Cornelius a Lapide

Numeri II


Index


Synopsis Capitis

Disponuntur castra duodecim tribuum Israel circa tabernaculum, per quatuor mundi plagas, in quatuor acies: quo tropologice significatur reges, principes et quoslibet fideles Ecclesiam protegere et propugnare debere.


Textus Vulgatae: Numeri 2:1-34

1. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2. Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur, filii Israel, per gyrum tabernaculi foederis. 3. Ad Orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui; eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab, 4. et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. 5. Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar, 6. et omnis numerus pugnatorum ejus, quinquaginta quatuor millia quadringenti. 7. In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon; 8. omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. 9. Universi qui in castris Judae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur. 10. In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur, 11. et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. 12. Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 13. Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. 14. In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel, 15. et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. 16. Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia, et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur. 17. Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur: singuli per loca et ordines suos proficiscentur. 18. Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. 19. Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadringinta millia quingenti. 20. Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur, 21. cunctusque exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. 22. In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis, 23. et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. 24. Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur. 25. Ad Aquilonis partem castrametati sunt filii Dan, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26. Cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. 27. Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. 28. Cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. 29. De tribu filiorum Nephtali princeps fuit Ahira filius Enan. 30. Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti. 31. Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti; et novissimi proficiscentur. 32. Hic numerus filiorum Israel, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. 33. Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi. 34. Feceruntque filii Israel, juxta omnia quae mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.


Versus 2: Singuli per Turmas, Signa atque Vexilla, et Domos Cognationum Suarum Castrametabuntur

Hebraice, singuli juxta vexillum suum, in signis domus patrum suorum castrametabuntur. Unde videtur quod praeter vexillum unum commune uni aciei, fuerint alia quoque vexilla specialia domorum, id est familiarum, vel potius tribuum singularum; quaelibet ergo tribus praeter unum commune et archiducale, videtur insuper aliud proprium habuisse vexillum.


Quaestio 1: Quomodo Haec Dispositio Castrorum Sit Facta?

Quaeres primo, quomodo haec dispositio castrorum et tribuum duodecim circa tabernaculum sit facta? Pro responsione nota tabernaculum, et atrium ambiens tabernaculum, quadratum vel potius quadrangulum fuisse. Nam atrium in longitudine habebat cubitos centum, in latitudine quinquaginta; latus ergo meridionale et septentrionale (quae erant latera longitudinis) habebant singula centum cubitos. Unde sequitur castra Hebraeorum circa atrium disposita fuisse in quadrum, fuisseque quadrata, quae castrorum figura est optima, inquit Vegetius tractans de re militari.

Tradunt Hebraei Israelitas ita castrametatos fuisse circa tabernaculum, ut unum milliare interfuerit, hoc est spatium mille passuum, idque tum reverentiae, tum spatii et commoditatis causa; et hoc fuisse iter sabbati, quo in sabbato non licebat ulterius progredi. Quod si verum est, magna fuit et multorum milliarium haec castrorum Israelis expansio in deserto. Sic jussit Deus ut arca praecederet castra in transitu Jordanis ad spatium cubitorum bis mille, Josue III, 4: intellige haec de castris laicorum; nam castra Levitarum custodientium tabernaculum erant juxta ipsum circumcirca, uti et habitatio Mosis et Aaronis.

Dico: Circa atrium erat primum quadratum, seu castra quadrata Levitarum: nimirum Moses et Aaron erant ad Orientem, ad ingressum atrii; Gersonitae erant ad Occidentem, Meraritae ad Aquilonem, Caathitae ad Meridiem; post hos erat secundum quadratum, seu castra quadrata aliorum Israelitarum, puta duodecim tribuum, quae distributae erant circa atrium et castra Levitarum, ita ut ad quodque latus quadrati, sive ad quamlibet mundi plagam dispositae essent tres tribus, ac consequenter duodecim tribus ita collocatae faciebant quatuor terniones sive acies, atque in quolibet ternione sive acie, prima erat tribus aliqua insignior, quae caeteris praeibat, eratque quasi archiducalis, ut scilicet hac ratione quatuor tribus insigniores, quasi archiduces, munirent quatuor cornua et latera exercitus, a quibus caeterae tribus et castra omnia denominabantur, ut vexillum Ruben, verbi gratia, indicabat et denominabat omnia castra ad Meridiem sita. Ruben enim senior erat Simeone et Gad asseclis suis ad Meridiem, et ita de caeteris. Itaque ad Orientem expansum erat vexillum primae aciei, puta archiducis Judae, sub quo ordine suo ad idem latus consequebatur, primo Issachar, deinde Zabulon. Ad Austrum erat vexillum Ruben, sub quo pone erat Simeon, deinde Gad. Ad Occidentem erat vexillum Ephraim, sub quo pone erat Manasses, deinde Benjamin. Ad Septentrionem denique erat vexillum Dan, sub quo pone erat Aser, deinde Nephtali. Aegyptios autem et Gentiles alios, qui Hebraeos ex Aegypto secuti fuerant, verisimile est his fuisse immixtos; unde simul cum eis murmurare et murmur concitare solebant.

Nota: Inter omnes archiducalis et prima tribus ad Orientem sita erat Judae. Primo, quia haec tribus erat numerosior et fortior, ideoque regnum illi a Jacobo consignatum est, Genes. xlix, 10, ut scilicet tribus haec regia et fortissima suum regem facilius tueri posset. Secundo, quia ex hac tribu nasciturus erat Christus. Ita Theodoretus hic, Quaest. III. Tribus vero Dan fuit ad Aquilonem, quia ab Aquilone panditur omne malum; ex Dan autem nascetur pessimus Antichristus. Ita Rupertus et Radulphus in cap. xxiv Levit.

Nota secundo: Hic quadratus tribuum situs et ordo tantum erat tunc, cum castra figebant: nam cum ea movebant, alius erat ordo; non enim agmine quadrato, sed longo et extenso singulae tribus aliae post alias seorsim incedebant, ut patebit vers. 9.

Tropologice, quomodo quisque secundum signa sua, id est ordinem et gradum vocationis, gratiae et status sibi dati vivere, in eoque quiete sese continere debeat, docet Origenes hic, homil. 2.


Quaestio 2: Quae Insignia Habuerint Quatuor Archiducum Vexilla?

Quaeres secundo, quae et qualia insignia habuerint haec quatuor archiducum tribuum vexilla? Tradunt Hebraei et Rabbini scribentes in hoc caput, vexilla haec habuisse effigies quatuor animalium, scilicet leonis, hominis, bovis et aquilae. Hebraeos sequitur Andreas Masius in cap. vi Josue, vers. 9, ubi sic ait: « Tradunt Hebraei primum vexillum primipilaris tribus Judae cum suis habuisse effigiem leonis pro insigni; secundum vexillum Rubenitarum habuisse hominis effigiem cum mandragoris, quas ad matrem attulerat Ruben, Genes. xxx, 14; tertium vexillum Ephraim habuisse imaginem bovis; quartum Danitarum habuisse effigiem aquilae. Quae sane apto typo significabant propitiatorium nostrum, scilicet Christum arcamque ejus, scilicet Ecclesiam, quae inter haec quatuor vexilla sita erat, per quatuor Evangelistarum signa ad omnes mundi plagas diffundenda esse. » Idem docent Vilalpandus, De Templo, tom. II, part. II, lib. V, disput. 2, cap. xxix, et Hieronymus Prado in cap. I Ezech., pag. 44, qui ex Hebraeis ita haec describit: « Singuli duces tribuum propria gestabant insignia, parentum scilicet stemmata in vexillis depicta. Ad Orientem ergo, supra papilionem Naasson primogeniti Judae collucebat vexillum viridis coloris, quem sibi colorem assumpsit, quoniam in viridi lapillo, smaragdo scilicet, parentis Judae nomen erat exaratum in Rationali Pontificis, hoc est in bulla ejus pectorali, in qua visebatur jus civilitatis et nobilitatis Israelitarum, puta singularum duodecim tribuum; in quo vexillo depictus erat leo, stemma et hieroglyphicum parentis Judae; nam hunc leoni comparaverat Jacob dicens: Catulus leonis Juda. Ad Meridiem, supra tentorium Elisur filii Ruben eminebat vexillum rubrum, referens colorem sardii, in quo erat nomen patris, puta Ruben, scriptum in Rationali; symbolum autem in hoc vexillo depictum visebatur humanum caput, eo quod Ruben esset primogenitus et familiae caput. Ad Occidentem, surgebat in altum supra tentorium Elisama filii Ephraim vexillum aureum, in quo exaratum visebatur caput vituli (eo quod avus ejus Joseph per visionem vitulorum sive boum, praedixisset et providisset fami Aegypti: unde et Aegyptii eum specie bovis coluerunt, vocaruntque Apin vel Serapin, uti dixi Genes. XLI, in fine; unde et Moses postea, Deuter. xxxiii, 17, benedicens tribum Joseph, puta Ephraim, ait: « Primogeniti tauri pulchritudo ejus »). Aureus vero splendor vexilli Ephraim aemulabatur fulgorem chrysolithi, in quo scriptum erat nomen Ephraim in Rationali. Ad Aquilonis plagam, fluctuabat super tentorium Ahiezer filii Dan variegatum signum ex albo et rubro colore ad instar jaspidis (ita Prado, sed verius est Dan in Rationali fuisse inscriptum carbunculo, uti dixi Exod. xxviii, 18; adde jaspides fere esse virides, non albos et rubros), in quo caelatum erat nomen Dan in Rationali: hujus stemma fuit aquila serpentibus inimica, ab archiduce vice serpentis electa, quoniam avus Jacob parentem Dan contulerat colubro, dicens: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita; cujus loco Ahiezer posuit aquilam, quae unguibus arreptum gestaret colubrum vel draconem; quod Lacedaemoniorum quoque fuit stemma, quo etiam ipsi obsignarunt litteras ad Judaeos consanguineos suos transmissas, » uti testatur Josephus, lib. XII Antiquit., cap. v. Sic apud Plutarchum legimus aquilam C. Mario reditum cum summa gloria et triumpho portendisse, cum anguem unguibus arreptum dilacerasset, et in aquas abjecisset, atque inde occasum versus avolasset:

Sic aquilae clarum firmavit Jupiter omen, Partibus intonuit coeli Pater ipse sinistris.

Gestarunt ergo hae tribus gentilitia familiae et parentum suorum stemmata pro insigni et vexillo: unde in Hebraeo haec vexilla vocantur signa patrum suorum.

Porro haec insignia quatuor animalium censet Prado significari a Psalte, Psalm. LXVII, cum loquens de castris Hebraeorum ait: « Animalia tua habitabunt (id est habitabant) in ea, » q. d. In tua haereditate, in tuis castris, in tuo populo, o Domine, visebantur olim in deserto vexilla insignita figuris quatuor animalium, puta hominis, leonis, aquilae et vituli. Additque Prado plane videri has quatuor animalium figuras desumptas esse ex Cherubinis arcae; Deus enim sua attributa, majestatem, gloriam et triumphos per haec quatuor animalia, quasi stemmata sua significare voluit, ideoque suos Cherubinos ita fieri et fingi jussit, ut horum quatuor animalium speciem referrent, ut dixi Exod. xxv, 18. Hinc et eadem ad castra et populum suum, eorumque vexilla traduxit. Erant enim haec Dei castra, quorum dux et princeps erat Deus ipse.

Merito ergo castrorum horum pulchritudinem admirans Balaam, cecinit Numer. xxiv, 5: « Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel, ut vallis nemorosa, et horti juxta fluvios irrigui, et tabernacula quae fixit Dominus, » etc.


Quaestio 3: Quid Mystice Haec Castra et Vexilla Significent?

Quaeres tertio, quid mystice haec castra et vexilla significent? Respondet primo ex Philone Vilalpandus, symbolice in hisce castris Dei totum mundum repraesentari, atque duodecim tribuum insignia significare duodecim signa Zodiaci. Judas enim leonis habet speciem, Ruben aquarii, Ephraim tauri, Dan scorpii ab aquila apprehensi. Vide caetera in idea et imagine ab eo expressa, fol. 470, ubi et per quatuor plagas et per quatuor acies, tam Levitarum quam castrorum, quatuor elementa significari docet, scilicet per Mosen et Aaron, qui erant ad Orientem, ignem; per Gersonitas, qui erant ad Occidentem, terram; per Caathitas, qui erant ad Meridiem, aerem; per Meraritas, qui erant ad Septentrionem, aquam.

Allegorice, castra haec significant Ecclesiam Christi, de qua dicitur Cantic. vi, 3: « Pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata; » hinc et Deus dicitur sabaoth, id est acierum et exercituum; hac etiam de causa castra haec erant circa tabernaculum, id est templum Dei, illique commensa erant, adeoque ipsa speciem templi sive Ecclesiae exhibebant, sicuti vicissim ipsum templum speciem castrorum referebat. Unde II Paralip. xxxi, 2, dicitur Ezechias constituisse Levitas, qui « canerent in portis castrorum Domini, » id est templi. Moses ergo est Christus, qui in medio duodecim Patriarcharum et tribuum, id est duodecim Apostolorum, in Judaea visus est, adoratusque ut verus creator coeli novi novaeque terrae, quatuor stipatus veluti Cherubinis Evangelistis, quos ad quatuor mundi plagas evangelizare transmisit. Hinc Cherubim habebant speciem hominis, leonis, bovis et aquilae, per quae quatuor Evangelistas adumbrari et depingi patet Apocal. IV, 7, idque passim Patres omnes docent.

Archidamus, teste Plutarcho in Lacon., rogatus quantum regionis Spartani possiderent, respondit: « Quantum hasta pertingimus. » Ita Ecclesia tantum regionum occupat, quantum pugnando contra daemones, infideles et impios subjugavit, ut possit dicere cum Jacobo: « Do tibi partem unam, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo, » Genes. xlviii, 22; haec ergo sunt castra, hae acies Ecclesiae. Agis rex cum prohiberetur ad Mantineam pugnare, quod hostes numero vincerent: « Necesse est, ait, contra multos pugnet, qui multis vult imperare. » Ita Apostoli duodecim, contra totum orbem pugnantes, eum sibi et Christo subdiderunt. Lacaena filio in bellum proficiscenti porrigens scutum: « Hoc, ait, pater tuus semper servavit, itaque aut tu idem facito, aut peri. » Idem dicat nunc Ecclesia cuivis fideli. Alia cum solemni pompa coronata interesset, audiens filium in praelio victorem occubuisse, non detracta corona, sed jactabunda proximis dixit: « Multo pulchrius est, o amicae, vincentem in acie mortem oppetere, quam superstitem vincere. » Idem dicat Martyr, qui patiendo, idem doctor et concionator, qui laborando pro gloria Dei occumbit.

E contrario Damatria filium ad se reversum, quod in bello timide et indigne se gessisset, interfecit. Lacaena alia ad filium fuga servatum scripsit: « Mala de te fama spargitur, aut igitur hanc elue, aut vivere cessa. » Alia, cum filii e praelio fugissent, et ad ipsam venirent: « Quo, ait, perfugere voluistis, mala mancipia? an huc (ventrem ostendens) unde existis, redituri? » Alia filium e fuga adventantem cernens, rogavit quo loco essent res patriae; cumque is responderet cives esse occisos, tegula eum occidit, dicens: « Ergo te infaustae rei nuntium illi miserunt nobis? » Cum quidam narraret matri fratrem honesta morte occubuisse: « Nonne, ait, turpe est te talis comitatus occasionem amisisse? » Quid jam dicat fidelis, quid miles in castris Ecclesiae? dicat utique cum Machabaeis: Moriamur fortiter in praelio, nec inferamus crimen gloriae nostrae. Dilatemus regnum Christi, toto orbe evangelizemus; si cadamus, si occidamur, Martyres resurgemus.

Particulatim vero S. Ambrosius, lib. II De Salomone, cap. II, Christum comparat aquilae cum dracone pugnanti, quod fuit stemma Dan, dum ait: « Uti aquila serpentes devorat, et eorum venena calore concoquit interno, ita et Christus Dominus noster dracone percusso, id est diabolo lacerato, dum humanum sibi corpus assumit, peccatum illud quod hominum tenebat obnoxium, tanquam perniciosum virus extinxit, sicuti Apostolus ait: Et de peccato damnavit peccatum in carne sua. »

Verum aptius singula sigillatim ita adaptat Rabanus hic. Haec, ait, castrorum acies est Ecclesia, tam novi quam veteris Testamenti. Levitae sunt sacerdotes et clerus: hi sacra custodiunt, et pro eis depugnant, eosque ambit et protegit populus, qui a quatuor mundi plagis ad Ecclesiam venit; a singulis quatuor lateribus est trinitas tribuum, id est fides SS. Trinitatis; duodecim principes sunt duodecim Apostoli, quorum precibus et doctrina munitur Ecclesia.

Ab Oriente est Judas, quia ex Juda ortus est Christus, cujus nomen est Oriens. Rursus per Orientem, ubi erat introitus tabernaculi, significatur primitiva Ecclesia, et initium conversionis fidelium ad Christum: hic est Judas, id est confessio; et Issachar, id est merces; et Zabulon, id est habitaculum fortitudinis: quia Confessores Christi in Ecclesiam, quae Dei domus est fortissima, per Christum introitum habent, ut in ea pro mercede aeterna laborent.

Plaga Australis antiquam Dei plebem, olim a Deo illustratam significat: hic est Ruben, Simeon et Gad; quia S. Patres, qui intuitum mentis ad voluntatem Dei Patris videndam bene exacuerunt, obedientiae studium rite illi impendebant, accingentes se armis justitiae contra leonem rugientem et daemonium meridianum, sibique quasi dicebant: Esto Ruben, id est vide te esse filium Patris aeterni; cui debes esse Simeon, id est obediens; ut sis Gad, id est accinctus contra daemones. Rursum esto Ruben, id est, vide ut filios Deo procrees.

Aquilo significat Gentium multitudinem, quae usque ad Christum tenebris et frigore infidelitatis torpuerat: hic est Dan, id est judicium; Aser, id est beatus; et Nephtali, id est colluctans, vel dilatatus: quia spernentibus Judaeis verbum Domini, justo judicio Dei, per multitudinem Gentilium credentium dilatatus, et luctans Ecclesiae populus, aeternam beatitudinem sperare et quaerere non desistit.

Occidens, sive ultima pars tabernaculi, significat impletionem Ecclesiae, quae fiet in fine mundi, cum omnis Israel salvus fiet: hic sunt Ephraim, id est crescens; Manasse, id est oblivio; et Benjamin, id est filius dextrae: quia tunc in persecutione Antichristi probabuntur, et meritis accrescent electi, tumque aderit hora, qua in oblivionem mortis perpetuae impiis traditis, justi ad dexteram Dei in aeternum cum Domino regnaturi collocabuntur. Huc usque Rabanus.


Quaestio 4: Quid Haec Castra Significent Tropologice et Anagogice?

Quaeritur quarto, quid haec castra significent tropologice et anagogice? sensus enim litteralis hic facilis est; sed spiritualis, qui hic occulitur, illustris est. Respondeo: Anima quaelibet fidelis et sancta est tabernaculum Dei, ut dixi Exodi xxvi, 1. Aspectus ad Orientem significat mentis illuminationem et purgationem, quae perficitur Juda, id est vera confessione; et Zabulon, id est forti poenitentia; et Issachar, id est spe mercedis. Meridies significat mentis inflammationem et ardorem, quam perficit Ruben, id est visio et procreatio filiorum in Spiritu; ac Simeon, id est obedientia; et Gad, id est fortitudo in adversis. Aquilo daemonis et hostium aliorum tentamenta significat, contra quae munimur castris Dan, id est metu extremi judicii; et Nephtali, id est continua lucta; et Aser, id est memoria beatitudinis aeternae. Occidens significat perfectionem animae, quam praestat Ephraim, id est fruges et incrementa continua bonorum operum; ac Manasse, id est oblivio rerum temporalium; et Benjamin, id est dextera et virtus Patris nostri Dei: haec omnia pene habet Abulensis hic, Quaest. ultim.

Anagogice, castra haec coelum Beatorum, et civitatem coelestem significant. Unde Apoc. xxi, 16, dicitur ipsa in quadro esse posita, aeque ut haec castra; atque duodecim habere portas, videlicet a quolibet latere et plaga tres, inscriptas nominibus duodecim tribuum filiorum Israel: duodecim enim tribus omnes veros Israelitas, id est electos, qui illi civitate dominabuntur, significant. Itaque ingredietur in coelum per portam Levi, vel ut Levi, sacerdos, qui bene praefuit sacerdotio; ingredietur per Juda, vel ut Juda, princeps, qui bene praefuit populo; ingredientur ut Simeon, qui suis praepositis fuerunt obedientes; ingredientur ut Issachar, vel Manasse, Monachi et Religiosi, qui voluptates praesentes calcant, spe in aeternam mercedem defixi; ingredientur per portam Ephraim, qui fructibus misericordiae abundarint; per Dan, justi judices. Caetera collige et applica ex tropologia paulo ante assignata. Ita Origenes, homil. 1, et ex eo Rabanus.


Versus 9: Per Turmas Suas Primi Egredientur

Non quod simul hae tribus pari gressu proficiscerentur: hoc enim saepe ob viarum angustias fuisset impossibile, sed quod prognati ex tribu Juda primi essent, praeirentque caeteras omnes tribus. Duodecim ergo tribus in 4 acies fuerunt distributae, quae hoc ordine procedebant. Prima acies, eaque fortissima erat tribus Juda: hanc non pari passu comitabatur, sed a tergo pone sequebatur proxime Issachar, deinde Zabulon: adeoque hae tres tribus unam, videlicet primam aciem conflabant, 186 millium bellatorum, ut patet vers. 9. Secunda acies erat tribus Ruben, quae sequebatur tribum Zabulon: post Ruben incedebat Simeon, post hunc Gad: eratque haec acies secunda, aeque ac prima, triplex, videlicet ex tribus jam dictis tribubus conflata, continebatque 150 millia bellatorum, ut patet vers. 16. Post hanc secundam aciem, in medio omnium castrorum proficiscebantur Levitae cum tabernaculo, illud in partes dissolutum, et per varios distributum portando. Post Levitas succedebat tertia acies Ephraim, cui conjuncta, et succedanea erat acies Manasse, deinde Benjamin; haec acies continebat 108 millia bellatorum, ut patet vers. 24. Post hanc sequebatur quarta acies Dan, cui a tergo conjuncta erat Aser, deinde Nephtali. Nephtali ergo claudebat totum agmen omnesque alias tribus; haec acies continebat 157 millia bellatorum, ut patet vers. 31.


Versus 17: Levabitur Autem Tabernaculum Testimonii per Officia Levitarum

Q. d. Tabernaculum dissolutum portabitur a Levitis, secundum distincta eorum ministeria, quae cap. sequenti singulis Deus distribuit.

Nota: Incedebant Levitae loco tutissimo, scilicet medio in castris, cum illa proficiscebantur: nam ante se habebant duas acies, puta sex tribus jam dictas; post se habebant duas pariter acies, puta sex alias tribus, unde hebraice est, proficiscetur tabernaculum testimonii, et castra Levitarum in medio castrorum. Quod sic intellige, non quasi omnes Levitae simul essent in medio praecise, ut aliqui voluerunt, sed quod Gersonitae et Meraritae sequerentur primam aciem, sive primas tres tribus; Caathitae vero sequerentur secundam aciem, et praecise essent in medio castrorum, uti diserte narratur cap. x, vers. 17 et 21. Ita Andreas Masius in cap. vi Josue.

Quomodo Erigetur, Ita et Deponetur. — Haec verba non sunt in Hebraeo hoc loco, sed cap. IV, unde ab interprete Latino huc videntur translata, lucis et claritatis causa.


Versus 29: Nephtali

Nota: Concordiae causa Deus aptum hunc hisce quatuor tribubus dedit ordinem, ut videlicet, cum quatuor essent ancillarum Jacobi filii, videlicet Balae, Dan et Nephtali; Zelphae vero, Gad et Aser; ideoque unus alteri aciei (utpote quae ternis tantum constabat tribubus) et vexillo jungendus foret, Gad jungeretur Ruben, Dan autem et Nephtali, Balae filii, medium Aser Zelphae filium, amoris et unionis causa complecterentur.


Quaestio 5: Quo Ordine Singulae Tribus Incedebant?

Quaeres quinto, quo ordine in itinere singulae tribus incedebant? Respondet Abulensis hic, Quaest. I, ex Hebraeis, unumquemque militem habuisse suum locum praefixum in castris: sed hoc non videtur necessarium. Nam ea quae difficultatis hic est, haec est: an ex quolibet castro, id est ex quolibet latere singulae tribus, singuli milites agmine quadrato incederent, an vero longo et extenso? Respondeo, non agmine quadrato, sed longo et extenso singulas tribus alias post alias seorsim incedisse, ut patebit vers. 9.