Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubet Deus immundos castris ejici. Secundo, vers. 12, fert legem zelotypiae, qua mariti uxores de adulterio suspectas per aquas maledictas explorent.
Textus Vulgatae: Numeri 5:1-31
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Praecipe filiis Israel, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo. 3. Tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum. 4. Feceruntque ita filii Israel, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. 5. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 6. Loquere ad filios Israel: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, 7. confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. 8. Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. 9. Omnes quoque primitiae, quas offerent filii Israel, ad sacerdotem pertinent; 10. et quidquid in Sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. 11. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12. Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, cujus uxor erraverit, maritumque contemnens, 13. dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: 14. si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur, 15. adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinae hordeaceae: non fundet super eam oleum, nec imponet thus, quia sacrificium zelotypiae est, et oblatio investigans adulterium. 16. Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino: 17. assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam. 18. Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiae: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit, 19. adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti toro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. 20. Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro, 21. his maledictionibus subjacebis: Det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo; putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. 22. Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen. 23. Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, 24. et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, 25. tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare; ita duntaxat ut prius 26. pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur, et incendat super altare; et sic potum det mulieri aquas amarissimas. 27. Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato ventre computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. 28. Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. 29. Ista est lex zelotypiae. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, 30. maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quae scripta sunt; 31. maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
Versus 2: Praecipe Filiis Israel, ut Ejiciant de Castris Omnem Leprosum
In Hebraeo additur causa, quia ego, scilicet Deus, qui mundissimus sum, habito in medio vestrum. Volo ergo castra mea esse munda, ab eisque leprosos aliosque immundos ejici. Ejiciuntur ergo hic extra castra primo, leprosi; secundo, ii qui seminis profluvio laborabant; tertio, polluti super mortuo, id est, qui contactu morticini, sive cadaveris humani, legalem pollutionem, id est immunditiem, contraxerant, quorum primi duo exsulabant castris, donec sanarentur: sanati enim praevia lustratione praescripta Levit. xiv et xv (exceptis tamen sacrificiis, ibidem praescriptis: haec enim in deserto non fiebant), in castra recipiebantur; tertii vero certis diebus se lustrabant, et post septimum diem sine alia caeremonia ad castra redibant, ut patet Numer. xix, 11 et 12.
Nota: Castra et Tres Classes Immundorum
Per castra hic coetus populi totius, non autem Levitarum tantum intelligitur, ut patet. Quare perperam Lyranus ex Rabbi Salomone: Leprosi, inquit, extra castra populi, seminiflui extra castra Levitarum, polluti super mortuo extra castra deitatis, id est extra tabernaculum, quod erat quasi domus Dei, ejiciebantur: omnes enim hi non tantum tabernaculo, sed etiam totis castris populi arcebantur.
Nota: Lex Caeremonialis in Deserto
Praecepta moralia et judicialia servabantur ab Hebraeis in deserto, aeque ac in terra Chanaan; caeremonialia vero pleraque non servabantur in deserto, uti patet de circumcisione, Josue v, 6, et de sacrificiis, Amos v, 25, et Actor. vii, 42, ac de festis, saltem quoad sacrificia festo quolibet praescripta: nam quoad cessationem ab opere, festa quae eam exigebant, servabantur in deserto, nisi movenda essent castra, uti patet de sabbato: nam illud violans, colligensque ligna in sabbato lapidatus est, Num. cap. xv, vers. 35. Pari modo in deserto non servabatur persolutio jurium sacerdotalium, puta primitiarum et decimarum; nec redemptio primogenitorum, post primam illam in Sina factam, Numer. iii, 46. Idque merito. Nam in deserto sacerdotes suo munere sacerdotali, quod erat sacrificare, non perfungebantur; ac proinde haec jura, quasi stipendia sua, non merebantur. Rursum iis non indigebant, cum omnes viverent ex manna: ita Abulensis. Excipe hic nonnulla caeremonialia: nam immundi in deserto post lustrationes praescriptas expiabantur, uti paulo ante dixi. Rursum, panes propositionis ibidem in mensa Domino proponi debebant, uti patet cap. iv, vers. 7. Ignis sacer insuper jugiter fovendus erat, uti patet Levit. cap. vi, vers. 13.
Versus 6: Vir, Sive Mulier, cum Fecerint ex Omnibus Peccatis
Scilicet cum fecerint aliquam injuriam proximo, in quale peccatum labi solent homines.
Versus 7: Confitebuntur Peccatum Suum
(Nota hic usum, imo praeceptum confessionis particularis in lege veteri.) Et reddent ipsum caput. — Hebraice, reddent ipsum delictum in capite suo, id est, reddent ipsum caput, ipsam rem quam acceperunt. In hoc enim casu injuriae et injustitiae ex lege hac, et ex lege naturae praescribitur restitutio. Vide Levit. vi, 3, ubi idem hic casus explicatus est.
Versus 8: Sin Autem Non Fuerit Qui Recipiat
Hebraice, si non est redemptor, id est propinquus sive consanguineus qui recipiat: ad propinquum enim defuncti pertinebat redemptio, et etiam acceptio rei. Dabunt Domino, et erit sacerdotis — sacerdos enim est vicarius, et quasi haeres Dei.
Excepto ariete (praeter arietem) qui offertur pro expiatione — quasi in satisfactionem pro peccato. Unde Hebraei dicunt: Cum aries ducitur ad mortem, cogitare debet peccator et reputare, ac si ipse ob peccata sua duceretur ad mortem et confiteri: «O Domine! ego reus sum mortis, ego commerui lapidari, comburi, aut strangulari propter hoc peccatum. Verum quia non vis mortem peccatoris, accipe pro me hunc arietem, quem tibi immolo.»
Versus 9: Omnes Primitiae ad Sacerdotem Pertinent
«Ad sacerdotem,» id est ad sacerdotes: nam primitiae inter omnes sacerdotes dividebantur; secus erat de sacrificiis: haec enim sacrificanti cedebant, uti dictum est Levit. vi, 26, et cap. vii, vers. 8.
Versus 10: Quidquid in Sanctuarium Offertur
Hebraice, uniuscujusque sancta, id est oblata, et quidquid homo sacerdoti dederit, ipsius erit. Nam si quis aliquid in gazophylacium injecisset, aut dedisset sacerdoti in manus ad usus templi vel tabernaculi, id templo vel tabernaculo cedebat; sin autem sacerdoti dabat in ejus usus, illi cedebat.
Sensus Tropologicus: Primitiae Bonae Voluntatis
Tropologice Rabanus: Primitiae, ait, bonae voluntatis, verborum et operum, et quidquid in sanctuario, id est, in Ecclesia, Domino offerunt veri Israelitae, id est, Ecclesiae filii, sacerdotis est, id est, Christi Domini est; quia ad ejus gratiam pertinet, ejusque meritis, impetrationi et donationi tribuendum est.
Versus 12: Vir Cujus Uxor Erraverit
Hebraice, declinaverit, scilicet ad alium virum per adulterium.
Quia non est inventa in stupro — in adulterio.
Versus 14: Si Spiritus Zelotypiae Concitaverit Virum
Id est, si zelotypia concitaverit virum. — Sic spiritus prudentiae, lenitatis, misericordiae vocatur ipsa prudentia, lenitas, misericordia.
Nota: Proba Zelotypiae et Ejus Finis
Uxor quae laborabat vel culpa vel suspicione adulterii, jubetur hic a Deo se purgare et probare per aquas zelotypiae. Miraculo ergo quasi in lege stato et continuo olim apud Judaeos explorabatur scelus adulterii; idque ad hoc, ne scilicet si factum, quod suspicabantur, probare non possent zelotypi conjuges, uxores occiderent. Eadem de causa iisdem, utpote durae cervicis hominibus, permissus est libellus repudii. Simili modo apud Christianos olim mulieres suspectae de adulterio se purgabant tangendo ferrum candens, si ab eo non adurerentur, uti contigit S. Cunegundi: quae proba cum a Deo non esset instituta, ideoque esset Dei tentatio, jure a Canonibus est damnata.
De Tribulationibus Zelotypiae
Disce hic, inter tribulationes carnis quas sentiunt conjugati, non minimam esse zelotypiam. Apud Persas, non tantum qui appellasset et attigisset regis pellicem, sed et qui in itinere propius praetervectus fuisset, mulctabatur capite, inquit Plutarchus in Artaxerxe.
Excandescit Catullus in Gellium rivalem, ut puellae suae furem. Idem aegre fert Gellium sibi ob pulchritudinem praepositum, ubi ait: Gellius est pulcher, quidni? quem Lesbia malit / Quam te cum tota gente, Catulle, tua.
Circe venefica aegre ferens Scyllam nympham a Glauco amari, fontem in quo se lavabat infecit veneno, cujus virtute Scylla in monstrum marinum mutata est, uti apposite fingunt Poetae.
C. Sulpitius uxorem suam repudiavit quod aperto capite aedes egressa esset: «Lex, inquiens, tibi meos unius oculos praefinit, quibus formam tuam approbes: his esto speciosa, non aliorum oculis placens.»
Antisthenes adolescenti consulenti, cujusmodi uxorem duceret: «Si formosam duxeris, ait, habebis communem; sin deformem, habebis poenam.» Graece est allusio inter koinēn et poinēn. Suadebat ergo media stataque forma ducendam, quae nec fastidium moveret viro, nec adulterorum oculos in se provocaret.
Democritus, cum esset procerus, rogatus cur tam parvam duxisset uxorem: «Ego, ait, in malo eligendo, quod minimum erat elegi.» Idem respondit B. Thomas Morus.
Pittacus uxorem ducere noluit: «Quia si pulchram, ait, duxero, habebo zelotypiam, si non meam, certe aliorum ambientium: si turpem, habebo fastidium.»
Socrates dicebat, a se tria mala assecutum: Grammaticam, paupertatem et perniciosam uxorem; quorum duo jam effugisset, tertium effugere non posset.
Plato, rogatus «quando ducenda esset uxor?» «juveni, ait, nondum; seni nunquam.» Graece jucundius: oudepote et oudemote, subindicans prorsus abstinendum a matrimonio.
Protagoras, rogatus cur filiam dedisset uxorem suo inimico: «Quia, inquit, nihil ei dare poteram deterius.»
Philoxenus, rogatus cur Sophocles bonas introduceret feminas, ipse vero malas: «Quia, ait, quales oporteat esse feminas, Sophocles dicit; ego autem quales sint.» Quare Alfonsus Aragonum rex dicere solebat, «matrimonium sine querelis fore et tranquillum, si maritus surdus fiat, uxor caeca.»
Versus 15: Sacrificium Zelotypiae
Quia, ut vers. 15 in Hebraeo additur, est sacrificium commemorans peccatum, quod Noster vertit, investigans adulterium.
Versus 18: Sacerdos Tenebit Aquas Amarissimas
Quaeres, quaenam fuerint hae maledictiones a sacerdote super aquas prolatae et congestae? Verisimile est ex vers. 21, has, vel his similes fuisse: Aqua maledicta sis in nomine Domini; et si mulier ista peccavit adulterio, ingrediaris uterum ejus, eumque disrumpas, atque putrescere facias femur ejus, ut sit in exemplum toti populo.
Versus 19: Adjurabitque Eam
Si non polluta es, non te nocebunt aquae istae. — Noceo, antiqua syntaxi regebat accusativum: hinc dicitur Psal. xxvi, 2: «Judica, Domine, nocentes me;» et Luc. iv, 35: «Exiit ab eo, neque illum nocuit.» Sic et ait Plautus: «Jura te non nociturum hominem.»
Versus 20-21: Det Te Dominus in Maledictionem
Est hic secunda maledictio; prior enim erat aquae, haec est ipsius mulieris. Hebraice est, det te Dominus in execrationem, et in juramentum in medio populi tui. «In juramentum,» id est, in imprecationem, q. d. Sis tam misera et infelix, ut publica et communis hominum imprecatio sit haec: Contingat tibi quod illi adulterae contigit.
Versus 22: Respondebit Mulier, Amen
Nota: Hic erat ordo hujus probae, ut patet ex Hebraeo: Primo, sacerdos maledictiones proferebat super aquas. Secundo, proferebat maledictiones super mulierem, ipsa respondente, Amen. Tertio, has secundas maledictiones scribebat in libro: mox scripturam abluebat aquis maledictionis mulieri propinandis. Quarto, accipiebat ab ea mincha, puta similam, et ex ea de more pugillum Domino adolebat et cremabat; reliquum vero sibi servabat. Quinto, potum aquae maledictae dabat mulieri, quae si criminis esset rea, intumescebat venter ejus, et femur putrescebat. Addunt Judaei: et moriebatur; quod etiam satis significat noster Interpres, et Septuaginta vers. 21, factum esse disruptione uteri: idque fiebat statim, ut videtur. Nam quod Josephus, lib. III, cap. x, obscure inquit, hanc poenam dilatam fuisse ad decem menses, non satis cum S. Scriptura hic, neque cum more divinae providentiae et vindictae congruit. Haec enim solet sua miracula et judicia citissime operari, maxime per signa a se instituta; praesertim cum hac vindicta detegendum esset hic facinus uxoris, ut marito zelotypo satisfieret, qui alioqui eam perrexisset vexare, imo occidisset; ad quod tamen praecavendum hac proba a Deo fuit instituta.
Nota: Tumor Uteri et Modus Divini Judicii
Hic tumor uteri, et putrefactio femoris, non ab aliqua vi aquis insita, sed tantum a Deo ad caeremoniam hanc adhibitam producebantur. Porro hac lege et poena testabatur Deus, primo, se fidei conjugalis praesidem esse ac vindicem, atque innocentiae testem et custodem, ne videlicet zelotypia dissidium gigneret, lites, rixas et caedes; secundo, se occulta scelera videre, notare et proferre; tertio, adulterium grave esse scelus, publica et horribili poena dignum, ut uxores continerentur in officio, et ab impudicitia coercerentur metu tam gravis poenae. Solent enim haec adulteria committi in occulto, ut juridice probari vix possent: unde Deus hic eorum sibi judicium arrogat. Ita Vatablus. Addunt Judaei eamdem plagam inflictam fuisse ipsi adultero, etiamsi is occultus esset: fides sit penes eos.
Geradas Spartanus, rogatus qua poena Spartani plecterent adulterum: «Nullus, ait, Spartae adulter est.» Cumque instaret alter quid, si existat? «Dabit, inquit, bovem tantum, ut porrecto ultra Taygetum collo, bibat ex Eurota.» Risit alter dicens: Fieri non potest, ut tantus bos inveniatur. «Et quo pacto, inquit Geradas, Spartae existat adulter, in qua deliciae, divitiae, et corporis ascititius cultus probro habentur?»
Thales adultero sciscitanti an abjuraturus esset perjurium: «Non est, ait, perjurium adulterio pejus,» q. d. Quid rogas de pejerando, cum facinus perjurio par non dubitaris committere?
Adde adulterium saepe esse causam caedium et parricidiorum. Ita David ob adulterium cum Bersabee, commisit homicidium Uriae, Clytemnestra cum Aegistho adultero in perniciem mariti Agamemnonis conjuravit; quo interempto Orestis furor in matrem concitatus est. Ita Euripides in Oreste.
Euridice Macedonum regina, Amyntae uxor, atque Philippi mater, ut adultero regnum traderet, Alexandrum et Perdiccam filios veneno sustulit; idemque viro fecisset, nisi filia scelus detexisset. Quin et bestiae adulterium detestantur et vindicant. Audi Guilielmum Parisiensem, primae partis De Universo part. III, cap. viii: «Tempore, ait, meo, ciconia tanquam de adulterio convicta per olfactum masculi sui, nescio qualiter accusante masculo, vel detegente ejus crimen, a tota illa multitudine deplumata atque dilacerata est, tanquam concilio aut judicio omnium esset adulterii judicata.»
Cuculus probrum est avium et hominum, quia nidos et ova aliarum avium invadit, eis incubat, eaque excludit, teste Plinio, lib. X, cap. ix. Vide dicta Genes. xxxviii, 24.
Versus 24-25: Quas cum Exhauserit
Tollet sacerdos de manu ejus sacrificium. — «Exhauserit,» id est hauserit, vel hauriet. Nam fere simul et eodem tempore, mulier bibebat aquas, et sacerdos adolebat mincha, ita ut moraliter haec duo censerentur fieri quasi eodem tempore. Ordo enim erat is quem dixi vers. 22, quem noster quoque Interpres clare exprimit vers. 26, scilicet quod prius sacerdos adoleverit mincha, deinde aquas mulieri potandas dederit.
Versus 27: Pertransibunt Eam
Hebraice, ingredientur in eam.
Versus 28: Quod Si Polluta Non Fuerit, Faciet Liberos
Erit innoxia (id est impunita, non laedetur ab aquis hisce maledictionis: sic insons sumitur pro impunito, Exod. xx, 7), et faciet liberos. — Chaldaeus vertit, et concipiet conceptionem; Septuaginta, et seminabit semen, id est filium ex semine concepto producet. Videtur hic Deus promittere uxori innocenti fecunditatem et liberos, ob suspicionem adulterii, et ignominiam probae hujus, quam insons immerito passa est.
Addunt et fabulantur Rabbini eam per miraculum sine semine concepisse instar B. Virginis, uti referunt et refutant Abulensis, Lyranus et Dionysius Carthusianus.
Quantum Crimen Sit Adulterium
Vide hic quantum crimen sit, quamque Deo et hominibus exosum adulterium. Audi S. Job, cap. xxxi, 9: «Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum sit uxor mea. Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.» Et Eccli. cap. xxiii, 25: «Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens dicit: Quis me videt? tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me. Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi. Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens haereditatem ex alieno matrimonio. Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit. Secundo, in virum suum deliquit. Tertio, in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. Non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum. Derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur.»