Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Rubenitae et Gadditae, pecoribus abundantes, petunt in sortem sibi dari terram Galaad, utpote compascuam; objurgat eos Moses, sed sincera eorum mente cognita, acquiescit, eisque tradit Galaaditem; sed ea lege, ut ipsi armati caeteras tribus praeant, easque in Chanaan inducant.
Textus Vulgatae: Numeri 32:1-42
1. Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, 2. venerunt ad Moysen, et ad Eleazarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt: 3. Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon, 4. terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima; 5. precamurque, si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. 6. Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? 7. Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus? 8. Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? 9. Cumque venissent usque ad vallem Botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit. 10. Qui iratus juravit, dicens: 11. Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Jacob; et noluerunt sequi me, 12. praeter Caleb filium Jephone Cenezaeum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam. 13. Iratusque Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu ejus. 14. Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israel. 15. Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium. 16. At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas; 17. nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. 18. Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israel haereditatem suam: 19. nec quidquam quaeremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga. 20. Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam; 21. et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos, 22. et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. 23. Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. 24. Aedificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis implete. 25. Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus, faciemus quod jubet Dominus noster. 26. Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad; 27. nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. 28. Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israel, et dixit ad eos: 29. Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem, omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. 30. Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca. 31. Responderuntque filii Gad, et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus; 32. ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem. 33. Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiae tribui Manasse filii Joseph regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum. 34. Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer, 35. et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa, 36. et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. 37. Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim, 38. et Nabo, et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque, imponentes vocabula urbibus quas exstruxerant. 39. Porro filii Machir, filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhaeo habitatore ejus. 40. Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. 41. Jair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair. 42. Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis; vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
Versus 1-2: Petitio Rubenitarum et Gadditarum
1 et 2. FILII AUTEM RUBEN ET GAD HABEBANT PECORA MULTA, etc., CUMQUE VIDISSENT JAZER ET GALAAD, APTAS ANIMALIBUS ALENDIS TERRAS, VENERUNT AD MOYSEN, — ut eas sibi in sortem et haereditatem dari postularent. Erant hae terrae Jazer et Galaad, cis Jordanem, in terra, quam Sehon et Og regibus Amorrhaeorum ademerant Hebraei, cap. xxi, vers. 24. Horum ergo terram, utpote compascuam, postulant Rubenitae et Gadditae, pecoribus abundantes, illisque cum dimidia tribu Manasse, eam possidendam tradidit Moses.
Tropologice S. Gregorius, XXVII Moral. cap. x: «Quos multa, ait, mundi implicamenta occupant, hi Jordanem transire nolunt: quia habitationem coelestis patriae non requirunt.» Vide apud eum caetera.
Versus 4: Habemus Jumenta Plurima
4. HABEMUS JUMENTA (id est pecora) PLURIMA.
Versus 6-9: Objurgatio Mosis
6, 7, 8 et 9. Quibus RESPONDIT MOYSES (putans eos ex timore Chananaeorum, et bellorum cum eis ineundorum, nolle pergere trans Jordanem in Chanaan): «Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant,» etc.? «Nonne ita egerunt patres vestri?» etc. «Subverterunt» (id est, averterunt, fregerunt, dissolverunt — Hebraeum enim הניא heni significat frangere, avertere, dissolvere, irritare) «cor filiorum Israel» — qui parati erant ingredi in terram promissam; sed auditis exploratoribus, metu perculsi sunt, nec ausi progredi, regredi voluerunt in Aegyptum; q. d. Videte ne vos idem faciatis.
Versus 9: Ut Non Intrarent Fines
9. UT NON INTRARENT FINES, QUOS EIS DOMINUS DEDIT. — To ut significat, non intentionem, sed consequentiam et eventum rei: ex exploratorum enim persuasione ortum est populi murmur, ex murmure poena, et justa Dei sententia, ut omnes morerentur in deserto, neque aliquis eorum intraret in Chanaan.
Versus 11: A Viginti Annis et Supra
11. SI VIDEBUNT HOMINES ISTI, QUI ASCENDERUNT EX AEGYPTO, A VIGINTI ANNIS ET SUPRA, TERRAM, etc. — To a viginti annis refert, non ad to qui ascenderunt ex Aegypto, sed ad homines isti. Nam qui, tempore egressus ex Aegypto, necdum attigerant annum vigesimum, sed tempore murmuris eum attigerant, hac sententia continentur et mulctantur, uti dixi cap. xiv, vers. 29.
NOLUERUNT SEQUI ME. — Hebraice, non impleverunt post me, id est, non plene me sunt secuti, ut mihi continuo et constanter obedirent, pergerentque me duce in Chanaan; sed in via restiterunt, aversique sunt a me, volentes iter reflectere in Aegyptum.
Versus 13: Circumduxit per Desertum Quadraginta Annis
13. IRATUSQUE DOMINUS ADVERSUM ISRAEL, CIRCUMDUXIT EUM PER DESERTUM QUADRAGINTA ANNIS. — Hanc circumductionis volubilitatem et instabilitatem significantissime exprimunt Septuaginta, dum vertunt, κατερόμβευσεν αὐτούς, id est, circumvolvit eos ut rhombum, per desertum quadraginta annis, ubi gyrationes Hebraeorum in deserto apte comparant rhombo, ut notat Eugubinus, sive rhombum piscem accipias (hic enim mire se circumvolvit) sive rhombum mulierum trilaterum et transversum, ad quem ipsae glomos, quos neverunt, extricant et expandunt, ut facile a textoribus fila evolvi et contexi possint, quem Belgae vocant den haspel. Tales enim gyros reflexos, et circumvolutiones plurimas fecerunt Hebraei, continuo per 40 annos, uti patet ex tabulis Adrichomii.
Versus 14: Incrementa et Alumni Hominum Peccatorum
14. ET ECCE, INQUIT, VOS SURREXISTIS PRO PATRIBUS VESTRIS, INCREMENTA ET ALUMNI HOMINUM PECCATORUM. — Pro incrementa et alumni, hebraice est תרבורת tarbut, quod ad verbum multitudinem, vel multiplicationem significat, sed metaphorice attribuitur alumnis et discipulis; ita enim hic vertunt Septuaginta, Chaldaeus et Noster: unde et rab, sive rabbi, ab eadem radice deductum, significat magistrum, qui multus, id est magnus, est, suamque doctrinam per discipulos spargit et multiplicat. Sensus ergo est, q. d. Vos filii et discipuli estis hominum impiorum ad augendum peccata, et implendam mensuram patrum vestrorum; vos egregie eorum stirpem impiam, aeque ac scelera propagatis, et accrescere facitis.
Versus 17: In Urbibus Muratis
17. PARVULI NOSTRI, etc. ERUNT IN URBIBUS MURATIS, PROPTER HABITATORUM (puta vicinorum) INSIDIAS. — Erant enim Rubenitae et Gadditae vicini Moabitis, Idumaeis, Chananaeis aliisque hostibus. Itaque non dubium est quin, cum parvulis etiam, viri bellatores ad eorum tutelam remanserint, uti mox clarius patebit.
Versus 20: Coram Domino
20. «Expediti pergite coram Domino» — id est, in praesentia Domini, puta coram arca et columna nubis, quae Dominum continet et repraesentat.
Nota: To esse coram Domino duo significat: primo, Dominum habere inspectorem et testem. Ita sumitur II Reg. III, 38, Psal. LIII, 25, Eccle. II, 26, et alibi. Secundo, «esse coram Domino» est Dominum habere annuentem et faventem: ita enim vertit Noster, Judic. XVIII, 6, et alibi; ita quoque hic sumi potest.
Versus 21: Omnis Vir Bellator Jordanem Transeat
21. «Omnis vir bellator (ex vobis) armatus Jordanem transeat.» — «Omnis,» qui scilicet commode transire potest. Nam non erat tutum parvulos et pecora, reliquamque familiam sine praesidio relinquere, in tanta tot hostium vicinia. Sic alibi saepe omnis capitur pro multus; unde ex Rubenitis, Gadditis et Manassensibus, tantum 40 millia transierunt Jordanem, ad pugnam cum Chananaeis ineundam, ut patet Josue IV, 13, cum tamen universim paulo ante censa essent ex eis centum et decem millia, cap. xxvi, vers. 18, et seq.: reliqua vero 70 millia ad tutelam parvulorum, uxorum et pecorum, in Galaad remanserunt. Itaque jubet hic Moses ut hae tres tribus domi, extra teli jactum non desideant; sed alias ad pugnam comitentur, imo praeant, idque primo, ut aliis desidiae et timoris suspicionem eximant, atque audaciae et fortitudinis exemplum dent. Secundo, ne unus ille Hebraeorum populus, antequam victoria bello, et respublica haereditatis divisione, ac denique religio arcae collocatione, sacrorumque rituum factis initiis, constituta esset, dividatur, scindaturque novella Ecclesia; quod plane futurum erat, si illi (quod timebatur) qui cis Jordanem remanebant, trans Jordanem ad bella, atque ad tabernaculum et sacra aliarum tribuum venire detrectarent, sibique in Galaad proprium tabernaculum, altare et sacra constituerent: unde et altare postea ab eis ibidem, licet alia de causa, erectum, magnam hujus rei suspicionem caeteris injecit, et pene belli intestini occasionem dedit, ut patet Josue cap. XXII, vers. 10 et 12.
Versus 23: Peccatum Vestrum Apprehendet Vos
23. «Sin autem quod dicitis non feceritis, nulli dubium est quin peccetis» (quin peccabitis: ita Septuaginta. Sed Chaldaea et Hebraea habent in praeterito, peccastis, scilicet postquam detrectaveritis pugnam), «et scitote quoniam peccatum» (id est poena peccati) «vestrum apprehendet vos» — noxa enim caput sequitur, et poena culpam individue, uti lictor reum, comitatur.
Versus 26: In Urbibus Galaad
26. PARVULOS NOSTROS, etc. RELINQUEMUS IN URBIBUS GALAAD, — puta in terra Og et Sehon, nobis attributa. Galaad ergo hic, non pro Galaadite, sive terra, quae proprie Galaad dicitur, accipitur; sed largius: complectitur enim totam sortem Gadditarum, Rubenitarum et dimidiae tribus Manasse.
Versus 29-30: Conditio Imposita
29 et 30. «Si transierint filii Gad vobiscum Jordanem,» etc. «Date eis Galaad,» etc. «Sin autem,» etc. «Inter vos habitandi accipiant loca» — q. d. Si fidem datam fefellerint, nolintque vobiscum ad pugnam progredi, compellite eos transire Jordanem, pugnare et habitare vobiscum.
Versus 31: Sicut Locutus Est Dominus
31. SICUT LOCUTUS EST DOMINUS, — scilicet Deus per Mosen: patet ex Hebraeo.
Versus 34: Exstruxerunt Filii Gad
34. IGITUR EXSTRUXERUNT FILII GAD, DIBON, etc. — «Exstruxerunt,» id est restaurarunt; nam ante hae urbes exstiterant, neque potuissent Gadditae tam cito has urbes a fundamentis aedificare: nam paulo post mortem Mosis, quae statim post haec secuta est, ipsi cum aliis tribubus, profecti sunt trans Jordanem in Chanaan; unde et vers. 38, dicuntur ipsi vetera harum urbium nomina vertisse, aliaque eis imposuisse: unde patet has urbes prius exstitisse, ab eisque non fuisse aedificatas, sed restauratas.
Versus 38: Versis Nominibus
38. VERSIS NOMINIBUS. — Hebraei hic, tanquam victores religiosi, suae gentis nomina, Amorrhaeorum urbibus indiderunt, prioribus gentilitiis abolitis, praesertim quia quaedam ex eis, ab idolis, puta a Baal, videntur fuisse desumpta, ut Bamoth-Baal et Baalmeon; quaenam ea fuerint Hebraeorum nomina, Scriptura hic non exprimit, nisi duo, scilicet Havoth-Jair et Nobe, vers. 41 et 42. Caetera enim nomina pleraque eadem inveniuntur, tam ante haec tempora, Num. xxi, vers. 30 et seq., quam postea, Josue XIII, 17 et seq.
Versus 40: Galaad Machir Data
40. DEDIT ERGO MOYSES TERRAM GALAAD MACHIR, FILIO MANASSE. — «Machir,» id est, posteris Machir, seu dimidiae tribui Manasse, prognatae ex Machir; nam Machir filius Manasse, et nepos Joseph, jam pridem erat mortuus. Si enim hucusque vixisset, fuisset ut minimum 210 annorum; quae aetas nulli eo saeculo contigit.
Versus 41: Jair Filius Manasse
41. JAIR AUTEM FILIUS MANASSE, — non proximus, sed remotus. Sic saepe nepotes vocantur filii, ut Lucae I, 5; Matth. I, 1.
Nota primo: Jair ex genere paterno fuit oriundus, non ex tribu Manasse, sed Juda; haec enim est genealogia: Judas genuit Phares, hic Hesron, hic Segub, hic Jair. Sed quia Hesron duxit filiam Machir, filii Manasse, ex eaque genuit Segub, patrem Jair, ut patet I Paral. II, 21, hinc factum est ut Jair Manassenses sit secutus, eo quod ex Manassensis Machir filii celeberrimi filia esset procreatus: et hoc sensu eum hic Scriptura Manassis filium appellat.
Nota secundo: Jair hic fuit vir fortissimus; unde in Galaad cepit Havoth-Jair, id est villas, quas ex nomine suo vocavit Jair, atque hac de causa factum est ut, cum supra vers. 1, soli Rubenitae et Gadditae petierint sortem cis Jordanem, addita tamen eis fuerit dimidia tribus Manasse, utpote quae fortissime in urbibus iis expugnandis operam suam navasset; ita Andreas Masius in Josue XIII, 31. Porro, alius fuit hic Jair, aliaque oppida Jair, a Jair et oppidis ejus, non captis, sed subditis, de quibus post 300 annos fit mentio, Judic. cap. x, vers. 4. Vide hic Abulensem, Quaest. XII.
Versus 42: Nobe Apprehendit Chanath
42. NOBE QUOQUE PERREXIT, ET APPREHENDIT CHANATH. — Nobe hic videtur fuisse ex tribu Manasse, aeque ac Jair de quo praecessit; unde ab eo vocata est urbs Nobe, in qua postea collocatum est tabernaculum. Hinc in Nobe hanc David, fugiens Saulem, venit ad Abimelech pontificem, I Reg. xxi, 1. Ita Abulensis.
Tropologia: Tres Status Ecclesiae
Tropologiam hic rigidam et metuendam affert Abulensis in fine cap. Hae tres tribus, inquit, significant tres status Ecclesiae, scilicet Ruben, Episcopos et praelatos: Ruben enim hebraice idem est, quod filius visionis; unde notat gradum Praelatorum, qui aliorum vitam speculantur. Gad, utpote fortissimus, significat principes. Manasse significat monachos opimos, scilicet eos qui status et vocationis obliviscuntur (hanc enim oblivionem significat Hebraice Manasse). Hi tres citra Jordanem remanent, quia maximus numerus illorum trium statuum, citra terram viventium in coelis promissam, in terra hac morientium remanent: dum stabula jumentorum, id est gloriosa palatia, ut vocent nomina sua in terris suis, atque delectationes pecorum, puta delectationes ex brutis, et cum brutis communes, quaerunt. Hi, si quos interdum trans Jordanem, in terram promissam, id est, in coelum, docendo et monendo ducant, ipsi tamen citra Jordanem ad sua fluxa redeunt, atque ad coelum, ut ibi morentur, nunquam vadunt: hucusque Abulensis. Quae commode accipienda sunt de iis, qui terrae et terrenis, cum Gadditis et Rubenitis, inhiant. De talibus quoque locutus est concionator ille Alberti I Imperatoris, qui videns proceres oscitanter sua verba excipientes, voce intenta: «Quaeritur, ait, salvarine possint Principes.» Et re utrimque agitata, excussoque audientium somno: «Quidni, ait, possint? si modo baptismo suscepto in cunis vagientes moriantur,» uti refert Aeneas Sylvius, lib. III De Gestis Alphonsi. Certum est enim Episcopos, Religiosos et Principes eximios non deesse, qui ad coelestia aspirant, ac virtute et religione suis praestant et praelucent.
Porro S. Gregorius, XXVII Moral. x, haec adaptat fidelibus, qui fidem defendunt, sed suas concupiscentias amant et sequuntur; hi enim extra promissionis terram animalia bruta nutriunt.