Cornelius a Lapide

Numeri I


Index


Argumentum: Introductio in Numeros

Liber hic hebraice a sui initio dicitur vatedabber, id est et locutus est. Graeci eum vocaverunt arithmoi, et eos secuti Latini Numeros eum vocaverunt, eo quod liber hic a censu et numeratione populi incipiat, quodque multae capitationes et numerationes hoc libro percenseantur, uti bella quoram Israel, capite 1; primogenitorum et Levitarum, cap. III; mansionum in deserto, cap. XXXIII. Denique eo quod hoc libro Hebraei in suos numeros, id est ordines, turmas et acies distribuuntur: numerus enim subinde accipitur pro certa ratione atque ordine, ut apud Virgilium, Aeneid. XI:

Etruscique duces equitumque exercitus omnis, Compositi numero in turmas.

Sic milites dicebantur referri in numeros, cum in suos ordines distribuebantur, in eorumque catalogum inscribebantur.

Materia libri est, partim historia peregrinationis Hebraeorum per desertum tendentium in Chanaan: hanc enim in Exodo coeptam hic pertexit Moses; partim variae numerationes, partim praecepta Dei positiva hinc inde immixta. «Numeri, inquit S. Hieronymus in Prologo Galeato, nonne totius Arithmeticae, et prophetiae Balaam, et quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria continent?» Ob novam hanc materiam, nova est hic sectio Pentateuchi, novusque liber Numerorum, a Levitico et aliis dissectus et distinctus.

Censet Abulensis Mosen Exodo, maxime capite XX, complexum esse praecepta moralia sive naturalia, Levitico caeremonialia, Numeris judicialia. Verum hoc per omnia verum non est: nam et judicialia pertexuit Exodi XXI et XXII, atque hic in Numeris tam, imo magis caeremonialia, quam judicialia, hinc inde immiscet.

Liber hic complectitur historiam et gesta Mosis ac Hebraeorum, a 2 mense anni secundi egressus eorum ex Aegypto, usque ad finem pene vitae Mosis, sive peregrinationis 40 annorum in deserto, videlicet usque ad initium mensis undecimi anni quadragesimi. Nam ab illo mense 11 anni quadragesimi incipit sequens liber Deuteronomii, ut patet conferenti vers. 1, cap. 1 Numer. cum cap. 1 Deuteron. vers. 3. Continent ergo Numeri gesta circiter 39 annorum, videlicet ab anno mundi 2453 usque ad annum 2494, quod fuit ab anno a diluvio 798 ad annum 837.


Synopsis Capitis

Initus numerus filiorum Israel, a vigesimo anno et supra, per singulas tribus, inventique sunt universi 603550.


Textus Vulgatae: Numeri 1:1-54

1. Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo foederis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Aegypto, dicens: 2. Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini, 3. a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israel, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. 4. Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, 5. quorum ista sunt nomina: De Ruben, Elisur filius Sedeur; 6. de Simeon, Salamiel filius Surisaddai; 7. de Juda, Nahasson filius Aminadab; 8. de Issachar, Nathanael filius Suar; 9. de Zabulon, Eliab filius Helon. 10. Filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur; 11. de Benjamin, Abidan filius Gedeonis; 12. de Dan, Ahiezer filius Amisaddai; 13. de Aser, Phegiel filius Ochran; 14. de Gad, Eliasaph filius Duel; 15. de Nephthali, Ahira filius Enan. 16. Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israel: 17. quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine, 18. et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum, a vigesimo anno et supra, 19. sicut praeceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai. 20. De Ruben primogenito Israelis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, 21. quadraginta sex millia quingenti. 22. De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, 23. quinquaginta novem millia trecenti. 24. De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent, 25. quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. 26. De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 27. recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti. 28. De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent, 29. recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti. 30. De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 31. quinquaginta septem millia quadringenti. 32. De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 33. quadraginta millia quingenti. 34. Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 35. triginta duo millia ducenti. 36. De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 37. triginta quinque millia quadringenti. 38. De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 39. sexaginta duo millia septingenti. 40. De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 41. quadraginta millia et mille quingenti. 42. De filiis Nephtali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 43. quinquaginta tria millia quadringenti. 44. Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israel, singulos per domos cognationum suarum. 45. Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, 46. sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta. 47. Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. 48. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 49. Tribum Levi noli numerare, neque ponas summam eorum cum filiis Israel; 50. sed constitue eos super tabernaculum testimonii, et cuncta vasa ejus, et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus; et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. 51. Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae tabernaculum: cum castrametandum, erigent; quisquis externorum accesserit, occidetur. 52. Metabuntur autem castra filii Israel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. 53. Porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. 54. Fecerunt ergo filii Israel juxta omnia quae praeceperat Dominus Moysi.


Versus 1: Locutusque Est Dominus ad Moysen in Deserto Sinai

LOCUTUSQUE EST DOMINUS, — puta angelus Domini, Dei personam gerens: nam omnia haec per angelum esse dicta et gesta ostendi Exodi III, 2; Levit. I, 1. Utitur enim Deus angelis quasi administratoriis spiritibus, ut per eos illuminet homines; hic enim congruus et suavis est ordo divinae Providentiae. Licet ergo populus ipsum Deum cum Mose collocutum, eique immediate haec praecepta tradidisse existimaret, Moses tamen ex continuo cum eo colloquio, tandem intellexit non esse Deum, sed angelum Dei. Agebat enim cum eo assidue et familiarissime. Ita Abulensis. Postquam ergo Moses agnovit eum esse angelum, eum non adoravit latria, sed in adoratione hac mentem ad Deum angeli Dominum direxit. Itaque angelus hic vocatur Dominus, tum quia Dominum repraesentabat; tum quia populus putabat eum non esse angelum, sed Dominum. Vide dicta Exodi XX, 1 et 2.

IN DESERTO SINAI. — Omnia enim haec a capite primo usque ad cap. X, vers. 11, facta sunt in duodecima mansione quae fuit in Sina, uti ostendi Exodi cap. XIX, vers. 1.

IN TABERNACULO. — Non ergo in ostio tabernaculi, conspectu plebis (uti alias aliquando) hic cum Mose loquebatur Deus, id est angelus Dei, sed ex ipso Sancto sanctorum, puta ex propitiatorio, ut patet cap. VII, vers. ult.


Versus 2: Tollite Summam Universae Congregationis

TOLLITE SUMMAM UNIVERSAE CONGREGATIONIS FILIORUM ISRAEL, — q. d. Accipite, sive inite numerum omnium Hebraeorum, sive Israelitarum. Hebraice est, et ros, id est tollite caput, hoc est capitate, seu numerate capita omnia Hebraeorum. Septuaginta vertunt, labete archen, accipite imperium, ditionem et latitudinem populi, hoc est, numerate populum, ut videatis quousque se extendat ejus imperium et vires; nam in populi numero et multitudine consistit et terminatur populi imperium, jurisdictio et robur.

Nota: Ter in deserto numeratus est populus. Primo, in Sina ante fabricam tabernaculi, pro contributione ad eamdem faciendam, Exodi cap. XXXVIII, vers. 25. Secundo, paucis post eam mensibus, scilicet post fabricatum et erectum tabernaculum, idque ob causam mox dicendam. De hoc secundo censu agitur hoc capite. Unde et idem populi hic est numerus cum eo, qui fuit in priore censu, Exodi XXXVIII, 25. Licet enim inter utrumque censum caesa sint 23 millia, ob adoratum vitulum aureum, tamen alii totidem interim eorum loco subintrarunt, qui videlicet paucis hisce mensibus annum vigesimum expleverant. Tertio, post multos annos numeratus est Israel, non in Sinai, sed in campestribus Moab, idque ad distribuendam eis terram promissam, quam jamjam ingressuri erant, de quo agetur inferius, cap. XXVI.

Quaeres, cur hic post paucos menses iteratus sit populi census? Respondeo: Id factum est primo, ad castra Hebraeorum, quae brevi ex Sina movenda erant, et aciem bellatorum melius et ordinatius instruendam. Secundo, ut census et numerus multitudinis cujusque tribus certo et exacte constaret, ad hoc, ut ordinata et apta fieret tribuum omnium, in castris, circa tabernaculum jam recenter erectum dispositio et distributio.

Nota secundo: In hac numeratione singuli numerati persolverunt dimidium siclum. Ita enim jusserat Dominus, Exodi XXX, 12.

Nota tertio: Nulli proselyti, nulli Aegyptii, aut ex aliis gentibus oriundi, quorum magna inter Hebraeos erat multitudo, ut patet Exodi XII, 38, hic numerantur; sed soli et omnes Israelitae masculi (exceptis Levitis) qui annum vigesimum compleverant. Quare nec pueri, nec feminae numerati sunt, quia ob imbecilliorem vel aetatem vel sexum ad bella inepti, divinis calculis apti non sunt habiti, ait Origenes, homil. 1; ubi et hujusce rei hanc tropologicam causam assignat: «Donec, inquit, inest alicui nostrum vel puerilis, vel lubricus sensus, vel feminea et resoluta segnities, vel Aegyptios et barbaros mores gerimus, haberi apud Deum in sancto et consecrato numero non meremur. Innumeri enim apud Salomonem dicuntur esse qui pereunt, numerati autem omnes illi qui salvantur,» puta qui cum hoste bellant, decertant et vincunt; hinc suis ait Christus: «Vestri capilli capitis omnes numerati sunt;» et Psaltes: «Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.»


Versus 3: A Vigesimo Anno et Supra

A VIGESIMO ANNO ET SUPRA, — quia ab hoc anno aetas bellatorum incipit, indeque porrigitur ad annum sexagesimum, et subinde ulterius; omnes enim et soli illi hic numerantur, qui poterant ad bella procedere, ut patet in enumeratione singularum tribuum; quare plane decrepiti, v. g. octogenarii, non fuerunt hic annumerati, licet id velit Abulensis.

OMNIUM VIRORUM FORTIUM. — Hinc patet omnes Israelitas mira Dei providentia in deserto fuisse fortes, neminem debilem, neminem aegrum; omnes enim numerati sunt: omnes autem numerati fuerunt fortes, ut hic dicitur; et hoc est quod canit Psaltes: «Non erat in tribubus eorum infirmus.»


Versus 4: Eruntque Vobiscum Principes Tribuum

ERUNTQUE VOBISCUM PRINCIPES TRIBUUM. — Princeps tribus erat primogenitus, qui ab ipso capite tribus, sive a patriarcha, v. g. a Juda, directe per lineam primogenitorum descendebat; simili modo principes familiarum, de quibus cap. XXVI, erant primogeniti istius familiae. Sic et nunc in nonnullis regnis, maxime in Scotia, Hibernia, Anglia, principes familiarum sunt primogeniti, et qui ab his primo descendunt, eisque quasi ducibus tota familia in rebus civilibus, in bellis, imo et in injuriis ulciscendis indivulse adhaeret. In castris enim tota pene vis belli consistit in duce et principe. Unde melior et formidolosior est exercitus cervorum duce leone, quam leonum duce cervo. Brasidas apud Thucydidem, «tria requirebat in bono milite: velle, vereri, obedire;» ita «in duce tria requiruntur: sapientia, fortitudo, vigilantia.» Unde Carolus V aiebat se in castris optare ducem Italum; Itali enim vigiles sunt, sagaces et animosi. Tales saepe sunt, vel praesumuntur esse primogeniti: quare hic in duces eliguntur.

Excipe hic principes Levitarum: hi enim non erant semper primogeniti, sed ad placitum constituebantur; id colligitur ex eo quod Elisaphan princeps Caathitarum patrem habuit Oziel, minimum natu filiorum Caath, filii Levi, ut patet cap. III, vers. 19 et 30.

Allegorice et tropologice, hi 12 principes repraesentarunt duodecim Apostolos, virosque Apostolicos, qui totum Israelem, id est omnes Gentes, ex Aegypto, id est ex angustiis peccati, eduxerunt, a Pharaone, id est diabolo, liberarunt, atque in Chanaan, id est coelum deduxerunt. Ita Thomas duxit Indos, Andreas Achivos, Joannes Asianos, Thaddaeus Mesopotamios, Chananaeus Aegyptios, Bartholomaeus Armenios: hi nobis sint stimuli. Audiant sacerdotes, audiant Theologi, audiant Pastores et Praelati, audiant Religiosi S. Chrysostomum, homil. 47 in Matth.: «Si duodecim homines, inquit, puta Apostoli, totam pene farinam orbis fermentarunt; animo versa quanta sit nostra malignitas atque ignavia, qui cum jam innumeri simus, has gentium reliquias convertere non possumus, qui vel mille mundis satisfacere deberemus.»

Respice nos ex alto, Domine Jesu, emitte in nos ignem, quem venisti mittere in terram, et voluisti vehementer accendi. Misisti hunc ignem, ut alios taceam, in S. Xaverium, ut duceret Indos et Japonios; in Gasparem Barzaeum, ut duceret Armuzios; in Andream Oviedo, ut duceret Abassinos; in Matthaeum Riccium, ut duceret Sinas; in Josephum Anchieta, ut duceret Brasilios: emitte eumdem in nos.

O Societas Jesu (liceat enim filio matrem dulcissimam alloqui, cui se omnia sua debet), quae regnum Jesu toto orbe propagare satagis, quae spiritum Jesu Apostolicum a Deo accepisti, quae terras et maria permeas usque ad Sinas et Indos, quae cosmopolitam te reputas, quae famem, sitim, aestus, frigora, naufragia, persecutiones, mortes, martyria pro Jesu fortiter subis; quae aureis charitatis alis gentes barbaras, pauperes, miseras complecteris; quae innumera animarum millia in infernum ruentia liberas, et in coelum traducis: macte animo, perge que pergis, age fortiter quod agis, non parcas sudori, sanguini, vitae tuae: «Intende, prospere procede, et regna.» Erit fructus labori tuo: erit merces operi tuo, et merces magna nimis, cum post te greges animarum salvandarum duces, quae tibi in omnem aeternitatem, coram Deo et angelis, salutem suam acceptam ferent.

Ardua per praeceps gloria vadit iter.


Versus 5: De Ruben

DE RUBEN. — Nota: Tribus et patriarchae, puta 12 filii Jacob hic recensentur ordine tori, ut scilicet primo numerentur filii primae uxoris Jacob, puta Liae: scilicet primo, Ruben; secundo, Simeon; tertio, Juda; quarto, Issachar; quinto, Zabulon: deinde Rachelis, scilicet sexto, Ephraim; septimo, Manasse; octavo, Benjamin: tertio ancillarum, scilicet nono, Dan; decimo, Aser; undecimo, Gad; duodecimo, Nephtali: ubi nota confusum esse ordinem in Nephtali; nam Nephtali, uti et Dan, filius erat Balae, ac consequenter praeponendus erat Aser et Gad, filiis Zelphae; tertia enim Jacobi uxor fuit Bala, quam ei pro se substituit Rachel, utpote sterilis: quarta vero Jacobi uxor fuit Zelpha, quam Jacobo addidit Lia, cum parere desineret.

Alius harum tribuum est ordo paulo post, vers. 20 et seq., ubi initur numerus capitum in singulis tribubus: ibi enim describitur ordo metationis castrorum, quem quaeque tribus habebat circa tabernaculum. Unde ibi primi sunt Ruben, Simeon et Gad, qui ad Meridiem tabernaculi castra sua metabantur; secundi sunt Judas, Issachar et Zabulon, qui erant ad Orientem tabernaculi; tertii sunt filii Rachelis, puta Ephraim, Manasse et Benjamin, qui erant ad Occidentem tabernaculi; quarti sunt Dan, Aser et Nephtali, qui erant ad Septentrionem tabernaculi, de quo plura capite sequenti.


Versus 9: Filiorum Autem Joseph: De Ephraim

FILIORUM AUTEM JOSEPH: DE EPHRAIM. — Nota: Tribus Joseph fuit a Jacobo patre in duas divisa, scilicet in Ephraim et Manasse, qui fuerunt duo Josephi filii, ab avo Jacobo adoptati, uti dixi Genes. XLVIII, 5.

Rursum, Ephraim hic praeponitur Manasse, quia ei ab avo Jacobo praelatus est Genes. XLVIII, 19; ideoque Josephus, lib. III Antiq. cap. XI, ait Ephraim successisse patri, esseque et vocari tribum Joseph: Manasse vero surrogatum esse Levi ad explendum numerum 12 tribuum, juxta 12 filios Jacobi. Hi enim fuerunt 12 Patriarchae, id est, duodecim capita et principes tribuum ex se progenitarum. Nam Levi hic et alibi non numeratur, ut patet vers. 49.


Versus 16: Hi Nobilissimi Principes

HI NOBILISSIMI. — Hebraice kerie haeda (quos Hispani simili voce nuncupant criados del Rey), id est, vocati congregationis, qui scilicet e tribu a Mose evocati et selecti sunt in principes tribuum, quique ab eo evocari solebant ad concilium, in quo de communi populi et tribuum bono tractabatur. Ita Vatablus et Oleaster. Chaldaeus vertit, hi nuncupati congregationis, id est, hi illustres et famosi, utpote principes tribuum.

Tripliciter ergo hi 12 principes dicuntur kerie, id est vocati: primo, quia vocati fuerunt a Deo et Mose, ut essent principes et duces populi per desertum in Chanaan. Secundo, quia vocabantur ad senatum et concilium. Tertio, vocati, id est nominati, famosi, insignes, illustres in populo. Huc alludit S. Paulus quando, Rom. 1, 1, et saepe alibi ait: «Paulus vocatus Apostolus.» Hi enim 12 principes tribuum fuerunt typus duodecim Apostolorum. Unde primo, sicut hi vocati sunt a Mose ad principatum, ita Apostoli vocati sunt ad apostolatum, id est, principatum Ecclesiae. Secundo, sicut hi erant senatus et concilium Synagogae, ita Apostoli Ecclesiae. Tertio, sicut hi erant vocati, id est nominati et famosi, ita et Apostoli.


Versus 17: Quos Tulerunt Moyses et Aaron

QUOS TULERUNT MOYSES ET AARON CUM OMNI VULGI MULTITUDINE. — «Tulerunt,» id est, conscripserunt et convocarunt tanquam populi primates et principes. Hebraeus, Chaldaeus et Septuaginta vulgi multitudine ad seq. versum referunt, sed eodem fere sensu. Sic enim habent, et accepit Moses et Aaron viros illos, quos vocarunt, vel declararunt per nomina, punctum; et omnem congregationem congregaverunt primo die mensis, etc.


Versus 20: Per Generationes, et Familias, ac Domos

PER GENERATIONES, ET FAMILIAS, AC DOMOS SUAS. — Generatio, sive cognatio hic communis est ad familiam et domum: vox ergo et hic significat id est, q. d. «Per generationes,» id est, per familias et domos; familia enim amplam generationem, sive cognationem significat, et plures sub se domos complectitur: domus vero est particularis quaelibet familia, sive cognatio.

Hoc ergo ordine factus est hic populi census, ut primo Moses et Aaron inirent numerum familiarum cujusque tribus; deinde numerarent omnes domos, sive particulares familias cujusque communis familiae, sive cognationis; tertio numerarent capita cujusque domus.

Tropologice Rupertus: Haec, ait, nomina omnium nostrum professionem significant, qui in praesenti vita currimus, atque non in nube et mari, sed in eo quod per haec significatum est, baptizati sumus, ac spiritualem escam manducamus, et spiritualem potum bibimus de petra, quae jam non in figura, sed in veritate est Christus. Ruben ergo est, qui multos Deo parit filios: Ruben enim hebraice idem est, quod videns filios. Elisur idem est, quod pater meus fortis. Sedeur idem est, quod uberum lux. Simeon est audiens tristitiam, vel obediens. Salamiel idem est, quod retribuens mihi Deus, vel pax mea Deus. Surisaddai est continens ubera mea, vel fortis meus Dominus. Judas est confessio. Nahasson est serpentinus (prudens et serpens), vel augurium. Aminadab est populi mei spontaneus. Issachar est merces. Nathanael est donum Dei. Suar est pusillus. Zabulon est habitaculum fortitudinis, vel doloris. Eliab est Deus meus pater. Helon est exercitus fortitudo. Joseph est augmentum. Ephraim est frugifer, vel crescens. Elisama idem est, quod Deus meus audivit. Ammiud est populus meus inclytus. Manasse est oblivio. Gamaliel est retributio Dei. Phadasur est redemptio fortis. Benjamin est filius dextrae. Abidan est pater meus judex. Gedeon est successio iniquitatis; perperam enim Rupertus ex S. Hieronymo in Nomin. Hebr. (qui liber non videtur esse S. Hieronymi, aut certe haec, et similia parum congrua, ei a sciolo aliquo inserta sunt) Gedeon putat idem esse, quod tentatio iniquitatis. Dan est judicium. Ahiezer est frater meus adjutor. Ammisaddai est populus meus sufficiens. Aser est beatus. Phegiel idem est, quod occurre mihi, Deus. Ochran idem est, quod turbavit eos, puta infernales potestates. Gad est accinctus. Eliasaph idem est, quod Deus meus congregavit. Duel idem est, quod cognoscite Deum. Nephtali est distorquens, vel luctans. Rupertus ex S. Hieronymo, Nephtali, ait, idem est, quod pata li, id est dilatavit me; verum haec non est origo nominis Nephthali, sed prior jam dicta, ut patet Genes. cap. xxx, vers. 8. Ahira est fratris mei amicus. Henan est nubes. Tales debent esse veri Israelitae, filii Abrahae, puta fideles; maxime Principes et Praelati Ecclesiae, quibus haec omnia sigillatim adaptat Rabanus.


Versus 47: Levitae Autem Non Sunt Numerati cum Eis

LEVITAE AUTEM IN TRIBU FAMILIARUM SUARUM NON SUNT NUMERATI CUM EIS. — Non quod Levitis ad bellum procedere et pugnare vetitum esset: contrarium enim patet in Machabaeis, qui, cum Levitae essent, fuerunt tamen pugnacissimi, et in Levitis qui cum Mose occiderunt adoratores vituli aurei, Exodi XXXII, 28. Nec enim Levitae veteris legis talia sacra tractabant, qualia tractant sacerdotes legis novae, qui proinde bello et sanguinis effusione abstinere debent: sed quod in castrorum metatione Levitae non collocarentur cum aliis tribubus, eo quod circa ipsum tabernaculum ejus ministeriis deputati versarentur, ut patet vers. 50, ideoque a 12 tribubus secreti essent, tanquam pars et tribus Domini, ejus servitio dicata.

Allegorice, Israelitae et duodecim eorum tribus significant fideles omnium gentium, qui numerati sunt et inscripti catalogo Ecclesiae, ac libro vitae, saltem inchoate. Huc alludit Christus, Matthaei xix, 28, ubi ait Apostolos judicaturos 12 tribus Israel, id est omnes fideles omnium gentium; et S. Paulus, Rom. ix, 8, ubi docet fideles quosvis esse Israelitas, et filios Abrahae, non secundum carnem, sed secundum spiritum. Et S. Joannes, Apoc. xxi, 10 et 12, ubi vidit Jerusalem novam descendentem de coelo, habentem portas 12, et eis inscripta nomina 12 tribuum Israel; nam 12 tribus significant universitatem Sanctorum: duodenarius enim est numerus perfectus, ideoque est symbolum universitatis; de hoc plura dicam cap. II, vers. 2, Quaest. III.


Versus 50: Et Quidquid ad Caeremonias Pertinet

ET QUIDQUID AD CAEREMONIAS PERTINET, — id est, omnia vasa, omnisque supellex pertinens ad cultum, ritus et ministeria tabernaculi; unde hebraice est, et quidquid ad illud, scilicet tabernaculum, pertinet.

AC PER GYRUM TABERNACULI METABUNTUR. — Per tabernaculum hic simul ejus atrium intellige, q. d. Levitae circa atrium, quasi custodes et ministri ejus, castra sua metabuntur, ne alii, utpote laici, ad atrium et tabernaculum propius castra metentur, idque ad atrii et tabernaculi, Deique ipsius cultum et reverentiam.

Erant ergo Moses et Aaron ad ostium tabernaculi, puta ad Orientem; Gersonitae vero ad Occidentem tabernaculi; Meraritae ad Aquilonem; Caathitae ad Meridiem, ut dicitur cap. III; hisce deinde undequaque se circumfundebant 12 tribus.


Versus 51: Cum Castrametandum

CUM CASTRAMETANDUM, — cum castra locanda et figenda erunt; opponitur enim metatio castrorum profectioni eorumdem.

QUISQUIS EXTERNORUM ACCESSERIT, OCCIDETUR, — q. d. Si aliquis qui non est de tribu Levi accesserit, ut figat castra cum Levitis, juxta atrium; aut tabernaculum deponere et erigere, vel portare praesumpserit, occidetur, vel a judice, vel a Deo peculiari vindicta. Statuit hoc Deus, ut dixi, ob reverentiam loci sacri, puta tabernaculi quod erat quasi templum mobile Hebraeorum per desertum; unde subdit: «Ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel,» si videlicet ipsi contra mandatum hocce meum ad atrium tabernaculi accedere, et castra metari praesumant.


Versus 52: Per Turmas et Cuneos

PER TURMAS ET CUNEOS. — Hebraice, per vexilla sua, de quibus cap. sequenti.


Versus 53: Et Excubabunt in Custodiis Tabernaculi

ET EXCUBABUNT IN CUSTODIIS TABERNACULI TESTIMONII, — q. d. Levitae vigilanter custodient tabernaculum, ejusque vasa, maxime ne quis externorum accedat, aut illud polluat. Dicitur «tabernaculum testimonii,» id est legis, quia continebat tabulas lapideas divinae legis, sive Decalogi, uti dixi Exodi xxv, 16.