Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Praescribit Deus candelabri et lucernarum situm. Secundo, vers. 7, dat ritum consecrationis Levitarum.
Textus Vulgatae: Numeri 8:1-26
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur praecipe ut lucernae contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis: contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. 3. Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi. 4. Haec autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quae ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. 5. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 6. Tolle Levitas de medio filiorum Israel; et purificabis eos, 7. juxta hunc ritum: Aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suae. Cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint, 8. tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato: 9. et applicabis Levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine filiorum Israel. 10. Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos. 11. Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio ejus. 12. Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. 13. Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, 14. ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei. 15. Et postea ingredientur tabernaculum foederis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel. 16. Pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos. 17. Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi: 18. et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel: 19. tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo foederis, et orent pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad Sanctuarium. 20. Feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitis quae praeceperat Dominus Moysi: 21. purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis, 22. ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis ejus. Sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. 23. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 24. Haec est lex Levitarum: A viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis. 25. Cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt: 26. eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodiant quae sibi fuerint commendata, opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
Versus 2: Cum Posueris Septem Lucernas
Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur, — q. d. Candelabro septifido impone septem lucernas, easque accende, ipsumque candelabrum colloca in australi parte tabernaculi.
Nota de Voce Hebraica Haalot
Nota: Pro posueris hebraice est haalot, quae vox tam elevare et imponere, quam accendere significat. Noster tamen Interpres cum Septuaginta saepius vertit ponere, collocare, concinnare. Unde videtur quod septem hae lucernae, sive lampades, non fuerint ductiles, aut continuae ipsi candelabro, sed quod ab eo fuerint separatae, ita ut ei, id est ejus septem calamis, imponi possent, et de facto imponerentur, quoties accendebantur a sacerdotibus. Commodius enim erat, ut possent eximi, ad hoc, ut melius purgari, repleri et concinnari possent.
Lucernae Respiciunt ad Mensam Panum Propositionis
Hoc igitur praecipe, ut lucernae contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis. — Haec omnia non sunt in Hebraeo, sed paraphrastice a nostro Interprete ex Exodo, explicationis gratia, supplentur et adduntur. In Hebraeo enim tantum est id quod sequitur, scilicet: Contra eam partem quam candelabrum respicit, lucere debebunt, q. d. Constitue candelabrum cum suis lucernis in australi parte tabernaculi, ita ut lumen suum ejaculetur in partem borealem oppositam, in qua est mensa panum propositionis, ut eam illuminet. Haec enim est mensa in qua quasi convivatur Deus; nemo autem convivatur in tenebris, sed in lumine: tabernaculum autem undique cortinis tectum, nullamque habens fenestram, tenebrosum erat, ideoque ad illud illuminandum positum erat in eo candelabrum: cujus proinde septem lucernas Deus hic jubet obverti, non Sancto sanctorum, sed mensae panum propositionis, ita ut luceant versus eam partem, quam respicit candelabrum, id est, scapus ipse medius sive truncus candelabri, ut scilicet tam truncus hic candelabri, quam singulae ejus lucernae, ex aequo respiciant hanc mensam, quo melius et copiosius eam illuminent.
Versus 3: Fecitque Aaron et Imposuit Lucernas Super Candelabrum
Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum. — Imposuit et accendit lucernas Aaron octavo die, cum jam perfecta esset ejus consecratio: nam primis septem diebus, Moses tam lucernas has imposuit et accendit, quam adolevit thymiama, et sacrificavit, uti dixi cap. VII.
Hysteron Proteron Narrationis
Hinc patet hic etiam esse hysteron proteron; nec enim haec hoc loco ordine historico recensentur, quia secundum illum ponenda fuissent Levitici IX. Ibi enim primitias suas celebrat Aaron, quarum pars erat haec lucernarum accensio et compositio. Verum quia ibi fere de sacrificiis agitur, hinc in hunc locum, post oblationem principum, quae simul fere contigit, rejecta sunt.
Versus 4: Candelabrum ex Auro Ductili
Ex auro ductili (erat) tam medius stipes, quam cuncta quae ex utroque calamorum latere nascebantur, — q. d. Candelabrum non erat per fragmenta et membra compositum et insertum, sed totum erat ex auro ductili, id est totum ex una auri massa malleatione erat diductum; totum, inquam, id est tam stipes, quam terni utrimque calami, et quae utrimque ex calamis nascebantur, puta flores, scyphi et sphaerulae tertio repetiti et in tres ordines distributi, haec omnia ex eodem auro erant diducta: secus erat de lucernis, uti dixi vers. 2.
Versus 6: Tolle Levitas et Purificabis Eos
Tolle Levitas et purificabis eos. — Haec contigerunt simul cum electione et oblatione Levitarum loco primogenitorum Israel, de qua cap. III, vers. 45. Tunc enim Levitae selecti a Deo, et simul a Mose Deo Deique cultui applicati sunt: sed ibi eorum electio, hic consecratio, quae tamen eodem tempore facta est, describitur.
Versus 7: Ritus Consecrationis Levitarum
Aspergantur aqua lustrationis, — quae mixta est cineribus vitulae rufae, de quibus cap. XIX; hebraice haec aqua vocatur aqua peccati, id est expiatoria peccati, per metonymiam.
Nota: Hic fuit ritus consecrationis Levitarum, ut ex textu patet: primo, Moses aspergit eos aqua lustrationis; secundo, raserunt ipsi omnes pilos carnis suae; tertio, laverunt vestes suas; quarto, obtulerunt boves duos, unum immolandum pro peccato, alterum in holocaustum; quinto, Moses eos stitit Deo in tabernaculo, coram toto populo; sexto, filii Israel suas manus eis imposuerunt; septimo, Aaron ritu tenupha, de quo vers. 15, obtulit Levitas, quasi munus populi, Deo, ad serviendum ei in tabernaculo; octavo, Levitae suis bobus duobus imposuerunt manus, quos deinde Aaron immolavit orans pro Levitis.
Sensus Tropologicus: Radere Pilos Carnis
Tropologice S. Gregorius, lib. V Moralium, cap. XXIII, et ex eo Rupertus: « Pili carnis, ait, sunt quaelibet superflua humanae corruptionis. Oportet ergo Levitas pilos carnis radere; quia is qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere. Unde et Levitarum pili radi praecepti sunt, non evelli: rasis enim pilis in carne radices remanent, et crescunt iterum, ut recidantur; quia magno quidem studio superfluae cogitationes amputandae sunt, sed tamen funditus amputari non possunt: semper enim caro superflua generat, quae semper spiritus ferro sollicitudinis recidat. »
Versus 8: Tollent Bovem de Armentis
Tollent bovem de armentis, — ut tibi, o Moses, eum offerant immolandum in holocaustum, sicuti alterum offerent, quem tu pariter ab eis accipies, immolandum pro peccato.
Versus 10: Ponent Filii Israel Manus Suas Super Eos
Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos, — ut hac manuum impositione significent et testentur, se Levitas contribules suos a se abdicare, et Domino quasi munus aut sacrificium offerre, in ejusque dominium et ministerium transferre. Erant enim Levitae munus et oblatio populi, perinde ac bos erat victima. Vide dicta Levit. I, 4. Unde sequitur:
Versus 11: Offeret Aaron Levitas
Offeret Aaron Levitas. — Hinc colligitur Aaronem obtulisse et consecrasse Levitas, non vero Mosen. Idem patet vers. 21. Haec enim consecratio Levitarum proprie ad pontificem pertinebat; pontifex autem erat Aaron. Quod ergo dicitur, Mosi vers. 12, « facies, » id est, immolabis, « bovem pro peccato, » et vers. 14, « consecrabis, » intellige, jubebis immolari et consecrari, scilicet per Aaronem. Obtulit ergo Moses Levitas Aaroni: Aaron autem obtulit et consecravit eos Deo, comprecante tamen simul Mose.
Versus 13: Ingredientur Tabernaculum
Postea ingredientur tabernaculum foederis. — Hebraice, ingrediantur ad ministerium suum in tabernaculo foederis, videlicet ut illud portent, ut dictum est capite IV: nec enim aliud erat officium Levitarum; nam sacrificare, accendere lucernas, adolere thymiama, ponere panes propositionis in mensa, haec, inquam, solorum sacerdotum erant munia.
Versus 15: Consecrabis Eos in Oblationem
Consecrabis eos in oblationem, — Hebraice, elevabis, vel agitabis eos agitatione, sive ritu et caremonia tenupha, scilicet agitando, et modice elevando eos ad quatuor plagas mundi, in modum crucis, ut significetur eos offerri Deo, qui totius mundi est dominus, de quo ritu dixi Levit. VII, 30. Hic patet hoc certo ritu elevatos fuisse Levitas, quo et victimae elevabantur. Idem clarius indicat noster Interpres vers. 21. Hinc etiam verisimile est non omnes Levitas hoc tempore esse consecratos, sed eos tantum, qui ipso actu tabernaculo erant deservituri: caeteros vero postea in Chanaan consecratos esse. Nam non potuisset Aaron commode tot millia Levitarum viritim Domino hoc ritu offerre, siquidem uti consecratio sacerdotum novellorum propria et peculiaris erat singulorum capitum, ut patet Exodi XXIX, 29, et II Paralip. XXIX, 34, ita fuit et peculiaris singulorum Levitarum, ut patet eodem loco Paralip.
Excipe tempus peregrinationis in deserto: nam uti post egressum ex Sina, nunquam deinceps in deserto sacrificatum est, ita post hanc consecrationem Levitarum, nulla fuit alia in deserto; sed succedebant Levitae, cum trigesimum annum attigissent, ad onera portanda, etiam non consecrati, quinquagenariis emeritis. Ita Abulensis.
Versus 19: Ne Sit Plaga
Ne sit plaga, — q. d. Levitae erunt in ministerio sanctuarii, ne populus illud in se suscipere velit, itaque plectatur a me, eo quod, cum sit laicus et profanus, sacro officio se immiscuerit contra praeceptum meum.
Versus 21: Elevavitque Eos Aaron
Elevavitque eos Aaron. — Hebraice est, agitavit eos agitatione, vel ritu tenupha, de quo dixi vers. 15.
Versus 24: Lex Levitarum — Aetates Ministerii
A viginti quinque annis et supra, ingredientur (Levitae) ut ministrent in tabernaculo foederis. — Nota: Cap. IV, vers. 3, et I Paralip. XXIII, 3, numerati sunt ab anno trigesimo Levitae ii, qui proprie ministrabant tabernaculo, illudque cum suis vasis portabant; quod ergo hic a 25 anno jubentur ingredi, ut ministrent in tabernaculo, intellige eos anno 25 consecratos fuisse ad hoc, ut subservirent Levitis senioribus, seque aptarent, ut anno 30 proprie ministrarent in tabernaculo, illius vasa portando, idque usque ad annum 50. Nam post annum 50 emeriti erant in hac militia tabernaculi, neque onera ferebant, sed tantum custodiebant, ut dicitur vers. ult.
Porro Davidis tempore, cum quiescerent Hebraei in Chanaan, nec amplius gravia illa tabernaculi onera per desertum Levitis essent ferenda; cumque pluribus opus esset personis ad officia janitorum, cantorum et similium, quae David instituit, tunc jussit David a vigesimo aetatis anno Levitas numerari, et ministrare in tabernaculo, ut patet I Paralip. XXIII, 27.
Versus 26: Sic Dispones Levitis in Custodiis Suis
Sic dispones Levitis in custodiis suis, — ut scilicet custodiant vasa tabernaculi, ea aetate et modo quo jam praescripsi. Vocat custodias in plurali, quia variis familiis varia custodienda dabantur, unde plures erant custodiae. Sic Franciscani in variis provinciis varias habent Custodias, uti ipsi appellant.