Cornelius a Lapide

Numeri XXXIV


Index


Synopsis Capitis

Describuntur termini terrae promissae, scilicet, quod ab Oriente terminanda sit mari Mortuo; ab Occidente mari Mediterraneo; a Meridie Torrente Aegypti; a Septentrione Libano, et urbe Epiphania. Secundo, vers. 17, nominat Deus 12 principes, qui Hebraeis terram hanc sorte dividant.


Textus Vulgatae: Numeri 34:1-29

1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. 3. Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom, et habebit terminos contra Orientem mare salsissimum; 4. qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a Meridie usque ad Cadesbarne; unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona, 5. ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad Torrentem Aegypti, et maris magni littore finietur. 6. Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur. 7. Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, 8. a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada: 9. ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan; hi erunt termini in parte Aquilonis. 10. Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, 11. et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra Orientem ad mare Cenereth, 12. et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu. 13. Praecepitque Moyses filiis Israel, dicens: Haec erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiae tribui. 14. Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad, juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse, 15. id est, duae semis tribus acceperunt partem suam trans Jordanem, contra Jericho ad orientalem plagam. 16. Et ait Dominus ad Moysen: 17. Haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, 18. et singuli principes de tribubus singulis, 19. quorum ista sunt vocabula: De tribu Juda, Caleb filius Jephone. 20. De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud. 21. De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon. 22. De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli. 23. Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod. 24. De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan. 25. De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach. 26. De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan. 27. De tribu Aser, Ahiud filius Salomi. 28. De tribu Nephtali, Phedael filius Ammiud. 29. Hi sunt, quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.


Versus 3: Mare Salsissimum et Terminus Meridianus

3. PARS MERIDIANA (Chananaae) INCIPIET A SOLITUDINE SIN, QUAE EST JUXTA EDOM, ET HABEBIT TERMINOS CONTRA ORIENTEM, MARE SALSISSIMUM. — «Mare salsissimum» est lacus Sodomorum, sive Asphaltites, ubi prius fuit Pentapolis, sed ea coelitus igne consumpta, factus est eo loco lacus ingens, qui Hebraeo more dicitur mare, idque salsissimum. Est enim in hoc lacu aqua crassa, retinens proprietatem sulphuris et salis, quae conflagravit Pentapolis: tunc enim sal urens admixtum fuisse sulphuri patet Deuter. xxix, 23.

Porro hic lacus, sive mare, est ad Orientem terrae sanctae. Nam Jordanis, qui Chananaae est ad Orientem, in mare hoc influit, et ab eo absorbetur, ut patet ex tabulis Geographicis, et ex Josue III, 16.

Licet alii putent dici mare salsissimum, a fodinis salis, quas ibi esse docet Sophonias, cap. II, 9, ideoque hic lacus, nec pisces, nec aliud vivens alit: unde et mare Mortuum dicitur. Dicitur et mare solitudinis, vel deserti, quia situm est juxta solitudinem Sin et Cades, ubi caesus est rex Sodomorum a Codorlaomer, Genes. xiv, 7. Dicitur et vulgo mare diaboli, quia Sodoma, Gomorrha, Adama et Seboim ob infanda peccata, igne et sulphure de coelo cadente, a daemone (ut vulgus putat) submersae sunt, et aquis obrutae, ait Abulensis.


Versus 4: Ascensus Scorpionis

4. Per ascensum Scorpionis, — est hic locus ita dictus a praeruptis montibus, qui sunt asperi instar scorpionum.


Versus 5: Torrens Aegypti et Mare Magnum

5. IBITQUE PER GYRUM TERMINUS AB ASEMONA USQUE AD TORRENTEM AEGYPTI. — Torrens hic est rivulus, qui ex deserto (unde Theodotion vertit, torrens Arabiae) veniens juxta Rhinocoruram, in mare Mediterraneum delabitur, terramque tribus Juda et Simeon a deserto, viaque Aegypti disterminat. Unde Septuaginta pro torrente hoc vertunt Rhinocoruram. Hinc passim in Scriptura hic torrens ponitur Australis terminus terrae promissae, puta Chananaae. Ita S. Hieronymus in cap. vi Amos, et epist. ad Dardanum, tomo III; vide Adrichomium in Tabulis. Errant ergo, qui torrentem hunc putant esse unum e Nili rivis, ex Josue XIII, 3, nam alius illius loci est sensus. Torrens enim hic longe a Nilo et a Pelusio, Aegyptoque distat.

ET MAGNI (id est Mediterranei) MARIS LITTORE FINIETUR. — Mare Mediterraneum hic vocatur «magnum,» respectu duorum aliorum: nam in terra sancta triplex est mare: primum est hoc Mediterraneum, quod illam ab Occidente alluit; unde «mare» hic in Hebraeo et alibi saepe significat Occidentem; secundum est mare Mortuum, seu salsissimum; tertium est mare Cinnereth, seu Genesareth: haec duo ultima potius lacus sunt, primum vero est mare verum et vastum.


Versus 7: Terminus Septentrionalis et Mons Hor

7. PORRO AD SEPTENTRIONALEM PLAGAM A MARI MAGNO TERMINI INCIPIENT, PERVENIENTES USQUE AD MONTEM ALTISSIMUM, — scilicet usque ad montem Hor, ut habent Hebraea et Chaldaea. Perperam ergo aliqui Libanum hic intelligunt.


Versus 8: Emath Minor

8. A QUO VENIENT IN EMATH. — Emath haec est minor, in qua est urbs quae postea ab Antiocho Epiphane, Epiphania est dicta. Erat haec urbs terminus terrae sanctae ab Aquilone. Erat alia Emath Major, scilicet Antiochia, quae caput erat totius Syriae. Ita S. Hieronymus et ex eo Ribera in Amos cap. VI, vers. 8.


Versus 11: Fons Daphnis

11. CONTRA FONTEM DAPHNIM. — Hebr. non habent to Daphnim, sed tantum contra fontem, scilicet illum, qui juxta Reblata est notus et celebris; hic autem est Daphnis, uti optime scivit et intellexit noster Interpres, puta S. Hieronymus, qui accurate perlustravit terram sanctam. Daphnis fons aquis abundantissimis urbem Reblatam irrigat, atque instar celebris et deliciosi illius Daphnes, Antiochiae suburbani, frequentissimis lauris, et amoenitate inclytus est, uti ex II Machab., Josepho et S. Hieronymo docet Adrichomius. Audi S. Hieronymum, in cap. iv Ezech.: «De Sephama, inquit, id est de Apamia, descendent termini in Reblata, quae nunc Syriae vocatur Antiochia.» Additque «ut scias Reblam, sive Reblatam hanc significare urbem, dicit contra fontem; quem perspicuum est significare Daphnem, de quo fonte lucus aquis abundantissimis fruitur.» Et I Machab. III: «Onias, inquit, sacerdos continebat se in loco tuto secus Daphnem.» Nam cum sint plures Antiochiae, una ad Cragum flumen in Cilicia, altera juxta Meandrum flumen in Caria, tertia Pisidiae in Cappadocia, ad illarum differentiam haec cognominata est Antiochia ad Daphnem, quae etiam aliarum comparatione, Antiochia Magna dicitur, et Antiochia ad Orontem, quia ab Oronte fluvio secatur media. Est prolepsis; nam postea datum est nomen Daphnes huic fonti, aeque ac suburbano Antiochiae, ei adjacenti. Unde et porta urbis eo tendens, dicta est Daphnitica, juxta quam sepultum fuisse corpus S. Ignatii Martyris testatur S. Hieronymus. Dicta est enim Daphne, id est laurus, vel lauretum, ob lauros et cypressos a Pompeio dedicatas eo loco; vel potius ob memoriam virginis Daphnes, quam Ladonis fluminis sui filiam Antiocheni fabulati sunt: unde et «laurum coluerunt ob memoriam virginis Daphnes,» inquit Philostratus, lib. I, et Arrianus, ac ex iis Antonius Nebrissensis in Quinquagena, cap. xiv.


Mare Cenereth

INDE PERVENIENT CONTRA ORIENTEM AD MARE CENERETH. — «Cenereth,» vel, ut Hebraei legunt, Cinnereth, urbs erat, quae postea corrupte Genesareth, et a Tiberio Caesare Tiberias est dicta: juxta hanc urbem erat lacus, qui mare et stagnum Cenereth, aut Genesareth, aut Tiberiadis dicitur, et a provincia in qua erat, mare Galilaeae; juxta hoc mare erat Nazareth, Capharnaum, Bethsaida et aliae urbes, quae educatione, conversatione et miraculis Christi fuerunt celebratae.

Erat hoc mare Cenereth, uti et alterum salsissimum, sive mortuum, cum Jordane, ab Oriente limes terrae sanctae; Mediterraneum limes erat ab Occidente, torrens Aegypti, cum desertis Arabiae, limes erat a Meridie; Emath, sive Epiphania, uti et Libanus limes erat a Septentrione.


Versus 12: Jordanes et Ejus Septem Privilegia

12. ET TENDENT USQUE AD JORDANEM. — Jordanes limes erat ab Oriente terrae sanctae, id est novem tribuum. Nam tres aliae tribus, scilicet Ruben, Gad et dimidia Manasse hic non numerantur, nec earum termini hic describuntur, quia ipsi jam sortem acceperant cis Jordanem, in Galaad, ut dicitur versu 14.

Nota: Jordanes famosissimus fuit fluvius, et terminus terrae sanctae. Oritur enim ad radices Libani, atque ex confluxu duorum rivulorum, scilicet Jor et Dan, conflatur; indeque dicitur Jordanes: juxta quem est planities viridissima, in qua exstat sepulcrum S. Job, alta pyramide insignitum. Jordanes, inquit Abulensis, Quaest. V, habet septem privilegia, super alia flumina: primum, quod dividat terram sanctam a Moabitis, Arabibus aliisque Gentibus; secundum, quod arca Dei cum Hebraeis transeunte, fluenta ejus steterunt: in cujus rei monumentum, tulerunt Israelitae duodecim lapides de medio alveo Jordanis, eosque in titulos erexerunt et collocarunt in Galgalis, Josue III, 4 et 5; tertium, quod per eum Elias et Eliseus, siccis pedibus transierint, cum raptus est Elias per turbinem in coelum, IV Reg. II, 8; quartum, quod in eo Naaman Syrus a lepra mundatus est, cum septies in eo lavaretur, IV Reg. cap. v; quintum, quod in eo ferrum securis, ad mandatum Elisaei supernatavit, IV Regum vi, 2 et 6; sextum, quod in Jordane Christus baptizatus est, et tactu suae mundissimae carnis, vim regenerativam in baptismo, omnibus aquis tribuit, Matth. III; septimum, quod ibi Joannes Baptista vidit coelum apertum, et audivit vocem Patris, et vidit Spiritum descendentem in specie columbae, super Christum, Matth. III.


Amplitudo Terrae Promissae

Iidem termini terrae promissae consignantur Exodi XXIII, 31, nisi quod ibi a Septentrione terminus ponatur fluvius, scilicet Euphrates. Qui sane ampli fuerunt termini, ac consequenter terra Judaeis promissa perampla fuit: complexa est enim Philistiam et Philistinos omnes, ut patet Josue XIII, 2 et 3; rursum complexa est totam Phoeniciam, ac consequenter Tyrum et Sidonem: haec enim tribui Aser a Josue attributa sunt, Josue xix, vers. 28 et 29; sed permisit Salomon Hiram regem Tyro dominari, ejusque opera usus est in fabrica templi, alioqui eum de jure regno Tyri excludere potuisset. Ita Abulensis. Hinc et mulier Tyria, quae a Christo filiae sanitatem impetravit, a Matthaeo cap. xv, 22, vocatur Chananaea, a Marco vero, cap. vii, vers. 26, vocatur Syrophoenissa, quia videlicet Phoenicia erat pars Chananaae.

Unde patet Judaeos suo demerito et culpa tota terra hic promissa, usque ad hosce terminos, non esse potitos, nisi pauco Salomonis regni tempore, quo tamen nonnullae regiones non fuerunt ab eis cultae et habitatae, sed tantum subactae et vectigales, quaedam etiam amicae tantum et sociales, uti jam dixi de Tyro.


Versus 17-18: Duodecim Principes ad Dividendam Terram Designati

17 et 18. Haec sunt nomina virorum, qui terram vobis divident, etc., singuli principes de tribubus singulis. — Non quod hi duodecim divisores essent principes supremi singularum tribuum; nam Caleb non erat summus princeps tribus Juda; nec alii erant filii primogenitorum, id est principum suae tribus, ut patet, si quis conferat parentum eorum nomina, quae hic recensentur, cum principibus tribuum nominatis cap. I. Erant ergo hi principes aliquarum familiarum in sua tribu, vel principes, id est praepositi et praefecti divisioni terrae sanctae. Hebraea enim vox נשיא nasi proprie significat praepositum.

Itaque hi duodecim principes terram Chanaan diviserunt in partes aequas proportionaliter; quo facto sortem jecerunt, quae pars cuique oblingeret; atque hinc terra haec nunc sorte, nunc per principes dividenda dicitur, ut patet cap. praeced., vers. 54. Quomodo per sortes divisa sit terra, dicam Josue xiv, 1.