Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Recensentur 42 mansiones Hebraeorum in deserto. Cogitaveram eas, ut et plura alia, curare in aere incidi, hicque exprimi, sed ne pretium libri nimis excresceret, abstinendum duxi. Videat lector Adrichomii tabulas.
Textus Vulgatae: Numeri 33:1-56
1. Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, 2. quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant. 3. Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Phase, filii Israel, in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis, 4. et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), 5. castrametati sunt in Soccoth. 6. Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis. 7. Inde egressi venerunt contra Phihahirot, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum. 8. Profectique de Phihahirot, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. 9. Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt. 10. Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, 11. castrametati sunt in deserto Sin. 12. Unde egressi, venerunt in Daphca. 13. Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus. 14. Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. 15. Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. 16. Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad Sepulcra concupiscentiae. 17. Profectique de Sepulcris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth. 18. Et de Haseroth venerunt in Rethma. 19. Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmonphares. 20. Unde egressi, venerunt in Lebna. 21. De Lebna, castrametati sunt in Ressa. 22. Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha. 23. Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher. 24. Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. 25. Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. 26. Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. 27. De Thahath, castrametati sunt in Thare. 28. Unde egressi, fixere tentoria in Methca. 29. Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona. 30. Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth. 31. Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan. 32. Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad. 33. Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha. 34. Et de Jetebatha, venerunt in Hebrona. 35. Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber. 36. Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades. 37. Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom. 38. Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis, 39. cum esset annorum centum viginti trium. 40. Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad Meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israel. 41. Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. 42. Unde egressi, venerunt in Phunon. 43. Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth. 44. Et de Oboth, venerunt in Jieabarim, quae est in finibus Moabitarum. 45. Profectique de Jieabarim, fixere tentoria in Dibongad. 46. Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim. 47. Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. 48. Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem contra Jericho. 49. Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum, 50. ubi locutus est Dominus ad Moysen: 51. Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, 52. disperdite cunctos habitatores terrae illius; confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, 53. mundantes terram, et habitantes in ea; ego enim dedi vobis illam in possessionem, 54. quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur; 55. sin autem nolueritis interficere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae: 56. et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.
Tropologia: 42 Stationes ut Dies Quadragesimae
Tropologice, sicut Hebraei per 42 mansiones, sive stationes ibant in Chanaan: sic Christiani per 40 dies jejunii tendunt ad resurrectionem; hinc factum est ut hi jejuniorum dies a Patribus Stationes appellentur, tum quia in iis stantes orabant et vigilabant Christiani, quasi per gentes ad terram in coelis promissam; tum quia hi stationum dies repraesentati fuerunt per 42 stationes Hebraeorum in deserto, uti ex S. Ambrosio, Tertulliano et aliis docui Exodi xxiv, in fine. Sapienter dixit Abbas ille in Vitis Patrum, lib. VII, cap. xxviii: «Usque tunc laboret homo, usquequo possideant Christum. Adhaec, tribulationem laboris rememorans, undique custodiat semetipsum, timens ne tantos labores amittat. Nam et filios Israel ideo Deus per desertum quadraginta annis circumduxit, ut rememorantes viae tribulationem nollent redire retrorsum.»
Versus 1: In Manu Moysi et Aaron
1. «In manu Moysi et Aaron» — per Mosen et Aaron, vel ductu Mosis et Aaronis: ב enim in manu Hebraeis significat causam instrumentalem, idemque valet quod per.
Versus 3: Altera Die Phase
3. ALTERA DIE PHASE, — postridie agni immolati, 14 luna ad vesperam, puta 15 luna, sive die, mensis primi; nam 15 hac die egressi sunt ex Aegypto.
IN MANU EXCELSA, — in magna potestate, robore et terrore Aegyptiorum, hoc est potenter, valenter et gloriose egressi sunt, utpote prostratis jam Aegyptiis, per tot plagas, et per caedem primogenitorum; unde ipsi Hebraeorum egressum amplius impedire, eosque detinere non sunt ausi. Hic Chaldaeus vertit: Egressi sunt palam, in oculis omnium Aegyptiorum.
Versus 4: In Diis Eorum Ultionem
4. NAM ET IN DIIS EORUM EXERCUERAT ULTIONEM, — quia scilicet eadem nocte qua egressi sunt Hebraei, Deus prostravit idola Aegypti, uti dixi Exodi XII, 12, q. d. Ideo in manu excelsa egressi sunt Hebraei, in oculis omnium Aegyptiorum, quia perterrefecerat eos Dominus strage, non tantum primogenitorum, sed et idolorum ipsorum.
Versus 8: Desertum Etham
8. «Ambulantes per desertum Etham.» — Erat ergo desertum Etham ingens tam cis, quam trans mare Rubrum, uti dixi Exodi xiv, 21 et 29. Minus ergo recte Abulensis ex hisce verbis suspicatur Hebraeos non transisse, sed circuisse mare Rubrum, ut sic continuo in eodem deserto Etham versarentur.
Versus 40: Chananaeus Rex Arad
40. AUDIVITQUE, etc., ARAD, etc., IN TERRAM CHANAAN VENISSE FILIOS ISRAEL. — «Venisse,» id est adventare (to enim venisse significat actum inchoatum, non completum), ad eam invadendam; supple: ideo eos impedire voluit, eosque bello lacessivit, sed ab eis victus caesusque est, ut dictum est cap. xxi initio.
Secundo, planius Hebraea, Chaldaea, Septuaginta, Vatablus et alii to in Chanaan jungunt praecedentibus, vertuntque, audivitque rex Arad, habitans ad Meridiem in Chanaan, id est Chananaaeae; non enim habitabat in ipsa Chanaan, sed extra, eratque illi ad Meridiem, aeque ac Amalec, ut patet cap. xiv, vers. 43, et I Regum xxx, 1. Hebraeum enim bet, id est in, saepe fungitur vice regiminis genitivi, et juxta hunc sensum accipienda videtur nostra Latina versio, in eaque legendum esse cum Abulensi, Arad qui habitabat ad Meridiem in terra (non in terram) Chanaan, id est, qui habitabat ad Meridiem ipsius terrae Chanaan, ait Abulensis.
Versus 49: De Bethsimoth usque ad Abelsatim
49. IBIQUE CASTRAMETATI SUNT, DE BETHSIMOTH USQUE AD ABELSATIM, — non quasi castra Hebraeorum se extenderint de Bethsimoth usque ad Abelsatim, per duodecim milliaria, ut vult R. Salomon: sic enim non 42, sed 41 essent mansiones. Sensus ergo est, q. d. Hebraei prius fixerunt castra in Bethsimoth, deinde in Abelsatim, ubi 42 et ultima fuit mansio. Ita Abulensis.
Versus 52: Confringite Titulos
52. «Confringite titulos» — Hebraice, frangite caelaturas, vel picturas eorum (Chananaaeorum), quibus scilicet ipsi deos suos depingunt, eosque colunt: vetat enim hic idololatriam; vide dicta Levitic. xxvi, 1.
EXCELSA (scilicet altaria et sacella in locis excelsis, idolis consecrata) VASTATE.
Versus 55: Clavi in Oculis et Lanceae in Lateribus
55. SIN AUTEM NOLUERITIS INTERFICERE HABITATORES TERRAE, etc., ERUNT VOBIS QUASI CLAVI IN OCULIS, ET LANCEAE IN LATERIBUS, — q. d. Chananaei, si eis parcatis, pungent vos instar clavorum et lancearum, bellisque vos vexabunt et dilacerabunt. Haec una fuit causa, cur jusserit Deus deleri omnes omnino Chananaeos; fuit et secunda, scilicet impietas istarum gentium; ac tertia, ne scilicet scandalo essent Hebraeis, et suis idolis ac vitiis eos polluerent. Peccarunt ergo Hebraei, cum successu temporis, praevalentes Chananaeis, eos non omnino deleverunt, sed vel desidia, vel commiseratione, vel spe tributi, vel alia simili de causa, eis pepercerunt, unde postea ab eis exterminari non potuerunt: Deus autem id convertit in bonum, videlicet ut hae gentes essent quasi flagellum Judaeorum, cum ipsi ad idola deflectebant, ut patet Judic. II, 22; et ut Hebraei haberent continuum cum eis armorum exercitium, nec otio diffluerent, ut patet Judic. III, 1. Qua de causa Scipio Carthaginem, Romae aemulam, non esse delendam censuit, ut esset cos juventutis Romanae.
Mystica Interpretatio S. Hieronymi de 42 Stationibus
Mystice S. Hieronymus: Hae, ait, 42 mansiones, quibus Hebraei tetenderunt in Chanaan, significant 42 vias, quibus fideles tendunt in coelum: prima est Ramesse, id est, tonitruum gaudii, quo scilicet tonantibus, id est praedicantibus, Apostolis aliisque, conversi sunt ad Christum infideles et impii, ideoque gavisi sunt; secunda est Soccoth, id est tabernacula: quia, in hac vita quasi peregrini, celebramus continuum festum tabernaculorum, tendimusque ad coelum, quasi ad patriam nostram; tertia est Etham, id est fortitudo: quia fortiter in hac via ardua omnia et adversa superanda sunt; quarta est Phihahirot, id est os nobilium, ut quasi nobiles et generosi, ore nostro Deum in adversis laudemus; quinta est Mara, id est amaritudo, scilicet poenitentiae; sexta est Elim, id est arietes, puta Apostoli, et similes: hos enim quasi duces sequi debemus; septima est ad mare Rubrum, quia per fluctus et alterationes hujus saeculi, quin et per martyria eundum est in coelum; octava est Sin, id est odium, quia fideles grande odium, et persecutiones, tam diaboli quam mundi subire debent; nona est Daphca, id est pulsatio, puta oratio, de qua ait Christus: «Pulsate, et aperietur vobis;» decima est Alus, id est fermentum, scilicet Evangelii, quod tollens mulier, commiscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum; undecima est Raphidim, id est dissolutio fortium: ibi enim orante Mose, Josue prostravit Amalec; duodecima est Sinai, id est rubus, hoc est asperitas vitae, in qua Deus apparet, suamque legem et voluntatem animae communicat.
Decima tertia est Sepulcra concupiscentiae, in quibus gula et gulosi sepeliuntur; decima quarta est Haseroth, id est atrium, scilicet vestibulum virtutum, ut ostendat eos, qui per gulam ceciderunt, posse resurgere, et eos qui stant, posse cadere: in Haseroth enim, murmurans contra Moysen Maria, lepra percussa, et sanata est; decima quinta est Rethma, id est sonitus, vel juniperus, qui diu ignem conservat, ita ut, si prunae ex ejus cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant: ut scilicet simus ferventes spiritu, atque claro sonitu, et exaltata voce Evangelium Domini praedicemus; decima sexta est Remmon Phares, id est mali punici divisio: quia multitudinis credentium est cor unum, et anima una: in ea enim est varietas consonantiaque virtutum; decima septima est Lebna, id est lateres, quos scilicet faciens populus in Aegypto, ingemuit: quia in hac vita, nunc crescimus, nunc decrescimus, et post Ecclesiasticum Ordinem, subinde ad laterum opera transmigramus; decima octava est Ressa, id est frenum: si enim post profectum, rursus ad luti opera descendimus, infrenandi sumus, et cursus vagi ac praecipites Scripturae retinaculis dirigendi sunt; decima nona est Ceelatha, id est Ecclesia: quia vagi currentium gressus, frenis ad Ecclesiam retrahuntur, ut fores quas ante reliquerant, rursum intrare festinent; vigesima est Sepher, id est pulchritudo. Vide quid prosint frena: a vitiis nos retrahunt, introducunt ad virtutum choros, ut in Christo, monte pulcherrimo, habitare faciant.
Hinc vigesima prima venimus in Arada, id est stuporem et miraculum: quia stupemus atque miramur Christi gratiam et virtutes, ut noster in laudibus ejus sermo superetur; vigesima secunda est Maceloth, id est coetus, de quibus dicitur: «Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum!» vigesima tertia est Thahath, id est pavor, de quo Apostolus: «Noli altum sapere, sed time: Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.» Vigesima quarta est Thare, quo nomine vocatus est pater Abraham, qui in apocrypho Geneseos volumine, abactis corvis, qui hominum frumenta vastabant, abactoris, vel depulsoris sortitus est nomen: itaque et nos imitemur Thare, et volucres coeli, quae juxta viam satum triticum devorare festinant, solliciti prohibeamus; vigesima quinta est Methca, id est dulcedo, illa videlicet, de qua Psaltes: «Quam dulcia faucibus meis eloquia tua: super mel et favum ori meo!» vigesima sexta est Hesmona, id est festinatio, qua videlicet ad ulteriora properantes, obliviscamur praeteritorum, et in futura extendamus nos; vigesima septima est Moseroth, id est vincula, sive disciplina, de qua dicitur Isaiae cap. LIV: «Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt, post te ambulabunt, vincti manicis.» In his vinculis commoramur, dum festino gradu pergimus ad magistros, et eorum terimus limina, praeceptis virtutum, ac mysteriis occupari Scripturarum; vigesima octava est Benejaacan, id est filii necessitatis, vel stridoris, qui scilicet timore supplicii et gehennae, diabolum deserentes, in Christo renasci festinant; de quibus dicas cum Sione: «Ego sterilis, et non pariens, etc. Et isti ubi erant?» Isaiae XLIX; vigesima nona est mons Gadgad, id est expeditio, aut potius concisio, videlicet, ut non prohibeamus gladium nostrum a sanguine, dicente Propheta, Jerem. XLVIII: «Maledictus qui facit opera Domini fraudulenter, et qui prohibet gladium suum a sanguine,» scilicet quin carnes devoret, id est carnis vitia trucidet.
Trigesima est Jetebatha, id est bonitas, ut, cum pervenerimus ad perfectum virum, in sacerdotalem gradum, imitemur eum qui dixit: «Ego sum pastor bonus, bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis;» trigesima prima est Hebrona, id est transitus, sive transitio, ut scilicet exempla Scripturae colligamus, quae doceant nos hic non habere manentem civitatem, sed transire debere in locum talem, tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei; trigesima secunda est Asion Gaber, id est ligna viri, qualia sumus nos in manu artificis Dei nostri, vasa facientis diversa, quae in domo magna necessaria sunt; trigesima tertia est Cades, id est sancta, per antiphrasin, quia hic Moses et Aaron offendunt Dominum ad aquas contradictionis, et prohibentur ingredi Chanaan: ubi enim praeceptum, ibi et peccatum; ubi peccatum, ibi offensa; ubi offensa, ibi mors: ut meminerimus pariter nos omnes ob peccatum damnatos esse ad mortem; trigesima quarta est mons Hor: hic moritur Aaron in monte Hor, id est montis, puta in celsitudine gradus et virtutis; trigesima quinta est Selmona, id est imaguncula, scilicet serpentis aenei, id est Christi crucifixi, quam jugiter intueri debemus. Rursum Selmona est umbra: «Videmus enim nunc per speculum in aenigmate;» trigesima sexta est Phunon, id est os oris: «Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem;» trigesima septima est Oboth, id est Magi et pythones, quales pugnaverunt contra Mosen et Aaron: ut sciamus nos inter scorpiones habitare, et tamen eorum venena vincere debere; trigesima octava est Jeabarim, id est acervi lapidum transeuntium, de quibus ait Zacharias, cap. ix: «Lapides sancti volvuntur super terram.» Hi sunt qui eunt de virtute in virtutem. Sunt et alii lapides, quos Jeremias cap. L, de via tolli jubet, ne per istud saeculum ambulantium, et ad alias mansiones transire festinantium, pedes offendant; trigesima nona est Dibongad, id est fortiter intellecta tentatio, qua videlicet intelligimus, quod non debeamus nos elevare in superbiam: ante contritionem enim elevatur cor, et ante gloriam humiliatur; quadragesima est Helmon Deblathaim, id est in contemptum plagarum sive opprobriorum: quo discimus omnia dulcia, et illecebras voluptatum in hoc saeculo contemnendas, nec inebriari nos debere vino, in quo sunt luxuriae opprobria; quadragesima prima sunt montes Abarim, contra faciem Nebo. Abarim, id est transeuntes: quia sancti, licet sint in montibus virtutum, semper tamen ulterius conscendere debent in coelum. Nebo idem est, quod conclusio: ibi moritur Moses, id est finitur lex, nec invenitur ejus memoria, ut succedat gratia Evangelii, quae sine ullo fine tenditur: «In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum;» quadragesima secunda et ultima est Abelsatim, id est luctus spinarum, ut discamus in fine vitae cum S. Augustino flere et antiqua et recentia peccata, nec ex hac vita exire sine poenitentia, ut dicamus cum Psalte, Psalm. xxxi: «Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.» In Abelsatim enim Hebraei caesi sunt, ob cultum Beelphegor; item Madianitae et Balaam. Rursum, hic gesta et dicta sunt omnia, quae Moses ab hoc capite usque ad finem Deuteronomii conscripsit.
Ita has 42 mansiones explicat S. Hieronymus, tract. De 42 Mansionibus ad Fabiolam, et ex eo Rupertus. Simili fere modo mystice has 42 mansiones exponit B. P. Damianus, libro II, epist. 7 ad Hildebrandum.
De Officio Continui Profectus in Virtute
Disce hic fideles tota vita debere proficere in virtute, itaque proficisci in terram promissam in coelis. Nam, ut ait S. Bernardus: «Proficere est quoddam proficisci.» Et, ut ait Psaltes, Psalm. LXXXIII: «Ibunt de virtute in virtutem.» Et: «Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit.» In quae verba ita scribit S. Hieronymus: «Ille disposuit ascensiones in corde suo, quicumque sanctus quotidie in priora extenditur, et praeteritorum obliviscitur. Propterea dicuntur et in psalterio psalmi graduales quindecim, et primus dicitur: Ad Dominum, cum tribularer, clamavi. Et in secundo: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Et in tertio: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi; et semper procedit, et proficit, et ascendit in sublimiora. Quod dicit hoc est: Ascensiones in corde suo disposuit. Ille est qui quotidie proficit, qui non considerat quid heri fecerit, sed quid hodie faciat ut proficiat. Sanctus ascensiones in corde suo ponit, peccator descensiones. Quomodo qui sanctus est, quotidie proficit, ita qui peccator est, quotidie decrescit.»
Quare Salomon in Proverbiis suis ita justum describit: «Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.» Causa hujus rei est prima, quod omnes teneantur ad christianae vitae perfectionem aspirare, ac proinde quotidie in ea progredi. Hoc enim est edictum Christi, Matth. v, 48: «Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.» Et cap. XXII, 27: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc., et proximum tuum sicut teipsum.» Unde S. Augustinus, lib. I De Doctr. Christ. cap. XXII: «Tunc, ait, optimus est homo, cum tota vita sua pergit ad incommutabilem vitam, et toto affectu inhaeret illi.»
Secunda, quod quamdiu in hac vita degimus, versamur in schola: ergo, ut discipuli genuini Christi, in ea quotidie proficere debemus. Unde S. Bernardus, epist. 141: «Ita, ait, quaeso, ita facite, dilectissimi. Discipulus quippe proficiens gloria est magistri. Quisquis in schola Christi non proficit, ejus indignus est magisterio.»
Tertia causa est, quia «vera virtus,» ut loquitur idem Sanctus in epist. ad Abbatem Guarinum, epist. 243, «finem nescit, tempore non clauditur. Unde est illud: Charitas nunquam excidit, I Cor. XIII, 8. Et idem: Patientia pauperum non peribit in finem, Psalm. IX, 19. Et: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi, Psalm. XVIII, 10. Nunquam justus arbitratur se comprehendisse, Philip. III, 13; nunquam dicit: Satis est, sed semper esurit sititque justitiam; ita ut si semper viveret, semper, quantum in se est, justior esse contenderet, semper de bono in melius proficere totis viribus conaretur. Non enim ad annum vel ad tempus, instar mercenarii, sed in aeternum divino se mancipat famulatui. Audi denique vocem justi: In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me, Psalm. CXVIII, 93. Et rursum: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, Psalm. CXVIII, 112; non igitur ad tempus. Proinde justitia ejus non manet aliquanto tempore, sed in saeculum saeculi. Sempiterna itaque justi esuries sempiternam meretur refectionem. Et licet in brevi consummetur pro tempore, judicatur tamen explevisse tempora multa, Sapient. IV, 13, pro virtutis perpetuitate.»
Idem deinde probat a contrario, cum ait: «Quo denique pacto temporis brevitas bonorum praejudicet perpetuae devotioni, quae pertinacem reproborum malitiam excusare non sufficit? Ob hoc enim procul dubio inflexibilis et obstinatus mentis punitur aeternaliter malum, licet temporaliter perpetratur, quia quod breve fuit tempore vel opere, longum esse constat in pertinaci voluntate,» ita ut si nunquam moreretur, nunquam velle peccare desineret: imo semper vivere vellet, ut semper peccare posset. Proinde potest et de isto per contrarium itidem dici: Consummatus in brevi explevit tempora multa, quod merito multorum, imo omnium temporum receperit vicem, qui nullo tempore voluerit mutare intentionem. Hucusque Bernardus.
Quarta causa est, quia qui non vult proficere, vel existimat sibi opus non esse ulteriore progressu, incipit deficere. «Quantumcumque hic vixerimus, ait S. Augustinus in Psal. LXIX, quantumcumque hic profecerimus, nemo dicat: Sufficit mihi, justus sum; qui dixerit, remansit in via, non novit pervenire. Ubi dixerit: Sufficit, ibi haesit. Attende Apostolum cui non sufficit: et quidem, teste Scriptura, pertransiit benefaciendo et sanando omnes, Act. x, 38. Pertransiit ergo, sicut non infructuose, ita non remisse, non pigre, sed bono gressu, sed quemadmodum de eo scriptum est: Exultavit ut gigas ad currendam viam, Psal. XVIII, 7. Porro tu haesisti; ille dicit nondum se perfectum, et tu jam de perfectione gloriaris? Confundantur qui dicunt tibi: Euge, euge.» Et Doctor Mellifluus (Bernardus, epist. 341): «Non proficere sine dubio deficere est. Nemo proinde dicat: Satis est, sic volo manere, sufficit mihi esse sicut heri et nudiustertius. In via residet, qui ejusmodi est, in scala subsistit, ubi neminem Patriarcha vidit non ascendentem, Genes. XXVIII, 12. Dico ergo: Qui se existimat stare, videat ne cadat, I Cor. x, 12. Ardua et angusta est; et non hic, sed in domo Patris mansiones sunt multae, Joan. XIV, 2.»
Quinta causa est, quia nihil est quod in hoc mundo quiescat: «O monache, ait idem Claravallensis Abbas, epist. 253, non vis proficere? num vis ergo deficere? nequaquam; quid ergo? Sic mihi, inquit, vivere volo, et manere in quo perveni; nec pejor fieri patior, nec melior cupio. Hoc ergo vis, quod esse non potest. Quid enim stat in hoc saeculo? Et certe de homine specialiter dictum est: Fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet, Job cap. XIV, 2.» Et iterum alibi, epist. 341: «Moveat nos ipsum quoque saecularis cupiditatis exemplum. Quem enim ambitiosum vidimus aliquando contentum adeptis dignitatibus, ad alias non anhelare? Sic et curiosi cujusque non satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Quid, eorum qui avaritiae serviunt, aut amatores sunt voluptatum, seu vanas hominum sectantur laudes, nonne et ipsorum insatiabilia desideria arguunt nos negligentiae et tepiditatis? Pudeat certe spiritualium nos bonorum minus cupidos inveniri.»
Porro profectum hunc procuramus, primo, per gratiam Dei, perque nostram strenuam cum ea cooperationem. Gratia haec precibus impetranda est, ut assidue oremus cum Psalte: «Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.»
Secundo, proponendo nobis exempla Christi et Sanctorum. Unde S. Bernardus, epist. 253: «Ipse, ait, hominis saeculique auctor, quamdiu in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, numquid stetit? et quidem, teste Scriptura, pertransiit benefaciendo et sanando omnes, Act. x, 38. Pertransiit ergo, sicut non infructuose, ita non remisse, non pigre, sed bono gressu, sed quemadmodum de eo scriptum est: Exultavit ut gigas ad currendam viam, Psal. XVIII, 7.» «Unum autem, quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem, sequor ad palmam supernae vocationis.» Ille ergo currit, currentem non apprehendit, qui et ipse pariter non currit. Et quid prodest Christum sequi, si non contingat consequi. Ideo Paulus aiebat: Sic currite ut comprehendatis, Philip. III, 8. Ibi tu, Christiane, fige tui cursus profectusque metam, ubi Christus posuit suam. Factus est, ait, obediens usque ad mortem. Quantumlibet ergo cucurreris, si usque ad mortem non perveneris, bravium non apprehendis.
Tertio, per examen conscientiae serium et crebrum. Unde S. Augustinus, serm. 15 De verbis Apostoli: «Dicitis, ait, quid est ambulare? breviter dico, proficere, ne forte non intelligatis, et pigrius ambuletis. Proficite, fratres mei, discutite vos sine dolo, sine adulatione, sine palpatione. Non enim est aliquis intus tecum, cui erubescas et jactes te. Est tibi, sed cui placet humilitas, ipse te probet. Proba et teipsum tu ipse. Semper tibi displiceat quod es, si vis pervenire ad id quod nondum es. Nam ubi tibi placuisti, ibi remansisti. Si autem dixeris: Sufficit, et peristi: semper adde, semper ambula, semper profice. Noli in via remanere, noli retro redire, noli deviare. Remanet qui non proficit; retro redit, qui ad ea revolvitur unde jam abscesserat; deviat qui apostatat. Melius it claudus in via, quam cursor praeter viam.»