Cornelius a Lapide

Numeri XXIX


Index


Synopsis Capitis

Jubet Deus ut in festo Tubarum offerant vitulum unum, arietem unum, agnos septem. Secundo, vers. 7, eadem jubet offerri in festo Expiationis. Tertio, vers. 12, praescribit victimas in festo Tabernaculorum, per septem dies offerendas.


Textus Vulgatae: Numeri 29:1-39

1. Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis: omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. 2. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem; 3. et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 4. unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: 5. et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi, 6. praeter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis; eisdem caeremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. 7. Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. 8. Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 9. et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 10. decimam decimae per agnos singulos, qui sunt simul agni septem; 11. et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. 12. Quinta decima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis: omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. 13. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim, 14. et in libamentis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim; et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus; 15. et decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim: 16. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. 17. In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim, 18. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: 19. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. 20. Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 21. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis; 22. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. 23. Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 24. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis; 25. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 26. Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 27. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: 28. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus, et libamine. 29. Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 30. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis; 31. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 32. Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 33. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis; 34. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno sacrificioque ejus et libamine. 35. Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, 36. offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 37. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis; 38. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 39. Haec offeretis Domino in solemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.


Versus 1: Dies Clangoris et Tubarum

«Dies clangoris et tubarum est.» — Festum Tubarum celebrabatur die primo mensis septimi; de hoc festo dixi Levit. xxIII, 24.


Versus 3: Per Singulos Vitulos

3. «Per singulos vitulos» — id est per vitulum. Ita Hebraea. Unus enim tantum vitulus quotannis offerebatur in festo Tubarum, scilicet singulis annis singuli vituli; et hoc voluit noster Interpres.


Versus 6: Praeter Holocaustum Calendarum

6. PRAETER HOLOCAUSTUM CALENDARUM. — Festum enim Tubarum incidebat in calendas septimi mensis: unde in eo tam victimae propriae calendis, quam victimae propriae festo Tubarum, immolari debebant, post juge sacrificium agni, ut dixi cap. praecedenti, vers. 10; unde idipsum hic repetitur et inculcatur in festo Expiationis, vers. 11, et in singulis diebus festi Tabernaculorum, ut patet vers. 16, 19, 22, 25, 28, 31, 34, 38.


Versus 7: Decima Dies Mensis Septimi

7. DECIMA QUOQUE DIES MENSIS HUJUS SEPTIMI ERIT VOBIS SANCTA. — Illa enim erat festum Expiationis, de quo Levit. xxIII, 27.


Versus 11: Absque His Quae Offerri Solent

11. ABSQUE HIS QUAE OFFERRI PRO DELICTO SOLENT IN EXPIATIONEM. — Nam in die hoc expiationis expiabatur sacerdos, populus et tabernaculum per illationem sanguinis in Sanctum sanctorum; ad hoc autem faciendum adhibebatur et immolabatur vitulus pro peccato, et aries in holocaustum. Rursum arietes duo, quorum alter erat emissarius, alter fiebat holocaustum, de quibus Levit. xvi. Illa ergo sacrificia praemittebantur ad expiationem, qua facta, ad honorem festi immolabantur holocausta hic praescripta, scilicet vitulus unus, aries unus, agni septem.

ET HOLOCAUSTUM SEMPITERNUM, — id est juge sacrificium.

«Cum sacrificio» — id est mincha, quod addi solet jugi sacrificio.


Versus 12: Quinta Decima Die — Festum Tabernaculorum

12. QUINTA DECIMA VERO DIE MENSIS SEPTIMI, QUAE VOBIS SANCTA ERIT. — Erat enim tunc festum Tabernaculorum, quod per septem, imo per octo dies celebrabatur, de quo Levit. xxIII, 34. Unde hic praescribuntur victimae singulis ejus diebus offerendae, eaeque pene eaedem quolibet die, scilicet arietes duo, et agni quatuordecim, nisi quod primo die vituli tredecim, secundo vero duodecim, tertio undecim, et ita consequenter diminuendo semper offerebantur; die vero octavo, qui erat coetus, sive collectae, tantum offerebant vitulum unum, arietem unum, agnos septem, ut patet vers. 35.


Versus 13: Decimam Decimae

43. «Decimam decimae.» — Unam decimam ephi, quod est decima cori, ut dixi cap. praecedenti, vers. 13.


Versus 35: Die Octavo, Qui Est Celeberrimus

35. «Die octavo, qui est celeberrimus.» — Erat enim tunc festum Coetus et Collectae, ut dixi vers. 22; de quo plura dixi Levit. xxIII, 36.


Versus 39: Haec Offeretis

39. «Haec offeretis Domino in solemnitatibus vestris, praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis» — q. d. Has victimas jam dictas in festis praecipio, praeter ea quae ex voto vel sponte offeretis in holocaustum, in sacrificium, id est in mincha, in libamen et in hostias pacificas. Ubi nota: Libamen nunquam per se solum offerebatur, sed semper cum sacrificio; unde quando liberum et spontaneum erat sacrificium, liberum et spontaneum censebatur esse libamen.