Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Sancit Deus ut pater filiae, maritus uxoris votum irritare possit, si illi contradicat statim, id est primo die, quo illud rescivit, non autem si secundo die contradicat.
Textus Vulgatae: Numeri 30:1-17
1. Narravitque Moyses filiis Israel omnia quae ei Dominus imperarat; 2. et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus. 3. Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit implebit. 4. Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: 5. quidquid pollicita et juravit, opere complebit; 6. sin autem, statim ut audierit, contradixerit pater; et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. 7. Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento; 8. quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat; 9. sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. 10. Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. 11. Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, 12. si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat; 13. sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. 14. Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel caeterarum rerum abstinentiam, affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat; 15. quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, statim ut audivit, tacuit; 16. sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. 17. Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi, inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate est, vel quae manet in parentis domo.
Versus 2: Ad Principes
2. AD PRINCIPES, — et ad totum populum, cujus potior pars erant principes; vel «ad principes,» ut scilicet eadem referrent ad populum quisque suum, seu suae tribus.
ISTE EST SERMO QUEM PRAECEPIT DOMINUS, — circa vota, ut sequitur. Est hic aposiopesis hebraea; Moses enim non enarrat hic suum cum Deo de votis colloquium, sed illud involvit cum hac enarratione sua ad populum, qua exsecutus est praeceptum divinum. E contrario, cap. xxviii et xxix enarravit praecepta Domini, sed siluit se eadem retulisse populo; et tales aposiopeses familiares sunt S. Scripturae et Hebraeis.
Versus 3: Si Quis Virorum Votum Voverit
3. SI QUIS VIRORUM VOTUM DOMINO VOVERIT, AUT SE CONSTRINXERIT JURAMENTO, — si videlicet suam promissionem et votum confirmarit juramento. «Non faciet irritum» — non violabit votum aut juramentum.
Versus 4: Mulier Si Quippiam Voverit
4. MULIER SI QUIPPIAM VOVERIT IN AETATE ADHUC PUELLARI. — Sub puella, intellige et puerum in aetate puerili; utriusque enim par est ratio. Ita Abulensis.
SI COGNOVERIT PATER VOTUM, etc., ET TACUERIT, VOTI REA ERIT, — voto erit obligata. Nota to si cognoverit, quia, antequam pater cognosceret votum, illudque irritaret, tenebatur filia illud implere, si deliberate illud emiserat. Sub patre, etiam tutores intellige; hi enim, patre mortuo, quasi in jus et regimen paternum succedunt.
Nota primo: Si taceret pater, hoc ipso votum filiae confirmabatur, quia consentire videtur is qui tacet in eo quo praejudicatur, vel subtrahitur aliquid suo juri et potestati, uti faciebat hic puella quae per votum hoc patria potestate et libertate ex parte se subtrahebat; silentium tamen hoc patris, non tam ex lege naturae quam ex lege Dei positiva, votum filiae confirmabat, uti plenius dicam vers. ult.
Nota secundo: Votum in quod semel tacite consenserat pater, absolute fiebat ratum, unde non licebat patri illud postea irritare: si tamen puella quae voverat, postea nuberet, licebat marito statim post contractum matrimonium, votum ejus irritare, aeque ac si votum factum fuisset in matrimonio; alioqui enim marito, etiam invito et ignoranti, per haec vota praecedentia, gravia onera potuissent injici, quae ipse amplecti et subire non tenebatur. Ita Abulensis, Quaest. XXXV.
Versus 6: Si Contradixerit Pater
6. SIN AUTEM, STATIM UT AUDIERIT, CONTRADIXERIT. — Hebraice, si, statim ut audierit, irritarit, dissolverit, vel fregerit votum; statim intellige, non eodem instanti, sed moraliter, scilicet eodem die; nam sequenti die contradicere non poterat, ut dicitur vers. 15.
Versus 7: Si Maritum Habuerit
7. SI MARITUM HABUERIT ET VOVERIT. — Judaei per «maritum» intelligunt sponsum cui puella desponsata est, ut distinguatur hic casus a casu vers. 11; ibi enim agit de marito cui puella tradita est, hic vero de eo cui tantum desponsata est et promissa. Verum maritum tam hic, quam vers. 11, accipiendum esse, non sponsum, patet ex Hebraeo, Chaldaeo et Septuaginta, qui habent, si fuerit viro. Haec enim phrasis apud Hebraeos significat nuptam et viro traditam: quare, si quae sit distinctio inter causam hujus versus et vers. 11, dixerim potius hic agi de nupta, quae agit cum marito in domo patris sui, ut doceat hujus voti irritationem ad maritum, non ad patrem (esto in ejus domo degat) spectare; vers. vero 11, agi de nupta quae habitat extra domum patris, in domo mariti, ut ibi exprimitur. Ita S. Augustinus, Quaest. LIX.
Versus 9: Propitius Erit Ei Dominus
9. «Propitius erit ei Dominus.» — Dominus non indignabitur uxori, si non servet votum a marito irritatum.
Versus 11: Voto et Juramento
11. CUM SE VOTO CONSTRINXERIT ET JURAMENTO. — «Et» pro aut hic capitur; in Hebraeo enim est aut.
Versus 14: Vota Jejunii et Abstinentiae
14. SI VOVERIT ET JURAMENTO SE CONSTRINXERIT, UT PER JEJUNIUM, VEL CAETERARUM RERUM ABSTINENTIAM, AFFLIGAT ANIMAM SUAM. — Descendit hic Deus a thesi ad hypothesin, seu ad exemplum usitatissimum, ex quo de reliquis omnibus votis peregrinationis, orationis, eleemosynarum, poenitentiarum, etc., simile judicium sumendum relinquit. Nam de quibuslibet votis hic agi, non autem de votis abstinentiae tantum patet ex vers. 1, 5, 8, 10, 12. S. Augustinus tamen, Quaest. LIX, censet hic tantum agi de votis abstinentiae a cibis, non concubitu. Verum quod dixi verius videtur; verba enim Scripturae versibus jam citatis generalia sunt: unde quaelibet vota comprehendere videntur.
Versus 16: Portabit Ipse Iniquitatem Ejus
16. SIN AUTEM CONTRADIXERIT, POSTQUAM RESCIVIT, PORTABIT IPSE INIQUITATEM EJUS. — Septuaginta pro postquam rescivit, habent, post diem in qua audivit, ut sensus sit, q. d. Maritus debet primo die quo rescit votum uxoris, contradicere, si velit illud irritare: si tamen primo die taceat et differat, itaque tacite consentiat, sed sequenti die consensum revocet et contradicat, uxor a voto excusatur, quia maritus illud irritat; peccat tamen maritus contra legem hanc, consensum suum revocans: unde hujus voti non impleti culpam et poenam portabit ipse, non uxor. Ita S. Augustinus, Quaest. LVI, Abulensis, Rabanus, Lyranus, Oleaster, Cajetanus, probantque ex eo quia, si maritus primo die contradixisset, itaque irritasset uxoris votum, nulla iniquitas fuisset ipsi vel uxori portanda; usus enim fuisset ipse rite jure suo. Ergo cum hic dicatur quod contradicendo portabit iniquitatem ejus, ita ut ipse peccet, non uxor, quae votum cui ille contradicit, non servat: sequitur contradictionem ejus quidem esse validam, votumque uxoris irritare; sed tamen eam perperam ab eo fieri, quia scilicet fit contra legem secundo die, cum primo die fieri debuisset; ideoque dicitur ipse portaturus iniquitatem ejus.
Verum, to post diem non est in Hebraeo, Chaldaeo et Nostro, videturque hoc loco impertinens, imo incidere et enervare aequam et directam antithesin. Nam hoc versu idem plane dicit et sancit Deus, cum eo quod sanxit vers. 5, 8, 12, 15 (tantum enim hoc vers. dat exemplum dictorum, uti dixi vers. praeced.), videlicet uxorem liberam esse a voto abstinentiae, si ei statim eodem die quo illud rescivit, maritus contradicat; sin taceat, statim votum ipsum confirmari, ita ut sequenti die contradicere, votumque irritare non possit. Id enim plane convincit antithesis hujus versus cum praecedenti, hocque fuisse veteris juris in ista lege, versus citati plane significant. Secus est in lege nova; in ea enim probabile est parentem et maritum posse revocare consensum antea datum, itaque irritare votum filiae vel uxoris, in quod semel consensit, licet irritando peccet, si temere id faciat, uti docte docet noster Lessius, tract. De voto, dubit. 13.
Dices: Si maritus irritat votum uxoris, statim eodem die quo illud cognovit, rite facit, utitur enim jure suo: quaenam ergo iniquitas est illi portanda, ut hic dicitur?
Respondeo: Licet maritus utatur jure suo, potest tamen peccare in ipsa irritatione voti, si videlicet sine causa in re pia consensum neget, votumque irritet; praesertim si ex zelotypia, concupiscentia, avaritia aliove vitio, nolit uxorem servare votum levis et brevis alicujus, verbi gratia, abstinentiae, orationis, eleemosynae, etc. Et tunc ipse hujus irritationis culpam, quanta quanta est, portabit.
PORTABIT IPSE INIQUITATEM EJUS. — «Ejus,» scilicet uxoris, patet ex Hebraeo, quia videlicet culpam hujus voti uxoris suae non adimpleti, si quae sit, quae alias in uxorem recidisset, ipse in se transcripsit, dum illud sine causa et inique irritavit. Hujus enim voti uxoris temere irritati, reatum et poenam feret, non uxor, sed maritus irritans.
Haec dicit Deus, ad solatium uxoris, utque scrupulos ei eximat. Solent enim feminae in vota pronae de iis anxiae esse et sollicitae, ut illa adimpleant; nec sibi satisfaciunt, esto a maritis irritentur. Jubet ergo Deus eas esse securas, docetque culpam, si quae sit in hac re, esse mariti, non uxoris.
Versus 17: In Parentis Domo
17. VEL QUAE MANET IN PARENTIS DOMO, — quae necdum est emancipata, aut viro tradita, sed puella est innupta, etiamsi grandaeva. Omnium enim harum vota quaelibet irritare poterat maritus, idque licite si statim eodem die contradiceret.
Hae Leges Sunt Positivae, Non Naturae
Hae leges de votis sunt, non tam naturae quam positivae veteris.
Hinc patet has leges de votis, eorumque irritatione, non esse undequaque legis et juris naturae, uti nonnullis visum fuit; sed ex parte esse positivas, scilicet caeremoniales, vel judiciales legis veteris, quae jam est abolita. Nam lex naturae non dictat patrem posse filiarum puberum et grandaevarum vota omnia, praesertim illa quae patriae potestati non praejudicant, irritare: alioqui enim id etiam in lege nova locum haberet. Hoc autem est falsum. Secundo, lex naturae non dictat, solo silentio parentis, vel mariti, votum filiae vel uxoris plane confirmari. Tertio, lex naturae non jubet ut parens, vel maritus voto statim contradicat, si illud irritare cogitet; potest enim requirere tempus ad deliberandum. Sanxit ergo haec ita Deus in lege veteri, ne populus ille crassus suorum pia vota nimis facile quavis de causa impediret, aut retractaret.