Cornelius a Lapide

Numeri III


Index


Synopsis Capitis

Levitas loco totidem primogenitorum Israel, suo cultui deposcit Deus. Secundo, vers. 15, numerantur Levitae ad 22 millia, et inter eos custodia rerum tabernaculi distribuitur.


Textus Vulgatae: Numeri 3:1-51

1. Hae sunt generationes Aaron et Moysi, in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. 2. Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 3. Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur. 4. Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. 5. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 6. Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, 7. et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, 8. et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. 9. Dabisque dono Levitas 10. Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. 11. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12. Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitae mei. 13. Meum est enim omne primogenitum, ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti: sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus: mei sunt, ego Dominus. 14. Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: 15. Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. 16. Numeravit Moyses, ut praeceperat Dominus, 17. et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. 18. Filii Gerson: Lebni et Semei. 19. Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. 20. Filii Merari: Moholi et Musi. 21. De Gerson fuere familiae duae, Lebnitica, et Semeitica: 22. quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. 23. Hi post tabernaculum metabuntur ad Occidentem, 24. sub principe Eliasaph filio Lael. 25. Et habebunt excubias in tabernaculo foederis, 26. ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. 27. Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua: 28. omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias Sanctuarii, 29. et castrametabuntur ad meridianam plagam. 30. Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel; 31. et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa Sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. 32. Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae Sanctuarii. 33. At vero de Merari erunt populi Moholitae et Musitae recensiti per nomina sua: 34. omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. 35. Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. 36. Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes, et columnae ac bases earum, et omnia quae ad cultum hujuscemodi pertinent: 37. columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. 38. Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam Sanctuarii in medio filiorum Israel; quisquis alienus accesserit, morietur. 39. Omnes Levitae, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. 40. Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. 41. Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel: ego sum Dominus; et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel. 42. Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel, 43. et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. 44. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 45. Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei: ego sum Dominus. 46. In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, 47. accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram Sanctuarii. Siclus habet viginti obolos. 48. Dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus, pretium eorum qui supra sunt. 49. Tulit igitur Moyses pecuniam eorum qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis 50. pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus Sanctuarii, 51. et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod praeceperat sibi Dominus.


Versus 1: Hae Sunt Generationes Aaron et Moysi

1. HAE SUNT GENERATIONES (id est, hi sunt filii) AARON ET MOYSI. — Est metonymia, qua actus ponitur pro effectu, scilicet generatio pro re producta et genita. Simili modo capitur generatio Proverb. XXX, 12 et 13, Exodi I, 6, Psal. XII, 8.

AARON ET MOYSI. — Dices: Hic solius Aaron filii numerantur; ergo male additur to Moysi. Respondeo etiam Mosis filios hic numerari, videlicet inter Levitas: nam Levitae, dicti Amramitae, qui numerantur vers. 27 et 28, erant Moses et Aaron (hi enim sunt filii Amram) cum filiis suis: e quibus Aaron cum posteris suis sacerdotium est adeptus; posteri vero Mosis cum reliquis Levitis Caathitis annumerati sunt. Vide I Paralip. XXIII, 13 et 14, qua de causa et Aaron hic Moysi praeponitur tanquam eo dignior, eo quod esset sacerdos et pontifex, quodque familia ejus a Deo electa et evecta esset ad sacerdotium; familia vero Mosis ad Levitas esset annumerata, eo quod ex Gentili matre, puta Sephora Madianitide, esset prognata, ait Auctor libri De Mirabilibus Sacrae Scripturae, cap. XXV, qui exstat apud S. Augustinum, tom. III.

Ubi nota, et vide partim miram Dei electionem, partim quam posteri a parentibus saepe degenerent: Moses enim fuit princeps et legislator, posteri vero fuerunt ignobiles Levitae, cum vice versa posteri Aaronis patri in sacerdotio et pontificatu successerint.


Versus 3: Quorum Repletae et Consecratae Manus

3. QUORUM REPLETAE ET CONSECRATAE MANUS. — Et Replere hic significat consecrare. Vide Can. 32. Replere enim manus, est consecrare manus ad sacerdotium: consecrare, nam in consecratione manus sacerdotum novellorum implebantur, tum donis et sacrificiis, tum unctione olei; hinc Hebraeis implere manum est consecrare sacerdotem. Quam phrasin imitatur Latinus interpres, III Reg. XIII, 33: «Quicumque, ait, volebat, implebat manum suam (id est, ungebat eam oleo), et fiebat sacerdos.» Simile est II Paral. XIII, 9, et alibi. Vide dicta Exodi VIII, 26.


Versus 6: Applica Tribum Levi

6. APPLICA. — Hebr. הקרב hacreb, id est accedere fac, approxima, applica. Est hic electio, et separatio Levitarum, jussu Dei facta, ad ministerium tabernaculi, et obsequium sacerdotum.

Hinc patet quam delirum sit figmentum Plutarchi in Symposiis, Levitas fuisse sacerdotes Bacchi, quem coluerint Hebraei, et in ejus honorem porcina abstinuerint, dictosque esse Levitas, non a Levi patriarcha, sed a Lysio, seu magis ab Evio, quae Bacchi sunt nomina.


Tropologice: Levitae Signabant Statum Ecclesiasticum

Tropologice, Levitae signabant statum Ecclesiasticum clericorum legis novae: unde excubabant inter tabernaculum et castra; quia Ecclesiastici ex officio medii sunt inter Deum et populum. Illorum sacra mysteria pulchre significant ipsa eorum nomina vers. 17. Levi enim hebraice idem est quod additus et assumptus, scilicet a Deo ad ministerium tabernaculi. Gerson idem est quod advena. Ecclesiastici enim se gerere debent quasi peregrinos et advenas terrae, utpote cum sint cives sanctorum et domestici Dei. Caath idem est quod dolens et lugens; a קהת cas enim, id est doluit, fit מקהת kehat, id est Caath, per commutationem litterarum affinium, scilicet aleph et he, et caph in coph: nam Ecclesiastici lugere debent peccata populi; unde et pulla, id est lugubri, veste induuntur. Merari idem est quod amaritudo: nam Ecclesiastici mortem aliaque novissima, quae amara sunt, assidue mente versare debent, indeque excitare se ad carnis afflictionem et mortificationem. Lebni idem est quod candor, puta castitas et puritas vitae. Semei idem quod auditio et obedientia. Amram idem est quod populus excelsus, qui dicat: Nostra conversatio in coelis est. Jesaar idem est quod meridies vel meridianus, qui scilicet plene solis justitiae, puta Christi, ejusque gratiae radios excipit; nam, ut dicitur Proverb. IV, 18: «Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.» Hebron idem est quod societas, puta socialis amor et disciplina. Oziel idem est quod fortitudo mea Deus. Moholi idem est quod chorus, puta psallentium. Musi idem est quod tangens, vel auferens, scilicet peccata in Sacramento poenitentiae. Eleazar idem est quod Deus meus adjutor. Ithamar idem est quod ubi palma? quia Ecclesiastici spectant et exspectant bravium in coelis. Ita Rabanus hic, folio 33, et duobus sequentibus, atque ex parte Rupertus.


Versus 7: Observent Quidquid ad Cultum Pertinet Multitudinis Coram Tabernaculo

7. OBSERVENT QUIDQUID AD CULTUM PERTINET MULTITUDINIS CORAM TABERNACULO, — q. d. Levitae metentur castra circa tabernaculum, ut illud, ejusque vasa, quibus tota populi multitudo Deum colit, custodiant. Hebraice est, ut custodiant custodiam ejus, scilicet Aaronis, et custodiam omnis congregationis, quam scilicet Aaron, et tota populi congregatio custodire debent. Quasi dicat: Levitae pro populo, proque Aarone pontifice servire debent tabernaculo, illudque custodire, uti explicatur in sequentibus. Fecerunt ergo in Dei et tabernaculi cultu Levitae id, quod totus populus facere debuisset; sed quia id ipse per se facere non poterat, hinc loco populi delecti sunt Levitae qui ordinate, honeste, decenter et reverenter id ipsum praestarent.

Secundo, aliqui per custodiam congregationis intelligunt custodiam populi. Sacerdotes enim et Levitae sunt custodes et conservatores tam populi, quam tabernaculi, ut scilicet curent populum in conspectu tabernaculi et Dei decenter et reverenter se gerere. Eorum ergo erat excubare, ne quid a populo contra Dei honorem et voluntatem fieret, ne falsis opinionibus implicaretur, ne praestigiis incumberet aut superstitionibus; sed e contrario eum docere quo ritu, cultu, pietate et probitate Deus esset colendus. In sacerdotibus ergo tota populi custodia posita est, eo quod omnia bona et mala populi pendent a religione: quae si recta et pia fuerit, innumera parit bona; sin corrupta et perversa, innumera mala. Hoc est quod ait Dominus, Isaiae cap. LXII, vers. 6: «Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt;» et Cantic. cap. I, 6: «Posuerunt me custodem in vineis;» et cap. V, vers. 7: «Invenerunt me custodes.»


Versus 9-10: Dabisque Dono Levitas Aaron

9 et 10. DABISQUE DONO LEVITAS AARON ET FILIIS EJUS (q. d. Levitas offeres Aaroni et sacerdotibus, ut eis serviant, idque gratis, et sine pretio; neque enim sacerdotes ad ministeria omnia tabernaculi sufficiunt: unde in subsidium eis Levitae) TRADITI SUNT (hebraice dati dati, vel dedititi: dedititi sunt, id est, absolute Aaroni dati et donati, vel potius donandi sunt; necdum enim reipsa dati erant, sed jamjam donandi erant in perpetuum) A FILIIS ISRAEL, — ut hac donatione Aaroni facta, a Deo primogenitos suos redimerent, ut patet vers. 45. Erant ergo Levitae id quod jam sunt Diaconi apud sacerdotes: unde Levita Laurentius vocatur, eo quod sancto Sixto quasi Diaconus ministrarit.


Versus 10: Aaron et Filios Ejus Constitues Super Cultum Sacerdotii

10. AARON AUTEM, ET FILIOS EJUS CONSTITUES SUPER CULTUM SACERDOTII, — ut scilicet obeant functiones sacras sacerdotii, quae in veteri lege erant quatuor: nimirum primo, sacrificare; secundo, adolere incensum; tertio, singulis sabbatis apponere in mensa coram Deo panes propositionis; quarto, quotidie vespere accendere lucernas.


Versus 12: Ego Tuli Levitas Pro Omni Primogenito

12. EGO TULI, — ego ferre decrevi, et jam reipsa fero et tollam mihi Levitas.

PRO OMNI PRIMOGENITO QUI APERIT VULVAM, — qui primo ex matre nascitur. Vide Exodi XIII, 12.


Versus 13: Meum Est Enim Omne Primogenitum

13. MEUM EST ENIM OMNE PRIMOGENITUM. — «MEUM est,» non tantum creatione, sed proprie redemptione et liberatione, qua primogenitos vestros liberavi ab angelo percutiente primogenitos Aegyptiorum, Exodi cap. XII, 23. Rursum, «meum est» per justam et aequam praecepti hujus mei, qui absolutus omnium sum Dominus, exactionem.

SANCTIFICAVI MIHI QUIDQUID PRIMUM NASCITUR IN ISRAEL. — «Sanctificavi,» hoc est mihi sanctificari, id est offerri et consecrari, statui et decrevi.


Nota: Cur Deus Tribum Levi Elegerit

Nota: Deus hic pro primogenitis Hebraeorum sibi debitis deposcit Levitas, deligitque tribum Levi ad sacerdotium, et cultum sui in tabernaculo, idque primo, ob zelum quo tribus haec ulta est injurias Dei, occidendo idololatras vituli aurei, Exodi cap. XXXII, vers. 26 et 29; atque hoc est quod Levi et Levitis dicitur Deuter. XXXIII, 9: «Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos; et nescierunt filios suos: hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt, etc. ponant thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum.» Secundo, quia tribus Levi caeteris erat minor, ideoque facile ali poterat a populo; quod omnino faciendum erat, cum ipsa omnis haereditatis esset expers: atque alia ex parte sufficiens erat ipsa, ad ministeria tabernaculi obeunda. Hisce ergo de causis jus sacerdotii, quod debebatur ipsi Ruben, utpote primogenito Jacobi, in poenam incestus ab eo commissi, translatum est in Levi; uti jus regni et primatus inter fratres, ab eodem Ruben translatum est in Judam; et jus duplicis haereditatis, quod proprie erat jus primogeniturae, translatum est in Joseph, puta in Ephraim et Manasse Josephi filios, ut patet I Paral. V, vers. 1 et 2.


Versus 15: Numera Filios Levi ab Uno Mense

15. Numera filios Levi, etc., omnem masculum ab uno mense et supra. — «Ab uno mense,» ut scilicet hac ratione numerus major Levitarum habeatur, qui paene respondeat numero primogenitorum Israel, quibus Levitae a Deo surrogantur; alibi vero Levitae a 25 vel 30 anno numerantur, quia ibi agitur de ministerio eorum in tabernaculo, quod pueri obire non poterant, nec, etiamsi possent, ut fieret par erat aut decens.


Versus 17: Inventi Sunt Filii Levi Per Nomina Sua

17. ET INVENTI SUNT FILII LEVI PER NOMINA SUA, GERSON, ET CAATH, ET MERARI. — «Inventi sunt,» non in vita, sed in censu hoc et numero; unde hebraice est, et fuerunt isti filii Levi. Nam ipsi jam pridem obierant: ingressi enim erant cum avo Jacobo in Aegyptum, ante 217 annos; nam 215 annis vixerunt Hebraei in Aegypto: hic autem Levitarum census contigit secundo anno egressus Hebraeorum ex Aegypto; nemo autem ea aetate tamdiu vixit, imo Caath tantum vixit 133 annis, ut dicitur Exodi VI, 18.


Versus 23: Hi Post Tabernaculum Metabuntur

23. Hi post tabernaculum metabuntur. — Posteri ergo Gerson, sive Gersonitae post tabernaculum et atrium, ad Occidentem castra figebant, Meraritae ad Aquilonem, Caathitae ad Meridiem, Moses vero et Aaron ad Orientem. Nota: Simul hic agere jubentur Moyses princeps et Aaron pontifex, quia, ut ait Rupertus, «ducum et consulum fascibus atque regum gladiis eget sacerdotalis sanctitas, et nihil tutius cum sibi conveniunt, nil perniciosius cum dissentiunt.» Hinc Constantinus Magnus Imperator dicebat «se esse Episcopum extra Ecclesiam,» quia curabat quantum poterat, ut Ecclesia conservaretur et propagaretur, nec tamen Ecclesiastica munia usurpabat. Et S. Augustinus, tract. 51 in Joan., docet quemque patremfamilias in domo sua debere exercere «Episcopale officium, ut pro Christo, et pro vita aeterna suos omnes admoneat, doceat, hortetur, corripiat,» etc.


Versus 25: Habebunt Excubias in Tabernaculo

25. ET HABEBUNT EXCUBIAS IN TABERNACULO. — Excubiae hic metonymice sumuntur pro custodia, quae excubando fit. Rursum, custodia metonymice sumitur pro re custodienda. Sensus ergo est: «Habebunt excubias,» id est custodient, vel habebunt custodienda ea quae sequuntur, scilicet «ipsum tabernaculum et operimentum,» etc. Patet hic sensus ex Hebraeo. Unde vers. 32, noster Interpres custodes hos tabernaculi, vocat excubitores custodiae sanctuarii.


Versus 26: Ipsum Tabernaculum et Operimentum Ejus

26. IPSUM TABERNACULUM ET OPERIMENTUM EJUS, TENTORIUM QUOD TRAHITUR ANTE FORES TECTI FOEDERIS. — Tabernaculum hic vocatur infimum tabernaculi velum, ex decem cortinis compositum, quod proxime ipsas tabernaculi tabulas velabat et operiebat circumquaque, de quo Exod. XXVI, 1 et 6; operimentum vero tabernaculi hic vocatur velum aliud triplex, velo priori decem cortinarum superpositum, scilicet primum sagum cilicinum, secundum sagum ex pellibus arietum rubricatis, tertium sagum ianthinum, de quibus Exod. XXVI. Omnia ergo vela tabernaculi portabant Gersonitae in profectione castrorum.

TENTORIUM (id est velum) QUOD TRAHITUR ANTE FORES TECTI, — id est tabernaculi, quod undique est tectum et velatum; loquitur enim hic Moses de velo, quod erat in ingressu tabernaculi, eratque ejus quasi janua.

TENTORIUM QUOQUE QUOD APPENDITUR IN INTROITU ATRII TABERNACULI. — Prius tentorium, id est velum, erat ipsius tabernaculi; hoc vero est atrii, quod erat ante tabernaculum: utrumque custodia Gersonitarum hic committitur.


Quidquid ad Ritum Altaris Pertinet

ET QUIDQUID AD RITUM ALTARIS PERTINET. — «Quidquid,» scilicet velorum; agitur enim hic tantum de velis altare ambientibus, ut patet ex Hebraeo, Chaldeo et Septuaginta. Haec enim inter alias causa fuit atrii et velorum ejus, videlicet ut servirent altari holocaustorum ejusque ritui, id est cultui, utque illud undequaque tegerent. Non ergo distortus in nostra versione est sensus, uti queritur Abulensis; nam noster Interpres, cum ait quidquid, to cortinarum vel velorum ex antecedentibus intelligendum relinquit. Agitur enim de Gersonitis qui nulla vasa altaris (hoc enim Caathitarum erat ministerium), sed tantum vela custodiebant et portabant, ut patet tum ex hoc loco, tum ex cap. seq., vers. 24.


Distributio Ministeriorum Leviticorum

Notandum enim ministeria Levitarum ita a Deo partita fuisse, ut Caathitae custodirent, et in profectione portarent ipsa vasa sacra, ut labrum aeneum, arcam testamenti involutam velo, quod pendebat ante Sanctum sanctorum, altaria duo, scilicet thymiamatis unum, holocaustorum alterum, candelabrum et mensam cum suis utensilibus, ut patet vers. 31. Meraritae autem et Gersonitae custodirent, et in profectione portarent ipsas partes tabernaculi et atrii; sed Meraritae solidas, videlicet tabulas, columnas, bases, paxillos et vectes, ut patet vers. 36; Gersonitae vero operimenta ipsa mollia, videlicet vela et cortinas cum suis funibus, ut patet hoc vers. 26. Ubi adverte Caathitas caeteris Levitis fuisse praelatos, et vasa sacra custodisse et portasse, quia ex Caath per Amram descendebat Aaron et Moses: unde et Caathitis praeerat Eleazar, senior Aaronis filius, ut patet cap. seq., vers. 16.


Versus 28: Habebunt Excubias Sanctuarii

28. HABEBUNT EXCUBIAS, — id est habebunt custodiam sanctuarii, quoad vasa quae sequuntur. Patet ex Hebraeo: vide dicta vers. 25.


Versus 31: Et Velum

31. ET VELUM, — quod oppanditur Sancto sanctorum; huic enim involvenda erat arca, portanda a Caathitis, ut dixi vers. 26. Alia enim vela omnia, non a Caathitis, sed a Gersonitis portabantur, uti ibidem dictum est.


Versus 37: Paxilli Cum Funibus

37. PAXILLI CUM FUNIBUS. — Funes intellige eos quibus distendebantur et firmabantur columnae tabernaculi, uti explicat Josephus: hosce enim custodiebant et portabant Meraritae; nam alios funes, quibus vela paxillis in terra fixis firmabantur, et cortinae expendebantur, custodiebant et portabant Gersonitae, ut patet vers. 26; itaque nulla est hic antilogia: funes enim columnarum ad Meraritas, funes vero velorum et cortinarum ad Gersonitas pertinebant.


Versus 39: Omnes Levitae Viginti Duo Millia

39. OMNES LEVITAE VIGINTI DUO MILLIA. — Universim erant 22300; nam Gersonitae erant 7500, Caathitae 8600, Meraritae 6200, quae conflata faciunt 22300.

Dices: Quomodo ergo numerantur hic tantum 22 millia?

Respondeo: Id fit ideo, quia haec 22 millia surrogata sunt pro totidem primogenitis Israelitarum, ut patet vers. 41. Reliqui ergo trecenti inter Levitas primogeniti fuerunt, ac proinde inter primogenitos censentur, non inter Levitas in hac redemptione, utpote qui et ipsi, ut primogeniti, redimi deberent, non autem redimerent alios.

Numerantur hic etiam Moses et Aaron; nam ait, «omnes Levitae.» Nec enim Aaron erat primogenitus Amram patris sui, quia Maria soror Aaronis eo erat senior, ut colligitur Exod. II, 7. Erat enim ipsa puella grandis, cum Moses nasceretur; tunc autem Aaron tantum erat triennis, tribus enim annis tantum Aaron senior fuit Mose.


Versus 41: Tolles Pecora Eorum

41. TOLLES PECORA EORUM, — q. d. Separabis ab aliorum pecoribus pecora Levitarum, non ut illa immolentur, aut ab aliis auferantur, sed ut mihi cum ipsis Levitis quasi dedicentur sintque mea, sicut ipsi Levitae mei sunt.


Nota: Primogeniti et Lex Caeremonialis in Deserto

Nota: Deinceps in deserto non solverunt Israelitae primogenita sua Deo, sed tantum in terra Chanaan; caeremonialia enim ibi non sunt servata nisi in Sina, de quo plura cap. V, 2. Levitae autem nunquam solverunt primogenita sua, quia ipsi erant ministri, et quasi peculium Dei; unde aliorum primogenita et decimas loco Dei recipiebant. Vide cap. V, initio.


Versus 46: In Pretio 273

46. IN PRETIO, — q. d. Ad redemptionem. Jubet enim hic Deus, ut pro primogenitis Israel Deo dentur et consecrentur Levitae, cumque numerus primogenitorum excederet Levitarum numerum, personis 273: Levitae enim erant praecise 22 millia, primogeniti vero Israel erant 22 millia, et insuper 273, hinc jubet Deus ut hi 273 pretio redimantur, scilicet quinque siclis in singula capita persolutis. Porro qui ex primogenitis Israel cum Levitis commutandi essent, qui vero pretio redimendi, sorte data decisum est; unde censet Abulensis ex Rabbi Salomone, Mosen scripsisse tot chartulas, quot erant primogeniti Israel, sed in 273 chartulis scripsisse to quinque siclis; eas deinde commiscuisse, jussisseque ut inde quisque primogenitus unam tolleret, atque illum in quem cadebat chartula, cui inscripti erant quinque sicli, debuisse eosdem Aaroni persolvere, itaque se redimere.


Versus 48: Dabisque Aaron Pretium Eorum Qui Supra Sunt

48. DABISQUE AARON PRETIUM EORUM QUI SUPRA SUNT, — qui superant numerum Levitarum, quique proinde pretio se redimere debent.


Versus 50: Pro Primogenitis Filiorum Israel

50. PRO PRIMOGENITIS FILIORUM ISRAEL, — qui scilicet excedebant numerum Levitarum, ideoque cum eis non fuerant commutati, sed pretio redempti, q. d. Pecunia primogenitorum 273 se redimentium ascendit ad 1365 siclos.