Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Numerantur Levitae ab anno trigesimo 8380, qui portent vasa tabernaculi cum movenda sunt castra: et Caathitis quidem assignatur altare utrumque, arca, mensa et candelabrum; Gersonitis vero vela et cortinae, vers. 24; Meraritis autem tabulae, columnae et bases, vers. 31.
Textus Vulgatae: Numeri 4:1-49
1. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2. Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, 3. a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis. 4. Hic est cultus filiorum Caath: Tabernaculum foederis, et Sanctum sanctorum 5. ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, 6. et operient rursum velamine ianthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes. 7. Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt; 8. extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento ianthinarum pellium, et inducent vectes. 9. Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt; 10. et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium, et inducent vectes. 11. Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes. 12. Omnia vasa, quibus ministratur in Sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes. 13. Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento, 14. ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium, et inducent vectes. 15. Cumque involverint Aaron et filii ejus Sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta; et non tangent vasa Sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis: 16. super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt. 17. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 18. Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum; 19. sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. 20. Alii nulla curiositate videant quae sunt in Sanctuario priusquam involvantur: alioquin morientur. 21. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 22. Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas, 23. a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis. 24. Hoc est officium familiae Gersonitarum, 25. ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud, et super omnia velamen ianthinum, tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi foederis, 26. cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quae ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii, 27. jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari. 28. Hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 29. Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis, 30. a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui, et cultum foederis testimonii. 31. Haec sunt onera eorum: Portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum, 32. columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt. 33. Hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 34. Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum, 35. a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis: 36. et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta. 37. Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum foederis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi. 38. Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum, 39. a triginta annis et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis: 40. et inventi sunt duo millia sexcenti triginta. 41. Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini. 42. Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum, 43. a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis: 44. et inventi sunt tria millia ducenti. 45. Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi. 46. Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israel, per cognationes et domos patrum suorum, 47. a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda, 48. fuerunt simul octo millia quingenti octoginta. 49. Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.
Versus 2-3: Tolle Summam Filiorum Caath, a Trigesimo Anno et Supra Usque ad Quinquagesimum Annum
Cap. superiori, vers. 15, a mense primo aetatis numerati sunt Levitae, qui surrogarentur totidem pene primogenitis; hic vero numerantur Levitae ab anno trigesimo, quia hic numerantur tantum viri fortes, qui gravia onera et partes tabernaculi portare possent, cum movenda erant castra. Pari modo apud Hebraeos, nemo ante annum trigesimum docere poterat: unde anno trigesimo coepit tam Christus, quam Joannes Baptista praedicare. Est enim haec aetas maturi judicii, et justae auctoritatis.
Simili modo in sacerdotibus verisimile est statutam fuisse aetatem, antequam sacerdotio fungi non possent, ait Abulensis, Quaest. XLII; sed quaenam ea fuerit, nusquam in Scriptura exprimitur. Quod enim Josephus tradit, Hyrcani filium anno aetatis decimo octavo pontificatu functum esse, merito dubitare licet an id recte et secundum jura sit actum. Si enim in Levitis major aetas requisita fuit, ergo multo magis in sacerdotibus et pontificibus.
Versus 3: Omnium Qui Ingrediuntur ut Stent
Hebr. omnis qui ingreditur ad militiam, vel exercitum. Hunc enim significat Hebraeum tsaba; Noster tamen tsaba vertit stationem, quia tsaba deducit a iatsab, id est stetit: unde et Hebraeae linguae periti, ut Mercerus, Forsterus et alii docent exercitum vocari tsaba, id est stationem, quia est statio militaris.
Militia porro, vel statio vocatur hic ipsa ministratio Ecclesiastica Levitarum in tabernaculo, uti vertit noster Interpres vers. 30. Haec enim militia est, non humana, sed divina, qua ordinatissima serie instar militum excubabant Levitae, primo, ad custodiam tabernaculi; secundo, ad illud portandum et protegendum; tertio, ad subserviendum sacerdotibus, ut sacrificia rite peragerentur, atque ad omnem sacrum famulatum Dei. Hunc hebraismum imitatus S. Paulus, Timotheum Episcopum hortatur, ut «militet bonam militiam, habens bonam fidem et conscientiam,» I Timoth. 1, 8. Clerici ergo sunt milites, quorum duces et antesignani sunt Episcopi. Militia enim Hebraeis omnem famulatum significat: hinc Levitae, angeli, coeli, sidera omnesque creaturae vocantur milites Dei, diciturque Deus Sabaoth, id est exercituum, puta militum jam dictorum, estque Sabaoth unum ex decem nominibus Dei, quod Septuaginta nunc dynameon, id est virtutum, sive potentiarum; nunc pantokratora, id est omnipotentem, omniaque vincentem, omnibus dominantem vertunt, teste S. Hieronymo, epist. 136 ad Marcellam. Ubi Nota: Levitae hic dicuntur ingredi in militiam, scilicet Dei et tabernaculi; alii vero vulgares milites ad bellum euntes, dicuntur egredi in militiam, quia peregre ad bellum et hostes suos proficiscuntur.
Versus 4: Hic Est Cultus
Hoc est ministerium, haec functio sacra Caathitarum. Patet ex Hebraeo.
Versus 4-5: Sanctum Sanctorum Ingredientur Aaron et Filii Ejus
Hinc patet, etiam minores sacerdotes ingressos esse Sanctum sanctorum ad illud deponendum, cum movenda erant castra. Unde quod Levit. xvi, et ad Hebr. ix, 7, dicitur, quod solus pontifex semel in anno ingrederetur Sanctum sanctorum, intellige, quando fixa erant castra, in iisque quietum consistebat tabernaculum, ad ministrandum et sacris operandum in eo: hoc enim solius erat pontificis; non autem quando in motu castrorum dissolvendum erat tabernaculum: hoc enim erat minorum sacerdotum, uti bene probat Abulensis, Quaest. V; nam quando dissolvendum erat Sanctum sanctorum, tunc subducebat Deus, vel potius angelus, corpus illud sive nubem quae incubabat et quasi insidebat propitiatorio, dabatque oracula: unde tunc non erat periculum irreverentiae, aut quod minores sacerdotes corpus illud Deum repraesentans essent visuri. Addit Abulensis, Quaest. XVIII, ipsos Levitas, puta Caathitas, ingressos esse Sanctum sanctorum, ut ejus supellectilem, puta arcam, Cherubim et propitiatorium a sacerdotibus involuta et colligata exportarent, uti dicitur vers. 15, quia illis loco suo amotis et involutis, omnis gloria Sancti sanctorum jam erat ablata, censebaturque jam locus iste non esse sacer, sed communis et quasi profanus.
Versus 5: Deponent Velum
Quod dividit Sanctum a Sancto sanctorum; itaque sacerdotes involvebant primo arcam et Cherubim hoc velo: deinde pallio coccineo pari modo involvebant mensam, altare et candelabrum, quae erant in Sancto. Haec enim habebantur sancta et sacra, adeo ut ne Levitis quidem ea nuda tangere, aut videre liceret sub poena mortis, uti hic dicitur. Omnia ergo vasa haec involvebant et velabant sacerdotes, cum movenda erant castra, ideoque dissolvendum erat tabernaculum, deinde ea velata Levitis, puta Caathitis, portanda tradebant. Secundo accedebant Gersonitae, convolventes et efferentes suas cortinas et vela. Ultimo veniebant Meraritae, columnas et tabulas tabernaculi dissolventes et exportantes.
Contrarius erat ordo in erectione tabernaculi, cum figenda erant castra: tunc enim primi accedebant Meraritae, ut figerent columnas et compingerent tabulas tabernaculi. Secundo veniebant Gersonitae, ut illa suis cortinis et velis obducerent. Tertio et ultimo accedebant Caathitae, ut tam in Sancto, quam in Sancto sanctorum sua vasa velata deponerent: quae deinde sacerdotes evolvebant, suisque locis collocabant.
Versus 6: Et Inducent Vectes
Non in arcam, quia jam in eam inducti erant, et nunquam extrahebantur, ut patet Exod. xxv, 15; inducent ergo et imponent hos vectes in humeros portantium, puta Caathitarum.
Versus 7: Thuribula
Haec primo loco ponit noster Interpres, cum in Hebraeo ponantur ultimo loco, idque ad hoc, ut vasa propria libaminum, puta cyathos et crateras, jungat cum eo quod sequitur, ad liba fundenda (ita habent Hebraea); thus enim simul cum sacrificiis adolebatur, quod in thuribulis his servabatur; in mortariolis vero, id est scutellis, excipiebatur simila pro mincha, sive sacrificio farreo; in cyathis denique et crateribus excipiebatur vinum, vel oleum ad libandum et effundendum. Hoc enim significat id ad liba fundenda. Ubi nota: Licet thus et farina subinde vocentur libamina, proprie tamen sola liquida, ut vinum et oleum, libamina sunt.
Panes (propositionis) semper in ea erunt. — «In ea,» scilicet mensa. Intellige haec, in terra promissionis, ubi Hebraei in quiete futuri, rite culturi erant Deum, et has caeremonias servaturi. Ita aliqui. Verum contrarium videtur verius; loquitur enim hic Moses de eo quod faciendum erat in deserto, cum movenda erant castra, et convasanda supellex tabernaculi.
Versus 10: Et Inducent Vectes
In candelabro nulli erant vectes; unde eos alligabant sarcinae candelabri, deinde eos in humeros imponebant, itaque portabant candelabrum: in arca vero, mensa et altari erant vectes; unde quod mox vers. 11, de altari dicitur: «Inducentque vectes,» intellige non in altare, sed in humeros portantium, uti dixi vers. 6.
Versus 11: Altare Aureum
Altare thymiamatis, quod factum erat ex lignis setim, sed obductum laminis aureis, cum altare holocaustorum obductum esset laminis aeneis per latera.
Versus 13: Altare Mundabunt Cinere
Tum victimarum in eo combustarum in Sina, tum lignorum, quibus deinceps fovendus est ignis sacer, juxta praeceptum Dei latum Levit. cap. vi, vers. 12. Nam post egressum ex Sina, deinceps non sacrificarunt Hebraei victimas ullas in deserto.
Versus 14: Fuscinulas, ac Tridentes, Uncinos
In Hebraeo pro his tribus est una vox mislegot, quae significat fuscinulam, sive ea tridens sit, sive unidens, puta uncinus unius dentis. Omittuntur hic phialae, quae habentur in Hebraeo, de quo dixi Exod. xxv, 29.
Versus 15: Non Tangent Vasa
Nuda scilicet, et non operta. Addit S. Thomas Levitas nec ipsa vasa, licet involuta, sed tantum vectes eis impositos tetigisse.
Tropologice Origenes, homil. 4: «Plebs, ait, Christiana Sancta sanctorum velata super humeros portat, dum Sacramenta suscipit, et praecepta implet, quorum rationem non intelligit.»
Versus 16: Super Quos Erit Eleazar
Super quos (Caathitas) erit Eleazar, utpote ex Caath oriundus. Gersonitis vero et Meraritis praeerat Ithamar, junior Aaronis filius, sed ita ut super omnes superintenderet, et generalem providentiam gereret Eleazar.
Ad cujus (Eleazari) curam pertinet oleum, incensum, et sacrificium (juge) quod semper offertur. — Non quod solus Eleazar sacrificaret, aut adoleret incensum, sed quod ejus erat curare et prospicere ne materia haec, puta ne oleum, simila et incensum deesset. Haec cura quoad aliqua, postea in Levitas partita est, videlicet cura similae, vini, thuris, olei et aromatum, ut patet I Paralip. ix, 29.
Versus 18: Nolite Perdere Populum Caath
Ne permittatis Caathitas perdi et occidi a me, quod fiet, si tangant Sancta sanctorum, id est vasa tabernaculi sanctissima.
Versus 28: Hic Est Cultus
Hoc est ministerium Gersonitarum. Hebraeum enim aboda significat opus, servitium, ministerium, et quia hoc hic sacrum erat, ideo a nostro Interprete vocatur cultus.
Versus 37: Hos Numeravit Moyses et Aaron, Juxta Sermonem Domini per Manum Moysi
To per manum Moysi refer non ad «numeravit,» sed ad «sermonem Domini,» q. d. Numerati sunt omnes juxta sermonem et imperium Domini, qui id fieri jussit «per manum Mosis,» id est per Mosen ministrum et instrumentum suum. Hoc enim significat manus, utpote quae in homine est organum organorum.
Versus 49: Recensuit Eos Moyses, Unumquemque Juxta Officium et Onera Sua
Dicendo videlicet, et singulis imperando: Illi Gersonitae portent cortinas tabernaculi, isti sagum cilicinum, illi velum ostii, et similiter Meraritis et Caathitis, particulatim quibusque sua munia dispertiendo. Atque haec videtur fuisse tota functio, totumque officium Levitarum ordinarium usque ad Davidem, videlicet portare et custodire vasa tabernaculi, uti indicatur I Paral. xxiii, 26. David vero, ut ibidem dicitur, officium canendi, sive psallendi, aliaque eis attribuit, et inter eos distribuit. Dico ordinaria: nam extraordinarie Levitae in victimis excoriandis, concidendis et cremandis juvabant sacerdotes, quando ipsi ad ea non sufficiebant, ut patet II Paral. xxix, 34.
Ministri Legis Veteris et Novae
Ex his legis veteris ministris ortum habuerunt ministri legis novae, id est ad eorum exemplum legis novae in Ecclesia sunt constituti; puta ex Levitis diaconi, ex sacerdotibus filiis Aaron presbyteri, ex pontifice Episcopi, ex cantoribus templi cantores Ecclesiae, ex Aaron et filiis ejus, qui componebant lucernas, Exod. xxvii, 21, acolyti, quos ceroferarios vocant; ex Nathinaeis, de quibus dicendum est Josue cap. ix, vers. ultim., subdiaconi; ex Nazaraeis, de quibus cap. vi, Religiosi. Ita docet Innocentius III, lib. I De sacro Altaris mysterio, a cap. II usque ad VII. Jam si tantum fuit officium Levitarum veterum, qui tantum circa tabernaculum sacerdotibus subserviebant, ut Deus sigillatim hic singulis sua munia operose assignet, quantum erit officium Diaconorum et ministrorum novi Testamenti, qui sacrificio corporis et sanguinis Christi deserviunt! sane angelicum est, et ab angelis saepe usurpatum.
Angeli Sacris Ministrantes
Cum aliquando die Paschae in ecclesia S. Mariae Majoris Gregorius I Pontifex celebraret, et «pax Domini sit semper vobiscum,» dixisset, angelus Domini alta voce respondit: «Et cum spiritu tuo.» Propter quod Papae ipsa die ibidem celebranti, et «pax Domini,» etc. dicenti, nihil respondetur, inquit Joannes Diaconus, in Vita S. Gregorii.
Proculus Episcopus et Martyr e Syria Romam venit tempore Justini Imperatoris, totamque Romanam provinciam percurrens praedicabat, miraculis ac vitae sanctitate refulgens. Is cum die quadam rem sacram faceret praesente Valentino Episcopo Interamnensi, angelus Domini acceptum de altari calicem in aera videntibus omnibus sublevavit, ac deinde in altari reposuit sanguine consecrato, sanctus autem presbyter de mandato angeli sanguinem consecratum libavit. Ita refert Petrus Episcopus Aquilinus, lib. I Catal. Sanct. cap. xv.
In Vita S. Oswaldi Episcopi Vigorniensis, qui vixit anno Domini 1170, narratur quod angelus ipsi sacrificanti ministrarit officiose, et ad singula responderit.
Frater Joannes de Parma, Generalis Franciscanorum, hora constituta venit ad sacrificandum, nec comparebat frater ministraturus: mox adest angelus, et fit minister, vultu ac veste referens Religiosum. Sacrificio finito venit frater, rogatque: «Placetne, pater mi, Sacrum facere?» Tum vir Dei cognovit angelum, non Religiosum, Sacro ministrasse. Ita habent eorum Chronica, tomo II, lib. I, cap. LVII.
S. Nilus Abbas, epistola ad Anastasium Episcopum, scribit de S. Joanne Chrysostomo eum, quoties fere celebrabat, angelos vidisse: «Cum coepisset, ait, sanctum sacrificium, plurima statim ex illis Virtutibus e coelo descendentes, stolis indutae splendidissimis, nudis pedibus, intentis oculis, prono vultu, magno cum silentio et reverentia, quoad venerandum illud mysterium expletum fuit, circumsteterunt. Deinde huc illuc singulae per totam domum diffusae, presbyteris et diaconibus distributionem corporis et pretiosi sanguinis ministrantibus adhaeserunt, satagentes, et sedulo adjuvantes.»
Audi magis mirandum. Christus Dominus dedit sacram communionem S. Dionysio Areopagitae. Nam cum ipse carcere cum Rustico et Eleutherio clauderetur, nec posset celebrare, apparuit ei Christus cum angelorum multitudine, et accipiens panem sanctum dedit illi dicens: «Accipe hoc, mi care, quod mox tibi complebo una cum Patre meo; quoniam mecum est maxima merces tua, et his, qui audierint te, salus in regno meo. Nunc age fortiter, et memoria tua erit in laude.» Ita Hilduinus in Vita S. Dionysii.
S. Bonaventura ex humilitate abstinens sacra communione, quasi indignus, particulam consecratae hostiae de manu celebrantis per angelum accepit, qui eam illius ori immisit, significans ut omnem saepe celebrandi scrupulum amoveret et cum Creatore suo, a quo amabatur, familiariter conversaretur. Ita habet ejus Vita.
Idem contigit cuidam sanctae matronae, cui nomen Bertranda, ut habetur in Vita S. Elzearii, cap. XVII.
In Vita SS. Faustini et Jovitae Martyrum legimus, quod, cum ipsi Secundum militem Mediolani baptizassent, et sacram communionem ei dare vellent, nec haberent panem ex quo eam conficerent, a columba delatum acceperint, eique sumendum porrexerint. Columba, quae est symbolum Spiritus Sancti, significabat in Eucharistia Spiritum Sanctum quoque adesse. Nam ubi est Filius, ibi est et Pater, et Spiritus Sanctus.