Cornelius a Lapide

Numeri XXXI


Index


Synopsis Capitis

Jussu Dei caeduntur Madianitae, scilicet omnes masculi, et omnes feminae corruptae: solae virgines reservantur. Secundo, vers. 19, jubet Deus tam praedam, quam milites, utpote a caede et a morticinis redeuntes, purificari. Tertio, vers. 25, jubet dimidium praedae dividi inter milites, ita tamen ut ipsi ex ea unum animal ex quingentis dent Eleazaro, et sacerdotibus: alterum vero dimidium jubet dividi inter eos, qui in castris remanserant, ita tamen ut ipsi ex eo quinquagesimum animal dent Levitis. Quarto, vers. 48, singuli omne aurum, quod rapuerant, obtulerunt Deo, eo quod nullus Hebraeorum in praelio cecidisset.


Textus Vulgatae: Numeri 31:1-54

1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. 3. Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis; 4. mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel qui mittantur ad bellum. 5. Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam; 6. quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. 7. Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, 8. et reges eorum, Evi et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. 9. Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant, depopulati sunt: 10. tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit. 11. Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus, quam ex jumentis, 12. et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel; reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. 13. Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogae, in occursum eorum extra castra. 14. Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus qui venerant de bello, 15. ait: Cur feminas reservastis? 16. Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? 17. Ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis: et mulieres, quae noverunt viros in coitu, jugulate; 18. puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis; 19. et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. 20. Et de omni praeda sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia praeparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur. 21. Eleazar quoque sacerdos, ad viros exercitus qui pugnaverant, sic locutus est: Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: 22. Aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et plumbum, et stannum, 23. et omne quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur: 24. et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. 25. Dixit quoque Dominus ad Moysen: 26. Tollite summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et princeps vulgi; 27. dividesque ex aequo praedam, inter eos qui pugnaverunt, egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem; 28. et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus, quam ex bobus et asinis et ovibus; 29. et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt. 30. Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. 31. Feceruntque Moyses et Eleazar, sicut praeceperat Dominus. 32. Fuit autem praeda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, 33. boum septuaginta duo millia, 34. asinorum sexaginta millia et mille: 35. animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo millia. 36. Dataque est media pars his qui in praelio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentae; 37. e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sexcentae septuaginta quinque. 38. Et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo, 39. de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus. 40. De animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae. 41. Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, 42. ex media parte filiorum Israel, quam separaverat his qui in praelio fuerant. 43. De media vero parte quae contigerat reliquae multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, 44. et de bobus triginta sex millibus, 45. et de asinis triginta millibus quingentis, 46. et de hominibus sedecim millibus, 47. tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut praeceperat Dominus. 48. Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt: 49. Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra; et ne unus quidem defuit. 50. Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides, et armillas, annulos et dextralia, ac murenulas, ut depreceris pro nobis Dominum. 51. Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos, omne aurum in diversis speciebus, 52. pondo sedecim millia, septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. 53. Unusquisque enim quod in praeda rapuerat, suum erat. 54. Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israel coram Domino.


Versus 2: Ulciscere Filios Israel

2. «Ulciscere filios Israel de Madianitis» — quia ipsi provocarunt Israelitas, prostituendo eis filias suas, ad fornicationem et ad idololatriam Beelphegor, idque ea mente et scopo, ut eos postea, utpote a Deo desertos, invaderent et caederent, uti dixi cap. xxv initio.


Versus 3: Ultio Domini de Madianitis

3. QUI POSSINT ULTIONEM DOMINI EXPETERE DE MADIANITIS. — Ultio haec dicitur Domini, primo, quia fiet a Domino vos adjuvante, et ante vos pugnante, ac prosternente Madianitas: ita Septuaginta. Secundo, ultio Domini erit ea, qua ulciscemini injuriam populo Domini, et per consequens ipsi Domino, a Madianitis illatam. Ita Chaldaeus.


Versus 5-6: Duodecim Millia cum Phinees

5 et 6. «Duodecim millia,» etc., «misit cum Phinees» (quia Phinees animosissime impedivit hoc scelus et scandalum Beelphegor, occidendo Madianitdem, cap. xxv, vers. 7), «vasa quoque sancta, et TUBAS (de quibus cap. x, 2) AD CLANGENDUM TRADIDIT EI.» — «Vasa sancta» erant arca cum tabulis legis, Cherubim et propitiatorio; haec enim secum deferebant Judaei euntes ad bellum, ut scilicet ita quasi Deum, propitiatorio insidentem, secum deveherent, qui castra hostium sua praesentia dissiparet et protereret. Haec ergo cum tubis tradita sunt Phinees sacerdoti, id est curae ejus commissa sunt. Phinees enim profectus est ad hoc bellum, non tam ut dux esset belli, quam ut sacerdos sacris praeesset.

Discant hic duces in castris probos habere sacerdotes, qui pietatem promoveant, Dei offensas et peccata cohibeant. Discant et milites sacra sacrosque, ac Deum revereri: Deus enim est qui dat victoriam. Hodie non raro aliter agitur; hinc clades et lacrymae. Audi Petrum Blesensem, epist. 94: «Olim, ait, se juramento milites obligabant, quod starent pro reipublicae statu, quod in acie non fugerent: sed et hodie tirones enses suos recipiunt de altari, ut profiteantur se filios Ecclesiae. Porro in contrarium res versa est; nam ex quo hodie militari cingulo decorantur, statim insurgunt in Christos Domini, et desaeviunt in patrimonium Christi: spoliant et depraedantur subjectos Christi pauperes, et miserabiliter atque immisericorditer affligunt miseros, ut in doloribus alienis illicitos appetitus, et extraordinarias impleant voluntates.» Addit secundo: «Qui contra inimicos crucis vires suas exerere debuerant, in potibus et ebrietatibus pugnant. Vacant otio, marcent crapula, vitamque degenerem in immunditiis transigentes, nomen et officium militiae dehonestant. Hi laudant in pace praedas, inter arma fugas, inter vina victorias, cum sint in praetoriis leones, in praeliis lepores.» Addit tertio: «Ordo militum nunc est, ordinem non tenere; nam cujus os malorum verborum spurcitia polluitur, qui detestabilius jurat, qui minus Deum timet, ministros Dei vilificat, qui Ecclesiam non veretur: iste hodie in coetu militum fortior et nominatior reputatur.» Isti sunt galeati lepores, qui fortes sunt ad furandum, potandum, constuprandum, abigendum pecora amicorum; sed quibus in acie nulla est vis, nec in victoria decus, nec in fuga flagitium: exercitus lingua quam manu promptior, praedator et sociis, et ipse hostium praeda.

Allegorice, vasa haec et Cherubim sunt angeli sancti, qui cum viris piis et probis certant contra daemones et peccata, eosque animant et adjuvant. Tubae sunt praedicatorum divinorum sermones et cohortationes. Phinees est Christus, qui hujus belli dux est et director. Ita Cyrillus, lib. IV De Adoratione.

Rursum arca continens manna, id est Christum, est B. Virgo, quae victoriam contra homines et daemones largitur. Refert Theophanes, Anastasius et Cedrenus, atque ex iis Baronius anno Christi 625, Heraclium Imperatorem superasse Chosroem regem Persarum ope B. Virginis, qua factum est ut grando mirae magnitudinis Persas contriverit.

Anno Domini 886, Basilius imperator Saracenorum Principem, qui Christum ejusque matrem subsannaverat, invocans B. Virginem bello superavit, ut refert Curopalatus, et ex eo Baronius.

Joannes Zemisca Imperator Graecorum Bulgaros, Rossos, etc., superavit ope B. Virginis, quae misit S. Theodorum martyrem, qui visus est equo albo insidens in prima acie pro Romanis pugnare, et hostium vires infringere; unde Zemisca in ejus honorem templum aedificavit.

Pelagius, princeps Asturum, ope B. Virginis cum paucis Gothos superavit; tela enim hostium in ipsosmet retorta sunt vi divina, ita ut Alchamam eorum dux cum viginti millibus caesus sit. Inde coeperunt Hispani regnum a Gothis occupatum recuperare. Exstat adhuc spelunca in qua cum suis latuit Pelagius, B. Virgini dicata, dictaque S. Maria de Covadunga: ita Tadensis, Rodericus, et ex iis Baronius, anno Christi 718.

Narses Magnus, B. Virginis cliens et cultor, sub Justiniano Imperatore ope Virginis miras et celebres contra Totilam et Gothos obtinuit victorias; solebat enim B. Virgo ei apparere, et quando praelium ineundum esset praecipere: quare ipse in aciem non descendebat, nisi ab ea tempus opportunum cognovisset, uti refert Procopius, Evagrius, et ex iis Baronius, anno Christi 568.

Stephanus Hungarorum rex, iturus contra hostes, supplex opem B. Virginis implorabat, dicens: «Si placet tibi, o Domina mundi, tuae partem haereditatis ab inimicis devastari, et novellam Christianismi plantationem dissipari, ne, quaeso, sinas illud imputari diffidentiae meae, sed potius dispositioni voluntatis tuae. Si quid commisit culpa pastoris, ipse luat: oves, quaeso, insontes ne patiaris affligi.» Uti refert Antonius Bonfinius, lib. I De Rebus Hungar. dec. 2.

Nota est celebris victoria Joannis Austriaci, quam ipse a Turcis retulit ope B. Virginis: unde ejus memoriam quotannis recolunt fideles, vocantque festum S. Mariae de Victoria, quod celebrant sub initium octobris. Contigit illa anno Domini 1571, in mari Corinthiaco.


Versus 7: Omnes Mares Occisi

7. CUMQUE PUGNASSENT CONTRA MADIANITAS, ATQUE VICISSENT, OMNES MARES OCCIDERUNT, — qui scilicet erant in Madian: nam aliquos, audito belli instantis rumore, ex Madian in vicina loca fugisse patet, ex eo quod ipsi restituerint gentem Madian, quae postea Judaeis fuit infesta, maxime tempore Gedeonis. Ita Abulensis.


Versus 8: Quinque Reges et Balaam

8. ET REGES EORUM, EVI, ET RECEM, ET SUR, ET HUR, ET REBE, — hi sunt quinque reges, id est, principes Madian, e quibus Sur pater fuit Madianitidis, quam occidit Phinees, cap. xxv, vers. 18. BALAAM QUOQUE FILIUM BEOR INTERFECERUNT GLADIO. — Hinc patet Balaam a Balac, rege Moab, transisse in Madian, ibique similia contra Hebraeos machinatum esse, atque fecerat in Moab: ideoque jure ab Hebraeis in Madian cum aliis caesum esse.


Versus 13: Egressi Moyses et Eleazar

13. EGRESSI SUNT AUTEM MOYSES ET ELEAZAR, — ad congratulandum victoribus, ex Madian redeuntibus.


Versus 16: Peccatum Phogor

16. QUAE PRAEVARICARI VOS FECERUNT IN DOMINO, SUPER PECCATO PHOGOR. — «Phogor» est Beelphegor, ut dixi cap. xxv, vers. 3.


Versus 17: Cunctos Interficite, Etiam Parvulos

17. ERGO CUNCTOS INTERFICITE, QUIDQUID EST GENERIS MASCULINI, ETIAM IN PARVULIS. — Fuit hoc proprium in isto bello, quod parvuli jussu Dei (qui necis vitaeque omnium est dominus) et Moysis sint occisi. Id factum est, primo, ob criminis a Madianitis contra Hebraeos admissi, enormitatem et detestationem; secundo, ne parvuli, cum adolevissent, parentum suorum necem ulciscerentur.

Nota: Per judicem et potestatem humanam, non possunt occidi parvuli innocentes, propter peccatum parentum; possunt tamen occidi per jus et potestatem Dei, tum quia ipse transcendens in omnia, ac consequenter in vitam omnium habet dominium; tum quia parvuli, omnesque homines, ob peccatum originale, rei sunt mortis: illam ergo Deus eis, vel cito, vel serius, sive hoc modo, sive alio pro libito inferre potest. Ita Abulensis in capite xxiv Deut., Quaest. V.


Versus 17-18: Mulieres et Virgines

17 et 18. ET MULIERES QUAE NOVERUNT VIROS IN COITU, JUGULATE: PUELLAS AUTEM, ET OMNES FEMINAS VIRGINES RESERVATE. — Nota: Madianitides a viris cognitae occidi jubentur, quia per tales decepti fuerant Hebraei fornicando cum illis, rursumque per eas decipi potuissent. Ita Theodorus, Quaest. XLIX. Virgines vero ab hoc crimine fuerant immunes: unde eas reservarunt Hebraei, vel ad hoc, ut eas venderent, vel ut eis quasi ancillis uterentur.

Potuerunt autem virgines a corruptis dignosci primo, per inspectionem matronarum, maxime obstetricum; quae inspectio etiam in lege nova est recepta, ut patet cap. Fraternitatis, extrav. De frigidis. Secundo, per revelationem Dei, corruptas Mosi indicantis et designantis. Addit Abulensis tres alios modos, scilicet per gagatem gemmam: nam qui eam bibit, si non sit virgo, cogitur reddere urinam. Secundo, ex inspectione urinae: haec enim in virginibus clara est et lucida, in corruptis turbida. Tertio, per inspectionem horoscopi et constellationum coeli. Sed hic tertius modus, licet eum non improbet Abulensis hoc loco, alibi tamen eumdem refutat; est enim superstitiosus: duo priores modi obscuri sunt et incerti. De gagate tamen idem affirmat Anselmus Boetius medicus et gemmarius Rodulphi II Imperatoris, lib. II De Gemmis, cap. CLXV: «Virginitatem, ait, prodit non solum suffitu, sed potatu. Nam si pulverem bibat virgo, non urinabit: si corrupta sit, urinam retinere non poterit, multorum testimonio.» Idem asserit Camillus Leonardus Pisaurensis medicus, tract. De Lapidibus, in Gagate.


Versus 19: Purificatio Occisorum

49. QUI OCCIDERIT HOMINEM, VEL OCCISUM TETIGERIT, LUSTRABITUR DIE TERTIO, ET SEPTIMO: — juxta legem de eo qui tangit cadaver, latam Numer. cap. xix, 14.


Versus 20: Purificatio Praedae

20. Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit, sive vas, etc. EXPIABITUR, — scilicet per ignem, si id fieri possit, videlicet si vas aut vestis ignem ferat: sin autem, expiabitur per aquas lustrationis, ex cinere vitulae rufae confectas, de quibus cap. xix, 2 et 12, idque die tertio et septimo, uti explicatur vers. seqq.

Nota: Haec supellex Madianitarum debebat expiari, quia legaliter erat immunda, ex contactu mortuorum, juxta legem Num. xix, 14, et Lev. xi, 32, quia scilicet quaedam ex hisce vasis et rebus erant in tabernaculis morientium; multa etiam ex ipsis contigerant ipsos morientes, sicut vestes mortuorum: quod si quid esset in tanta magnitudine praedae, in quod neutrum horum competeret, quod proinde non esset immundum, id tamen, propter dubium, purificari debebat; de omnibus enim praesumebatur, quod essent immunda, ob tot occisorum sparsa ubique cadavera. Ita Abulensis.


Versus 21: Praeceptum Legis

31. «Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi.» — Hoc praeceptum hucusque scriptum non vidimus. Illud ergo hic, vel alias, viva voce Deus Mosi tradidit. Solebat enim Deus Mosi omnia sua jussa edicere et commendare, ut ipse eadem postea ad sacerdotes, et ad populum referret. Ita Abulensis.


Versus 23: Purificatio per Ignem et Aquam

23. ET OMNE QUOD POTEST TRANSIRE PER FLAMMAS, IGNE PURGABITUR. — Hebraea, Chaldaea et Septuaginta addunt, et aqua lustrationis expiabitur, quasi praeter ignem, debuerit hoc vas aspergi et lustrari aqua cinerali vitulae rufae.


Versus 27: Aequa Divisio Praedae

27. DIVIDESQUE EX AEQUO PRAEDAM, INTER EOS QUI PUGNAVERUNT, etc., ET INTER OMNEM RELIQUAM MULTITUDINEM. — Nota: Non Moses, non Phinees dux belli, potiorem praedae partem sibi usurpant, sed ea tota inter milites dividitur: «Decet enim duces gloriam, milites pecuniam e victoria efferre,» ait Cato. Unde Scipio, cum, capta Carthagine, aliisque urbibus, milites magis quam ullus imperator locupletasset, moriens ex tot victoriis et opibus, non nisi triginta tria argenti, duo auri pondo reliquit, ait Plutarchus.

Nota secundo, quod ait, «divides ex aequo,» intelligendum esse, non ita ut tantum cedat iis, qui in castris manserunt, et longius a belli alea et periculo abfuerunt, quantum militibus, qui suo periculo et labore victoriam pepererunt: sed ita ut tantum habeant omnes qui in castris manserunt, simul sumpti, quantum habent pauci illi qui depugnarunt, ut scilicet medietas una praedae cedat militibus, qui pugnarunt; altera medietas cedat reliquis, qui in castris manserunt. Quare ex hac medietate, singuli in castris remanentes, utpote qui in maximo erant numero, longe minus habuerunt, quam ex sua medietate habuerint milites, qui pugnarunt: hi enim numero erant longe pauciores, ac proinde longe amplius ex sua praedae medietate, singuli participarunt. Porro, ex utraque medietate, quaedam oblata sunt Domino, id est sacerdotibus et Levitis, ut sequitur.

Dices: Lex bellica est ut aequa sit sors eunti ad bellum, et manenti ad sarcinas, ut dicitur I Reg. XXX, 24.

Respondeo: Haec lex posterius a Davide sancita est, ut ibidem dicitur. Secundo, haec lex hic non habet locum; intelligitur enim de iis et eo casu, quo utrique aeque belli aleam et periculum subeunt, ut cum v. g. una pars fortior et numerosior vadit ad praelium, altera debilior et minoris (ut solet) numeri, tuetur sarcinas. Tunc enim tam haec, quam illa periculum adit, et hostis insultum exspectare et sustinere debet. Hic vero soli pauci qui ibant ad praelium, subibant periculum. Nam reliqui omnes in castris manentes, cum maximo essent numero, non timebant hostem tam exiguum, ac consequenter nullum adibant periculum. Ita Abulensis.


Versus 28: Pars Domini

28. SEPARABIS PARTEM DOMINO. — Jubet hic Deus, primo, ut milites ex sua medietate praedae, dent sibi, id est, Eleazaro et sacerdotibus, unam animam, id est, unum animal de quingentis, tam ex hominibus, quam ex bobus, asinis et ovibus. Unde ex hac parte, ex praeda hac cesserunt sacerdotibus oves 675, boves 72, asini 61, virgines 32, ut patet vers. 37.

Secundo, ut Israelitae, qui in castris manserant, ex sua medietate, unum animal de quinquaginta dent Levitis.


Versus 29: Eleazaro ut Primitiae

29. «Dabis eam Eleazaro» — ut scilicet inde partem distribuat Ithamar, et aliis minoribus sacerdotibus. Hi enim non minus quam Levitae praedae participes esse debent; reliquum vero sibi, tanquam pontifici servet. Simile videmus cap. XVIII, vers. 28.

PRIMITIAE, — id est oblatio; hebraice enim est theruma.


Versus 49-50: Ne Unus Quidem Defuit — Oblatio Auri

49 et 50. «Ne unus quidem defuit» (cecidit in pugna): OB HANC CAUSAM OFFERIMUS IN DONARIIS DOMINI SINGULI, QUOD IN PRAEDA AURI POTUIMUS INVENIRE. — Ecce hic singuli totum aurum, aureaque vasa, quae rapuerant, Deo offerunt. Causa sequitur.

50. UT DEPRECERIS. — Haec secundaria et accessoria erat causa oblationis auri; primaria enim erat, ut ostenderent se esse gratos Deo, qui illis hanc victoriam dederat plane incruentam. Ita quaevis gentes victoriam Deo acceptam tulerunt, ideoque hostium manubias, vel arma diis suis dedicarunt.

Aristomenes in ea pugna quam contra Lacones feliciter gessit, partaque victoria cum Delphos venisset, scutum quod in praelio amiserat ibidem reperit, ac rursus eodem in templo dedicavit. Hoc scutum vidisse se scribit Pausanias in Messenicis.

Leocritus Atheniensis, cum Piraeeum oppidum cum suis primus oppugnasset, et simul expugnasset, clypeum suum solemni ritu Jovi Liberatori dedicavit, cum inscriptione nominis et praeclari facinoris. Ita Pausanias, libro I.

Philistini arma Saulis regis a se interfecti, in aede Astaroth suspenderunt, I Reg. xxxi, 10.

Vexilla quae a devictis Cremonensibus Brixiani reportarunt, in cathedrali ipsorum ecclesia in perpetuam rei memoriam suspensa leguntur apud Bergomensem, lib. XII.

Angli calcaria aurata Francorum in Cortracensi praelio caesorum, Cortraci in templo suspenderunt. Ita Aemilianus, lib. IX.

Phocas Imperator, Tarso et Mopsuestia urbibus Agarenorum captis, Constantinopolim reversus portas earum secum duxit, Deoque quasi suae expeditionis primitias tribuens, S. Sophiae templo dedicavit.

Joannes Columna Cardinalis, ab Honorio Pontifice Christiani exercitus et ingentis classis legatus, in Aegypto Heliopolim validissimam urbem expugnavit, et victor ex ancipiti praelio sacratum Romam trophæum detulit, columnam scilicet in qua Christus deligatus et flagris caesus fuit, quam in sanctae Praxedis templo Deo, in spolium pretio omni pretiosius, erexit. Ita P. Jovius in Pompa Columnae.

David gladium Goliath, quo ipsummet capite truncavit, Deo dedicavit, eumque in Dei tabernaculo suspendit, I Reg. xxi, 9.

Denique, Titus Imperator admiratus munitiones Hierosolymae, vidensque eas a se superatas, dixit: «Plane Deo adjuvante pugnavimus,» ait Josephus, lib. VII Belli, cap. xvi; quin et coronari noluit, dicens Deo victoriae hujus coronam deberi. Audi Philostratum, lib. VI De Vita Apollonii: «Finitimae gentes ob victoriam coronare ipsum voluerunt; ille vero se tali honore indignum esse respondit: non enim se talium operum auctorem, sed Deo contra Judaeos iracundiam demonstranti manus suas praebuisse.»


Versus 51: Omne Aurum in Diversis Speciebus

51. OMNE AURUM IN DIVERSIS SPECIEBUS, — id est, omne aurum in diversas vasorum species conflatum. Ita Hebraea, Chaldaea, Septuaginta.


Versus 52: Sedecim Millia Siclorum

52. «Pondo sedecim millia.» — To pondo non est in Hebraeo: ex quo patet, pondo hic non significare libram, sed pondus, scilicet siclorum, q. d. Ex praeda oblata fuerunt in auro ad pondus sedecim millia siclorum, et 750 sicli, hoc est universim auri librae 697, et 22 sicli. Ita Hebraea.


Versus 53: Unusquisque Quod Rapuerat

53. «Unusquisque enim quod in praeda rapuerat, suum erat.» — Intellige de auro, et similibus quae rapi et tegi poterant; nam alia grandiora, ut homines et pecora, in commune collata sunt, et ex aequo divisa, ut dictum est vers. 25.


Versus 54: In Tabernaculum in Monimentum

54. INTULERUNT IN TABERNACULUM CORAM DOMINO, — puta coram arca, Cherubim et propitiatorio.


Duodecim Causae Justi Belli apud Lyranum

Lyranus hic capite duodecim causas recenset, ob quas juste motum fuisse bellum in Scriptura legimus. Prima est, si bellum geratur contra terram in qua Deus blasphematur per idololatriam, ut habetur Deut. XII, 2: «Subvertite omnia loca in quibus coluerunt Gentes, quas possessuri estis, deos suos.» Secunda, si a Dei cultu recedatur, Deut. XIII, 12: «Si audieris in una urbium tuarum dicentes aliquos,» etc. Tertia, si fidelitas temporalis Domini deseratur, ut patet IV Reg. III, de Joram et Josaphat, qui moverunt bellum contra regem Moab. Quarta, si rebellio moveatur; ita David II Reg. xx persecutus est Sebam filium Bochri. Quinta, si malefactor defendatur, ut patet Judic. xx, de bello moto contra Gabaa. Sexta, si injuria publica principi irrogetur, ut patet II Reg. x, de bello David contra regem Ammon, qui fecit radi barbas nuntiorum David in contemptum ejus. Septima, si propria res repetatur, ut patet II Reg. III, de bello David contra Isboseth, ad repetendum regnum quod ei datum erat a Deo. Octava, ut hostis repellatur, ut patet II Reg. viii, de bello David contra Philistæos. Nona, ut hostis insurgens in suis propriis oppugnetur, ut patet Num. xxi, de bello filiorum Israel contra Sehon et contra Og reges Amorrhaeorum. Decima, contra illum, per quem hostis roboratur, ut patet II Reg. viii, de bello David contra Syriam Damasci, eo quod ferebat auxilium Adarezer. Undecima, ut amicus ab hostibus eripiatur, ut patet Gen. xiv, de bello Abraham contra reges, qui captivaverant Lot nepotem suum. Duodecima, si tyrannis a praesidente exerceatur, ut patet lib. I Machabaeorum, de bello Machabaeorum contra Antiochum illustrem. Hactenus Lyranus.