Cornelius a Lapide

Numeri XXVII


Index


Synopsis Capitis

Propter filias Salphaad, Deus fert legem, ut, deficiente prole mascula, filiæ parentibus succedant in hæreditatem. Secundo, vers. 12, jubetur Moses ex monte Abarim contemplari Chanaan, atque sibi in ducatu populi substituere Josue.


Textus Vulgatae: Numeri 27:1-23

1. Accesserunt autem filiæ Salphaad filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum ista sunt nomina: Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. 2. Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi, ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt: 3. Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. 4. Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. 5. Qui dixit ad eum: 6. Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant. 7. Ad filios autem Israel loqueris hæc: 8. Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas. 9. Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10. Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. 11. Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi. 12. Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. 13. Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron. 14. Quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. 15. Cui respondit Moyses: 16. Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc, 17. et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. 18. Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est Spiritus, et pone manum tuam super eum. 19. Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: 20. et dabis ei præcepta, cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. 21. Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, et cetera multitudo. 22. Fecit Moyses ut præceperat Dominus. Cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote, et omni frequentia populi. 23. Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.


Versus 1-2: Filiæ Salphaad

1 et 2. Accesserunt autem filiæ Salphaad, etc., steteruntque coram Moyse, et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi, ad ostium tabernaculi. — Quia juxta ostium tabernaculi erat tentorium Mosis, atque ad illud, vel certe ad vicinum atrium tabernaculi, conveniebant seniores populi, convocati a Mose ad concilium.


Versus 3: Date Nobis Possessionem

2 et 3. Atque dixerunt: Pater noster, etc., in peccato suo mortuus est, — scilicet ob peccatum murmuris, tempore exploratorum, quod peccatum fuit commune totius populi. Omnes enim a vigesimo anno et supra, ob hoc peccatum mortui sunt in deserto.

3. Hic non habuit mares filios; cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter cognatos patris nostri, — q. d. Date nobis filiabus hæreditatem in Chanaan, pro patre nostro mortuo sine mascula prole, ut per hæreditatem hanc nostram maneat nomen et familia patris nostri in Israel: sic enim filii nostri, saltem aliqui, ab hac hæreditate Salphaad, denominabuntur posteri vel familia Salphaad; aliqui enim filii nostri sequentur nomen et hæreditatem sui patris, alii vero sequentur nomen et hæreditatem suæ matris, sive avi materni, puta nostram, et patris nostri (hæreditas enim inter Hebræos erat immobilis et perpetua, ac consequenter et familia cujus ipsa erat, et a qua denominabatur, erat perpetua). Alioqui enim, si nulla detur nobis hæreditas, filii nostri, non patris nostri, sed mariti cui nubemus, uti hæreditatem, ita et nomen sortientur; itaque nomen et familia patris nostri interibit. Ita Abulensis.


De Lege Haereditatis Hebraica

Ex hoc loco colligitur quod apud Hebræos, si proles aliqua esset mascula, illa omnium erat heres, ita ut filiæ nullam hæreditatis partem adire possent: ratio erat, quia per masculos, non per feminas, nominantur, distinguuntur et conservantur familiæ. Fuit autem per Dei providentiam in veteri Testamento tanta cura conservationis et distinctionis familiarum, tum propter jura primogenituræ, et propter certitudines omnium familiarum, secundum successiones hæreditatum: ut scilicet certo constaret, una familia emoriente, quænam illi sanguine esset proxima, ut in hæreditatem ejus succederet; tum ut liquido constaret Christum ex Judæis, et ex Juda natum esse, uti Deus promiserat Jacobo, Genes. xlix, 10. Atque hæc una inter alias causa fuit, cur voluerit Deus beatam Virginem nubere Josepho, ut scilicet Judæis, qui putabant omnino eam ex Josepho concepisse et genuisse Christum, probari posset Christum descendere ex Davide et Juda. Nam ex eis descendere Joseph, sciebant omnes Judæi.


Versus 4: Retulitque Moyses Causam Earum ad Dominum

4. Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini, — q. d. Moses super hac quæstione consuluit Dominum, ad ostium tabernaculi (ibi enim Deus per columnam nubis loquebatur), vel ad propitiatorium in Sancto sanctorum.


Versus 5-6: Justam Rem Postulant Filiæ

5 et 6. Qui (Dominus) dixit ad eum (Mosen): Justam rem postulant filiæ Salphaad; da eis (jube eis dari in Chanaan. Nec enim Moses ingressus est Chanaan, ac consequenter nulli in ea hæreditatem actu et reipsa dare potuit) possessionem inter cognatos patris sui. — Adierunt ergo hæ filiæ possessionem, non jure suo, sed paterno: unde dicuntur patri succedere in hæreditate, scilicet illa, quam habuisset pater in Chanaan, si vixisset eamque ingressus fuisset; quia feminæ Hebræ nullum habebant jus ad hæreditates, nisi unico hoc casu, si videlicet pater earum defunctus esset sine prole mascula, ideoque nomen ejus periturum: tunc enim filiæ patri succedebant, aliisque agnatis omnibus præferebantur (uti decernit Deus vers. seq.), sed ita ut unam duntaxat haberent sortem patris sui, quæ inter omnes filias patris æqualiter dividebatur, cum masculi filii singuli, a 20 anno et supra, suo jure singulas in Chanaan possessiones adirent et dividerent.


Versus 11: Dabitur Hæreditas Proximis

11. Dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt, — masculi scilicet. Loquitur enim lex de successione, quæ fit ex parte patris. Nam si quis matri et avo materno in hæreditate successisset et moreretur sine liberis, succedebant ei cognati matris, non patris, quia bona hæc erant familiæ matris, vel avi materni (non autem patris); unde in ea manere debebant, nec poterant transferri ad aliam, puta patris, familiam, uti docet Abulensis, Quæst. xxxiii, idque ne familiarum et tribuum fieret permixtio et confusio. Ad hoc enim jussit Deus hæreditates ex una familia vel tribu in aliam non transferri, ut ex hæreditate certo constaret cujus familiæ vel tribus quisque esset.


Versus 12: Ascende in Montem Abarim

12. Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, — tum ut ex eo videas terram promissam; tum ut in eo moriaris: patet ex seq. Mons hic Abarim, saltem secundum diversas partes et juga, varia habet nomina. Nam vocatur Phasga, Phogor, excelsa Baal, Nebo; in Nebo enim dicitur mortuus esse Moses, Deuteron. ult. vers. 4. Voluit Deus Mosen mori in monte, non in castris, ne Hebræi proni ad idola, ejus corpus quasi numen colerent.

Contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel, — ut saltem aliqua voluptate fruaris in visione terræ, quam tantopere ingredi petiisti et optasti, ut patet Deut. iii, 24 et 25. Nam ex eo loco patet Mosen ardentissime orasse Deum pro ingressu in terram promissam; sed Deo id abnuente, et indicente ei silentium, petiit sibi designari successorem, ut ex hoc cap. vers. 16 patet.


Versus 13: Ibis ad Populum Tuum

13. Ibis et tu ad populum tuum, — morieris, o Moses, in Moab, et ibis ad limbum patrum, sive ad sinum Abrahæ.


Versus 16-17: Provideat Dominus Hominem

16 et 17. Provideat Dominus Deus spirituum (q. d. Tu qui es Deus spirituum, id est qui solus spiritus et animas creas — hinc enim Apostolus, Hebr. cap. xii, 9, Deum vocat patrem spirituum; parentes vero, patres carnis — quique nosti omnium hominum spiritus et corda, ac consequenter optime nosti quis sit aptissimus tantæ moli, ut videlicet mihi in gubernatione talis et tanti populi succedat, provide et signa) hominem, qui sit super multitudinem hanc, et possit exire, et intrare ante eos, — id est possit esse dux et ductor eorum in omni opere, tam bellico, quam civili. Hoc enim hebraice significat hæc metaphora, sumpta a pastoribus educentibus gregem; hi enim ante eum exeunt et intrant, itaque eum pascunt et regunt.


Versus 18: Tolle Josue Filium Nun

18. Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus Dei. — «Spiritus Dei,» id est prudentia, pietas, fortitudo et cæteræ virtutes tali principi necessariæ.

Et pone manum tuam super eum, — ut hac cæremonia Josue instituatur tuus successor, et dux populi, et consequenter a me majori spiritu et gratia ad id munus opportuna donetur, uti dicitur Deut. ult. vers. 9. De hac cæremonia dixi I Timoth. iv, 14.


Versus 20: Dabis Ei Præcepta

20. Dabis ei præcepta, — de modo regendi populum, maxime ut eum in vera unius Dei religione ac lege conservet et promoveat.


Partem Gloriæ Tuæ

Et partem gloriæ tuæ, — q. d. Communica, o Moses, cum Josue cornua, id est splendorem et radios vultus tui, uti sol facit lunæ, inquit Rabbi Moses. Unde Chaldæus vertit: Dabitque de splendore tuo super eo. Hinc et Hebræi passim Mosen comparant soli, Josue lunæ, quæ a sole lumen accipit; sed nusquam Scriptura aut veteres hos radios dant Josue; nec eos Josue afflare poterat Moses. Ita Abulensis qui pluribus idipsum confutat.

Alii per gloriam accipiunt mansuetudinem et humilitatem Mosis, quæ eum populo mire amabilem et laudabilem reddiderunt; ipse enim ex eo quod cum Deo loqui soleret quasi amicus cum amico, nihilo superbior factus, erga omnes pium et mitem se exhibuit. Verum nec hanc suam mansuetudinem Moses afflare poterat ipse Josue.

Dico ergo: Da Josue partem gloriæ, id est honoris et auctoritatis tuæ apud populum, ut eum, quasi futurum populi principem, reverenter compelles, eumque ut talem toti populo proponas et commendes, ut populus eum pro te acceptet ut ducem, eumque revereatur, utpote quem a te honoratum et auctoritate donatum viderit; unde sequitur: «Ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel.» Addit Cajetanus juberi hic Mosi, ut insignia magistratus et principatus sui communicet cum Josue, v. g. ut tradat ei suam virgam, quæ erat quasi sceptrum, ideoque insigne principatus; ut partem famulorum ei consignet, ut det ei annulum signatorium, paludamentum, etc. Hisce enim insignibus solet decorari, et quasi inaugurari novus magistratus et princeps. Aliter vertit Oleaster, scilicet: «Da Josue partem dejectionis, vel humilitatis tuæ;» radix enim הוד iada, unde הודה hoda, significat projicere, dejicere, q. d. Doce Josue tuam humilitatem et mansuetudinem, ut illa eum populo reddat acceptum, sicut te reddidit.

Hic sensus non est incongruus; prior tamen est germanior, estque Septuaginta, Chaldæi et aliorum passim.


Cur Filii Mosis Ei Non Successerint

Cur filii Mosis ei in ducatu populi non successerint, hanc causam dat Auctor De Mirabilibus S. Scripturæ, lib. I, cap. xxv, apud S. Augustinum, tom. III, quod «ipsi, ait, Gentili matre (de Sephora Madianitide) peregrinationis (exilii Mosis) causa generati sint.» Successit ergo ei Josue, qui tam ex materno, quam paterno genere erat Hebræus. Adde: ducatus hic populi ex Ægypto unicus fuit et extraordinarius, non hæreditarius; electione ergo Dei is delatus est Mosi, ejusque ministro Josue. Denique posteri Mosis fuerunt degeneres, Judic. xviii, 30.


Versus 21: Eleazar Consulet Dominum

21. Pro hoc (pro Josue) si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. — Hebraice, Eleazar interrogabit pro eo, in judicio Urim coram Domino, q. d. Eleazar pontifex indutus ephod, et rationali, cui inscriptum est Urim, itaque existens in pontificalibus, et fungens quasi munere pontificio, de rebus dubiis Josue occurrentibus, interrogabit Dominum, itaque ab eo de omnibus erudietur et instruetur. De hoc oraculo Urim vide dicta Exodi xxviii, 30.


De Potestate Civili et Sacerdotali

Ad verbum ejus egredietur, et ingredietur ipse, et omnes filii Israel. — «Ejus,» scilicet Josue, inquit Abulensis. «Hic enim, ait, præponitur Josue, quia erat princeps sæcularis, summo sacerdoti directe, ita ut teneretur Eleazarus obedire Josue in omnibus quæ juberet, sicut cæteri de populo; et sic fuit tempore Mosis, quia ipse non erat sacerdos: Aaron tamen, quia erat summus sacerdos, obediebat illi, quia erat princeps populi, et sic fuit in veteri Testamento, quod sacerdotes summi essent sub regibus: nunc autem est e contrario, quia omnis sæcularis potestas obedit summo Pontifici, qui est inter omnes viros Ecclesiasticos, sicut summus sacerdos inter omnes sacerdotes et Levitas Hebræorum;» hucusque Abulensis.

Verum to ejus non respicere Josue, sed Eleazarum, clare patet ex Hebræo. Sensus ergo est: «ad verbum ejus,» id est juxta oraculum ejus, scilicet Eleazari, qui præcessit, «ingredietur et egredietur,» id est aget quidquid agendum erit, tam «ipse,» scilicet Josue, quam «omnes filii Israel.» Licet enim Mosen speciali privilegio delegisset Deus in Prophetam, legislatorem et consecratorem sacerdotum, ita ut in Mose esset utraque potestas, scilicet civilis et sacra, sive sacerdotalis, eaque per eminentiam et superintendentiam: Moses enim erat summus sacerdos et pontifex, sed extraordinarius; erat enim dignior Aarone, imo Aaronem debebat dirigere: unde dicitur Psal. xcviii: «Moses et Aaron in sacerdotibus ejus;» tamen postea Deus has potestates divisit, ita ut Mosi in sacerdotio succederet Eleazarus, in principatu Josue, tumque Josue et civiles principes per pontifices direxit, eosque pontificum oraculo et definitioni stare jussit, ut Ecclesiastica potestas legis novæ significaretur, quæ civili præstat, eamque non raro dirigere debet: atque ex hac causa rex Saul, quia scilicet Samueli Levitæ et Prophetæ inobediens fuit, regno æque ac vita excidit.


De Officiis Pro Merito, Non Pro Cognatione, Conferendis

Discant hic principes et Prælati officia et beneficia, non in filios et cognatos, sed in digniores conferre. Ecce Moses principatum resignavit jussu Dei in Josue oriundum ex alia tribu, scilicet Ephraim; pontificatum vero, non in filios quos duos habebat, sed in Aaronem resignavit: idque «ut disceremus, ait S. Hieronymus in cap. 1 ad Titum, has dignitates non sanguini deferendas esse, sed vitæ. At nunc, ait, cernimus plures hanc rem beneficium facere, ut non quærant eos in Ecclesia erigere columnas, quos plus cognoscant Ecclesiæ prodesse; sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti, vel pro quibus majorum quispiam rogaverit; et, ut deteriora taceam, qui ut Clerici fierent, muneribus impetrarunt.» Idem etiam ponderavit Origenes, hom. 22 in Numer.: «Nulla, inquit, hic populi acclamatio, nulla propinquitatis habita contemplatio est. Et certe, quid est aliud pontificatum dirigere ad familiam ditandam, quam rem tam sacram, tamque divinam omnino profanare, et ad sæcularem usum adhibere, ut fecit Baltazar ille in convivio? Quod quidem sacrilegium magno luit, statim et regno exutus et vita.»

Cælestinus V, ut narrat Alvarus, cum audisset fratris filium in curiam venisse, ejici statim jussit, et cum multi Cardinales deprecatores se interposuissent, multo labore ac precibus hoc ad summum impetrarent, ut ei simplex ac tenue quoddam beneficium concederet: quo ille accepto, statim remissus est domum. Ita Alvarus, lib. II De Planctu Eccles. cap. xv, et Hieronymus Platus, De Dignitate Cardinalium, cap. xxv.

Nihil illustrius quoad hanc rem Clemente IV summo Pontifice, qui anno mcclxv Ecclesiæ Pastor electus, hanc eamdem constantiam mirabiliter tenuit. Sic enim memoriæ proditum est eum duas habuisse filias ex legitimo matrimonio susceptas, et harum alteri, ut in monasterio collocaretur, 30 libras Turonenses; alteri, ut nuberet, trecentas numerari jussisse, ea lege, ut æqualis conditionis viro nuberet. Quin etiam cum nepotem haberet, cui ipse nihil unquam dederat, sed Galliæ antistes in gratiam Pontificis tres contulerat in eum canonicatus; multis deinde rogantibus ut aliqua eum dignitate cohonestaret, non modo nunquam adduci potuit, ut id faceret, sed eum ultro compulit, ut ex tribus illis beneficiis unum, quod mallet, retineret, reliqua resignaret. Ita Platus ibidem.

Addit Platina in ejus Vita ipsum in hæc verba amicis pro nepote jam dicto intercedentibus respondisse: «Ego Deo, non autem carni et sanguini acquiescam; Deus ita vult, ut sua in pias causas erogentur. Dignus Petri successor non est, qui plus cognationi, quam pietati et Christo tribuit.» Porro ipsius Clementis hac de re epistolam ad unum e cognatis recenset Onuphrius et Ciacconus in Clemente IV; quæ, quia rara est, et æterna memoria ac imitatione dignissima, eam hic attexere placuit; ea sic habet: «Multis de nostra promotione gaudentibus, nos soli sumus, qui certius immensitatem oneris experimur, et idcirco quod aliis gaudium, nobis metum subministrat et flammam. Sane ut scias quomodo his auditis te debeat habere, scire te volumus, quod humilior solito debeas esse. Neque enim, quod nos vehementer humiliat, debet nostros extollere, maximeque cum honor hujus sæculi momentaneus sit, et sicut ros transeat matutinus: nec ad nos te vel fratrem tuum, vel ex aliis nostris aliquem venire volumus sine nostro speciali mandato, quia spe sua frustratus, si secus venire præsumeret, oporteret redire confusus. Sed nec in tuæ sororis nuptiis gradum quæras propter nos altiorem, nec enim nos haberet propitios, nec in aliquo adjutores. Si tamen eam filio militis simplicis desponsaveris, in trecentis libris Turonensibus tibi proponimus subvenire. Et si altiora quæsieris, nec a nobis denarium speres; et hoc ipsum secretissimum esse volumus, et tibi et matri solummodo notum esse. Illud etiam scias, quod nullum nullamque de sanguine nostro, sub nostri sublimationis obtentu inflari volumus; sed tam Mobiliam, quam Cæciliam illos viros habere volumus, quos haberent, si essemus in simplici clericatu. Sibyllam visita, et dic ei quod locum non mutet, sed remaneat apud Susam, et omnem maturitatem et habitus honestatem observet, et preces nobis pro aliquo non præsumat assumere. Nam et ei pro quo fierent, essent inutiles, et ipsis qui rogaverint damnosæ. Et si forte per aliquos ex hac causa munera offerrentur, ea respuat, si vult nostram gratiam retinere. Saluta matrem et fratres. Datis Perusii, in festo SS. Perpetuæ et Felicitatis.»

Macte animo, Clemens, hoc facinore magis quam ullo marmore æternasti nomen tuum; vivet semper grata et sancta tui memoria; hanc tuam bullam nulla ætas obliterabit; hoc tuum decus, hanc gloriam loquentur futura sæcula, laudabunt tuam sapientiam posteri, celebrabunt tuam integritatem cœlites coram Deo et toto orbe, in ultimo et decretorio illo magni judicii die, ac deinceps per omnem æternitatem; qui si bona non tua, sed Christi, consignasses obliviosis, brevi interituris, et sæpe ingratis hæredibus, jam pridem inglorius et incognitus cum tuis perpetua oblivione (ut taceam offensam Dei et hominum) sepultus jaceres! Nec enim permittit Deus familias bonis Ecclesiasticis erectas et exaltatas diu perdurare, uti frequens docet experientia. Dicas ergo quod vivens speransque dixisti, nunc autem possidens et fruens dicis: «Dominus pars hæreditatis meæ et calicis mei, tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.»

Marcellus Pontifex, etsi paucissimis diebus pontificatum tenuit, tamen hoc brevi tempore specimen præbuit ejus virtutis, quam deinceps sine dubio tenere decreverat. Hic enim Pontifex factus neminem suorum Romam venire passus est, ne fratrem quidem Alexandrum, cujus etiam filios duos, quos ipse Romæ educabat, a nemine salutari, raro in publicum, nec nisi ad Sacrum fere audiendum prodire permisit. Narrat etiam Onuphrius, qui fuit ei familiarissimus, ejusque intima consilia norat, fuisse ei deliberatum et fixum, tantum fratri, ejusque liberis elargiri, quantum nobili alicui eo loco nato habere convenerat; non tamen ut ultra privatam conditionem se efferrent, nec ad ullam proveherentur dignitatem. Imo vero de Ecclesiæ fructibus ne assem quidem donare constituisse, nisi ex Cardinalium omnium sententia. Ita Platus, De Dignitate Cardinal. cap. xxv.

Exstitit etiam nostris fere temporibus memorabile factum Adriani VI, quem in propinquos universos ita moderatum fuisse ferunt, ut etiam quibusdam durior videretur. Nam patruelis filium in Senensi gymnasio litteris studentem, quod non vocatus Romam venisset, confestim meritorio equo impositum remisit; et alios satis arcta affinitate conjunctos, qui ex Germania ad eum accurrerat, cum singulis sagum laneum, et mediocre viaticum donasset, pedibus item uti venerant, reverti jussit. Idem ibidem.

S. Richardus Episcopus Cicestrensis consanguineos suos, etiam maturos et habiles ad beneficia Ecclesiastica, admittere noluit ulla ratione, sciens Pastorum Principem Dominum nostrum Jesum Christum, non B. Joanni Evangelistæ ipsius cognato, sed B. Petro, sanguine illi minime conjuncto, regni cœlorum claves tradidisse. Ita habet Vita ejus apud Surium, 3 aprilis.

O quam multis hodie beneficia sunt maleficia! quam multi officia quasi offas lethiferas glutiunt! Qui enim ea cognatis vel amicis indoctis, impuris, vitiosis et indignis conferunt, non beneficia, sed veneficia eis largiuntur, quibus ipsi suas et suorum animas occidunt, et ad tartara mittunt. Hi ludunt in patrimonio Christi et reipublicæ, quasi illud propria et avita foret hæreditas, neque cogitant ejus se tantum esse dispensatores, non dominos: non cogitant quot dispensationis hujus sibi creditæ strictam ab eis rationem exiget Christus; non cogitant se, utpote pastores, pascere debere totam Ecclesiam Dei, non hunc illumve cognatum cum tanto multorum et boni communis dispendio. Væ Prælatis, væ Principibus!


Versus 23: Replicavit

23. Replicavit, — retulit, enarravit: hebraice est, præcepit.