Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubet Deus Hebraeos in Sina celebrare pascha, quod ordine fuit secundum (primum enim celebrarunt Hebraei in Aegypto, Exodi XII). Secundo, vers. 15, describitur nubes, quae fuit dux itineris et quietis.
Textus Vulgatae: Numeri 9:1-23
1. Locutus est Dominus ad Moysen, in deserto Sinai, anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo, dicens: 2. Faciant filii Israel Phase in tempore suo, 3. quarta decima die mensis hujus ad vesperam juxta omnes caeremonias et justificationes ejus. 4. Praecepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase. 5. Qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. 6. Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, 7. dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis, quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel? 8. Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis. 9. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 10. Loquere filiis Israel: Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino, 11. in mense secundo, quarta decima die mensis ad vesperam, cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud: 12. non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. 13. Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. 14. Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta caeremonias et justificationes ejus. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae. 15. Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane; 16. sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. 17. Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel, et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. 18. Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco. 19. Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur 20. quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. 21. Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. 22. Si vero biduo, aut uno mense, vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. 23. Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.
Versus 1-2: Locutus Est Dominus ad Moysen — Ordo Chronologicus
Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo, dicens: Faciant filii Israel Phase. — Hinc patet rursum historiae et temporis ordinem hic non spectari: nam secundum illum hoc caput ponendum esset ante caput primum; illa enim quae narrantur capite I, contigerunt mense secundo, ut ibi dicitur; haec autem facta sunt mense primo ejusdem anni: nimirum voluit Moyses librum hunc Numer. a numeratione populi et Levitarum, quam praecipue hoc libro spectabat, inchoare, et alia, etiamsi prius contigissent, deinde subtexere.
Edixit ergo Deus haec mense primo, ante decimam quartam mensis diem, jussitque ut decima quarta die celebrent phase, sive pascha: idque ad hoc, ut sciret populus hoc festum; ejusque ritum legalem esse, neque tantum usurpatum fuisse semel pro ipso egressu ex Aegypto, sed duraturum semper in terra Chanaan.
Dico in Chanaan: nam in deserto post discessum e Sina non videntur amplius celebrasse phase, eo quod ibi incerti essent quando movenda essent castra. Unde nec circumcisionem, nec alia ceremonialia in deserto observarunt, exceptis iis quae nominatim exprimuntur, uti hic exprimitur, anno secundo mense primo celebratum fuisse phase.
Nota: Quae Festa Hebraei in Sina Celebraverunt
Nota: Hebraei in Sina celebrarunt solum pascha; non pentecosten, non festum tabernaculorum; non tubarum; etc.; quia discesserunt e Sina antequam festorum illorum tempus adveniret; nam post erectionem tabernaculi, quae facta est die primo mensis primi anni secundi egressus ex Aegypto, manserunt tantum in Sina per 50 dies. Ex Sina enim moverunt castra die 20 mensis secundi, ut patet cap. X, vers. 11; ergo ex Sina discesserunt ante pentecosten: haec enim incidebat in diem sextum mensis tertii.
Versus 3: Justificationes
Justificationes, — Hebraice, judicia, id est debitum et praescriptum ritum. Simile est vers. 14.
Versus 5: Fecerunt Phase Tempore Suo
Qui fecerunt (phase) tempore suo, — puta decima quarta die mensis primi. In hoc phase non servarunt legem de azymis panibus, quia in deserto vescebantur azymo manna quotidie innovato.
Nota: Hoc phase manducarunt tantum illi, qui egressi erant ex Aegypto. Nam qui in deserto nati erant, erant incircumcisi; unde non licebat eis comedere phase: quamquam nec poterant per aetatem, erant enim infantes tenelli unius anni. Haec enim contigerunt anno secundo egressus ex Aegypto.
Versus 7: Immundi Sumus Super Anima
Immundi sumus super anima. — « Anima, » id est, cadavere, per antiphrasin, quia videlicet tetigimus cadaver hominis. Tales enim, Levit. XXII, 4, arcentur ab omni sacrificio: ac consequenter ab agno paschali. Pari modo leprosi, seminiflui, et laborantes fluxu sanguinis, utpote immundi, nunquam celebrabant pascha.
Quare fraudamur, — quare privamur? hebraice, cur prohibemur et arcemur a phase?
Versus 10-11: Secundum Pascha Mense Secundo
Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino in mense secundo, — q. d. Qui immundus est in via proficiscens, remotus a Judaea, et a Jerusalem (nam in ea sola licebat facere phase, ut patet Deuter. XVI, 2) tempore paschatis, hic suum pascha celebret mense secundo. Judaei ergo qui peregrinabantur mense primo, sive paschali, hi debebant se comparare, si poterant, ut ante 14 diem, quo celebrandum erat pascha, domum redirent facturi pascha. Idem judicium est de quibusvis immundis, nam par omnium est ratio; quod si facere non poterant, debebant se parare in mensem secundum, ut ejus die decima quarta celebrarent pascha. Pari modo qui jam ob absentiam, vel aliam causam non possunt communicare in paschate, tenentur mox ubi redierint, vel potuerint, communicare et celebrare suum pascha.
De Votis Quae Praecepto Paschatis Repugnant
Hinc patet quod, si quis Judaeus vovisset toto anno a carne abstinere, hic tamen non obstante voto, debuisset in paschate carnes agni comedere, quia hoc a Deo praeceptum erat, unde per votum elidi non poterat; imo si quis vovisset non comedere carnes in paschate, peccasset, irritumque fuisset ejus votum, utpote Dei praecepto repugnans. Ita Abulensis.
Nota de « In Gente Vestra »
Nota: To in gente vestra, referendum est, non ad to in via, sed ad to homo, q. d. Homo e gente vestra, qui fuerit procul in via, hic faciat pascha mense secundo.
An Pascha Differri Potuerit Ultra Mensem Secundum
Quaeres: Quid, si secundo mense adhuc immundi fuissent, vel procul a Jerusalem abfuissent, peregre agentes in via, licuissetne eis celebrare phase mense tertio, aut quarto? Respondeo id non licuisse, tum quia hic tantum praescribitur secundus mensis ad phase; tum quia alioqui ordo festorum turbatus fuisset, atque phase fuisset celebratum cum pentecoste, aut festo tabernaculorum, tubarum, etc.; tum quia temporis, quo Hebraei sunt educti ex Aegypto, id est primi mensis, aut certe proximi, in hoc paschatis festo maxima habetur ratio: quia festum paschae expressum erat memoriale liberationis ex Aegypto, olim factae hoc eodem tempore; itaque practicarunt Judaei, ut patet II Paralip. XXX, 15, collato cum vers. 18.
Objectio ex S. Augustino
Dices: S. Augustinus hic, Quaest. XV, immundis et peregrinantibus pascha prorogat usque ad tertium mensem.
Respondeo: S. Augustinus disjunctive loquitur; ait enim tales aut celebrasse pascha tertio mense, aut certe si pascha illo anno non egissent, non peccasse, quod posterius verum est.
Versus 13: Peccatum Suum Ipse Portabit
Peccatum suum ipse portabit (poenam peccati sui, est metonymia).
Versus 14: Peregrinus et Advena
Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Phase. — Pro peregrinus et advena, hebraice est unica vox ger, significans eum qui peregre venit, id est advenam; intellige, si is judaeus sit, aut Judaismo initiatus: hic enim solus poterat et tenebatur celebrare pascha; ideoque omnes, etiam peregrini et proselyti, qui poterant, tenebantur in paschate venire Hierosolymam: multi tamen in locis ab ea remotis habitantes, ob varia impedimenta excusabantur. Unde ait: « Si fuerint apud vos. »
Versus 15: Operuit Nubes Tabernaculum
Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. — « Nubes, » id est columna nubis, quae castra praeibat quasi dux indicans viam per desertum in Chanaan, uti dixi Exodi cap. XIII, vers. 12.
Quaeres, an columna haec nubis creata et vera fuerit nubes. Calvinus in Exodi cap. XIII, insectatur execrabile Serveti discipuli sui delirium: finxit enim Servetus nubem hanc increatam fuisse, ac si esset ipsa deitas Christi, quam unam ipse pro tribus personis SS. Trinitatis, quas negabat, substituit; quasi tunc corporea fuerit deitas, quam filium figurativum ipse appellat, qui postea factus sit caro, non quod carnem induerit, sed quia tanquam homo apparuit, ex tribus elementis increatis et semine Davidis conflatus. Quot hic errorum sunt monstra! tales discipulos nobis dedit Calvinus; ex ovo corvum agnosce: fuit enim Servetus mali corvi (Calvini) malum ovum, quia a Calvino haeresiarca non nisi haereses confingere didicit.
Dico ergo primo: Certum est hanc nubem non increatam; sed creatam fuisse, quae columnae specie et figura porrigeretur in altum, cui ceu navi angelus quasi nauclerus assistebat, et per eam Dei nomine loquebatur, inclinando eam ad terram, vel ad tabernaculum, Num. XII, 5. Hinc dicitur Psal. XCVIII, 7: « In columna nubis loquebatur ad eos. »
Natura Columnae Nubis
Dico secundo, columnam hanc nubis similem fuisse nubi quoad materiam, et quoad colorem: erat enim candida et lucida, instar nubis candidae; a nube tamen differebat, quia erat nube primo, purior et lucidior; secundo, densior et solidior; tertio, semper retinebat figuram columnae, cum nubes saepissime figuram mutent. Quarto, nubes a ventis, haec columna ab angelo movebatur. Quinto, haec columna semper erat sui similis, cum nubes saepissime vel colorem, vel locum, vel crassitiem mutent. Sexto, nubes resolvuntur in pluviam, haec columna manebat columna. Septimo, nubes motu circulari moventur cum coelo, haec nubes movebatur motu recto, nunc antrorsum, nunc retrorsum, nunc ad latus.
Nam cum castra moverentur, nubes haec collocabat se super, vel ante vexillum tribus Judae (haec enim erat prima et dux caeterarum, ut patet cap. X, vers. 13 et 14), et ejus motum et ductum sequebatur omnia castra: cum autem locanda essent castra, columna haec redibat a vexillo tribus Judae ad tabernaculum, quod erat in medio castrorum, ut patet cap. II, vers. 2. Octavo, columna haec accommodabat se, suumque motum ad vires Hebraeorum, ut non celerius praecederet, quam illi subsequi possent: moderabatur ergo suum motum secundum vires et gressum tot mulierum, parvulorum, senum, ovium, agnorum, etc., quot erant in castris Hebraeorum, quae lento passu procedere solent.
Species Ignis per Noctem
A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane, — q. d. Columna haec per diem habebat speciem nubis, per noctem vero habebat speciem ignis, qui castra omnia illuminabat. Hebraei putant duas fuisse columnas, unam nubis per diem, cui altera ignis sub noctem succedebat; sed verius est unam eamdemque fuisse columnam, quae per diem apparebat id quod revera erat, puta nubes erecta instar columnae: noctu vero splendebat ut ignis. Nam hoc loco dicitur noctu fuisse quasi species ignis, eo quod nubes haec columnaris noctu flammea videretur. Quin et Philo eamdem columnam fuisse narrat, sed quae interdiu luceret splendore solari, noctu vero flammeo. Rursum id patet ex eo quod Exodi cap. XIV, vers. 20 et 24, eadem vocatur columna nubis et ignis, quae se interposuit inter castra Hebraeorum et Aegyptiorum, atque Hebraeos illuminavit quasi ignis, Aegyptios vero obscuravit quasi nubes. Ita Abulensis, Cajetanus, Pererius et alii, Exodi XIII. Hinc liquet verius esse ignem hunc columnae nocturnum non fuisse verum ignem, sed quasi ignem, id est, habuisse speciem ignis, ut dicitur cap. XV et XVI.
Objectio: Cur Vocatur Ignis?
Dices: Quomodo ergo Exodi XIII, 12 et 22, columna haec nocturna vocatur ignis, si revera non erat ignis, sed nubes? Respondeo: Ignis vocatur, quia intuentibus videbatur ignis esse: splendebat enim ut ignis, et hunc splendorem nocte nubi huic indebat Deus, per diem vero subducebat. Familiare enim est Scripturae vulgari hominum more loqui, et rem vocare talem qualis apparet, etiamsi revera in se talis non sit. Sic deos alienos vocat idola, quae revera neque dii, neque alieni sunt, sed ab alienis, sive alienigenis Gentibus habentur dii. Sic Exodi III, vocatur rubus ardens, qui videbatur ardere; revera tamen non ardebat. Sic enim Plato in Timaeo, triplicem distinguit ignem: primum, qui est in corpore ignito, puta in carbone, vel ferro candente; secundum, qui dicitur flamma, estque urens et lucens; tertium, qui lucet, et non urit: talis est lux solis et stellarum. Hinc Poeta:
Vos, aeterni ignes, et non violabile numen,
Testor.
Ignis ergo hic non erat aliud quam lux, et splendor mirificus noctu columnae inditus, qui tota castra illuminabat, instar lunae vel solis; unde et sol vocatur Sap. XVIII, 3. Ubi nota lucem hujus columnae fuisse rubeam instar flammae, ut ait Philo. Inde enim vocatur ignis, indeque Sap. XVIII, 3, columna haec ardens, id est flammea, non a calore, sed a colore nuncupatur.
Duplex Officium Unius Columnae
Erat ergo haec una columna, sed duplex habebat officium, ac proinde et duplicem speciem, sive figuram. Nam per diem obumbrabat castra, quasi nubes; noctu vero eadem illuminabat, quasi fax ignis.
Sensus Allegoricus: Christus et Spiritus Sanctus
Ita, allegorice, Christus et Spiritus Sanctus nos protegit ut nubes, et accendit ut ignis. « Spiritus Jesu, ait S. Bernardus, Spiritus bonus, Spiritus Sanctus, Spiritus rectus, Spiritus dulcis, Spiritus fortis, infirma roborans, aspera planans, corda purificans, quidquid in hoc saeculo nequam, difficile et angustum videtur, leve facit: hic illatum opprobrium gaudium judicat, despectionem exaltationem esse persuadet. »
Hoc duce ascendimus ad terram promissam, quia, ut ait Venerabilis Beda: « Sancti per Spiritus Sancti septiformem gratiam aditum vitae coelestis inveniunt: per timorem Dei humiles, per pietatis studium misericordes, per scientiam discreti, per mentis fortitudinem liberi, per consilium cauti, per intellectum providi, per sapientiam maturi. » Merito ergo S. Augustinus invocat Spiritum Sanctum, dicens: « Sanctum semper opus in me spira, ut cogitem: compelle, ut faciam: suade, ut te diligam: confirma me, ut te teneam: custodi me, ne te perdam. »
Sensus Tropologicus: Columnae Lucis — Sancti
Tropologice, columnae lucis sunt fortes et illustres sancti. Venit aliquando Abbas Hilarion ad Abbatem Antonium, et dicit ei Abbas Antonius: « Bene venisti, lucifer, qui mane oriris. » Et respondit Abbas Hilarion: « Pax tibi, columna lucis, quae sustines orbem terrarum. » Uti habetur in Vitis Patr. lib. V, tract. 17, num. 4.
Talis columna lucis fuit quoque Simeon Stylites, qui ut omnes a terra traheret ad coelum, stetit in columna, per octoginta annos, vix comedens et dormiens, semperque vel orans, vel accedentibus dans monita salutis. Sic Petrus, Jacobus, Joannes in Ecclesia videbantur esse columnae, ait Paulus, Galat. II, 9.
Apocalypsis 3:12 — « Faciam Illum Columnam »
Hac de causa Christus, Apocal. III, 12, Angelo, id est Episcopo, Philadelphiae promittit: « Qui vicerit, » ait, « faciam illum columnam in templo Dei mei, » q. d. Faciam ut firmus sit, magnus et gloriosus tum in Ecclesia, tum in coelo. Alludit ad duas columnas templi Boos et Jachin, III Reg. VII, ut fuse ostendit ibi Viegas, sect. VI. Unde Richardus de S. Victore primo, sic exponit, q. d. « Efficiam ut qui vicerit persecutiones et tentationes, sit instar columnae in se firmus per fidem, rectus per aequitatem, erectus per intentionem, sublimis per contemplationem, sustentans alios verbo consolationis, suffragio orationis, exemplo actionis. » Et Primasius: « Columna, ait, in fabricis munimini congruit et decori; sic et mundi rectores in Ecclesia eminent munere dignitatis, et portant alios officio charitatis. »
Secundo Ambrosius: « Faciam illum columnam, » id est, praedicatorem in Ecclesia; quomodo Paulus, Galat. cap. II, Petrum, Jacobum et Joannem vocavit columnas. Verum quia Origenes, Tertullianus et alii, qui erant quasi columnae, ceciderunt, melius, inquit Ambrosius, « faciam illum columnam, » id est excelsum in coelo, ex quo non egredietur amplius.
Tertio, Abbas Joachim: « Faciam illum columnam, » id est, Praelatum. Hic enim primo, corpore terram, mente coelum tangit; secundo, per vitam activam inferioribus inhaeret, et tamen per contemplativam sursum aspicit; tertio, multis tunsionibus expolitur; quarto, inter procellosos ventorum turbines, superpositam suae curae machinam infatigabiliter portat; quinto, tranquillus et immobilis est ut columna.
Notat ibidem Pererius in columna octo res spectari et laudari: scilicet rectitudinem, altitudinem, crassitiem, firmitudinem, rotunditatem, laevorem, colorem et materiam, quae facile est accommodare praedicatori, Praelato et cuilibet excellenti Sancto in Ecclesia, et maxime in coelo, ubi Sancti hi quasi columnae nulli mutationi obnoxii, in aeternum stabunt excelsi et gloriosi.
Visio S. Ephrem de Magno Basilio
Quocirca S. Ephrem orans Deum, ut sibi revelaret, qualis esset Magnus Basilius, in extasi vidit columnam ignis, cujus caput pertingebat ad coelum, et vox desursum dicens: Ephrem, Ephrem, quemadmodum vidisti columnam hanc ignis, talis est et Magnus Basilius, inquit Amphilochus in ejus Vita.
Motus Columnae et Arcae
Nota: Quoties columna movebatur et praeibat castra, sacerdotes elevabant et portabant arcam Domini; Moyses autem Deum invocabat, dicens: « Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te a facie tua, » quasi diceret: Surge, et proficiscere nobiscum, Domine, atque castra praei, hostesque nostros, aeque ac tuos, fuga et dissipa, ut nos invadere non audeant. Cum vero columna rursus quiesceret, sacerdotes deponebant arcam, et Moses Dominum arcae quasi insidentem invitans ad inibi cum Hebraeis manendum, sic eum precabatur: « Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel, » ut patet cap. X, in fine.
Duratio Columnae Usque ad Josue
Putant Hebraei defecisse columnam ignis et nubis statim post mortem Aaron, quae accidit in quinto mense anni 40, aliquot mensibus ante mortem Mosis, et ingressum Hebraeorum in Chanaan. Sed errant; nam Deut. XXXI, 15, paulo ante mortem Mosis, dicitur haec columna apparuisse Mosi et Josue. Columna ergo haec perduravit usque ad ducatum Josue, eumque ac Hebraeos deduxit in ipsam Chananaaeam, ibique, aeque ac manna, defecit et disparuit.
Versus 18: Ad Imperium Domini
Ad imperium Domini proficiscebantur. — « Domini, » scilicet moventis per angelum columnam nubis quae dux erat itineris, et per hoc monentis et jubentis castra moveri et proficisci.
Versus 19: Excubiae Domini
Et si evenisset ut multo tempore maneret (nubes) super illud (tabernaculum), erant filii Israel in excubiis Domini, — id est, sistebant quasi excubantes, et advigilantes ad motum nubis, quando videlicet Deus moveret nubem, et per hoc juberet eos movere castra.
Nota: Columna Bis Quotidie Quiescebat
Nota: Haec columna nubis quotidie bis quiescebat, etiam in motu castrorum, nimirum in prandio, et in coena: tum enim cibos coquere, seque iis reficere debebant, tam homines quam animalia. Adde vespere et noctu eam semper quievisse: tum enim somnum capere debebant homines et animalia. Unde nusquam legimus eos noctu movisse castra; cum vero diutius quiesceret, figebant ibi tentoria, talisque quies vocatur mansio vel statio, quales quadraginta duas Hebraei habuerunt in deserto, ut patet cap. XXXIII.
Quaeres, unde sciverint Hebraei quietem hanc fore diuturniorem, ibique figenda esse castra? Respondeo, ex eo: Si post meridiem absoluto jam prandio quiescebat columna, signum erat ibi figenda esse castra; similiter si post nocturnam quietem, mane adhuc quiesceret columna, signum erat ibi haerendum esse saltem usque ad prandium.
Versus 20: Ad Imperium Domini Erigebant Tentoria
Ad imperium Domini erigebant tentoria. — Erantque in excubiis Domini, — excubantes ad motum columnae, et consequenter castrorum, uti dixi vers. 19.
Versus 21: Dissipabant Tentoria
Dissipabant (id est deponebant) tentoria, — suaque omnia convasabant.
Versus 23: Per Verbum Domini Figebant Tentoria
Per verbum Domini figebant tentoria, — q. d. Per imperium Domini datum Mosi, ut videlicet quando moveretur columna nubis, moverent castra; quando sisteret, figerent castra. Hebraei movebant vel figebant castra. Ita, tropologice, Religiosi sequentes ductum obedientiae, et viri pii sequentes sanctas inspirationes suas, agunt ex ductu et imperio Domini; unde decet eos esse in excubiis Domini, ac dicere: Audiam quid loquatur in me Dominus.
Recte ergo S. Gregorius, XVII Moral. XIV: « Quisquis, ait, in Dei opere recta intentione firmatur, columna in structura fabricae spiritalis erigitur; ut in hoc templo, quod est Ecclesia, positus, et utilitati sit et decori. »