Cornelius a Lapide
Index
Textus Vulgatae: Numeri 7:1-89
1. Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter cum omnibus vasis suis: 2. obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant duces per singulas tribus, eorum qui numerati fuerant, 3. munera coram Domino, sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. 4. Ait autem Dominus ad Moysen: 5. Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. 6. Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. 7. Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium; 8. quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis; 9. filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in Sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. 10. Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. 11. Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. 12. Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda; 13. fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; 14. mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso; 15. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, 16. hircumque pro peccato; 17. et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec est oblatio Nahasson filii Aminadab. 18. Secundo die obtulit Nathanael filius Suar, dux de tribu Issachar, 19. acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; 20. mortariolum aureum habens decem siclos, plenum incenso; 21. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, 22. hircumque pro peccato; 23. et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Nathanael filii Suar. 24. Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, 25. obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; 26. mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso; 27. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, 28. hircumque pro peccato; 29. et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec est oblatio Eliab filii Helon. 30. Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, 31. obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; 32. mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso; 33. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, 34. hircumque pro peccato; 35. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur. 36. Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, 37. obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; 38. mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso; 39. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, 40. hircumque pro peccato; 41. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. 42. Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, 43. obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; 44. mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso; 45. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, 46. hircumque pro peccato; 47. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Eliasaph filii Duel. 48. Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, 49. obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; 50. mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso; 51. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, 52. hircumque pro peccato; 53. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud. 54. Die octavo princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, 55. obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; 56. mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso; 57. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, 58. hircumque pro peccato; 59. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. 60. Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, 61. obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; 62. et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso; 63. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, 64. hircumque pro peccato; 65. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. 66. Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai, 67. obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; 68. mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso; 69. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, 70. hircumque pro peccato; 71. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. 72. Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran, 73. obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; 74. mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso; 75. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, 76. hircumque pro peccato; 77. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran. 78. Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan, 79. obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificium; 80. mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso; 81. bovem de armento, et arietem et agnum anniculum in holocaustum, 82. hircumque pro peccato; 83. et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahira filii Enan. 84. Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est, acetabula argentea duodecim: phialae argenteae duodecim: mortariola aurea duodecim; 85. ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala, id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere Sanctuarii. 86. Mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere Sanctuarii, id est, simul auri sicli centum viginti: 87. boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato. 88. In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. 89. Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos Cherubim: unde et loquebatur ei.
Versus 1: Factum Est In Die Qua Complevit Moyses Tabernaculum
Et erexit illud — non per se, sed per Beseleel et socios ejus: unde patet hic esse hysteron proteron. Oblatio enim principum, quae hoc capite narratur, facta est ante censum populi, qui descriptus est cap. 1. Nam erectio et consecratio tabernaculi expleta fuit die prima mensis primi anni secundi, ut patet Exodi XL, 18. Eademque die facta est consecratio Aaronis pontificis, et filiorum ejus sacerdotum, uti patet ex eodem cap. Exodi. Eodem quoque die coepit oblatio principum, in tabernaculo jam erecto facta, uti hic dicitur. Ergo juxta historiae ordinem, caput hoc proxime subnectendum fuisset Exodo. Quare hic non tam historiae, quam materiae spectatur ordo: cum enim Moses tabernaculum et altaria descripsisset in Exodo, subtexuit in Levitico descriptionem sacrificiorum, consecrationes sacerdotum, eorumque functiones obeundas in tabernaculo ejusque altaribus; deinde in Numeris subjunxit censum populi, et Levitarum, ut eorum ministeria distingueret, mox Nazaraeorum ritum et oblationem: erant enim Nazaraei Deo consecrati, sicuti sacerdotes et Levitae; ac demum occasione oblationum Nazaraeis praescriptarum, apposite transit, imo redit ad oblationem principum, licet ea multo ante esset facta. Simile hysteron proteron videbimus duobus cap. sequentibus.
Quod ergo R. Salomon, et ex eo Lyranus, ponunt duplicem tabernaculi erectionem; unam quotidianam, quae quotidie facta sit primis septem diebus consecrationis sacerdotum; alteram stabilem et permanentem, quae facta sit octavo die a prima erectione tabernaculi, quo finiebatur consecratio sacerdotum: itaque ab hac stabili, puta ab octavo die, inchoandam esse hanc duodecim principum oblationem: hoc, inquam, commentitium videtur, et S. Scripturae hoc loco repugnat. Illa enim quotidiana tabernaculi erectio frustranea fuisset et permolesta, imo in tot tabulis, columnis et cortinis paene impossibilis, ut recte ostendit Abulensis.
Objectio Lyrani: Quis Immolavit Primis Septem Diebus?
Objicit Lyranus: Ante octavum diem necdum peracta erat consecratio Aaronis et filiorum sacerdotum; ergo primis septem diebus, victimas principum immolare debuit Moses, non Aaron, nec filii ejus, utpote quorum consecratio nondum esset peracta: atqui Moses solus id facere non potuit; quisque enim princeps quotidie offerebat viginti et unam victimas immolandas.
Respondeo: Primis septem diebus Moses solus immolabat, id est mactabat et jugulabat victimas, quod facile ipse solus facere poterat: Aaron vero et filii, post immolationem victimae, eam excoriabant, concidebant, lavabant, arae imponebant. Haec enim facere quoque poterant Levitae tunc, cum ad ea non sufficerent sacerdotes, ut patet II Paral. XXIX, 34.
Nota: Duodecim Dies Oblationis Principum
Cum duodecim essent principes 12 tribuum, haec eorum oblatio duravit per totidem dies; quolibet enim die unus princeps sua dona offerebat. Primis ergo septem diebus, cum Aaronis et filiorum consecratio nondum erat perfecta, Moses per se obtulit septem principum sacrificia: in die autem octavo, cum obtulit princeps filiorum Manasse, scilicet Gamaliel, tunc Aaron, utpote jam consecratus pontifex, tam ejus, quam quatuor sequentium principum reliquorum sacrificia obtulit. Ita Abulensis.
Versus 2: Obtulerunt Principes Israel
Obtulerunt principes Israel, etc., praefectique eorum qui numerati fuerant (q. d. Obtulerunt 12 principes, qui erant praefecti duodecim tribuum, puta Israelitarum omnium, qui recensiti et numerati fuerant, non hic cap. I: illa enim numeratio posterior fuit hac principum oblatione, uti jam dixi; sed anterius, nimirum in priori censu populi, qui factus est Exod. XXXVIII, vers. 25. Hi ergo 12 principes, sive praefecti obtulerunt simul prima die) Domino (ad vasa tabernaculi per desertum subvehenda) sex plaustra tecta. — «Tecta,» ne videlicet vasa haec sacra conspici possent a populo, neve laederentur ab imbre, grandine, etc.
Versus 3: Cum Duodecim Bobus
Quodque enim plaustrum a duobus bobus trahebatur. Bobus enim et asinis, potius quam equis usi sunt Judaei, uti dixi Exodi XIII, 13.
Unum plaustrum obtulere duo duces. — Duo principes: cum enim oblata fuerint sex plaustra a duodecim principibus, sequitur duos principes quosque obtulisse unum plaustrum. Boves vero singuli, utpote duodecim, a singulis principibus oblati sunt.
Versus 8: Quatuor Plaustra Filiis Merari
Quatuor alia plaustra, et octo boves dedit filiis Merari, — quia hi graviora habebant onera, videlicet columnarum omnium, praeter alia onera tabularum, basium, etc., adeo ut Abulensis putet omnia eorum onera non potuisse hisce quatuor plaustris imponi, sed quaedam ab eis debuisse portari. Vide dicta Exodi XXXVIII, in fine.
Cultum, — id est ministerium; hoc enim est hebraice aboda.
Sub manu (sub cura, potestate et praefectura) Ithamar, — q. d. Ithamar praeerat Gersonitis et Meraritis, eorumque vasis.
Versus 9: Filiis Caath Non Dedit Plaustra
Quia in Sanctuario serviunt. — «In Sanctuario,» id est, in Sancto, et in Sancto sanctorum, q. d. Caathitae serviunt Sancto et Sancto sanctorum, custodiendo nimirum vasa quae erant in Sancto et in Sancto sanctorum; quare haec vasa non in plaustris, sed in humeris eorum portari volo, idque ob vasorum sanctitatem et reverentiam.
Versus 11: Singuli Duces Per Singulos Dies Offerant
Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris, — holocaustorum scilicet, quod praeter unctionem cum aliis tabernaculi vasis communem, habebat aliam specialem dedicationem per septem dies, videlicet quotidianam unctionem et sacrificia, Exodi cap. XXIX, vers. 36 et 37, praescripta. Unde et quotidie in tabernaculi quidem totius, sed maxime altaris hujus dedicationem offerebant principes vicissim et viritim sua munera.
Ordo Et Finis Oblationum Principum
Coepit ergo haec oblatio prima die erectionis et consecrationis tabernaculi, et duravit per 12 dies. Duodecim enim erant principes offerentes, ex quibus quotidie unus sua dona offerebat. Nam dona communia, puta sex plaustra et duodecim boves, primo die omnes principes simul obtulerunt. Porro hi principes sua dona obtulerunt eo ordine, qui erat in ipsis castris et vexillis, Numer. II: unde primo die obtulit princeps tribus Juda; secundo, princeps Issachar; tertio, princeps Zabulon, et ita deinceps. Denique obtulerunt eadem munera, ne qua inter eos oriretur aemulatio vel ambitio.
De Liberalitate Principibus Convenienti
Jussit Deus principibus, nomine tribuum suarum, haec dona offerre, primo, ut in eis acueret studium religionis et sacrorum; secundo, ut ostenderet laicos et populum jure naturae divino obligari ad victimas hasce, et ad sumptus tam tabernaculo, quam sacerdotibus alendis necessarios praestandos. Sacerdotes enim nomine totius populi sacra munia obibant: quare ab eis ali, omnesque sumptus Dei cultui necessarios accipere debebant. Denique ut doceret principes maxime decere liberalitatem. Artaxerxes Longimanus dictus, eo quod alteram manum haberet longiorem, dicebat, «magis regium esse addere quam detrahere.» Longimani ergo in dando sint reges et principes. Hac de causa Hebraei principes vocant nedibim, a radice nadab, id est spontaneus, ultroneus, liberalis fuit. Nedibim ergo idem est quod benefici. Et hoc est quod ait Christus, Lucae XXII, 25: «Reges gentium dominantur eorum; et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.» Benefici, hebraice nedibim, id est principes, quia eos maxime decet beneficentia. Ita Ptolemaeus Aegypti rex cognominatus est Evergetes, id est beneficus, eo quod idola patria a Cambyse ablata, armis in Aegyptum reportasset.
Versus 14: Mortariolum Aureum
Mortariolum. — Hebraice est caph, quod noster Interpres alibi phialam vertit; sed quia alia vox, quae phialam significat, hic praecessit, hinc Noster caph vertit mortariolum, quasi dicas, parvam phialam ad capiendum incensum. Caph enim significat parvum vas curvum et concavum (caphaph enim significat curvare), in quo thus, vel incensum, aut aliud hujusmodi ponebatur. Ita Vatablus et alii.
Versus 15: Bovem De Armento — Viginti Et Una Victimae
Praeter vasa, quisque princeps obtulit 21 victimas, easque omnis generis, scilicet bovem, arietem et agnum in holocaustum; hircum pro peccato; pro pacificis vero duos boves, arietes quinque, hircos quinque, et agnos quinque: quas primis septem diebus immolavit Moses; octavo vero die Aaron coepit fungi sacerdotio, immolavitque victimas octavi principis. Eadem die Aaron immolavit quoque populi victimas, quas scilicet populus offerebat ob novam consecrationem sacerdotum. Eadem quoque die venit ignis de coelo, qui sacrificia Aaronis absumpsit. Eadem denique die occisi sunt Nadab et Abiu, Levit. IX et X.
Versus 18: De Repetitione Oblationum
Secundo die obtulit Nathanael. — «Obtulit» eadem, sive talia, qualia primo die obtulerat Nahasson: quae more Hebraeo hic fuse per singulos principes recensentur et repetuntur. Unde Hebraei in suo textu hic non substituunt puncta, utpote quae semel initio in prima Nahasson oblatione substituerunt. Sic videmus in Exodo, omnia quae in fabrica tabernaculi jussa sunt fieri cap. XXV, XXVI, XXVII, XXVIII, fuse repeti et narrari tanquam jam facta cap. XXXVI, XXXVII, XXXVIII, XXXIX. Idem repetendi mos est apud Orientales, Moscovitas et alias gentes.
Versus 84: Summa Oblationum In Dedicatione
Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus, in die qua consecratum est. — «In die,» id est, in tempore consecrationis, vel «in die oblata sunt,» id est, offerri coeperunt: nam oblatio haec duravit per duodecim dies; consecratio vero altaris primo die peracta est.
Versus 89: Moses Audiens Vocem De Propitiatorio
Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, — scilicet Dei sedentis in Sancto sanctorum, super propitiatorium. Hinc patet Mosi in dubiis semper patuisse accessum ad Sanctum sanctorum, cum alias pontifici tantum semel in anno pateret aditus ad Sanctum sanctorum, nimirum in die expiationis. Erat enim Moses legislator et legatus assiduus Dei ad populum: unde Deus humana et sensibili voce, manante ex propitiatorio, cum Mose loquebatur, uti hic dicitur.
De Principibus Deum Per Orationem Consulentibus
Hac re significabat Deus Principes, Praelatos et Pastores, ut bene populum regant, debere saepe recurrere ad Deum per orationem, ut ab eo in dubiis edoceantur. Ita enim Moses recurrebat ad oraculum, uti docet S. Gregorius, II part. Pastor. cap. V. Sic Minos legislator et rex Cretensium novem annis Jovis fuit collocutor, ait Plato; hoc enim de eo finxerunt Gentiles.
Refert Plutarchus in Convivio septem sapientum, eos inter se quaesivisse: «Quis bonus ac beatus foret princeps?» Primus Solon, ait, respondit: Qui unius imperium in popularem reipublicae statum civibus convertit. Subjecit Bias: Qui primus paret legibus patriae. Tertius Thales: Qui naturae ordine senex moritur. Quartus Anacharsis: Qui solus est prudens. Quintus Cleobulus: Qui familiarium nemini fidit. Sextus Pittacus: Qui subditos ita condocefacit, ut non ipsum, sed ipsius causa metuant. Ultimus Chilo optime: Qui nihil mortale, sed omnia immortalia meditatur. Hoc didicit Moses assidue versans cum Deo in tabernaculo. Ita B. Thomas Morus, sapientissimus et rectissimus Angliae Cancellarius, quotidie multum temporis orationi, piae lectioni et meditationi colloquens cum Deo tribuebat: adeoque cum negotium aliquod arduum tractandum erat, sumebat S. Synaxin, ut ex ea quasi oraculo dirigeretur, et corroboraretur ad rem illam rite et fideliter ex Dei lege et mente perficiendam; testis est Stapletonius in Vita Mori.
Tres Obices Ad Sanctuarium Dei Accedendi
Porro, ut quis Sanctuarium et oraculum Dei adeat, tres obices removendi sunt. «Tria sunt,» ait S. Bernardus, serm. 5 De Assumpt. B. Virginis, «quae oculum intelligentiae confundunt, atque a contemplatione veri luminis excludunt: tenebrae scilicet peccatorum, recordatio eorumdem, et cura terrenorum affectuum. Contra triplicem hunc morbum triplex est remedium. Nam primus per confessionem, secundus per orationem, tertius per quietem curatur.»
Idem serm. 23 in Cantic.: «In hoc arcanum, ait, et in hoc sanctuarium Dei,» orationis scilicet et contemplationis, «si quem forte vestrum aliqua hora sic rapi, et sic abscondi contigerit, ut minime avocet aut perturbet vel sensus agens (ut in aegro), vel cura pungens, vel culpa mordens, vel ea certe quae difficilius amoventur, irruentium imaginum corporearum phantasmata; poterit hic quidem cum ad nos redierit gloriari et dicere: Introduxit me rex in cubiculum suum.»
Unde Cassianus, Collat. X, cap. IX et XIII, monet, «ut quales orantes volumus inveniri, tales simus ante tempus orandi: necesse est enim mentem in tempore supplicationis suae, de statu praesenti formari.» «Cum enim,» ut S. Gregorius ait, X Moral. cap. XVII, «se mens ad studium orationis erexerit, earum rerum imagines reverberata patitur, quibus libenter prius otiosa premebatur.»