Cornelius a Lapide

Numeri VI


Index


Synopsis Capitis

Describitur votum, consecratio et ritus Nazaraeorum. Secundo, vers. 23, datur forma benedictionis, qua sacerdotes benedicant populo.


Textus Vulgatae: Numeri 6:1-27

1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare; 3. a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent; uvas recentes siccasque non comedent; 4. cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur, quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. 5. Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput ejus, usque ad completum diem quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente caesarie capitis ejus. 6. Omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur; 7. nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei super caput ejus est. 8. Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino. 9. Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suae, et rursum septima; 10. in octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbae, sacerdoti in introitu foederis testimonii, 11. facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo; 12. et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. 13. Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi foederis; 14. et offeret oblationem ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, 15. canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: 16. quae offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. 17. Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quae ex more debentur. 18. Tunc radetur Nazaraeus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae; tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum. 19. Et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus Nazaraei, postquam rasum fuerit caput ejus. 20. Susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post haec potest bibere Nazaraeus vinum. 21. Ista est lex Nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his quae invenerit manus ejus, juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae. 22. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 23. Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis: 24. Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. 25. Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. 26. Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. 27. Invocabuntque nomen meum super filios Israel; et ego benedicam eis.


Versus 2: Vir, Sive Mulier, Cum Fecerint Votum Ut Sanctificentur

Hebraice, cum separaverint, vel mirificaverint se ad vovendum, id est cum voverint votum Nazaraei, ut separent se a communi hominum consuetudine et vivendi ratione (quod quid novum et mirum est), et consecrent se Domino. Sanctificatio ergo hic significat separationem a communi hominum vita, et abstinentiam a vino et sicera, id est potu omni qui inebriare potest, idque ad honorem et cultum Dei, a qua separatione Nazaraeus, id est separatus, dicitur. De quo plura vers. 7.


Nazaraei Apud Judaeos

Nazaraei apud Judaeos erant viri religiosi, qui, ut liberius vacarent legi et meditationi rerum divinarum, aliorum commercio se abdicabant, vel semper, vel ad tempus, et Domino se totos dedebant; vel qui, cum profusius vino et reliquis deliciis usi fuissent, postea abstinentiae et severioris vitae generi se mancipabant, ut corpus affligerent. Hi erant Nazaraei paenitentes; priores erant quasi Nazaraei contemplantes. Ita Vatablus. Porro Nazaraei erant duplices: quidam enim habebant votum perpetuum, ut Samuel, I Reg. xxviii, et Samson, Judic. xiii, 7; alii ad certum tempus, quod non erat lege definitum, sed unusquisque pro sua devotione tempus sibi praefiniebat. Talis Nazaraeus fuit S. Paulus, Act. xxi, 23.


Nota De Voce Nezer

Nota, nezer significat primo, separationem; secundo, consecrationem; tertio, coronam; quarto, caesariem sive comam instar coronae, quae Deo consecrabatur. Hinc a nezer deductum nazir, id est Nazaraeus, significat primo, separatum Deo; secundo, consecratum; tertio, coronatum; quarto, caesarem sive comatum.


Sensus Allegoricus: Nazaraei Et Christus

Allegorice, Rupertus haec omnia accommodat Christo, de quo Matth. ii, vers. ult., per Prophetas praedictum dicitur: «Quoniam Nazaraeus vocabitur;» quod exponens S. Hieronymus: Nazaraeus, ait, sanctus interpretatur. Sanctum autem Dominum futurum omnis Scriptura commemorat, ejusque sanctitatem Nazaraei hi omnes, et nominatim Joseph patriarcha, Genes. xlix, 26, et Samson, Judic. xiii, 5, praesignarunt: cujus symbolo in Nazareth educatus est Christus, Dei providentia per hoc significante, quod ipse vita et moribus esset Nazaraeus; idque fuse probat Leo Castrius in cap. xi Isai. vers. 1, tum ex aliis, tum ex eo quod Evangelistae Nazarenus semper scribant per litteram zeta, quae respondet Hebraeo zain, qua littera scribuntur hi nostri Nazaraei. Si enim Nazarenus a netser, Isai. xi, 1, id est flos vel surculus, deduceretur, ut multi volunt, tunc non scriberent Nazarenus per z, sed per litteram s. Netser enim ibi per tsade scribitur, quae littera semper a scriptoribus sacris vertitur per s, nunquam per z; sed de hac re exactius agendum est Matth. ii.


Versus 3: Quidquid De Uva Exprimitur

Hebraice, residuum uvarum, id est, quod ab uvis jam pressis postea vel aqua madefactis, vel coctis, reliqui humoris exprimitur. Nil enim tale comedere aut bibere poterant Nazaraei.


Versus 4: Ab Uva Passa Usque Ad Acinum Non Comedent

Id est ne acinum quidem uvae, seu nihil omnino quod uvae est, comedent. Hoc enim significat haec phrasis Hebraeorum. Similis est cap. viii, vers. 4, in Hebraeo, et Genes. cap. xiv, vers. 23, ubi dicitur: «A filo subtegminis usque ad corrigiam caligae,» id est, ne filum quidem aut corrigiam accipiam ex omnibus quae tua sunt. Hinc patet Nazaraeos non potuisse comedere uvas passas et siccas.


Versus 5: Novacula Non Transibit Per Caput Ejus

Scilicet ad radendum vel ad tondendum crines Nazaraei. Usque ad completum diem, quo Domino consecratur. — Hebraice, usque dum impleantur dies, quibus separavit se Domino. Sanctus erit crescente caesarie capitis ejus, — q. d. Nazaraeus erit et cognoscetur, si secundum hoc meum praeceptum sinat promissam excrescere comam.

Jussit Deus Nazaraeum alere crines, partim ut hoc signo ostenderetur eum a cultu, aeque ac a deliciis corporis separatum esse, partim ut eos in termino voti sui Domino daret.


Versus 6: Super Mortuum Non Ingredietur

Non ibit ad funus mortui, ne quidem patris aut matris. Qua in re Nazaraei perfectiores erant communibus sacerdotibus; hi enim poterant interesse funeri patris, matris, fratris et sororis, atque aequantur summo Pontifici, qui nec patris nec matris funus adire poterat, Levit. xxi, 11.


Nota: Tres Modi Contaminationis A Mortuo

Apud Hebraeos contaminabatur aliquis super mortuo tripliciter: primo, si tangeret cadaver aut ossa, etiam reperta in agro; secundo, si iret ad exequias plangentium mortuum, aut si esset in domo in qua jacet mortuus, vel agens animam, ait Abulensis. Tertio, si aliqua ejus vasa contingeret, ut patet Numer. xix, 10 et seq.


Versus 7: Quia Consecratio Dei Super Caput Ejus Est

Q. d. Quia coma intonsa super caput ejus est, quae ostendat illum Domino esse separatum, coronatum et consecratum; et in hac caesarie sive coma videtur praecipua, et a qua maxime dignoscebantur et denominabantur, fuisse Nazaraeorum caeremonia. Unde sequitur:


Versus 9: Polluetur Caput Consecrationis Ejus

Id est, polluetur ejus consecratio, quae maxime apparet in caesarie capitis; ideoque ne capilli hi Nazaraeorum quasi sacri postea profanarentur, finito voto, Domino cui consecrati erant, comburebantur, ut patet vers. 18.


Sensus Tropologicus: Nazaraei Et Vita Religiosa

Tropologice Rabanus et Cyrillus, lib. XVI De Adoratione, in Nazaraeis putant abstinentium continentiumque vitam signari. Qui ergo vult Deo se magno voto, id est perfectae justitiae vita consecrare, hic a vino et sicera, id est omni re quae perturbare potest, animum abducat. Haec autem sunt sensus mundanus, terrenae cupiditates, sollicitudines carnis, vanae distractiones. Alat comam capitis, id est mentem non habeat nudam, sed divinis cogitationibus et scientia comptam. Ad patrem et matrem non ingrediatur, id est abdicet carnalem amorem, et sanguinis conjunctioni praeferat Deum.


Religiosi Ut Veri Nazaraei

Quare Nazaraei Religiosorum nostrorum vitam praesignarunt, uti docet S. Gregorius Nazianzenus, orat. in laudem S. Basilii, S. Gregorius, lib. XXXII Moral. cap. xvii, Innocentius citatus cap. iv, 49, D. Thomas, II II, Quaest. CLXXXVI, art. 6. Religiosi ergo sunt veri Nazaraei, id est separati a communi hominum vita, itemque coronati in capite quasi Reges et Caesares, tam coeli quam terrae, de quibus dicitur, Thren. IV: «Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.» In nive et lacte significatur Religiosorum castitas; in ebore antiquo jugis et fortis obedientia; in sapphiro, qui coelestis est coloris, paupertas quae spem in solum Deum defigit. Hinc vers. 21, Nazaraeatus vocatur status perfectionis et sanctificationis, scilicet legis veteris: sicut Religio in lege nova status est perfectionis, non acquisitae (hic enim est Episcopatus), sed acquirendae per tria vota. Nam, ut ait Eusebius Emissenus: «Religiosus debet esse neglector quietis, fugax voluptatis, appetitor laboris, patiens abjectionis, impatiens honoris, pauper in pecunia, dives in conscientia, humilis ad merita, superbus ad vitia.» Unde plane aberrant quidam ad Religionem conversi, «qui, ut ait B. Prosper De Vita contemplativa, ex pristinis moribus nihil abjiciunt, quia scilicet non mutantur mente, sed veste; non actu, sed habitu; non opere, sed sermone. In Religione enim seculariter vivunt, opinionem virtutis pro virtute quaerunt, praedicant magna nec faciunt, accusant vitia nec deponunt, publice sibi displicere simulant quod occulte committunt.»


De Abstinentia Et Periculis Minimarum Transgressionum

Secundo, sicut Nazaraei, ita et Religiosi vino, omnique eo quod mentem turbare vel inquinare potest, abstinere debent. Audiant ipsi S. Hieronymum Paulinum monachum instituentem: «Sit vilis et vespertinus cibus, olera et legumina; interdum pisciculos pro summis ducas deliciis: qui Christum desiderat, et illo pane vescitur, non quaerit magnopere de quam pretiosis cibis stercus conficiat.» Et infra: «Nihil in te mediocre esse contentus sum, totum summum, totum perfectum desidero.»

Tertio, Nazaraei etiam acinis abstinere debebant, ne videlicet ab acinis ad uvas, ab uvis ad vinum transirent: ita Religiosi omnem, etiam minimam et remotam occasionem gulae et peccati praescindere debent. Nam, ut recte ait Glossa in illud Job xxxi, Pepigi foedus cum oculis meis: «Visum sequitur cogitatio, cogitationem delectatio, delectationem consensus, consensum opus, opus consuetudo, consuetudinem necessitas, necessitatem desperatio, desperationem damnatio.»

Audiant Religiosi, audiant Ecclesiastici, quid efficiat minimorum canonum et ordinationum neglectus, S. Antoninum docentem, II part. Histor., tit. XV, § 2, postquam de Religionibus multis egit: «Praefatae, ait, Religiones, quae cum magno fervore et vitae sanctimonia initium habuerunt, minima negligentes traditionum paternarum, in processu temporis paulatim defluxerunt et exinanitae sunt, usque ad fundamentum in eis, vota scilicet substantialia; sed miseratione divina a septuaginta annis pullulantes, refloruerunt in paucis se reformantibus ad vitam regularem.»

Audiant S. Anselmum, epist. 6 ad Monachos: «Certissimum, ait, est, quod in multis Ecclesiis experimento didicimus, quia in monasterio, ubi minima districte custodiuntur, ubi rigor monachorum inviolabilis permanet, ibi pax inter fratres, et in capitulo proclamationes conquiescunt. Ubi vero minimi excessus negliguntur, ibi totus Ordo paulatim dissipatur et destruitur. Si ergo de virtute in virtutem vultis ascendere, semper timete in singulis minimis Deum offendere.»

Merito ergo Religiosos et Religiosas monet S. Gregorius Nazianzenus, orat. De fuco, dicens: «Illud velim ne ignores rugam unam tibi turpiorem esse quam maxima vulnera iis qui in mundo vivunt; neque enim tam notabilem ac conspicuam in sordidis, quam in puris unius coloris vestibus, labes aliqua foeditatem habet.»


De Amputandis Carnalibus Affectibus

Quarto, Nazaraeus non poterat lugere mortuum, etiam patrem vel matrem: ita Religiosi omnes carnales affectus erga parentes truncare debent, et audire illud Christi, Matth. viii, 22: «Sequere me;» et: «Dimitte mortuos sepelire mortuos suos;» et illud Psalm. xliv: «Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum.»

Quinto, Nazaraeus polluebatur etiam ex sola praesentia cadaveris: ita Religiosus ab omni peccato remotissimus esse debet, de quo plura vers. 9.

Sexto, Nazaraei sanctificatio maxime sita erat in caesarie nutrienda. Haec autem mystice est sanctarum cogitationum germinatio, quibus homo sanctus efficitur; hasce autem fovent et nutriunt Religiosi.


Septem Ulteriores Applicationes Ad Vitam Religiosam

Septimo, si contingeret Nazaraeum pollui super mortuo, caesaries ejus quasi polluta radebatur, ut nova succresceret: ita Religiosi, si cogitationes et affectus eorum aliqua peccati labe inquinentur, mox eas amputant, et alias sanctas de novo accersunt.

Octavo, si pollueretur Nazaraeus, dies praeteriti Nazaraeatus irriti censebantur, cogebaturque de novo tempus voti inchoare; gaudet enim Deus maxime continua societate. Ita Religiosus, si lapsus sit in negligentiam aut aliud peccatum, iterum novo conatu, ac si nihil antea egisset, viam virtutis arripere debet, ac dicere cum Psalte, Psal. lxxvi: «Dixi: Nunc coepi.»


De Combustione Capillorum Et Religioso Ut Holocausto

Nono, peracto voti tempore radebatur Nazaraeus, capillique in altari holocausti cremabantur; quo significabatur, ait Gregorius, lib. II Moral. cap. xxxix, «tunc nos ad perfectionis summam pertingere, cum sic deteriora vitia superamus, ut etiam cogitationes superfluas a mente resecemus, quas nimirum sacrificii igne concremare, est eas flamma divini amoris incendere, ut cor Religiosum totum Dei amore ardeat.» Tuncque Nazaraeus se offerebat primo, hostiam pro peccato, quae significat plenam peccatorum remissionem, quam Religiosi in ingressu Religionis percipiunt. Unde et a S. Hieronymo, epist. ad Demetriadem, et a S. Bernardo, lib. De Praecepto et dispensatione, cap. xxiii, et aliis, Religionis ingressus vocatur secundus baptismus; secundo, hostiam pacificam, quae significabat Deum Religiosorum precibus facile placari et annuere; tertio, holocaustum, quod significabat Religionem non esse aliud quam holocaustum, uti docet D. Thomas, II II, Quaest. CLXXXVI, art. 7, quia sicut in holocausto tota hostia cremabatur, ita Religiosus nihil habet quod Deo non offerat. Nam externas opes offert per votum paupertatis, bonum corporis offert per votum castitatis, bonum animae offert per votum obedientiae. Denique, ut religioni nullum genus sacrificii desit, ipsa quoque illustrissimum est martyrium. Nam, ut ait S. Hieronymus in Epitaphio Paulae, «devotae mentis immaculata servitus quotidianum est martyrium;» et S. Bernardus, serm. 1 in festo omnium Sanctorum: «Vere, ait, martyrii genus est paupertas voluntaria.»


Officia Et Martyria Monachi

Audi qualia sint munia et martyria monachi, ex S. Hieronymo ad Rusticum: «In monasterio, ait, hic te silentium, ille doceat mansuetudinem; non facias quod vis; comedas quod juberis, vestiare quod acceperis; operis tui pensum persolvas, subjiciaris cui non vis; lassus ad stratum venias, ambulansque dormites, et necdum expleto somno surgere compellaris. Dicas psalmum in ordine tuo, in quo non dulcedo vocis, sed mentis affectus quaeritur; servias fratribus, hospitum laves pedes, passus injuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut patrem; credas tibi salutare quidquid ille praeceperit, nec de majorum sententia judices, cujus officium est obedire et implere quae jussa sunt; feminae nomen tuum noverint, et cultum tuum nesciant; multo tempore disce quod doceas, nec credas laudatoribus tuis, imo irrisoribus.»

Haec et plura Viegas in Apocal. ix, 2, sect. 11. Vide et Hieronymum Platum, De Bono status religiosi, lib. II, cap. xix, et cap. xii et xv.


Versus 9: De Subita Pollutione Nazaraei

Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus. — Cur hoc? Respondet Lyranus, ut Nazaraeus ejusmodi mortem suis peccatis attribueret. Tanta enim debet esse humilitas in viro religioso, ut quidquid mali contingit, suis peccatis attribuat.

Secundo, Viegas supra: Censetur, ait, Nazaraeus pollutus, si quis coram eo moriatur, quia existimari poterat ipse esse ejus interfector; ut significaretur viro religioso vel ipsam mali speciem ac praesumptionem, etiam expertem culpae, omnibus modis fugiendam esse, juxta illud 1 Thessal. v: «Ab omni specie mala abstinete vos.»

Tertio et plane genuino, Abulensis: Polluebatur, ait, Nazaraeus, si quis coram eo moreretur, quia ipse debebat immunis esse ab omni contaminatione; erat enim largiter sanctissimus, in mortuis autem illa lege maxima erat contaminatio. Unde perinde si in Nazaraeum casu cadaver aliquod, vel ossa mortui incidissent, aut si ipse casu in domum mortui delapsus aut delatus fuisset, pollutus fuisset, idque ut per hoc significaretur virum religiosum ab omni peccato (hujus enim typus erat cadaver), etiam casuali et subreptitio, etiam alieno, remotissimum esse debere.


De Duplici Rasione Nazaraei Polluti

Quod radet illico in eadem die purgationis suae, et rursum septima — die radet caput, idque ad majorem munditiem. Verum Hebraei et Vatablus putant non primo, sed septimo die tantum radendum fuisse caput Nazaraei; hoc enim innuunt Hebraica, quae sic habent: Radet caput suum in die purgationis suae, in die septima radet illud. Sed noster Interpres sagaciter intellexit, more Hebraeo subaudiri copulam «et,» q. d. Et in die septima radet illud. Nec enim verisimile est Nazaraeum in sua pollutione permansisse usque ad septimum diem, sed illico purgari et radi debuisse, illudque satis innuit Hebraeum vav, id est «et,» quod Noster recte vertit «illico»; sic enim habent Hebraea, et polluetur et radet, id est mox ut pollutus fuerit, radet.


Nota: Nazaraei Temporarii Et Perpetui

Haec rasio tantum facienda erat a Nazaraeo temporali: nam perpetuus nunquam radebatur, quomodocumque pollueretur, ac consequenter nec offerebat turtures vel pullos columbarum ad sui expiationem, uti docet Abulensis, Quaest. XI in cap. xiii Judicum. Omnia enim hoc cap. praescripta tantum spectant Nazaraeum, qui talis est ad certum tempus, ut patet vers. 4, 5, 6, 13 et 18.


Versus 10: In Introitu Foederis Testimonii

Id est in introitu tabernaculi testimonii. Ita Hebraea, Chaldaea, Septuaginta. Tabernaculum ergo hic dicitur foedus metonymice: quia signum erat foederis inter Deum et populum per Mosen initi.


Versus 11: Facietque Sacerdos Unum Pro Peccato

«Faciet,» id est sacrificabit et jugulabit; carnes vero ejus cedent sacerdoti. Nam in sacrificio pro peccato adipes tantum adolendi et cremandi erant juxta legem Levit. vii, 1. In turture autem et columba nullus est adeps; ergo solus eorum sanguis Deo libandus et effundendus erat.

Quia peccavit super mortuo, — quia contaminatus est super mortuo, puta quia pollutus est ex funere mortui. Peccatum enim hic significat non culpam, sed immunditiem legalem. Vide dicta Levit. xv, 15.


Versus 11-12: Sanctificabitque Caput Et Consecrabit Dies

Sanctificabitque caput ejus in die illo, et consecrabit Domino dies separationis illius, — Hebraice, dies Nazaraeatus illius, id est ex eo tempore incipiet rursus numerare tempus Nazaraeatus illius, sive tempus quo voverat alter se fore Nazaraeum, q. d. Sacerdos restituet hac lustratione caput Nazaraei pristinae sanctitati et consecrationi, ut ab illa die lustrationis rursum incipiant dies voti et consecrationis ejus: nam primi dies per pollutionem secutam facti sunt irriti.


Versus 13: Triplex Sacrificium Ad Completionem Voti

Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet (supple sacerdos: hic enim est minister tabernaculi et omnium rerum sacrarum) eum (Nazaraeum) ad ostium tabernaculi foederis, — ut pro eo offerat omne, id est triplex, genus sacrificii, scilicet «agnum in holocaustum, arietem in hostiam pacificam, et ovem pro peccato» — non certo aliquo et determinato, sed pro peccato, id est pro peccatis in genere, si quae ante, praesertim in Nazaraeatu suo, admisit. Ita Abulensis.


Versus 15: Canistrum Panum Azymorum

Canistrum quoque panum azymorum, qui conspersi (id est subacti) sint oleo (cum farina pinseretur et subigeretur), ac libamina singulorum, — quae praescribuntur cap. xv, 4.


Versus 18: Rasio Et Combustio Capillorum

Tunc radetur Nazaraeus ante ostium tabernaculi foederis, etc., tolletque (sacerdos) capillos ejus, et ponet super ignem. — Comburuntur capilli Nazaraei in honorem Dei, tanquam ei jam ante sacri et consecrati: per capillos enim, qui sunt velamen capitis, significabatur caput ipsum Nazaraei Deo esse consecratum; cumque caput ipsum sine interemptione hominis Deo offerri et comburi non posset, hinc loco capitis capilli Deo dati et combusti sunt, ut hoc symbolo «perfectionem devotionis suae Domino consecrarent,» inquit Isidorus. Pari modo Gentiles capillos suos diis, id est daemonibus, dedicasse, cum se iis offerebant, testatur Theodoretus in cap. xix Levit. Quaest. xxviii, et Cyrillus, lib. xvi De Adoratione. Aliter haec mystice, uti dixi vers. 7, accipit S. Gregorius, lib. II Moral. cap. vi, et Rupertus, scilicet capillos significare superfluas et praesumptuosas cogitationes, ideoque eos juberi comburi et absumi ad honorem Dei.


De Tonsura Ecclesiastica

Porro a Nazaraeis coepisse usum tonsurae Ecclesiasticae docet Isidorus, De Divin. Offic.: «Hujus, inquit, exempli (Nazaraeorum) usus ab Apostolis introductus est, ut qui divinis cultibus mancipati, Domino consecrantur, quasi Nazaraei, id est sancti Dei, crine praeciso innoventur; ut hoc signo et religione vitia resecentur, et criminibus carnis nostrae, quasi crinibus exuamur, expoliantes nos veterem hominem cum actibus suis: quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite demonstrari, ubi ipsa mens noscitur habitare; quod vero detonso capite superius, inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque Ecclesiae in eis existimo figurari. Hinc et tiara apud veteres constituebatur in capite sacerdotum, quia vos estis genus electum, regale sacerdotium.»

Cujus et alia datur causa, nimirum ob jugem memoriam spineae coronae Christi: idque ab Apostolis factitatum, et Ecclesiae traditum certa assertione docet Beda, lib. V De Gest. Anglor. cap. xxii: «Neque, ait, ob id tantum in coronam attondemur, quia attonsus ita est Petrus, sed quia Petrus in memoriam Dominicae passionis ita attonsus est: idcirco et nos, qui per eamdem passionem salvari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in vertice gestamus. Sicut ergo fideles signum crucis gestant in fronte, contra malignos spiritus, et ut doceantur se carnem cum vitiis crucifigere debere: ita clerici et monachi gerunt formam coronae, quam Christus in passione sua spineam portavit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret, et auferret a nobis: ut ipsi se irrisiones et opprobria pro Christo libenter ac prompto animo sufferre, ipso etiam frontispicio doceant; ut coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se, semper se exspectare, proque hujus perceptione, et adversa mundi et prospera contemnere designent.» Haec et plura Beda, atque Albinus Flaccus, De Divinis Officiis.


De Rasione Capitis Monachorum

Monachis vero jam a tempore S. Dionysii Areopagitae, ut ipse testatur Eccl. hierar. part. II, III, caput radi consuevit: capitis enim abrasio monitio est et symbolum, primo, lugentis et maerentis hominis; secundo, casti et «ornatu pudicitiae inornati,» ut ait S. Paulinus, epist. 7; tertio, terrena contemnentis, et coelestia meditantis. Plura vide apud Baronium anno Christi 58.


Versus 20: Portiones Sanctificatae Sacerdoti

Sanctificata (id est elevata, et oblata Deo) sacerdotis erunt, sicut pectusculum (ita) et femur, — armus dexter, uti habent Hebraea; hic enim armus, uti et pectusculum, in hostiis pacificis cedebant sacerdoti, eique ex hostia separabatur, uti patet Levit. vii, 31 et 32.


Versus 21: Lex Nazaraei

Ista est lex Nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino, tempore consecrationis suae, — cum scilicet voverit Nazaraeatum, seu esse Nazaraeus, et per consequens cum voverit oblationem faciendam in fine voti, quam ego hic Nazaraeis praescripsi: voverit, inquam, eam in die consecrationis, id est in die qua se Deo consecravit, coepitque esse Nazaraeus.

Exceptis his quae invenerit manus ejus (q. d. Offeret hostias jam vers. 14 praescriptas, praeter eas, quas sponte offerre voluerit, juxta opes et facultates suas; idque) ad perfectionem sanctificationis suae. — Hebraice, juxta legem Nazaraeatus sui, quae videlicet spectat perfectionem ejus in sanctitate status illius temporis, puta veteris Testamenti.


Versus 23-24: Benedictio Sacerdotalis

Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israel: Benedicat tibi Dominus, — id est det tibi Dominus copiam omnium bonorum temporalium et spiritualium; hoc enim significat benedictio apud Hebraeos.


Versus 25: Ostendat Dominus Faciem Suam Tibi

Hebraice, Illuminet Dominus faciem suam super te, id est benignum, hilarem, propitium, liberalem se Deus ostendat tibi. Hoc enim significat lux et illuminatio in Scriptura, ut Psalm. xcvi, 11: «Lux orta est justo, et rectis corde laetitia;» et Psalm. xliv, 4: «Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos, sed dextra tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.»

Secundo, melior magisque genuinus sensus est, q. d. Dominus sit tibi instar lucis et lucernae, ut dirigat omnes actus tuos. Id ita esse patet ex eo quod Psalm. lxvi, 1, ubi hae benedictiones iterantur, cum dixisset Psaltes: «Illuminet (Deus) vultum suum super nos,» mox illud explicans subjungit: «Ut cognoscamus in terra viam tuam.» Unde et Psalm. iv, 7, dicitur: «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine,» q. d. Lucerna rationis et fidei in nobis accensa est a lumine tuo divino, o Domine. Simili sensu dicitur Psalm. xvii, 29: «Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine;» et Psalm. cxviii, 135: «Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas;» et Luc. i, 79: «Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis;» et Psal. lxxxix, vers. ult.: «Sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos.»


Versus 26: Convertat Dominus Vultum Suum Ad Te

Q. d. Consoletur Dominus, adjuvet et protegat te. Metaphorice Deo tribuitur vultus conversio, uti et aversio, significans opem ejus praesentem, uti aversio significat ejus derelictionem. In hac sacerdotum benedictione, ait Rabanus, tripliciter formata, tertio inditum et repetitum est nomen Domini, ut SS. Trinitas, ex qua, per quam, et in qua sunt omnia bona, significetur: unde et jam apud Christianos, et Ecclesiastica benedictio per nomina personarum SS. Trinitatis confertur, dicendo: Benedicat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus; vel: ut Deus sit in corde tuo, et in ore, ut rite annunties ejus Evangelium, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.


Versus 27: Invocabuntque Nomen Meum Super Filios Israel

Hebraice, et ponent nomen meum super filios Israel, scilicet illud super eos invocando; unde Vatablus et Hebraei sic exponunt, q. d. Cum benedicent sacerdotes filiis Israel, adjungent benedictioni suae nomen meum tetragrammaton.


De Efficacia Benedictionis Sacerdotalis

Et ego benedicam eis. — Nota hic efficaciam et effectum benedictionis sacerdotalis, etiam in lege veteri. Promittit enim hic Deus se benedictionem hanc exauditurum, ac reipsa praestiturum, atque benedicturum, id est benefacturum populo ita a sacerdote benedicto. Ita benedictio parentum, maxime moribundorum, data filiis olim erat efficax, ideoque avide a filiis expetebatur, ut patet in benedictione Isaaci, Gen. xxvii, et Jacobi, Gen. xxix, et Mosis, Deut. xxxi. Et hoc est quod ait Sapiens, Eccli. iii, 11: «Benedictio patris firmat domos filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta.» Quid mirum ergo, si benedictio sacerdotum novi Testamenti sit efficax? praesertim si ea fide et devotione petatur et suscipiatur, qua par est. Unde veri Catholici religiose eam petere et excipere solent. Ita Angli plerique, etiam nobiles, ingrediente domum sacerdote, se cum tota familia in terram prosternunt, ab eoque benedictionem supplices efflagitant. Ita a S. Patribus et Anachoretis olim Christiani, etiam principes, benedictionem postulabant, magnumque ejus fructum experiebantur. Ita denique Christus summus sacerdos, ascendens in coelum suis benedixit, Luc. cap. ult. vers. 51. Plura de hac Pontificum benedictione dixi Eccli. xxxvi, 19.