Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Præscribit Deus statas victimas in festis offerendas: primo, ut quotidie agnus unus mane, et alter vespere immoletur; erat hoc juge sacrificium. Secundo, vers. 9, ut in sabbato duo agni mane immolentur. Tertio, vers. 11, ut in neomenia, in holocaustum immolentur vituli duo, aries unus, et agni septem; pro peccato vero hircus unus. Easdem victimas jubet offerri in festo Paschatis, vers. 16, et in festo Pentecostes vers. 26.
Nota: Hoc capite et sequenti, passim per sacrificium, intelligitur farreum, puta mincha; incensum vero vocatur, non thymiama, sed victima incensa et cremata Deo: holocaustum denique sempiternum vocatur juge sacrificium agni.
Textus Vulgatae: Numeri 28:1-31
1. Dixit quoque Dominus ad Moysen: 2. Præcipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam, et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. 3. Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: Agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: 4. unum offeretis mane, et alterum ad vesperam: 5. decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. 6. Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domino. 7. Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. 8. Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem odoris suavissimi Domino. 9. Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba, 10. quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. 11. In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, 12. et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes: 13. et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. 14. Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. 15. Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. 16. Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, 17. et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis. 18. Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. 19. Offeretisque incensum, holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 20. et sacrificia singulorum, ex simila quæ conspersa sit oleo: tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, 21. et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos: 22. et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, 23. præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. 24. Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. 25. Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo. 26. Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. 27. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: 28. atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, 29. per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem: hircum quoque, 30. qui mactatur pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba ejus, 31. immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
Versus 1: Dixit Quoque Dominus ad Moysen
1. Dixit quoque Dominus ad Moysen. — Non constat quando et ubi hæc dixerit Deus: verisimile tamen est hic servari ordinem temporis et narrationis (nihil enim obstat eum servari ac proinde hæc dicta esse Mosi, paulo ante mortem ejus anno 40 exitus ex Ægypto, in ultima mansione). Ita Abulensis.
Versus 2: Oblationem Meam et Panes Offerte
2. Oblationem meam, et panes, et incensum odoris suavissimi offerte. — Per oblationem, panes et incensum, intelligit non panes propositionis, nec thymiama, sed tantum victimas Deo oblatas et incensas. Hæ enim sunt panis, id est cibus Dei; id patet ex Hebræo, qui sic habet, oblationem meam (scilicet) panem meum (id est, victimas meas) per ignitiones meas (quibus scilicet, hæ victimæ per ignem Deo igniuntur et cremantur) in odorem suavitatis offerte.
Versus 3: Agnos Anniculos Immaculatos Duos Quotidie
3. Agnos anniculos immaculatos duos quotidie. — Describitur hic sacrificium quotidie bis, scilicet semel mane, secundo vespere offerendum, quod proinde juge dicebatur. Victima offerenda erat, non vitulus, nec hædus (qui in paschate offerri poterat), sed agnus. Hunc enim tantum significat Hebraice kebes.
Nota primo: Agnus hic debebat totus Deo, quasi summo omnium Domino, cremari, fierique holocaustum. Secundo, unus cremabatur mane, alter vespere, ut tam in initio, quam in fine diei, Deum hac latria colerent, cum eoque sicut orsi erant, ita et finirent diem. Quis ergo Christianus negligat orationem matutinam et vespertinam, qua Deo vespere pro beneficiis diurnis, mane pro nocturnis gratias agat, eique se suaque omnia commendet? Tertio, agnus debebat esse anniculus, id est, annum non excedere: unde putat Abulensis anniculum, sive unius anni dici, etiamsi tantum esset 8 dierum; nam post octo dies Deo sacrificari poterant agni, hædi et vituli, ut patet Exodi xxii, 30. Quarto, debebat esse immaculatus, id est integer, et sine vitio corporis; poterat tamen esse albus, niger et habere maculas albas, vel nigras. Quinto, cuilibet agno loco libaminis addi debebat decima pars, sive assaron similæ conspersæ oleo, quod habebat mensuram quartæ partis hin; etiam quarta pars hin vini, quod pariter libandum, id est effundendum, erat super agnum et similam, cum lisque cremandum: intellige hæc de parte vini et de pugillo farinæ seu mincha. Hic enim solus cremabatur cum agno; reliquum vero similæ et vini cedebat sacerdoti offerenti, uti dixi cap. xv, vers. 5, et docet hic Abulensis. Assaron similæ sunt circiter quatuor libræ; quarta pars hin sunt tres scyphi tredecim unciarum aquæ vel vini.
Versus 6: Holocaustum Juge Oblatum in Monte Sinai
6. Holocaustum juge est, quod obtulistis in monte Sinai. — Hinc satis colligitur Hebræos in deserto non obtulisse hos agnos, nec sacrificasse post discessum e Sina per annos 38; in Sinai autem oblatum esse juge sacrificium patet Levit. ix, 17; Exodi xxix, 38. In Sina enim institutum est sacerdotium et sacrificia, ibique Aaron et filii ejus suas primitias sacrificando celebrarunt.
Incensi. — Hebraice ignitionis, id est, sacrificii igniti, et cremati Deo. Vide dicta vers. 2.
Versus 9: Die Sabbati
9. Die autem sabbati offeretis duos agnos. — Hæ sunt victimæ pro festo sabbati, scilicet duo agni. Mane ergo sabbati tres agni immolabantur, scilicet unus pro jugi sacrificio, duo pro sabbato; patet ex Hebræo, uti mox ostendam.
Et duas decimas similæ oleo conspersæ, in sacrificio, — ad sacrificium, puta ad mincha; hoc enim passim in Levitico significat «sacrificium,» scilicet ut sit farreum, non carneum.
Versus 9-10: Libamenta Sabbati et Sacrificium Juge
9 et 10. Et liba (libamina similæ, olei et vini) quæ rite funduntur per singula sabbata, in holocaustum sempiternum. — Hebraice et Chaldaice est: Holocaustum sabbati in sabbato suo, id est, quolibet sabbato offerentur agni duo, jam dicti, præter holocaustum juge, et libamen ejus. Itaque quod Noster vertit, et liba, etc., eodem modo intelligendum est, q. d. Præter sacrificium sabbati, offeretis et liba, id est libamina, quæ rite funduntur juxta legem per singula sabbata, id est, per singulos dies (hos enim sæpe significat sabbatum), in, vel ad, holocaustum juge et sempiternum. Ita Abulensis. Unde patet, in sabbato, uti et in aliis festis, servatum fuisse juge sacrificium diurnum; sed præter hoc proprium festi sabbati fuisse, ut ob sabbatum, immolarentur alii duo agni, qui mane, uti et cæteræ victimæ, post oblationem jugis sacrificii, simul immolabantur. Ita Abulensis.
Pari modo, si duo festa in unum diem coinciderent, fiebant eo die sacrificia propria singulorum festorum, atque insuper sacrificium juge, quod primum erat, cæteraque præibat. Sic festum Tubarum incidebat semper in neomeniam, puta in calendas mensis septimi, fierique poterat ut hic primus dies esset sabbatum, et tunc victimæ tam sabbati, quam Tubarum et neomeniæ, post juge sacrificium offerri debebant. Sic pascha et pentecoste incidere poterant in sabbatum, non tamen in calendas, quia pascha nunquam in primum, sed semper in 14 diem mensis primi; pentecoste vero semper in sextum diem mensis tertii incidebat.
Versus 11: In Calendis
11. In calendis autem offeretis holocaustum. — Calendæ erant prima dies mensis, quæ et neomenia sive novilunium dicitur, eo quod Hebræi menses suos computarent secundum cursum lunæ, videlicet ab uno novilunio ad aliud, ita ut prima dies mensis semper incideret in novilunium. Hæc prima dies mensis proprie non erat festum, quia in illa non cessabatur ab opere servili ex præcepto Dei; licet forte ex devotione multi ab opere cessarent, quod innuit S. Augustinus, cum ait: «Melius facerent Judææ mulieres, si in neomeniis nerent, quam in iis impudice saltarent.» Unde Levit. xxiii, inter festa non numerantur neomeniæ. Erat tamen ipsa clangore tubarum et sacrificiis solemnis, ut patet ex hoc loco, et ex Num. x, 10, et ex Psal. lxxx, vers. 4: «Buccinate, inquit, in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ.»
De Calendario Hebraico et Neomenia
Porro novilunium et prima dies mensis, licet in eamdem inciderent, tamen non semper incidebant in eamdem horam; nam cum ab uno novilunio ad alterum interfluant 29 dies et 12 horæ, dies vero quælibet habet 24 horas, hinc factum est ut mensis Hebræorum alternis vicibus haberet, nunc 29, nunc 30 dies, junctis videlicet 12 horis excrescentibus utriusque mensis, puta præsentis et præteriti, ad conflandum trigesimum diem.
Quare si ponamus, v. g. primo mense, qui 29 est dierum, eadem hora incipere novilunium, et primam diem mensis, necesse est, sequenti mense, qui 30 habet dies, novilunium, non prima primæ diei hora, sed post 12 horas, puta vespere ejusdem diei, incipere. Duodecim enim horæ ex præcedenti novilunio et mense, in sequentem mensem, ejusque primum diem rejectæ sunt post quas incipit novilunium sequens.
Hinc patet nullos Hebræorum menses intercalares fuisse 22 et 23 dierum, uti Sigonius et aliqui alii voluerunt; sed omnes aut 29 aut 30 dierum fuisse: nam alioqui calendæ fuissent celebratæ alia die, quam novilunii, et prima dies mensis non incidisset in novilunium; quod ex dictis patet esse falsum.
Unde Judæi etiamnum, instante novilunio, turriculas in synagogis conscendunt, et diligenter observant lunæ ortum, ac ea exorta, statim tubæ sonitu neomeniam denuntiant. Similiter menses suos per lunationes descripserunt prisci Romani, ante reformationem anni per menses solares, uti docent Macrobius, lib. I Saturnalium.
Hinc patet secundo, annum Hebræorum aliquando incepisse ante æquinoctium vernum, aliquando post illud; nam intercalatio quæ alternis annis, vel tertio quoque anno fiebat, faciebat ut sequentis anni primus mensis incideret post æquinoctium; cujus ratio erat, quod mensis intercalaris erat ultimus anni, ideoque non primus, sed decimus tertius, qui proinde vicinior erat æquinoctio, quam primus mensis anni sequentis; ac proinde primus mensis anni sequentis, æquinoctium non præcedere, sed sequi debebat, uti docet Abulensis in Levit. xxiii.
Patet tertio, menses Hebræorum non respondisse ex æquo Romanis mensibus solaribus. Sic enim et tunc videmus novilunium sæpe non concurrere cum primo die mensis, sed multo post agi, ideoque lunationem unam, unumque mensem lunarem, partim in unum mensem solarem, partim in alterum sequentem incidere.
Cur Deus Neomeniam Instituerit
Quæres, quæ fuerint causæ cur Deus instituerit neomeniam? Respondeo: Prima fuit, ad recolendum beneficium gubernationis divinæ; sicut enim sabbato celebrabant Hebræi memoriam creationis, ita neomenia gubernationis divinæ. Hæc enim apposite significatur novilunio; nam luna inferioribus hisce corporibus dominatur, eaque maxime in novilunio immutare solet. Ita Lyranus hic, et S. Thomas, I II, Quæst. cii, art. 4, ad 10. Neomeniam ergo celebrando, Judæi agebant gratias Deo de beneficio gubernationis, eoque omni, sed maxime de eo, quod Deus præstat nobis per influxum solis, lunæ et aliorum corporum cœlestium.
Hac de causa Gentiles Romani «annum Jovi, id est soli, menses Junoni, id est lunæ, consecrarunt. Sol enim efficit annum, luna menses. Porro luna dicta est Juno a juvenescendo, et Lucina quasi lucida; putantque eam in partubus auxilium ferre mulieribus, unde illud: Per, cæruleum astrorum polum, Partus celerantemque lunam. Facillime enim mulieres sub plenilunio videntur prolem eniti,» inquit Plutarchus in Quæst. Roman.
Rursum, Gentiles ut gubernationem divinam profiterentur, docebant duodecim deos duodecim mensibus præsidere. Siquidem januarii tutelam credebatur habere Juno, februarii Neptunus, martii Minerva, aprilis Venus, maii Apollo, junii Mercurius, julii Jupiter, augusti Ceres, septembris Vulcanus, octobris Mars, novembris Diana, decembris Vesta, uti docet Giraldus, Syntagmate 1.
Secunda, ut Hebræi primitias, tam temporis et mensium, quam frugum Deo dependerent: hinc in neomenia offerebant in holocaustum vitulos duos, arietem unum, agnos septem, cum suis libamentis, ut hoc versu dicitur; item hircum unum pro peccato, ut dicitur vers. 15.
Tertia, ut a Deo per sacrificia et preces, decursum totius mensis faustum et salutarem, ipso ejus initio peterent et impetrarent.
Quarta, ad legem Dei, et ea quæ illo mense agenda erant, in tabernaculo audiendum. Hac de causa et apud Romanos in calendis populus confluebat in urbem, ut quisque disceret et intelligeret quid, eo mense, in divinis humanisque rebus faciendum incumberet; unde pontifex calata, id est, vocata in capitolium plebe, quot ad Nonas dies superessent, repetita voce calo significabat, indeque calendis nomen est inditum, de quo fuse Macrobius, lib. I Saturnalium. Atque a calendis calendaria sunt dicta, scilicet diaria, in quibus calendæ singulorum mensium cum cæteris diebus erant descriptæ.
Hæc commode applices primæ Dominicæ mensis, qua Christiani religiosiores solent spiritum innovare, confiteri, communicare, Deo pro beneficiis mense elapso acceptis gratias agere, eique auspicia mensis ineuntis, totumque mensem offerre, atque omnia prospera in eo petere, quam ad rem iis in Ecclesiis nostris plenariæ Indulgentiæ a summis Pontificibus concessæ sunt; nec enim decet Christianos in hac pietate et gratitudine cedere Judæis.
Versus 13: Decimam Decimæ Similæ ex Oleo
13. Et decimam decimæ similæ ex oleo. — Decima decimæ erat una decima. Nam sicut pro vitulo tres decimas, pro ariete duas, ita pro agno unam decimam similæ in libamen offerebant, ut patet cap. xv, vers. 5. Illa ergo una decima, hic et vers. 21, vocatur decima decimæ, id est, decima pars ephi, quod erat decima pars cori; corus enim continebat 10 ephi; ephi autem continebat 10 decimas sive assarones. Assaron ergo, sive decima, erat decima pars decimæ, id est ephi, sed centesima pars cori (decies enim decem sunt centum). Pro decima decimæ, hebraice est assaron assaron; quod cum Chaldæo sic quoque verti posset, et singulas decimas per agnos singulos: geminatio enim hebræa distribuit, idemque valet quod, per singulos.
Versus 15: Hircus Pro Peccato
15. Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis, in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. — Hucusque descripsit holocausta in calendis sive in neomenia immolanda; nunc describit victimam pro peccato in calendis immolandam: ea erat hircus.
Talmudici fabulantur hunc hircum singulis calendis immolatum fuisse pro peccato, non populi, sed Dei, quod ipse, inquiunt, commisit, cum imminuit lucem lunæ, et fecit eam deficere, cum antea luna æquale lumen cum sole haberet, idque, quia luna dixerat Deo unum regem non debere habere duas coronas — cupiens ut soli Deus lumen detraheret, itaque ipsa solem suo splendore vinceret. Sed hæc tam stolida sunt et stulta, quam blasphema.
Dico ergo hunc hircum fuisse oblatum pro peccato totius populi, indeterminate et in genere toto anno, sed maxime præcedente mense elapso, commissis.
Quæres, quomodo hic hircus pro peccato vocatur holocaustum sempiternum? Rursum, quomodo habebat libamenta? Responderi posset hircum hunc vocari holocaustum sempiternum, per catachresin, quia scilicet semper stato tempore, puta in calendis, adeps hirci debebat cremari Deo; caro enim reliqua cedebat sacerdoti, juxta legem Levit. vi, 25. Simili modo adeps hostiæ pacificæ dicitur cremari in holocaustum, cap. iii, 5.
Rursum, per «libamenta» hic intelligi posset sal; nam mincha, id est simila, vinum et oleum, non libabantur in victimis pro peccato, ut dictum est cap. xv, 3; nec thus cum eis adolebatur, ut patet Levit. v, 12.
Verum hæc videntur arcta et contorta. Unde dico sensum hujus loci eruendum esse ex Hebræo, quem clare et plane sic vertunt Chaldæa, Septuaginta, Vatablus et alii, hircum, pro peccato offeretis, ultra holocaustum juge, cum libamentis ejus, q. d. In calendis offeretis hircum pro peccato, ultra et post juge sacrificium. Nam holocaustum juge, nec in calendis, nec alias unquam, esto plurimæ aliæ offerrentur victimæ, intermitti poterat, illudque sua habebat libamina similæ, olei et vini. Id ita esse secundo patet ex eo, quod simili prorsus modo dixit, vers. 10, in sabbato offerendos esse duos agnos ultra sacrificium juge, uti patet ex Hebræo; ibi enim eadem verba sunt quæ hic. Simili etiam modo, vers. 23, dicit in paschate offerendas esse victimas paschales, «præter holocaustum matutinum,» uti vertit noster Interpres, idemque repetit in singulis aliis festis, vers. ult., et cap. seq. vers. 6, 11, 16, 22, 25, 28, 32, 34, 38; non est ergo dubium quin idem de calendis dicere voluerit. Quare nostra versio hoc loco, simili modo juxta Hebræum, Chaldæum et Septuaginta exponenda est, ut to in holocaustum idem sit quod ad holocaustum, cum holocausto, ultra holocaustum; sic vulgo dicimus: Rex dedit vestes aureas filiæ suæ in dotem, id est ad dotem, id est ultra dotem, cum dote; nec enim vestes in dotem ipsam dari solent, et præpositio in sæpe sumitur pro ad, cum, etc. Forte etiam pro in holocaustum, legendum est insuper holocaustum, uti vult Abulensis, qui censet textum Latinum hic esse corruptum, vel mutilum vitio librariorum.
Versus 16: Phase Domini
16. Phase Domini erit, — festum paschæ erit.
Versus 19: Oblationes Paschales
19. Offeretisque incensum holocaustum Domino. — Pro incensum hebraice est ignitionem, id est victimam quæ igne cremetur, fiatque holocaustum. Ex hoc versu patet, in festo paschæ, oblatos fuisse in holocaustum duos vitulos, arietem unum, agnos septem cum suis libamentis, atque hircum unum pro peccato.
Versus 22-23: Expiatio Præter Holocaustum Matutinum
22 et 23. Ut expietur (ut fiat expiatio) pro vobis, præter holocaustum matutinum. — Intellige et vespertinum, sed illud non exprimitur, quia de eo non erat causa dubitandi, uti de matutino; hoc enim videri poterat omitti posse, quando mane eodem tam multa alia sacrificia immolabantur: unde Deus expresse jubet illud non omitti.
Versus 24: In Fomitem Ignis
24. In fomitem ignis. — Hebraice, ad panem, vel cibum ignis, id est ad nutrimentum ignis.
Versus 26: Dies Primitivorum
26. Dies etiam primitivorum (in qua offerebant primas fruges maturas, id est panes ex primis frugibus, puta dies pentecostes, quæ celebratur expletis septem hebdomadibus, numeratis a secundo die azymorum) venerabilis et sancta erit.
Versus 27: Oblationes Pentecostes
27. Offeretisque holocaustum. — Eædem victimæ jubentur hic offerri in festo Pentecostes, quæ jussæ sunt offerri in paschate, vers. 19. Nota has victimas esse alias ab iis de quibus Levit. xxiii, 18, ut ibi dixi.