, consideratio divinae operationis, qua creatus est mundus. Tertia, contemplatio potestatis regiae et majestatis aeternae. Quarta, propitiationis divinae contuitus. Quinta, legis divinae contemplatio, quae praecipit quid faciendum sit. Sexta, portio legis quae praescribit quid non faciendum sit.» Ita S. Romualdus a caede cui interfuerat, fugiens ad monasterium, asylum litterale in mysticum commutavit, factusque monachus Ordinem Camaldulensium instituit; in quo vixit mira sanctitate ad centum annos, mortuusque est anno aetatis 120.


Versus 15: Proselyti et Jus Asyli

15. TAM FILIIS ISRAEL, QUAM ADVENIS ATQUE PEREGRINIS, — scilicet ad judaismum conversis, id est, proselytis. Hi enim vocantur advenae et peregrini: scilicet advena, vel, ut hebraice est, גר ger dicitur, qui nunc primo, vel certe non ita pridem advenit et accessit ad judaismum. Peregrinus vero, vel, ut hebraice est, מושב toscab dicitur, qui pridem accessit, diuque inter Israelitas commoratus est. Ita Serarius in Josue xx, Quaest. VI. Proselyti ergo gaudebant jure asyli, non vero Gentiles in gentilismo manentes. Ita Abulensis et Serarius; licet Masius et Magalinus jus asyli etiam Gentilibus hisce hic concessum fuisse censeant, quae sententia non est improbabilis.

Nota: Judaei ex genere tria habebant privilegia, quibus carebant proselyti: primum, servus si esset Judaeus, anno septimo, et quinquagesimo fiebat liber; non autem, si esset proselytus, Levit. xxv, 40 et 43. Secundum, Judaei gaudebant privilegio remissionis debitorum anno septimo, non proselyti, Deut. xv, 3. Tertium, Judaei non poterant dare ad usuram Judaeis, sed proselytis, Deut. xxiii, 19. In caeteris, leges utrisque erant aequales. Ita Abulensis.

UT CONFUGIAT AD EAS, QUI NOLENS (involuntarie; hebraice, in ignorantia) SANGUINEM FUDERIT. — Nota: Proprie pro solis homicidis hae urbes refugii statutae sunt, non autem pro iis qui tantum laeserant alium. Si tamen hi ad eas confugissent, gaudebant communi jure asyli. Rursum, homicidae voluntarii non habebant jus asyli. Sed quid, si voluntarie quem quis occidisset, at seipsum defendens, vimque vi repellens? Respondeo: Hic habebat jus asyli, imo probata hac sua innocentia, ex asylo liber domum remittebatur, quia non erat homicida et nocens, sed plane innocens. Ita Abulensis, Quaest. V, in cap. xx Josue, et ibidem Serarius et Magalianus. Si quis vero in ipso asylo, puta in urbibus refugii, caedem fecisset, hic jure asyli non gaudebat. Ita Abulensis, ibidem Quaest. XIX.

Causa asylorum fuit, reverentia templorum et locorum sacrorum, atque ipsius Dei. Dum enim domus Dei habentur sacrosanctae, et asyla, celebratur ejus gloria et majestas. Secundo, ejus misericordia et benignitas commendatur, dum miseros reos ad se confugientes, in suam tutelam recipit. Sic Gentiles Graeci statuerunt aram misericordiae, teste Pausania, lib. I in Atticis. Sic Romulus Romae asylum constituit, teste S. Augustino, libro I De Civitate, cap. xxxiv, sed omnibus, etiam scelestissimis hominibus. Sic Alaricus et Gothi, capta Roma, pepercerunt Romanis fugientibus ad ecclesias; quinimo cum Gothus quidam sacra vasa apud virginem consecratam deprehendisset, illaque ei diceret: «Haec vasa mihi de sacrario B. Petri sunt commissa, tange si audes; ego sacra non audeo tibi dare;» Gothus ad nomen Apostoli perterritus, hoc regi nuntiavit; is statim reportari omnia ad sacrarium S. Petri curavit, dicens, «cum Romanis se bellum gerere, non cum Apostolis Jesu Christi.» Ita Rodericus Toletanus, lib. II Rerum Hispanicarum, cap. v.

Memorabilis fuit Agesilaus, qui Athenienses praelio victos, ad templum Minervae confugientes, violari vetuit; etsi in eo praelio ipse aliquot vulnera accepisset, eisque valde videretur iratus. Sed plus apud eum valuit religio, quam ira. Idem fecit apud Barbaros, dicens in templa nullum esse jus belli; addebatque se mirari eos non haberi sacrilegos, qui laederent ibi supplices, ac per Deos obtestantes, nec graviores sumi poenas de his qui religionem minuerent, quam qui templa spoliarent. Recte judicans diis esse chariorem hominum salutem, quam muta templorum ornamenta. Ita Aemilius Probus.


Versus 17: Mors ex Lapide

17. SI LAPIDEM JECERIT, ET ICTUS OCCUBUERIT, SIMILITER PUNIETUR, — si videlicet ictus lapide statim expirarit; si enim ab ictu surrexisset, aut ambulasset, non occidebatur percussor, aut potius jactor, sed tantum impensas curationis laeso solvebat, ut patet Exodi xxi, 19.


Versus 19: Propinquus Ultor

19. PROPINQUUS OCCISI HOMICIDAM INTERFICIET, — id est, interficere poterit. Est enim hic non praeceptum, sed permissio tantum duris hominibus facta, idque ad cohibendas caedes, utpote quas omnes scirent, a tam multis propinquis statim acerbo animo vindicandas. Peccabant tamen occidentes homicidam, si ex odio et ira, ut fere fit, id facerent. Unde Levit. xix, 17, in foro animae et conscientiae jubet Deus Hebraeis, ut injuriarum obliviscantur. Vindicta ergo, quae hic permittitur, culpam non sustulit, sed tantum facti, vel culpae impunitatem dedit in foro exteriori. Id rursum patet ex eo quod hi propinqui occisi saepe occidebant innocentem et involuntarium omnino homicidam, imo absolutum per judicem, si videlicet eum extra urbem asyli alicubi invenissent, ut patet vers. 27: id autem fieri non poterat sine peccato. Tertio, idem patet ex eo quod haec praecepta sint judicialia, quae constituunt jus, quod servetur, et secundum quod judicetur in foro externo. Ita Abulensis et Cajetanus.

Permittitur hic ergo cognatis occisi, ut homicidam interficiant, ubicumque eum invenerint extra urbes asyli. Nam in asylo homicidam tangere non poterant: ibi enim judices ei securitatem praestare debebant, donec causa ejus ventilaretur; in qua si condemnaretur, poterant eum cognati occidere et, ut hic innuitur, tradebatur homicida a judice propinquis et cognatis occisi, ut ab eis jugularetur, idque ad satiandam eorum iram et offensam: sin innocens declararetur, secure reducebatur ad asylum, ibique manere debebat usque ad mortem pontificis. Ita Abulensis.


Versus 20: Impulsio et Insidiae

20. SI IMPULERIT, — intellige in ignem, aquam, foveam, etc.

Quod si fortuito. — Hebraice, bepeta, id est subito, improviso, quod est fortuito.


Versus 25: Reductio ad Urbem Refugii

25. REDUCETUR (homicida, qui fortuito occidit alium, et jam a judice declaratus est innocens) PER SENTENTIAM IN URBEM, AD QUAM CONFUGERAT. — «Reducetur,» id est, judex per sententiam jubebit eum reduci, vel ab urbe et loco, in quo homicidium perpetravit; ibi enim causa ipsius examinata fuisse videtur, eo quod ibi testes, et alia veritatis indicia majora suppeterent, ut vult Abulensis, idque innuit vox «reducetur;» vel certe ab ipsa porta urbis refugii, reduci eum jubebit in ipsam urbem. Nam in hac porta, scilicet inter Levitas, ubi sanctior erat religio et justitia, habitum fuisse hoc judicium de qualitate homicidii, censent Masius et Serarius in Josue xx, et alii. Utraque sententia et expositio est probabilis.


Mors Pontificis et Ejus Rationes

MANEBITQUE IBI DONEC SACERDOS MAGNUS (pontifex) MORIATUR. — Quaeres cur? Varias causas dant Rabbini, quas recenset Serarius in cap. xx Josue, Quaest. V, quibus omissis dico: Prima causa fuit, ut interim longitudine temporis, ira et acerbitas cognatorum mitigetur, ne, ubi eum viderint, occidant; sed mortuo jam pontifice, cogitent iram quoque mori et exstingui debere, eo quod mortuus sit summus sacerdos, et sacrorum expiationumque princeps, quo vivente delictum est admissum; ac proinde in ejus morte et luctu sepeliendas esse privatas omnes noxas et injurias. Ita Theodoretus, Quaest. LI. Secunda, quia pontifex erat quasi patriae parens, ut eo vivo vigeret respublica, eo mortuo etiam aetati illi, sive saeculo finis imponi videbatur. Ita Magalianus in Josue cap. xx. Tertia, quia pontifex personam repraesentabat Dei, in quem peccarat homicida, ac proinde homicidium in pontificis injuriam redundabat, ut merito eo vivente recludi deberet homicida, ne inter homines libere caput attolleret, dum vivit ille, qui in terris Dei interpres censetur, et divinam majestatem quasi adumbrat, contuens scilicet e summo sacerdotalis dignitatis fastigio, quae pie aut impie geruntur. Et hoc innuit to qui unctus est oleo sancto, q. d. Lateat homicida, dum vivit pontifex, in quo Dei majestas violata est per illiusmodi facinus, quod interea dum ille pro Deo summo fungebatur sacerdotio, patratum est. Ita Magalianus supra, et Masius in Josue cap. xx.

Quarta, datum hoc fuit pontificis novi, qui mortuo succedebat, gratiae, ut sicut ad Deum hominibus propitiandum novus accedit, ita etiam novum beneficium et salutem miseris reis, qui ea digniores videntur, praestet. Quinta, «ostendere, inquit Oleaster, voluit Deus, quantum abhorrere debeat sacerdos homicidia, etiam involuntaria.» Rursum, pontifex erat Dei vicarius, agebatque partes justitiae divinae, qua Deus vindictam ab hominibus expetit; et eo mortuo, videbatur pars adversa exstincta, quae ultionem pro Deo peteret, et ideo tunc reus omnino absolvebatur.

Sexta et potissima causa fuit, ut significaretur vera libertas, quae per pontificis Christi mortem homicidis, id est peccatoribus omnibus, parta est. Ita Serarius. Unde: Allegorice Cyrillus, lib. VIII De Adoratione, p. 465: «Homicidae, inquit, erat genus humanum, et homines peccatores ante Christi adventum, qui peccatis occiderant animas suas, non sponte, sed illecti et impulsi a concupiscentia. Hi poenitentes fugerunt, et abdiderunt se in urbes refugii, id est, in limbo patrum, usque ad mortem pontificis, id est Christi, qui eorum vincula laxavit, eosque e limbo et inferno eduxit.» Ita et S. Gregorius, homilia 6 in Ezechielem.


Versus 27: Ultor Sanguinis

27. ULTOR SANGUINIS, — id est sanguine propinquus, cui competit vindicta.

ABSQUE NOXA ERIT, — non punietur. Hebraice: non illi sanguis, scilicet imputabitur, ut pro eo suum pendat.


Versus 30: Testes Requiruntur

30. Sub testibus (Hebraice, ad os testium, scilicet plurium, non unius) punietur.


Versus 33: Ne Polluatis Terram

33. NE POLLUATIS TERRAM, — homicidio. De homicidio, ob ejus enormitatem, dicitur, quod polluat terram, quae recepit sanguinem innoxium effusum, quasi is moralem terrae labem et maculam aspergat, maxime si terra sancta sit, aut Deus in ea peculiariter se exhibeat, uti in terra filiorum Israel faciebat; quodque haec labes tollatur justa vindicta et nece homicidae. Sic de aliis quibusdam peccatis, ut Sodomia, mercede operariorum defraudata, oppressione pauperum et pupillorum, dicit Scriptura quod ipsa clament in coelum, quia sui enormitate, vindictam quasi a Deo exposcunt.


Documentum Morale: Inviolabilitas Asyli Ecclesiae

Moraliter disce hoc capite, quam jus asyli et quam asylum ecclesiae inviolatum servari debeat: hinc qui illud violarunt, graviter a Deo puniti sunt.

Primo, Heliodorus volens aurum depositum in templo sibi vindicare, flagellatus est ab angelo, et vix Oniae precibus liberatus est, II Machab. III.

Secundo, Nicanor, II Machab. xiv, Deum spernens, et jurans se templum Domini Libero patri dicaturum, nisi traderetur Judas qui ibi erat, interficitur.

Tertio, S. Augustinus, epist. 6 in Append., Bonifacium Comitem agentem cum Gothis in Africa, ducem exercitus, quod confugientem ad ecclesiam inde abstrahi jussisset, graviter reprehendit. «Miror, inquit, quomodo tam subito fidei murum aries ruperit inimici; novi enim qua religione semper sis Ecclesiam Dei veneratus. Quo instante, frater, hominem de ecclesia rapuisti? tuus si de tuo amico forte praesumeret fugitivus, posset procul dubio intercessoris causa veniam promereri; ergo si amicus intenditur, cur Deus offenditur? Sed si de potestate praesumitur, Nabuchodonosor regem intende, qui causa superbiae in bovem est ex homine commutatus. Non ut confundam te, haec scribo, sed ut filium meum charissimum moneo. Ecclesiae igitur illaesum revoca, quem ut irreligiosissimus rapuisti.» Poenam deinde ei infligit dicens: «Oblatio vero domus tuae a clericis ne suscipiatur, indixi; communionemque tibi interdico, donec peracta pro ausibus, vel errore, a me definita tibimet poenitentia, pro hoc facto corde contrito et humiliato dignum offeras sacrificium Deo.»

Quarto, anno Domini 606, et anno imperii Phocae 4, Scholasticus vir religiosus, eunuchus palatii, Constantinam dominam, olim Augustam, conjugem Mauricii Imperatoris, cum tribus filiabus ejus accipiens, ad magnam ecclesiam confugit. At vero tyrannus in ecclesiam ad abstrahendum mulieres festinavit. Patriarcha Cyriacus tunc restitit tyranno, minime passus e templo tyrannice abduci mulieres. Verum juramentis certo eo reddito a Phoca, quod non laederet eas, educuntur e templo, et clauduntur in monasterio. Ita ex Theophane et Cedreno Baronius anno Christi 606.

Quinto, Aspar et Ardaburius reposcentes Joannem quemdam, qui fugerat ad monasterium S. Marcelli, miserunt milites qui per vim eum extraherent; sed, orante S. Marcello, fulgura in milites missa eos represserunt, ut crudelis Ardaburius Joanni pepercerit, et mores mutarit. Ita habet Vita S. Marcelli. Hujus miraculi occasione factum putat Baronius, ut Leo Imperator egregiam sanctionem de immunitate confugientium ad ecclesiam hoc ipso anno promulgaverit, ita rescribens ad Erythraeum praefectum praetorio: «Praesenti lege decernimus per omnia loca valitura, nullos penitus, cujuscumque conditionis sint, de sacrosanctis ecclesiis orthodoxae fidei expelli, aut tradi, vel protrahi consentias.»

Sexto, circa annum Domini 1000, Veremundus XI, Legionis et Asturiarum rex, a susurrone deceptus praecepit capi Gudesteum Episcopum Ovetensem; sed ut tantum nefas non procederet impunitum, facta est siccitas magna in terra, ita quod totus populus ciborum penuria arctabatur: cumque quibusdam fuisset a Domino revelatum famem propter injuriam Episcopi accidisse, et regi esset revelatio intimata, confestim absolvit Episcopum, et per Semenum Asturicensem Episcopum fecit restitui Gudesteum; et statim Dominus pluviam voluntariam segregavit, et terra attulit fructus suos.

Septimo, de Sancio majore Navarrae atque Castellae rege omnes fere rerum Hispanicarum scriptores ferunt, quod, cum die quadam in venatione aprum insectaretur, ille fatigatus, intra obvios parietes, qui supererant memoriae S. Antonini Martyris, se recepit, apud relictam ibi sacram aram consistens, quasi apud tutum asylum angelorum custodia vallari consuetum, juxta illud oraculum: «Homines et jumenta salvabis, Domine.» Cum rex venabulo illum appeteret, elevatum brachium ad feriendum mox torpedine redditum sensit inutile; sed reatum agnoscens Martyrem deprecatus, ad pristinum usum sensit divinitus revocatum, didicitque suo damno quanta deberetur locis sacris immunitas, etiamsi corruisse visa fuissent, ut nec bestiam illuc fugientem laedere licuisset, inquit Rodericus et Vasaeus, et ex iis Baronius, anno Domini 1032.

Octavo, Eutropius Arcadii eunuchus, omnium colluvie facinorum infamis, cum ab Imperatore legem extorsisset, qua immunitas omnis abrogaretur, liceretque etiam ad aras confugientes extrahere; ipse Imperatoris postea declinans iram, ab ara ad quam confugerat, abstractus in exilium missus, indeque revocatus capite truncatus est, teste Suida in Eutropio, et Chrysostomo, oratione in Eutropium, atque procurante Chrysostomo iniqua lex abrogata est.

Nono, de S. Basilio scribit Nazianzenus, orat. de illo, eum viduam altare complexam a Praesidis injuria tutatum esse.

Decimo, de S. Ambrosio scribit Paulinus, eum defendisse Cresconium, ne ibi comprehenderetur a lictoribus; quod cum non obtinuisset, abstractores ejus in theatro laniati sunt a feris, quae in abstractum immissae fuerant.

Undecimo, Orosius, lib. VII, cap. xxxvi, memorat poenam violatoris asyli Mascezilis ducis.

Denique, quod magis mirere, S. Justus, episcopatu Lugdunensi relicto, secessit in eremum Aegypti, diuque ibi latuit, poenitentiam agens, quod hominem, qui confugerat ad ecclesiam, rejecisset, ut populi sedaret furorem, accepta prius fide a magistratu, quod nullum illi homini periculum intentaret. Ita habet ejus Vita apud Surium, tom. V.