Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubet Deus fieri duas tubas, earumque usus. Secundo, vers. 11, ad motum columnae nubis Hebraei, instructa acie, movent castra ex Sina in Pharan. Tertio, vers. 29, Moses detinet Hobab sororium suum. Quarto, vers. 35, arca praeit castra, comprecante Mose.
Textus Vulgatae: Numeri 10:1-36
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem, quando movenda sunt castra. 3. Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis. 4. Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel. 5. Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. 6. In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem, et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. 7. Quando
Versus 2: Fac tibi duas tubas argenteas
2. FAC TIBI DUAS TUBAS ARGENTEAS DUCTILES, - ut iis convoces populum: primo, ad movenda castra; secundo, ad festa; tertio, ad sacrificia; quarto, ad bella; praecipit autem Deus duas tantum tubas fieri, ne Hebraeos gravet sumptu praestando, non autem quod plures fieri vetet. Unde plures esse factas, si non tubas, certe buccinas, sive jam, sive postea, patet Josue VI, 4, ubi septem numerantur buccinae, quibus clangentibus prostrati sunt muri Jericho.
Nota: Jubet Deus eas fieri argenteas, tum ob reverentiam cultus divini, tum ut sint magis sonorae.
Formam harum tubarum describit Josephus, lib. III Antiquit. cap. XI: «Canna, ait, erat tibia paulo crassior, longitudine paulo minus cubitali, cujus os tantum patebat quantum ad inflandum sufficeret, desinebatque in extremitatem campanulae similem, sicut tuba.» Porro sacerdotum erat hisce tubis clangere, ut patet vers. 8.
Allegorice: duo Christi adventus
Allegorice, Rupertus per duas tubas accipit duos Christi adventus, scilicet primum in carnem, secundum ad judicium. Primo enim Christus insonuit: «Paenitentiam agite, appropinquavit regnum caelorum.» Secundo insonabit: «Ite, maledicti, in ignem aeternum.» Unde alii per tubas accipiunt minas, verbi gratia inferni; et promissiones, verbi gratia caeli, quas populo jugiter insonare debent concionatores, ut aeternitatis et metu et spe corda hominum feriant et compungant. Ita fecit S. Chrysostomus, S. Antoninus, S. Dominicus, S. Vincentius, et alii maximi praecones, qui non phaleratas, sed efficaces habuerunt conciones quibus homines converterunt. Maximus enim hominum stupor, et inter omnes mundi insanias maxima est, quod plerique omnes res caducas et temporarias toto studio et conatu sectentur, divinas vero et aeternas negligant, et vix de iis cogitent, cum tamen ab iis omne et aeternum eorum bonum pendeat. Unde S. Hilarius ait, concionatores debere esse «satores aeternitatis.»
Talis praeco fuit S. Joannes Baptista: «Progenies, inquit, viperarum,» «quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?» etc. «Ventilabrum in manu ejus, et permundabit aream suam; et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.» Vide ejus concionem, Matth. III, quae tota huc spectat. Talis fuit vox clamantis in deserto, quae petras et saxa contrivit, ex eisque aquas lacrymarum elicuit, quibus eos praeparavit ad gratiam et justitiam Christi.
Talis praeco fuit Christus: «Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum;» Matth. IV; et cap. XXIV et XXV tota ejus concio est de consummatione saeculi, de signis judicio praeviis, de judicio, de vita aeterna piis, et gehenna impiis irroganda.
Talis fuit S. Petrus: «Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. Salvamini a generatione ista prava,» Act. II, 20 et 40.
Tales fuerunt Jacobus et Joannes, qui proinde a Christo vocati sunt «Boanerges,» id est, «filii tonitrui,» Marc. III. Hanc vocem, puta hoc tonitru, describens Psaltes, Psalm. XXVIII: «Vox Domini, ait, super aquas, Deus majestatis intonuit: vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia: vox Domini confringentis cedros: vox Domini intercidentis flammam ignis: vox Domini concutientis desertum: vox Domini praeparantis cervos,» ut pavore tonitrui dilatata matrice facilius pariant; «et in templo ejus omnes dicent gloriam.» Haec enim novissimorum praedicatio, quasi tonitru aquas, id est populos multos, commovit ad paenitentiam et lacrymas: cedros, id est superbos confregit: divisit ignem, id est charitatem et linguas igneas in Pentecoste distribuit: concussit desertas Gentium regiones: cervos, id est timidos et tardos ad partum virtutum, pavore judicii Dei praeparavit: induxit diluvium, tum baptismi, tum contritionis, quo peccata merguntur. Ita ibi explicant S. Basilius, Theodoretus, Augustinus, Didymus et Origenes.
Talis fuit S. Paulus, qui, ut ait S. Hieronymus, fuit «tuba Evangelii, tonitru Gentium, rugitus leonis.» Audi eum in Areopago: «Deus nunc annuntiat omnibus hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant, eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis,» Act. XVII, 30; et Act. XXIV, 25: «Disputante illo (Paulo) de justitia et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix,» etc. Et cap. XXVI, 24, praedicans resurrectionem mortuorum, audivit a Festo praeside: «Insanis, Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt. Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.»
Talis fuit S. Franciscus, cujus assidua erat concio: «Labor modicus, voluptas aeterna; voluptas modica, poena perpetua; multorum vocatio, paucorum electio, omnium retributio.»
Tropologice: duplex genus praedicationis Ecclesiae
Tropologice Cyrillus, lib. V De Adorat., pag. 97, per has duas tubas ductiles, duplex genus praedicationis in Ecclesia usitatum accipit: primum, quod fidem roborat et dilatat; secundum, quod mores corrigit. Argenteae sunt ob splendorem, summatimque sinceritatem. Ductiles sunt, quia necesse est ut hi qui venturam vitam praedicant, tribulationum praesentium tunsionibus et ductibus crescant, inquit S. Gregorius, lib. XXX Moral. cap. VII. Sic et Procopius: Una, inquit, tuba doctrinalis est, secunda moralis.
Symbolice: campanae pro tubis
Symbolice, pro tubis Judaicis Ecclesia utitur campanis, quae majores sunt, fortiores, magisque sonorae ac durabiles, ideoque significant praedicationem Evangelicam toto orbe resonantem, et duraturam usque ad finem mundi, cum Judaismus uno Judaeae angulo fuerit conclusus. Ita Amalarius Trevirensis Episcopus anno Christi 820, lib. III De Eccl. offic., cap. I. Porro campanae dictae sunt a Nola civitate Campaniae, ubi primum majores campanae formatae sunt: ita Walefridus Strabo, lib. De Rebus Eccles. cap. V. Porro campanae usus multiplices Poeta his versibus complexus est:
Laudo Deum verum; plebem voco; convoco coetum; defunctos ploro; pestem fugo; festa decoro.
Vide Jodocum Coccium in Thesauro Cathol. part. II, lib. III, art. 6.
Quando movenda sunt castra
QUANDO MOVENDA SUNT CASTRA. - Hebraice, et quando movenda sunt castra; unde in Hebraeo videntur hic duo officia tubarum significari, videlicet primum, ad coetum populi adunandum; secundum, ad movenda castra. Verum noster Interpres to et non accepit copulative, sed expositive et determinative, q. d. Ad convocandam multitudinem, ut ordinata serie sub suo quisque vexillo, suo clangore excitus moveat castra.
Versus 4: Si semel clangueris
4. SI SEMEL CLANGUERIS, - id est, si una tuba clanxeris, uti habent Hebraea, Chaldaea, Septuaginta et Josephus, qui ait et addit: Moses duas buccinas fecit, quarum una plebs ad concionem vocabatur, altera principes ad consultandum de republica excitabantur; utraque vero clangente universus populus convocabatur. Sicut ergo utraque clangente duplex erat clangor, bisque clangere dici poterant, ita una clangente, semel dicuntur clangere. Denique si clangerent תרועה terua, id est sonitu inciso et confracto (quem noster Interpres ululatum vocat), movebant castra; nam alias sonus harum tubarum erat planus et aequabilis. An autem in motione castrorum una, an duabus tubis clanxerint, non liquet.
Versus 6: Et juxta hunc modum reliqui facient
6. ET JUXTA HUNC MODUM RELIQUI FACIENT, - ut videlicet, sicut primo tubae clangore castra moverunt, et profecti sunt Judas, Issachar et Zabulon, qui erant ad Orientem tabernaculi; secundo vero clangore profecti sunt Ruben, Simeon et Gad, qui erant ad Meridiem tabernaculi: ita tertio clangore castra moveant Ephraim, Manasse et Benjamin, qui erant ad Occidentem; quarto denique castra moveant Dan, Aser et Nephtali, qui erant ad Septentrionem: patet ex dictis cap. II.
ULULANTIBUS (id est concise clangentibus) TUBIS, - uti est ululatus bestiarum concisus.
Versus 9: Si exieritis ad bellum
9. SI EXIERITIS AD BELLUM, etc., CLANGETIS, etc., ET ERIT RECORDATIO VESTRI CORAM DOMINO, - q. d. Dominus recordabitur vestri in praeliis, cum clangetis juxta hoc ejus praeceptum, ut eruat vos ab hostibus, vobisque det victoriam.
Versus 10: Si quando habebitis epulum
10. SI QUANDO HABEBITIS EPULUM, - solemne et sacrum ex hostiis pacificis, sive epulum quod fit praevio sacrificio, illudque claudit, quale erat in consecratione regum, tunc clangetis hisce tubis. Similiter et in Calendis, id est in neomenia sive novilunio, puta primo die mensis lunaris; hic enim dies Judaeis erat festus.
UT SINT VOBIS IN RECORDATIONEM DEI VESTRI, - ut Deus iis, vel potius obedientia vestra, quam hoc clangore praestatis, excitus recordetur vestri, id est cogitet de vobis, benigne acceptet sacrificia vestra, et adsit vobis ope sua, uti recordantes solent facere. Anthropopathice enim Deus recordari dicitur, non proprie. In Deo enim, cui omnia sunt stabilia et praesentia, nulla est memoria, sed jugis omnium, tam praeteritorum et futurorum, quam praesentium visio et intuitus.
Versus 11: Elevata est nubes — profectio ex Sinai
11. Anno secundo (ab egressu Hebraeorum ex Aegypto), MENSE SECUNDO, VIGESIMA DIE MENSIS ELEVATA EST NUBES. - «Nubes,» id est columna nubis, coepit moveri et praeire castra, quae proinde mota sunt. Hinc patet Hebraeos mansisse in Sina (quae duodecima fuit mansio Hebraeorum in deserto) per annum integrum, exceptis tredecim diebus. Nam venerunt in Sina tertia die mensis tertii anni primi, ut patet Exod. XIX, 1; discesserunt vero ex Sina die vigesima mensis secundi, anni secundi. Omnia ergo quae a cap. XIX Exod. narrantur hucusque, gesta et dicta sunt in Sina. Quare primo omnes leges morales, judiciales et caeremoniales latae sunt in Sina. Secundo, ibidem fabrefactum est tabernaculum quasi templum. Tertio, ibidem consecrati sunt sacerdotes et Levitae. Quarto, ibidem ordinata sunt castra, adeoque instituta et formata est tam respublica quam Ecclesia vetus Hebraeorum, perinde ac in Sion promulgata est lex nova, coepitque respublica et Ecclesia Christianorum, Act. II, 1, et Hebr. XII, 22.
Notat Torniellus, hoc anno secundo egressus Hebraeorum ex Aegypto, mortuum esse S. Job; idque dicendum est, si ponamus quod ipse et alii plures docent, S. Job vixisse 217 annos: tot enim sunt ab anno 130 Jacobi, quo natus videtur S. Job, usque ad hunc annum secundum, uti dixi Genes. XXXVI, 33.
Versus 12: Profecti sunt filii Israel in Pharan
12. PROFECTIQUE SUNT FILII ISRAEL, etc., DE DESERTO SINAI, ET RECUBUIT NUBES IN SOLITUDINE PHARAN, - puta in loco qui postea dictus est Sepulcra concupiscentiae. In eo ergo fuit decima tertia Hebraeorum mansio, quae fuit in vasto illo deserto Pharan, quod in se unum est, sed multa partialia complectitur: hujus enim deserti Pharan pars est desertum Sin, in quo trigesima tertia fuit mansio, de qua cap. XXXIII, vers. 36 (licet S. Hieronymus, tract. De 42 Mansion., Pharan terminet in Sin, et in Pharan ponat tantum octodecim mansiones sequentes, quae fuerunt usque ad Sin et Cades). Ubi intuere, mirare et celebra mirabilem Dei erga suos providentiam, utpote quae Hebraeos per hoc desertum vagabundos, per triginta octo annos deduxit, quo tempore primo, nunquam eis manna nec aqua defecit. Secundo, columna nubis semper viam praeivit. Tertio, nunquam vestimenta vel calceamenta eorum detrita sunt, imo cum parvulis crescentibus crescebant et ipsa; non enim vestes mutarunt vel innovarunt in deserto. Quarto, hic de caelo acceperunt coturnices, et aquam de petra, omniaque portenta quae deinceps in Numeris enarrantur, hic contigerunt. Quinto, in hoc deserto omnes egressi ex Aegypto, videlicet plusquam sexcenta millia, ob murmur perierunt et mortui sunt. Qui desertum hoc accurate lustrarunt, tradunt esse primo, solitudinem amplissimam: extenditur enim a monte Sina usque ad Cadesbarne, per iter undecim dierum; secundo, esse inviam et inaquosam; tertio, sterilem et inarabilem; quarto, hominibus juxta ac bestiis inhabitatam; quinto, carere herbis et arboribus: hinc inde tamen eas habet, ut patebit vers. 33. Sexto, esse asperam praeruptis rupibus et montibus. Septimo, esse siccissimam et ardentissimam ob solis aestum. Octavo, in ea assidue luctandum esse cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigiis cedens ingressum vehementer impedit et remoratur. Per hoc tamen desertum Hebraei, etiam parvuli, Deo duce, commode per triginta octo annos ambularunt: vide Adrichomium, Borchardum, Zieglerum et alios in Pharan.
Versus 13-14: Ordo castrorum
13 et 14. MOVERUNTQUE CASTRA FILII JUDA. - De ordine singularum tribuum et acie horum castrorum dixi Numer. II. Ex hoc loco, puta ex vers. 17, patet Gersonitas et Meraritas incessisse post primam aciem Juda; Caathitas vero post secundam Ruben, uti dixi cap. II; licet alii aliter sentiant putentque hic esse hysteron proteron. Verum non recte; nam distincte et ordinate tota acies, tam populi quam Levitarum, hic describitur.
Tropologice: vita est militia
Ubi nota: Voluit Deus Hebraeos per quadraginta annos in deserto, in armis et castris vitam agere, ut inter hostes positi, perpetuo excubarent, paratique essent ad pugnam, ne otio et inertia diffluerent. Ita Epaminondas cupiens Baeotos, otio dissolutos semper in armis continere, cum se Baeotarcham, id est principem suum deligerent, hortari solebat ut denuo consultarent; se enim si crearent ducem, militandum illis fore, regionemque ipsorum supinam atque apertam, belli orchestram appellabat, quod eam tenere non possent, nisi manu clypei ansae inserta. Ita Plutarchus in Lacon.
Tropologice, haec castra significabant vitam fidelium esse militiam, ut ait S. Job, a qua armati et assidue depugnantes tendimus ad patriam caelestem. «Non enim est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus,» Ephes. VI, 12.
JUXTA IMPERIUM DOMINI IN MANU MOYSI, - quod scilicet dedit vel edixit per Mosen, ministrum et organum suum; hujus enim symbolum est manus.
Versus 21: Caathitae portantes Sanctuarium
21. CAATHITAE PORTANTES SANCTUARIUM, - puta vasa sancta Sanctuarii, id est Sancti et Sancti sanctorum.
TAMDIU TABERNACULUM PORTABATUR, DONEC VENIRENT AD ERECTIONIS LOCUM. - Hebr. est, erexerunt tabernaculum (Gersonitae et Meraritae), donec venirent (advenirent) ipsi (Caathitae) ad vasa sacra in illud inferenda. Unde rursum patet Gersonitas et Meraritas praecessisse, ac primam aciem secutos esse, ut tabulas et cortinas tabernaculi erigerent, puta Sanctum et Sanctum sanctorum, ut Caathitae sequentes secundam aciem, adventantes invenirent tabernaculum jam erectum, in quod sua vasa inferrent; hoc enim congrua omnium providentia, dispositio et ordo exigebat.
Versus 29: Moses et Hobab filius Raguelis
29. DIXITQUE MOYSES HOBAB FILIO RAGUEL MADIANITE, COGNATO SUO. - Quaeritur, an Hobab hic fuerit ipse Jethro socer Mosis, an vero Jethronis filius? Septuaginta asserunt Hobab esse ipsum Jethro; ita et Abulensis. Habuit ergo Jethro quatuor nomina: primo enim dictus est Jethro; secundo, Raguel; tertio, Hobab; quarto, Cinaeus, ut patet Jud. I, 16. Jethro enim cum filia sua Sephora, uxore Mosis, venit ad Mosen in Sina, Exod. XVIII, 1.
Si dicas: Hobab hic vocatur filius Raguelis, ergo non fuit ipse Raguel.
Respondent, Hobab fuisse filium senioris Raguelis, sed fuisse ipsum Raguelem juniorem, qui et Jethro est dictus; patris enim nomen filio fuisse inditum, sive tanquam proprium, sive tanquam patronymicum, uti apud Hollandos et Anglos fit: inde enim vocant suos Robersonios, id est Roberti filios; Petersonios, id est Petri filios; Jansonios, Andrisonios, etc.
Alii, ut Paulus Burgensis, Cajetanus et Oleaster, verisimilius censent hunc Hobab esse filium Jethronis sive Raguelis. Nam primo, expresse hic ita vocatur: Raguel enim hic idem esse videtur cum eo qui ita nominatus est Exod. II, 18: ille autem fuit Jethro, socer Mosis; neque solet Scriptura Gentilium (qualis fuit Jethro) patres vel avos recensere.
Secundo, quia Jethro reversus est in Madian, ut patet Exod. XVIII, ult.; hic autem Hobab persuasus a Mose, videtur cum eo mansisse, et profectus esse in Chanaan, ut colligitur ex vers. 31; idque magis confirmatur ex eo quod Madianitae omnes paulo post, puta anno ab hoc 38, qui fuit quadragesimus et ultimus peregrinationis in deserto, ab Hebraeis jamjam Chanaan ingressuris prorsus deleti sunt. Si ergo in Madian rediisset Hobab, pariter ibi cum sua familia deletus fuisset; hoc autem est falsum, uti mox ostendam. Nam quod aliqui respondent, Mosen, cum bellum illaturus esset Madianitis, prius inde evocasse Hobab cum familia sua, gratis et sine auctore vel teste dicitur.
Solus ergo Jethro, utpote senex centenarius (Moses enim gener ejus, jam erat 81 annorum), in Madian rediit, ibique paulo post mortuus est, antequam Madianitae delerentur.
Tertio, quia Hebraea sic optime vertunt: Et dixit Moses Hobab filio Raguelis, soceri sui, et ita forte verterunt Septuaginta, non autem socero suo, uti jam habent Graeci codices. Noster tamen Interpres vertit, cognato, id est affini, suo, quia Hebraeum choten et socerum et cognatum, id est affinem, significat; tam enim Hobab quam Raguel sive Jethro, erat affinis Mosis. Hobab enim erat sororius, Raguel vero erat socer Mosis.
Videtur ergo quod Jethro redeunte ex Sina in vicinam Madian, Hobab filius ejus cum sorore sua Sephora manserit cum Mose, cum eoque perrexerit in Chanaan: ibi enim fertilem terram agri Jericho accepit in sortem suam; et inde postea conniventibus Hebraeis migravit in optimam sortem tribus Juda, ut patet Judic. I, 16, ubi dicitur: «Filii Cinaei (id est Jethro) cognati (id est soceri) Moysi ascenderunt de civitate Palmarum (id est Jericho) cum filiis Juda in desertum sortis ejus, et habitaverunt cum eo;» aliquos etiam ex eis migrasse ad sortem Nephtali, patet Judic. IV, 10 et 11, ubi Haber Cinaeus (cujus uxor Jael occidit Sisaram principem) habitasse dicitur juxta Cedes, quae erat in sorte Nephtali, ut patet Josue XIX, 36. Horum quoque Cinaeorum mentio fit I Reg. XV, 6, qui tandem in captivitate communi ab Assyriis, puta a Salmanasar, vastati et capti sunt. Id enim futurum praedixit Balaam, Num. XXIV, 22: «Assur, inquit, capiet te,» o Cinaee.
Posteri Hobab: Cinaei et Rechabitae
Denique ab hoc Jethro et Hobab prognatus est Rechab, cujus filius fuit pius Jonadab, qui cum Jehu Baal et Baalitas evertit, IV Reg. X, 23. Ab hoc Jonadab orti sunt Rechabitae, quos adeo abstinentia, obedientia et sanctitate dilaudat Jeremias, cap. XXV; Rechabitas enim esse Cinaeos patet I Paralip. II, 25. Rechabitae ergo non fuerunt Judaei, sed Madianitae, puta posteri Jethro. Rursum Rechabitarum posteri fuerunt Essaei, quos a temperantia et continentia commendant Philo, Eusebius et alii, ait Suidas. Vide hic sanctam progeniem, et sanctorum parentum sanctos filios: hoc facit et praestat pia parentum educatio, et cum probis conversatio.
Versus 30-31: Hobab dux
30. REVERTAR IN TERRAM MEAM, - in Madian.
31. Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti IN QUIBUS LOCIS PER DESERTUM CASTRA PONERE DEBEAMUS. - Erat enim Madian monti Sinai, et deserto huic vicina; unde Moses cohabitans Jethro in Madian, ejus oves in deserto hoc pascebat. Dixit vero hoc Moses ad Hobab, non quasi opera et ductu ejus indigeret, utpote qui columna nubis forinsecus, et intrinsecus Deo, vel angelo dicente erudiebatur, discebatque quo loco ponenda essent castra; quique in ea regione, puta in deserto hoc, per 40 annos pascens oves, tam, vel magis versatus erat, quam Hobab. Voluit ergo Moses Hobab apud se detinere, ut eum, utpote sororium suum, Gentilem in veri Dei religione et cultu erudiret, eumque a gentilismo ad Judaismum traduceret.
Ubi nota charitatem et prudentiam Mosis in persuadendo Hobab: nam, ut ait Rabanus et Rupertus: «Vir providus (Moses) elato auditori (Hobab) colloquens, solatium petiit ut daret, ducem requirebat in via ut dux ei fieret ad vitam; plerumque enim persuadere elatis utilia melius possumus, si profectum eorum nobis potius quam illis profuturum dicamus, sique id quod petimus, nobis potius quam ipsis impendi postulemus.»
Cum enim Hobab noluisset acquiescere Mosi dicenti: «Veni nobiscum, ut benefaciamus tibi;» instat Moses ut maneat, quasi eo indigeat dicens: «Noli nos deserere.»
ERIS DUCTOR NOSTER, - hebraice, eris nobis in oculos, id est eris nobis dux, ut ostendas ubi sunt fontes, ubi pascua pro pecoribus nostris, ubi ligna, etc. Tacet Hobab: unde verisimile est eum acquievisse et mansisse cum Mose, uti dixi vers. 29.
Versus 33: Arca praecedens castra
33. PROFECTI SUNT ERGO DE MONTE DOMINI (de Sinai) VIAM TRIUM DIERUM, ARCAQUE FOEDERIS DOMINI PRAECEDEBAT EOS, - q. d. Profecti sunt per tres dies, nec ante castra fixerunt: quibus diebus arca in qua erant tabulae foederis, puta tabulae decalogi, antecedebat eos, arcaeque incumbebat columna nubis, quae erat dux itineris, idque ad religionem arcae, et ad observationem decalogi, arcae contenti, populo commendandam.
An autem semper deinceps arca castra praecesserit non omnino liquet. Abulensis ex Josepho affirmat: si enim hic praecessit, cur non et alias deinceps? Portabatur autem arca a quatuor Levitis Caathitis, ut patet cap. III et IV, et I Paralip. XV, 15. Licet enim subinde, in gravi causa, arca portata sit a sacerdotibus, ut in transitu Jordanis et in demolitione murorum Jericho, Josue VI, 6, tamen ordinarie portabatur a Levitis: neque enim eam continuo et semper portare potuissent sacerdotes, utpote qui tunc tantum essent duo, scilicet Eleazar et Ithamar, cum patre suo Aarone pontifice, qui arcae, et omnibus Levitis, vasisque sacris superintendere debebant.
PROVIDENS CASTRORUM LOCUM, - hebraice, ad explorandum, vel investigandum illis requiem, id est, locum in quo commode quiescerent et figerent castra, ubi scilicet erant gramina et pabula pro ovibus, bobus et jumentis, ubi erant fontes et aquae, aer salubris, etc. Faciebat hoc columna nubis, utpote dux itineris, et consequenter arca, cui nubes incumbebat. Secundo, arca providebat castrorum locum, quia praecundo tollebat serpentes, feras et caetera viarum incommoda, ait Abulensis. Verum prior sensus genuinus est, eumque exposcit vox hebraea tur, quae proprie explorare significat, non tollere.
Versus 35: Surge, Domine — oratio Mosis
35. Cumque elevaretur arca, - ad portandum eam in motu castrorum. Rabbini hoc versu 35, et cap. seq. vers. 1, scripserunt duas litteras nun inversas in textu Hebraeo, scilicet unam in verbo binsoa, id est cum proficisceretur, alteram in verbo kemitonenim, id est cum murmurarent. Priori nun inverso significant benevolam Dei conversionem ad populum, ob preces Mosis; posteriori, impietatem et ingratitudinem populi, volentis reverti in Aegyptum. Hoc rabbinicum et cabalisticum est.
DICEBAT MOYSES: SURGE, DOMINE, ET DISSIPENTUR INIMICI TUI. - Nota: Deus olim se maxime repraesentabat per arcam: orat ergo hic Moyses ut, surgente arca, surgat etiam Deus, quasi qui hactenus cum Hebraeis in arca quievisset, et jam exsurgere rogetur ad viam praeundam et praemuniendam, dissipandosque hostes suos, id est gentes vicinas, quae populi sui erant hostes, a facie sua, ut videlicet coram arca Domini, vel ea visa fiducia metu correpti diffugiant. Hinc ea Israelitis in arca Domini fuit confidentia, ut eam producerent ad castra tempore belli, idque magno hostium pavore, tumque Deum sibi praesentem, seque adjuvantem crederent, ut patet ex gestis tum Josue cap. VI, tum Heli, I Reg. IV, 3.
Ex hisce verbis et oratione Mosis, ait Abulensis, incoepit in Ecclesia mos, ut initio Horarum Canonicarum dicatur: «Deus in adjutorium meum intende,» scilicet ad nos adjuvandum et dirigendum in psalmodia.
Rursum Abbas Marcellus in Prato spirituali, cap. CLV, ait nihil ita esse utile nihilque ita contristari daemones, ac psallere. Nam «cum psallimus, ait, partim nobisipsis, Deum laudando, oramus, partim daemonem maledictis incessimus, ut cum dicimus: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus.» Magis mirabile, magisque ad praxim redigendum est, quod scribit S. Athanasius ad Antiochum, Quaest. XIV: «Non existit, ait, in toto tam veteri, quam novo Testamento, verbum terribilius, atque magis nostram disperdens potestatem (id est diabolum), quam initium Psalmi LXVII (quod ex hisce Mosis verbis et precibus desumptum est): quamprimum enim dicto verbo: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; mox ululans evanescit et disparet dia-bolus, ostendens hujus orationis virtutem et operationem.»
Hinc Angelus apparens, psallensque cum orationum interjectione, monachos docuit modum psallendi; indeque Psalmi duodecim in Horis nocturnis et diurnis per totam Aegyptum cantantur, inquit Cassianus, lib. II Instit. cap. V. Sicut angeli alternis canentes visi a S. Ignatio, docuerunt chorum alternis canere, quod Graeci vocant ἀντιφώνως ψάλλειν; unde Antiphonarum nomen et origo, ut alibi ex veteribus historicis ostendi. Ita nocte et die psallebat sine intermissione Isidorus Presbyter in Vitis Patrum, libro V, titulo XI, num. 17.
Versus 36: Revertere, Domine
36. Cum autem deponeretur (arca) aiebat: Revertere, Domine, - ad castra videlicet, quae arcam et Dominum sequebantur. Nam cum columna nubis sisteret, arcaque deponeretur, ibi simul castra figebantur circumcirca: in medio enim castrorum fixorum erat arca. Orat ergo Moses ut Dominus redeat ad medium castrorum, omnia castra tueatur.
AD MULTITUDINEM EXERCITUS ISRAEL. - Hebraice, ad myriades millium Israel. Tradunt enim Hebraei tres milliones hominum cum Mose ex Aegypto exiisse, et peregrinata esse per desertum versus Chanaan.