Cornelius a Lapide

Numeri XI


Index


Synopsis Capitis

Murmurant Hebraei, petuntque carnes et caepas Aegypti: hinc vers. 10, turbatur Moses, et queritur apud Deum; Deus autem, vers. 25, onus illius in septuaginta seniores partitur, qui omnes prophetant. Denique, vers. 31, Deus populo coturnices afflat, sed eidem ob murmur plagam infligit; inde locus dictus est Sepulcra concupiscentiae.


Textus Vulgatae: Numeri 11:1-34

1. Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. 2. Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. 3. Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. 4. Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israel, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? 5. Recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique et caepe, et allia. 6. Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi Man. 7. Erat autem Man quasi semen coriandri coloris bdellii. 8. Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. 9. Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et Man. 10. Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; sed et Moysi intoleranda res visa est, 11. et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? 12. Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum. 13. Unde mihi carnes ut dem tantae multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus. 14. Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi. 15. Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. 16. Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri; et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum, 17. ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. 18. Populo quoque dices: Sanctificamini; cras comedetis carnes, ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Aegypto. Ut det vobis Dominus carnes, et comedatis, 19. non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem, 20. sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes: Quare egressi sumus ex Aegypto? 21. Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt, et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro: 22. numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? 23. Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? Jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. 24. Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum. 25. Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. 26. Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit Spiritus; nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. 27. Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris. 28. Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. 29. At ille: Quid, inquit, aemularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? 30. Reversusque est Moyses, et majores natu Israel in castra. 31. Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram. 32. Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum, qui parum, decem coros: et siccaverunt eas per gyrum castrorum. 33. Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. 34. Vocatusque est ille locus, Sepulcra concupiscentiae: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulcris concupiscentiae, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.


Versus 1: Murmur populi

1. INTEREA ORTUM EST MURMUR POPULI (Hebr. est, et erat populus murmurans mala. Ita et Septuaginta et Chaldaeus), QUASI DOLENTIUM PRO LABORE, - prae fatigatione itineris, puta quia tres dies continuos cum parvulis, jumentis et sarcinis ambularant. Pro quasi dolentium, hebr. est כמתאננים kemitonenim, id est, quasi causantium laborem et dolorem. Unde patet eos non tam murmurasse ex vera fatigatione (lente enim ambulabant, et Deus confortabat eos), quam eam praetexuisse suae gulae, et ollis Aegypti, ut patet vers. 5. Quocirca Vatablus vertit: Contigit autem, cum populus molestiam et dolorem quemdam causaretur, ut ea res displiceret in auribus Domini. Mitonenim enim, cum est Hitpael, significat actionem reflexam, puta dolentium, id est, causantium dolorem; imo aliqui, ut Forster in Lexico, mitonenim vertunt concupiscentium, scilicet carnes et caepas, ut patet vers. 5. Radix enim און on, et concupiscentiam significat, et dolorem: illa enim hujus est causa, uti culpa causa est poenae. Alii, ut R. David, Pagninus, Mercerius mitonenim vertunt, mentientium, scilicet fatigationem et dolorem, cum revera non tam fatigati essent, quam concupiscerent ollas Aegyptias, more suo. Marinus vertit, perverse agentium. Favet Deut. VIII, 4, ubi dicitur: «Pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est.»

Adde, cum hi murmuratores causam murmuris et doloris sui exprimunt, non nominant fatigationem, sed concupiscentiam carnium et caeparum. «Quis dabit, inquiunt vers. 4, nobis ad vescendum carnes?» etc. Denique alii passim mitonenim vertunt non dolentium, nec fatigatorum, sed murmurantium, hoc est causantium fatigationem, cum revera concupiscerent carnes. Et ita vertunt Septuaginta et noster, Thren. III, 39: «Quid murmuravit (hebr. iitonen) homo vivens vir pro peccatis suis?» q. d. Quid murmurat homo causando et incusando Dei providentiam, quasi illa praedestinarit et decreverit ejus excidium et perditionem, cum incusare debeat peccata sua, quae vera sunt perditionis cujusque causa?

Abulensis putat hoc murmur contigisse sub annum quadragesimum ab egressu ex Aegypto: sed longe verius est illud contigisse anno secundo ab egressu. Nam contigit mox ab egressu ex Sinai, in decima tertia mansione: ex Sinai autem egressi sunt Hebraei anno secundo mense secundo. Rursum hoc murmur contigit ob manna; manna autem coepit dari anno primo: ergo paulo post illud, puta anno secundo, murmur hoc accidit, cum ex continuo ejus esu illud fastidire coeperunt.


Ignis Domini accensus in eos

ET ACCENSUS IN EOS IGNIS DOMINI, - id est a Domino. Ita Septuaginta et Chaldaei. Secundo, «ignis Domini,» id est ignis ingens, vehemens et terribilis; sic enim vocantur cedri Dei, montes Dei, id est cedri magnae, montes excelsi. Est hic hysteron proteron. Haec enim plaga inflicta est post murmur carnium, uti ostendam vers. 4; quare hic versus et sequens juxta historiae ordinem, ponendi fuissent post vers. 33.

Nota: Igne puniuntur et cremantur hic murmurantes. Ita Deo displicet murmur et rebellio.


Versus 3: Locus dictus Incensio

Vers. 3. Locus hic ab igne vocatus est, Incensio: sed a poena gulae vocatus est, Sepulcra concupiscentiae, ut patet vers. 34. Est enim hic unus idemque locus, uti et murmur. Nota: Haec non in itinere, sed in castris, seu castrorum fixione contigisse, significatur vers. 4: hoc enim significat Hebraeum hammachane, id est, castrorum metatio.


Versus 4: Vulgus promiscuum flagravit desiderio

4. VULGUS QUIPPE PROMISCUUM, etc., FLAGRAVIT DESIDERIO. - Nota τò quippe (licet enim in Hebraeo sit et, tamen et Hebraeis saepe est causale, significans quia, quippe): haec enim vox causalis significat causam praecedentium, cur scilicet Hebraei murmuraverint, et cur puniti sint igne, videlicet quod nonnihil ex labore itineris fatigati, coeperint suspirare ad carnes et ollas Aegypti: unde sequitur unum idemque esse murmur, quod vers. 1 breviter, hic vero fuse enarratur. Voluit enim Moses primo, tam murmur, quam ejus poenam perstringere; deinde fuse et ordinate hoc versu historiam totam rei gestae enarrare. Id ita esse rursum ex eo confirmatur, quod non sit verisimile Hebraeos ob solum murmur, vel querelam fatigationis punitos esse igne, aut post hanc poenam et cladem statim hic iterum murmurasse, ob desiderium carnium. Timuissent enim rursum puniri igne. Tertio, idipsum indicat Psaltes, Psal. LXXVII, vers. 20, cum hoc murmur eorum ita describit: «Numquid et panem (id est cibum, hoc enim hebr. est panis; unde Genebrardus ex R. Kimchi, per panem intelligit carnes) poterit dare, aut parare mensam in deserto?» Deinde poenam subjungit: «Ideo audivit Dominus, et distulit, et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel.» Vides hic ignis poenam inflictam esse, ob murmur non tam querentium de fatigatione, quam desiderantium cibos et carnes.


De ingenio vulgi

Disce hic ingenium vulgi. Quid et quale est vulgus?

Primo, Philo, lib. De Josepho: «Sicut coci, ait, omnia esculenta ad suavitatem oris comparant, utilia negligunt: sic ignobile vulgus securum de commodis, praesentem tantum voluptatem venatur. Et sicut cocus nihil aliud curat, quam inutiles ac supervacaneas ventris voluptates: sic et vulgus,» etc.

«Vulgus hominum cupiditatibus agitur, non ratione,» inquit Thucydides. «Vulgus est voluptatum cupiens, et, si eo princeps trahit, laetum,» ait Tacitus, lib. XIV.

Secundo: «Plebs otio lascivit,» ait Livius, Decad. I, lib. II.

Tertio: «Id omni multitudini natura insitum est, ut rerum novitate et immutatione laetetur,» inquit Agathias, lib. III.

Quarto: «Omni populo inest malignum quiddam et querulum in imperantes,» inquit Plutarchus in Polit.

Quinto: «Multitudo vulgi more magis quam judicio, post alium alius quasi prudentiorem sequitur, sicut ovis ovem,» inquit Sallustius ad Caesarem.

Sexto: «Vulgus ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum, cupidum rerum novarum, quieti et otio adversum,» inquit idem in Jugurtha.

Septimo, Antisthenes apud Laertium, lib. VI: «Vulgus, inquit, hominum tantum probat ea quibus assuevit (ut Hebraei hic ollas Aegyptias), ab exoticis (a manna) abhorret, non quod mala, sed quod peregrina sint.»

Octavo, Ovidius, lib. I Trist., eleg. 8, sic canit de vulgo:

«Utque comes radios per Solis euntibus umbra est; cum latet hic pressus nubibus, illa fugit: mobile sic sequitur fortunae lumina vulgus, quae simul inducta nube teguntur, abit.»

Idem rursus: «Vulgus amicitias utilitate probat.»

Nono, Polybius, lib. XI Hist.: «Ut mare, inquit, natura sua placabile est; cum vero irruunt venti, tale est quales sunt venti quibus agitatur: ita ignobile vulgus per se placabile est, sed agitatur, et tale redditur, quales habet duces et consiliarios.»

Decimo, Plutarchus in Moral.: «Qui captat aves, inquit, earum voces imitatur ut alliciat in laqueos: sic ut multitudinem in tuam adducas sententiam, illius ingenio obsecundes et obsequias oportet.»

Undecimo, Themistocles affectus contumelia ab Atheniensibus, quos multis beneficiis affecerat, aiebat, similem se esse platanis, sub quarum umbra ut lateant, accurrunt homines tempestate afflicti, et easdem, mox ut abiit tempestas, vellunt. Sensit vir prudentissimus vulgi mores esse, ut in belli periculis implorent virorum fortium opem: in pace vero contemnant eos, imo vexent et vellicent. Ita Plutarchus in Apophth.

Duodecimo, cum Atheniensibus proditum esset oraculum, in ea civitate unum esse virum, qui cunctorum sententiis adversaretur, ac populus vociferans juberet eum inquiri ut occiderent, Phocion in medium procedens: «Ego, inquit, sum ille quem designavit oraculum. Mihi enim omnia ea displicent, quae vulgus dicit et agit.» Quo dicto ostendere voluit inconditam multitudinem, quoniam affectibus regitur, nihil sani agere aut loqui. Ita Plutarchus ibidem. Hinc Antisthenes, quodam die theatrum ingressus, adversus populum nitens progrediebatur. Rogatus cur id faceret: «Hoc, inquit, in omni vita facere studeo.» Sentiens hoc sapientis esse viri, in omnibus a multitudine dissidere. Ita Laertius, lib. VI. Nihil enim praestantius quam ne pecorum ritu sequamur gregem antecedentium, pergentes non quo eundum est, sed quo itur.

Decimo tertio, S. Basilius apud Antonium in Melissa, part. I, serm. 18: «Sicut nebulae, ait, juxta mutationes statuum, nunc huc, nunc illuc feruntur: sic vulgus quovis vento nunc in hanc, nunc in illam partem sese flectit.»

«Scinditur incertum studia in contraria vulgus:» est enim bellua multorum capitum.

Decimo quarto, Joannes XXIII, Pontifex Romanus, interrogatus aliquando: «Quid foret a veritate remotius?» respondit: «Vulgi sententia. Quidquid enim laudat, vituperio dignum est: quidquid cogitat, vanum: quidquid loquitur, falsum: quod improbat, bonum est: quod approbat, malum: et quidquid extollit, infame.»


Flagravit desiderio

FLAGRAVIT DESIDERIO - carnium et caeparum Aegypti, patet ex vers. seq. Licet enim oves non comederent Aegyptii, ut patet Genes. XLVI, 34, oves nec caepas, utpote quas ut deos colerent; unde eos ridens Juvenalis, Satyr. penult. ita canit:

«Porrum et caepe nefas violare, ac frangere morsu. O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis numina! Lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic foetum jugulare capellae.»

Tamen alia animalia comedebant: imo oves et caepas alii comedebant, ut patet ex hoc loco, alii ex religione iis abstinebant. Aliquorum enim tantum erat haec religio, vel potius superstitio.

Dices: Hebraei habebant sua pecora, quae poterant occidere et comedere; cur ergo hic carnes a Mose poscunt, et murmurant?

Respondeo: Illa pecora erant pauca, nec suffecissent ad tot hominum millia, vel pauco tempore alenda. Vide vers. 22. Rursum pecora haec servare volebant ad sobolem, in terra promissa procreandam. Denique, non omnes habebant pecora, praesertim ex illa colluvie, a qua coepit murmur. Ita Abulensis. Addit S. Augustinus eos desiderasse coturnices: hisce enim datis, Deus sedavit eorum murmur. Verum Scriptura hoc non exprimit, sed tantum carnes, porros et caepas: nec vulgus hoc in Aegypto assuetum fuerat coturnicibus.

Moraliter S. Bernardus, tract. Ecce nos reliquimus omnia, docet argumentum incultae mentis esse concupiscentiam et sollicitudinem temporalium: «Ut exercitii spiritualis, inquit, et cura cordis indicium evidens est contemptus exteriorum: sic eorumdem sollicitudo, certum nihilominus signum mentis incultae. Scriptum quippe est: In desideriis est omnis otiosus.»

Sedens. - Ita et Septuaginta legentes aliis punctis יושבו vaiescebu, id est, et sederunt. Jam Massoretae et moderni Hebraei cum Chaldaeo legunt vaiascubu, id est, et reversi, vel aversi sunt.


Versus 5: In mentem nobis veniunt cucumeres

5. IN MENTEM NOBIS VENIUNT CUCUMERES, etc. -

Moraliter S. Gregorius, XX Moral. cap. XVI: «Quid, ait, signatur per ollas carnium, nisi carnalia vitae opera in tribulationum doloribus, quasi ignibus excoquenda? Quid per pepones, nisi terrenae dulcedines? Quid per porros et caepas exprimuntur, quae plerumque qui comedunt, lacrymas emittunt, nisi difficultas vitae praesentis, quae a dilectoribus suis et non sine luctus agitur, et tamen cum lacrymis amatur? Manna igitur deserentes, cum peponibus ac carnibus porros caepasque quaesiverunt: quia videlicet perversae mentes dulcia per gratiam quietis dona despiciunt, et pro carnalibus voluptatibus laboriosa hujus vitae itinera etiam lacrymis plena concupiscunt: contemnunt habere, ubi spiritualiter gaudeant: desideranter appetunt, ubi et carnaliter gemant. Horum itaque vecordiam veridica voce Job reprehendat: quia nimirum perversi judicio perturbata tranquillis, dura lenibus, aspera mitibus, transitoria aeternis, suspecta securis anteponunt.»

GRATIS, - pretio vili, et quasi nullo.


Versus 6: Anima nostra arida est — de varietate saporis mannae

6. Anima nostra arida est, - quasi dicant: Appetitus noster languet, nauseat, et quasi exarescit, eo quod sicco, et eodem semper manna vescamur, nihil viride, nil succulentum comedamus.

Dices: Manna exhibebat eis omnem saporem, ut dicitur Sap. XVI, 20; ergo etiam saporem carnium et caeparum: cur ergo murmurant?

Respondent aliqui, solos justos sensisse varietatem saporis in manna, idque ad libitum: impios autem, qui erant in peccato mortali, in manna non sensisse, nec sapuisse nisi saporem naturalem, qui erat mellis, aut panis oleati, ad quem facile nauseamus. Verum, Exodi XVI, 31, ostendi hoc beneficium tam impiis, quam piis, fuisse commune.

Respondeo ergo, nauseam hanc et murmur ortum esse, non ex nativa dulcedine (haec enim si crebro gustetur, nauseam movet) mannae, nec ex taedio ejusdem semper cibi, utpote qui ad libitum eorum saporem variabat: sed quia odor, color, forma, tenuitas, et similes aliae qualitates eaedem semper perseverabant in manna, quarum qualitatum jucunda quaedam diversitas allicit magis gustatum. Unde et gulones, praesertim pueri, saepe non tam os et ventrem, quam oculos, phantasiam et manus cibo saturare et implere cupiunt.


Versus 7: Coloris bdellii

7. COLORIS BDELLII. - Hebraice, oculus ejus sicut oculus bdellii; oculus, id est color, qui est objectum oculi; est metonymia: vide Can. 30. Bdellium est colore unguis, teste Plinio, lib. XII, cap. IX, et Dioscoride, lib. I, cap. LXIV, puta candidum est et lucidum. Unde Septuaginta vertunt, simile crystallo; hinc et bdellium hebraice vocatur bedolach, quod onychem, sive lapidem onychinum significat. Vide dicta Exodi XVI, 31.


Versus 8: Saporis quasi panis oleati

8. SAPORIS QUASI PANIS OLEATI, - ita et Septuaginta et Chaldaea. Sed recentiores vertunt, saporis quasi recentis, vel humentis olei.


Versus 9: Ros et manna

9. CUMQUE DESCENDERET NOCTE SUPER CASTRA ROS, DESCENDEBAT PARITER ET MAN. - Hebraea, Chaldaea et Septuaginta addunt, super eum, scilicet rorem. Ros ergo hic non significat rorulentum vaporem, sed condensatum et conglaciatum, id est pruinam, quae substernebatur ipsi manna, ne manna terrae tactu faedaretur, uti dixi Exodi XVI, 13.


Versus 10: Moysi intoleranda res visa est

10. MOYSI INTOLERANDA RES VISA EST, - quod videlicet omnis populus ulularet, et a Moyse carnes posceret. Unde tantum ipse hic populi sensit onus, ut morte gravius ipsi videretur, optaretque mori. Hoc est ingenium pusillanimitatis: quod pulchre describens Victor Abbas apud Sophronium cap. CLXIV: «Pusillanimitas, ait, passio animae est. Sicut enim capti oculis, quanto magis patiuntur, plus sibi videntur lumen intueri; qui vero sanos habent oculos, modicum: ita et pusillanimes ex modica tentatione cito perturbantur, qui vero anima sani sunt, magis gaudent in tentationibus.»

Seleucus, Asiae rex, teste Plutarcho, dicere solebat: «Si sciret vulgus quam laboriosum sit legere ac scribere solum tot epistolas, diadema ne humo quidem tollere dignaretur.»

Alfonso, Aragonum regi, in coena importunius quidam instabat; rex nihilo commotior, «asinos tantum regibus beatiores esse» dixit: «illis enim dum comedunt, clitellas auferunt agasones, mihi vero senex iste coenanti imponit.»

Meminerunt Belgae Caroli V, qui senescens onerum et curarum reipublicae pertaesus cum Bruxellae principatum Belgii in filium Philippum II transferret, illacrymans dixit: «O fili, magnum tibi onus impono. Ego enim toto tempore principatus mei, nunquam quadrantem horae magnis curis et anxietatibus vacuum habui.» Secedens ergo, quatuor ultimos vitae annos sibi et Deo vixit.

Adrianus Papa II, teste Petrarcha, nullum supplicium majus de hoste poscebat, quam ut Papa fieret.

Pius V, Pontifex sanctus, dicere solebat: «Cum essem Religiosus, sperabam bene de salute animae meae; Cardinalis factus, extimui; nunc Pontifex creatus, pene despero.» Idem sensit Clemens VIII.

Non mirum ergo si S. Gregorius, Nicolaus I, Clemens III, Caelestinus V, et alii adeo papatum fugerint.

Lucianus ait Myronis et Praxitelis colossos foris multo nitere ebore et auro, ad haec fulmen aut tridentem dextra tenere, ut Jovem, aut numen aliquod repraesentent; cum intus nihil appareret praeter picem, clavos, araneas, mures et sordes. Atque talem esse principum vitam affirmat, quorum si strepitum et apparatum inspicias, nihil felicius, nihil deorum vitae similius; sin curas, suspiciones, odia contemplere, quibus intus discruciantur, nihil calamitosius. Merito ergo Antigonus rex ad filium insolescentem: «An ignoras, inquit, o fili, regnum nostrum non esse aliud, nisi splendidam servitutem?» Principum ergo sors non ambienda, non invidenda, sed compassione digna est.


Versus 12: Porta eos in sinu tuo

12. UT DICAS MIHI. - Hebraice, quia dicis mihi; ita et Septuaginta. Unde patet Deum dixisse Mosi: «Esto populo huic ut nutrix et mater,» id est diligentissimam, et quasi maternam ei curam exhibe; licet id nusquam alibi expresse scribatur, aut narretur.

PORTA EOS IN SINU TUO, - hoc est officium Pastorum, imo Sanctorum omnium. Talis fuit Elias, cui proinde ascendenti in coelum acclamavit Elisaeus: «Pater mi, currus Israel, et auriga ejus.» Hinc rex dicitur βασιλεύς quasi βάσις, et Adonai quasi אדן eden, id est fulcrum populi; hoc est quod ait Paulus: «Alter alterius onera portate.»

Vis exempla et documenta Sanctorum? Accipe e Vitis Patrum, lib. V, cap. XVI De Patientia: Quidam, inquit, videns quemdam Religiosum portantem mortuum in lecto, dicit ei: «Mortuos portas? Vade, viventes porta;» quia pacifici filii Dei vocabuntur.

Ibidem, cap. XV De Humilit.: Abbas Anuph septem fratres suos docuit modum vivendi concorditer inter se. Nam per totam septimanam faciem statuae cujusdam mane lapidabat; vespere autem dicebat: Ignosce mihi. Rogatus cur id faceret, ait: Propter vos hoc feci. Quando me vidistis lapidantem faciem statuae, num locuta est, num furuit? Et dixerunt: Non. Iterum quando apud eam poenitentiam egi, num turbata est? num dixit: Non ignosco? Et responderunt: Non. Tum ille dixit: Ergo et nos qui sumus septem fratres, si vultis ut maneamus simul, efficiamur sicut statua haec, quae contumeliis affecta non turbatur. Illi autem prostraverunt se dicentes: Quod jubes faciemus; manseruntque simul per totam vitam operantes et facientes juxta verbum Anuph. Constituit autem ipse unum ex eis dispensatorem, qui quodcumque eis apposuisset, comedebant, nec quisquam dicebat: Affer aliquid aliud, aut nolo istud manducare; et sic transegerunt vitam suam cum pace et quiete.

Ibidem Abbas Nestero, rogatus quomodo in coenobio pacifice vixisset, atque in quavis turbatione didicisset servare silentium et patientiam, respondit: Quando intravi initio in congregatione, dixi animo meo: Tu et asinus unum estote. Sicut enim asinus vapulat, et non loquitur; injuriam patitur, et non respondet: sic et tu; sicut et in Psalm. legitur: «Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.»

Ibidem, lib. VI, cap. IV: Abbas Moyses dixit: Si quis portat peccata sua, non videt peccata proximi sui. Rursum Abbas Agatho dixit: Si habitas cum proximo tuo, esto sicut columna lapidea, quae, si injuriatur, non irascitur, si glorificatur, non extollitur. Ibidem in Sententiis Patrum Aegyptiorum, sent. 107, dicebant de Abbate Macario seniore: quia sicut Deus protegit totum mundum et portat peccata hominum, ita et ille quasi quidam Deus terrenus fuit in fratribus, operiens delicta eorum, et ea quae videbat vel audiebat, quasi non videns, et non audiens.


Versus 15: Interficias me — angustia Mosis

15. Sin aliter tibi videtur, obsecro ut INTERFICIAS ME. - Moses hic tantis premebatur angustiis, ut hanc sibi gratiam fieri cupiat, videlicet ut mori sibi liceat; amarissime ergo afflictus, et perturbato animo existens, neque satis sibi praesens haec dixit, mortemque petiit: unde vel nullum, vel leve pusillanimitatis tantum peccatum admisit; quare et a Domino non correptionem, sed consolationem accepit.


Versus 16: Congrega mihi septuaginta viros

16. ET DIXIT DOMINUS AD MOYSEN: CONGREGA MIHI SEPTUAGINTA VIROS DE SENIBUS ISRAEL, - ut videlicet in eos partiar onus tuum, ut ipsi te sublevent in populi regimine. Licet enim Exodi XVIII ex suggestione Jethro Moses in populo constituisset septuaginta judices Hebraeorum constituti sunt, decanos et tribunos, qui lites populi deciderent, tamen ultima appellatio semper erat ad Mosen. Adhaec, majores causae ad Mosen referebantur. Denique ea quae Deum Deique cultum spectabant, solus Moses decernebat; quare grave ipse sustinebat onus: ad quod levandum Deus hic jubet deligi septuaginta viros, qui haec tria, aeque ut Moses, praestarent: ideoque eos aeque ac Mosen spiritu prophetico insignivit, ut familiariter Deum consulerent in dubiis, et ab eo edocerentur.

Nota: Hi septuaginta non fuerunt iidem cum illis septuaginta, qui non tam delectu, quam quasi fortuito occurrentes, vel offerentes se comitati sunt Mosen, euntem ad colloquium Dei in Sinai, Exodi XXIV, 1; sed ex iis et aliis hi septuaginta a Mose delecti, et a Deo confirmati fuerunt. Manserunt hi septuaginta deinceps, et continuos habuere successores, etiam in Chanaan, sed carentes spiritu prophetico. Nam solo consilio suo aderant pontifici, qui Deuter. XVII, 9, summus Hebraeorum statuitur judex, erantque ejus consiliarii.


Septuaginta seniores et Sanhedrim

Unde concilium horum cum pontifice summum erat, et ab Hebraeis vocatum est Sanhedrim, graece συνεδριον, de quo videri potest Josephus, et Galatinus, lib. IV, cap. V. Atque hi seniores fuerunt, qui in magno illo suo συνεδρίω, sive concilio, Christum mortis reum proclamarunt, et Pilato occidendum tradiderunt, de quo Matth. cap. XXVI et XXVII.


Traditio oralis a Mose ad seniores

Rursum Mosen communicasse hisce 70 senioribus legis sensum, praesertim secretiorem et mysticum posteris tradendum (quem legem spiritualem et archetypum vocat Philo, lib. De Plantat. Noe, et Nazianzenus, orat. 1 Apol.), docent Hebraei, uti refert Genebrardus, lib. II Chronologiae: «Moses, inquit, accepit legem de Sinai, et tradidit eam Josue; ipse vero senioribus, seniores Prophetis; Prophetae vero eam tradiderunt viris magnae Synagogae, qui fuerunt Esdras cum reliquis.» Idem confirmat S. Hilarius in Psalmo II: «Moses, inquit, quamvis veteris Testamenti verba litteris condidisset, tamen separata quaedam et occulta legis secretiora mysteria, septuaginta senioribus, qui Doctores deinceps manerent, intimaverat. Cujus doctrinae etiam Dominus in Evangelio meminit, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; doctrina vero eorum mansit in posterum.» Hisce ergo senioribus videntur successisse Scribae in officio explicandi legem et interpretandi S. Scripturam, qui proinde in Evang. Legisperiti, et Seniores vocantur. Tradunt Hebraei ab hisce celebratam esse magnam synodum 120 hominum, sub Artaxerxe Longimano, in qua constitutus est ordo 22 librorum Canonicorum: cui Synodo, si credimus Eliae, praefation. 3 Massoreth, praefuit Daniel, cum Anania, Misael, et Azaria, Esdra, Nehemia, Mardochaeo, Zorobabele, Aggaeo, Zacharia et Malachia.


Qualitates septuaginta judicum

QUOS TU NOSTI, QUOD SENES POPULI SINT, AC MAGISTRI. - Hinc patet senes hic intelligi non tam aetate, quam prudentia et moribus, qui «senes populi sint,» id est, qui a populo graves et sapientes habeantur. Nam alii senes, ipsa aetate, non autem Mosis judicio et delectu secernendi fuissent, cum canities eorum omnibus esset conspicua. Ita S. Gregorius, lib. XIX Moral. XIII. Adde parvi interesse an vir quis sit aetate, an senex, modo moribus sit senex. De hac senectute ait Sapiens cap. IV, vers. 8: «Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.» E contrario puer dicitur, qui prudentia et vita bona destituitur, id est, qui insipiens est et impius, etiamsi centum sit annorum, de quali dicit Isaias, cap. LXV, vers. 20: «Quoniam puer centum annorum morietur:» puer, id est peccator; posterior enim versus more Hebraeo priorem explicat: ita S. Gregorius, libro XIX Moral. cap. XIII.

Notat Abulensis in hisce septuaginta judicibus, et aliis quibusvis tria requiri: primo, prudentiam tum humanam, tum divinam; secundo, justitiam et rectam conversationem; tertio, gravitatem et reverentiam personae. His adde quarto fortitudinem et zelum boni communis, ut nec potentes vereantur, aut iis adulentur, nec sua, sed reipublicae commoda quaerant. Croesus, quia dives, putabat se felicem; cumque rogaret Solonem an non idem sentiret, respondit Solon neminem ante mortem felicem esse dicendum, eo quod opibus ac felicitate spoliari possit. Aegre hoc accepit Croesus, sicque ac indotatum dimisit Solonem. Vidit hoc Aesopus et indoluit, dixitque: «O Solon, cum regibus aut quam minime, aut quam suavissime colloquendum est. Nequaquam vero, ait Solon, sed vel minime vel rectissime.»

Captus tandem a Cyro Croesus et rogo adjudicatus, exclamavit: O Solon, nunc experior tuam sententiam esse verissimam.

Themistocles, cum esset praetor, Simonidi Ceo petenti aliquid iniquum, respondit: «Neque vero aut tu bonus poeta, si praeter carmen aliquid caneres, aut ipse bonus praetor essem, si praeterquam quod leges permittunt, tibi gratificarer.»

Pelopidas in bellum domo exiens, uxori ipsum deducenti, ac oranti cum lacrymis ut saluti suae consuleret: «Privati, ait, o mulier, de hoc monendi sunt; magistratum vero gerens, ut suos incolumes praestet:» ita refert Plutarchus in Solonis, Themistoclis et Pelopidae Vita.

Nota secundo, sub hoc idem tempus quo institutos esse apud Graecos judices Areopagitas, qui causas tum criminales, tum civiles judicabant: Areopagum enim institutum esse quinto anno ab egressu Hebraeorum ex Aegypto, docet Eusebius in Chronico.


Versus 17: Descendam — spiritus propheticus

17. Descendam, - inclinando columnam nubis, in qua quasi auriga et dux deliteo et resideo.


Auferam de spiritu tuo

AUFERAM DE SPIRITU TUO, - non quasi partem tui spiritus diminuam et auferam, atque in hosce septuaginta transferam: hoc enim impossibile est, maxime in accidentibus et actibus vitalibus; hi enim a subjecto uno in aliud, puta ab anima una in aliam, transferri nequeunt; hoc etiam tibi, o Moses, foret incommodum; aeque ac si solus, majori et ingenti spiritu plenus populum regeres: facilius enim mille magno, quam centum parvo et exili spiritu reguntur. Sed «auferam,» id est accipiam, et noviter producam aliquid «de spiritu tuo,» id est, de spiritu qui est in te, ut habent Hebraea et Septuaginta: aliquid, inquam, non idem numero, sed specie, hoc est, aliquid spiritui tuo simile producam, et dabo illis septuaginta senioribus, ita tamen ut tuus spiritus tibi integer maneat: quia aeque ut prius totius populi cura tibi deinceps incumbet, etiamsi hos tibi dem adjutores. Sic accipitur et aufertur lux a lucerna, cum candela in ea accenditur: lux enim candelae in lucerna accensae, nil de lucernae luce diminuit, sed potius eam adauget et propagat. Nam spiritus in Mose erat quasi in lucerna, fonte, capite et exemplari, indeque quasi in alios septuaginta derivatus est. Unde Chaldaeus vertit: Augebo de spiritu qui est super te, et ponam super eos. Ita Theodoretus, Quaest. XVIII, et S. Augustinus hic, Quaest. XVIII, et lib. V De Trinitate, cap. XIV, qui et addit dicens: Sic spiritus Eliae requievit super Elisaeum, IV Reg. II, 15, id est, datus est Elisaeo spiritus Dei, qui per eum talia operaretur, qualia per Eliam operabatur.

Utitur vero Deus hac phrasi elegantiae causa, quasi Deus, sicut partem oneris ab humeris Mosis ablatam, in alios septuaginta dispertiit, ita similiter ex spiritu Mosis, ad sustinendum illud onus comparato, aliquid acceperit, similemque spiritui Mosis spiritum in eos dispertierit.

Porro spiritus hic propheticus intelligitur, ut satis colligitur ex vers. 25. Ille enim in industria regendi populi primas tenet. Prophetia enim hic et alibi generalis est, multaque complectitur, ut dixi I Corinth. XIV, scilicet: Primo, prudentiam regendi; secundo, doctrinam et consilium, ad dubia tam juris et justitiae, quam caeremoniarum et religionis, aliaque quaelibet resolvenda; tertio, occultorum cognitionem, ad decidendas lites et causas occultas; quarto, proprie futurorum praenotionem, ad ea vel accersenda, vel praecavenda et arcenda a populo; quinto, Dei laudes et hymnos, uti dicam vers. 25.


Versus 18: Sanctificamini

18. SANCTIFICAMINI, - id est, ut Chaldaeus, praeparamini, mundando videlicet, et lustrando vos ad epulum coeleste, quasi ad divinas sacrasque coturnicum carnes comedendas, quas cras vobis afflabo.

UT DET VOBIS DOMINUS CARNES, - scilicet ob gulam, et murmur vestrum, ideoque dabit ille quidem vobis carnes, sed in vestram perniciem: ita Vatablus et Abulensis. Estque enallage personae: loquitur enim Deus de se in tertia persona, q. d. Itaque ego Deus dabo vobis carnes.

18 et 20. Et comedatis, etc., mensem dierum, - id est mense integro, seu omnibus mensis diebus: ita Vatablus.


Versus 20: Donec exeat per nares vestras

20. DONEC EXEAT PER NARES VESTRAS, ET VERTATUR IN NAUSEAM, - q. d. Donec ex nimia voracitate stomachus vester carnes eructet, naresque vestrae eas efflent, tandemque carnes sint vobis in nauseam et alienationem. Hoc enim proprie significat Hebraeum zara, licet Chaldaeus vertat offendiculum, Septuaginta choleram: sed hi non tam verbi propriam significationem, quam paraphrastice sensum, et rem ipsam interpretantur.

Docet Ulysses Aldrovandus, Ornithol. lib. XIII, cap. XXII, coturnices, praesertim pinguiores, si saepius et largius comedantur, generare sanguinem putredinalem, atque crassos, pituitosos et viscosos humores, qui nati sunt epilepsiam, tetanum similesque morbos procreare. Hinc Hebraeis iis se ingurgitantibus nauseam aliosque morbos pepererunt. Ita S. Hieronymus, Fracastorius, lib. II De Morbo Gall., cum ait:

«Viteturque gravi coturnix tarda sagina.»

Veteres coturnices a mensis removebant, quod veneno alantur, putarentque se pariter veneno inficiendos, si eas ederent. Sed hoc refellit Aldrovandus; ubi et refutat sententiam Galeni et Plinii dicentium se multos observasse, qui ex coturnicum esu musculorum distensionibus et spasmo corriperentur, quoniam veratro, inquiunt, vescuntur aves istae.

Est hoc singulare remedium ad aversandam libidinem, gulam et crapulam, si quis intueatur sordes, phlegmata, vomitus, nauseam, et caetera quae ex ea sequuntur. Ita in Vitis Patrum, lib. V, tit. V, num. 22, fecit Eremita ille, qui tentatus spiritu fornicationis circa certam feminam, ubi eam mortuam audivit, adiit et aperuit sepulcrum ejus, atque pallio suo detersit saniem putrefacti cadaveris; mox rediens in eremum, ingruente foeda suggestione, foetorem illius infecti pallii intuitus est dicens: «Ecce habes quod quaerebas, satia te ex eo.» Et ita hoc foetido panno cruciabat se, donec recederet ista libidinosa cogitatio. Si enim corpus gulosum iis sordibus punitur, quibus punietur gulosa anima? Recte ergo dixit Augustinus apud Possidonium in Vita ejus, cap. XXII: «Non ego immunditiem obsonii timeo, sed immunditiem cupiditatis.»

Hinc in Vitis Patrum, lib. V, tit. V, num. 23, monacho cuidam, qui carnalem tentationem labore et jejunio superaverat, apparuit daemon carnalis concupiscentiae incentor, specie Aethiopissae turpis et foetidae, ita ut foetorem ejus ferre non posset; porro Aethiopissa haec dicebat ei: «Ego sum quae in cordibus hominum dulcis appareo, sed propter obedientiam tuam, et laborem quem sustines, non permissa sum seducere te, sed innotui tibi foetorem meum.»

Ita B. Jacoponus, orexi bubulae carnis tentatus, eam comparavit, ac in cubiculo servavit, donec putresceret, et horrende foeteret per totum ambulacrum, quam ille deinde olfaciebat, et quasi rem odoratissimam basiabatur. Ob hunc foetorem excitatum, a Superiore in locum foetentissimum est dejectus, ubi Deo assidue gratias agebat. Apparuit ei Christus eum consolans, dicensque: «Posce quod optas, et impetrabis.» Tum ille: «Peto, Domine, ut me in locum isto longe foetidiorem conjicias, ut in eo mea expiem peccata; nam hic mihi nimis tolerabilis est.» Mox Christus insolita eum perfudit consolatione, eique gratiam dedit, ut deinceps omnibus malis, aerumnis et tormentis hujus vitae esset superior; atque in assidua quasi Dei contemplatione defixus, et quasi raptus existeret. Idem initio ut gulam domaret, absynthio, quasi sale, ad cibos utebatur, eosque inficiebat, donec eo perveniret, ut saporem cibi in unum Deum referret, ita ut tandem nihil, nisi Deus, illi saperet.

Eo quod repuleritis Dominum, - eo quod manna, utpote ingens Domini donum, repulistis, et quia liberationis, qua Dominus ex Aegypto vos eduxit, vos poenitet.


Versus 21: Sexcenta millia peditum

21. SEXCENTA MILLIA PEDITUM HUJUS POPULI SUNT. - «Peditum,» scilicet armatorum Hebraeorum: nam feminarum, puerorum, servorum et Aegyptiorum numerus facile excrescebat ad trigesies centena millia.


Versus 23: Numquid manus Domini invalida est?

23. Numquid manus (id est potestas) Domini INVALIDA EST? - Deus hic per omnipotentiae suae oppositionem respondet dubitationi Mosis. Ipse enim perturbatus, motus quosdam dubitationis et diffidentiae in Deum ostendit, licet ob perturbationem et inconsiderationem non graviter peccarit. S. Augustinus tamen putat Mosen non de re promissa, sed de ejus exequendi modo tantum dubitasse, uti dubitavit B. Virgo dicens: «Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?»


Versus 25: Prophetaverunt

25. PROPHETAVERUNT. - Quaeres, quid et quomodo? Respondent Rabbini hos septuaginta seniores prophetasse de morte Mosis in deserto, et de successione Josue in principatu populi; id conjiciunt ex eo quod Josue dixit Mosi: «Prohibe eos.» Sed haec sunt eorum commenta, imo figmenta.

Alii verisimilius respondent eos prophetasse aliquid de eo, quod pertinebat ad gubernationem populi. Tertio et optime, Abulensis: Prophetabant, inquit, id est ex Dei instinctu Deum Deique laudes celebrabant. Sic enim Saul dicitur prophetasse, cum quasi enthusiasmo actus Dei laudes cecinit, I Reg. X. Sic et cantores atque psalmistae vocantur Prophetae, dicunturque prophetare in citharis, psalteriis et cymbalis, I Paral. XVI: hic enim spiritus signum erat et pars prophetiae generalis, de qua dixi vers. 17.

NEC ULTRA CESSAVERUNT. - Pro cessaverunt, Hebraice tasaphu, id est addiderunt: ita Septuaginta, Theodoretus hic, Quaest. XX, et Vatablus. Unde sequitur hos septuaginta illo die tantum prophetasse, non ultra. Verum noster interpres et Chaldaeus, aliis punctis legerunt iasupu, id est defecerunt, cessaverunt, a radice soph, vel asaph, id est finivit, defecit, cessavit. Idque verius est: nam hoc spiritu (licet non quoad Dei laudes et cantum, tamen quoad alias ejus partes, de quibus dixi vers. 17) continuo indigebant hi septuaginta ad regimen, et ad lites populi decidendas. Semper ergo habuerunt spiritum propheticum, quasi in habitu sibi paratum et assistentem; licet actu non semper prophetarent, sed tunc tantum, cum quaestionibus populi respondere debebant. Tunc enim Deus eis interius loquebatur, et inspirabat quid dicendum vel agendum esset, perinde ut inspirabat Prophetis ea quae dicere vel agere debebant.


Versus 27: Eldad et Medad prophetant in castris

27. ELDAD ET MEDAD PROPHETANT IN CASTRIS. - Fabulantur Judaei hos duos fuisse fratres Mosis, ex eodem patre scilicet Amram, sed ex alia matre. Amram enim post datam legem, Levit. capite XVIII, vers. 12, repudiasse Jochebed uxorem suam, utpote amitam suam, tuncque aliam duxisse, ex eaque genuisse Eldad et Medad. Nam, ut alia taceam, quae hic congerit Abulensis, si id esset verum, Eldad et Medad fuissent hoc tempore infantes unius anni, quomodo ergo prophetassent? nam lex illa, Levitic. cap. XVIII, data est hoc eodem anno qui fuit secundus ab egressu ex Aegypto.

Nota τò in castris; alii enim sexaginta octo prophetabant praesente Mose in tabernaculo, idque videbat Josue: unde eis non invidit, quia videbat Mose volente et agente eos prophetare, nec per eos aliquid Mosis honori decedere, utpote qui Mosi conjuncti et subjecti, ab eo hunc spiritum acciperent; alii vero duo in castris prophetantes, a Mose erant disjuncti, eoque absente et inscio, saltem uti putabat Josue, prophetabant: unde timebat Josue ne auctoritati et gloriae Mosis officerent: ita Abulensis.

Exstabat olim liber oraculorum Eldad et Medad, ex quo Hermas, Pauli discipulus, in I libro qui dicitur Pastor, cap. II, haec habet: «Prope est Dominus his, qui se ad eum convertunt, sicut scriptum est in Eldad et Medad, qui vaticinati sunt in solitudine populo.»


Versus 28: Josue dixit: Prohibe eos

28. STATIM JOSUE FILIUS NUN, MINISTER MOYSI, ET ELECTUS E PLURIBUS: - Licet enim Moses plures haberet famulos, nullum tamen fideliorem, familiariorem, magisque strenuum habebat quam Josue, unde et eum sibi successorem designavit.

AIT: DOMINE MI MOYSES, PROHIBE EOS. - Aemulatione aliqua vel invidia dixit hoc Josue, timens scilicet ne Mosis gloria et auctoritas minueretur, si alii etiam aeque ut Moses prophetarent, maxime in castris, nescio vel invito Mose, uti putabat Josue. Venialis tamen fuit haec culpa, quia non suam, sed Mosis ducis et domini sui spectabat gloriam, et populi bonum. Patent haec ex responsione Mosis. Chaldaeus vertit, mitte eos in carcerem, et ita ex Hebraeo verti potest.


Versus 29: Quis tribuat ut omnis populus prophetet

29. AT ILLE: QUID, INQUIT, AEMULARIS PRO ME? QUIS TRIBUAT UT OMNIS POPULUS PROPHETET? - Hunc spiritum charitatis imitentur omnes Praelati, Doctores, concionatores, qui non suam, sed Dei unius gloriam quaerunt, petuntque quod Martha petiit a Christo: «Dic sorori ut adjuvet me.»

Hic liberalis et regius est animus, qui suos honores cum amicis communicat: ita Alexander, cum Darii uxor captiva salutasset Hephaestionem pro Alexandro, illaque cognito errore pudefieret, dixit: «Non errasti, et ipse Alexander est.» Rursum Mazaei, cujus apud Darium summa fuerat gratia, filio, Satrapiae praefecto, alteram adjecit ampliorem. At ille recusans, ait: «Tunc, o rex, unus erat Darius; nunc tu multos effecisti Alexandros.» Ita Plutarchus in Alexandro.

30. REVERSUSQUE EST MOYSES IN CASTRA, - Scilicet ex tabernaculo, quod erat in medio castrorum, ad ipsa circumjacentia populi castra egressus est.


Versus 31: Ventus et coturnices

31. Ventus autem egrediens a Domino, - q. d. Ventus a Domino recenter, praeter naturae ordinem, productus afflavit coturnices. Similis phrasis est Genes. I, 2; Exod. X, 19. Fuit haec alia missio coturnicum ab ea de qua Exod. XVI, 13. Illa enim paulo post egressum ex Aegypto, primo anno contigit in octava mansione, quae fuit in Sin; haec vero contigit secundo anno, in decima tertia mansione, quae fuit in Sepulcris concupiscentiae.

ARREPTANS TRANS MARE (Rubrum, quod jam transierant) COTURNICES DETULIT. - Unde Psalm. LXXVII, 26, ventus hic afflans coturnices dicitur fuisse Africus sive Libycus, qui partim Occidentalis, partim Meridionalis est; nam mare Rubrum tali situ respiciebat desertum. Unde et Josephus has coturnices, non ex Ortygiis insulis, utpote quae longe aberant (erant enim sitae in Graecia), sed ex sinu Arabico, qui iis abundat, afflatas asserit. Hic ergo ventus non tam naturalis fuit quam miraculosus, et opus potentiae Dei. Nam Plinius, lib. X, cap. XXIII, asserit coturnices naturaliter volare flante, non Austro, utpote humido et graviori, sed Aquilone.

Nota: Hic ventus, et consequenter hae coturnices afflatae sunt ab angelo, vel potius angelis pluribus: imo Abulensis putat singulas coturnices a singulis angelis esse adductas. Nam unus angelus, inquit, non poterat virtutem suam impulsivam extendere per multas, eo quod essent discontinuae. Verum hoc est falsum; sic enim multa millia, imo milliones angelorum occupari debuissent in hac coturnicum adductione: idem ergo angelus poterat multas adducere, videlicet omnes quae erant intra sphaeram suae activitatis, esto essent discontinuae. Si enim homines simul movere possunt plura, quae sunt discontinua, ergo multo magis angeli.


Cur coturnices vocantur ortygometra

Coturnices. - Septuaginta vertunt, ortygometram; ita vertit et noster Interpres Sapient. XVI, 2: licet enim Ulysses Aldrovandus ortygometram a coturnice distinguat, tamen Scriptura pro eodem hic et alibi accipit.

Quaeres, cur coturnices vocantur ortygometra? Primo, Isidorus, lib. XII Etymolog. cap. VII, et Abulensis hanc dant causam, quod haec avis primum sit visa in insulis Ortygiis, hinc dici ὄρτυγα; sed cur dicitur ortygometra?

Secundo, Jansenius in Sap. cap. XVI, respondet ortygometram dici ducem coturnicum, quasi μέτρον ὄρτυγος, eo quod metron, id est mensura et moderatrix, sit coturnicum; verum μέτρον per epsilon, ὄρτυγομάτρα vero per a scribitur.

Tertio ergo et genuine, ortygometra dicitur quasi ὀρτύγων, id est coturnicum, μήτηρ, id est mater, vel μήτρα, id est matrix; unde et Aristoteles, lib. VIII Hist. animal. eam absolute μήτηρ vocat. Est enim ortygometra ipse rex coturnicum, qui aliis coturnicibus major et nigrior caeteris praeit, quem ipsae sequuntur ut ducem, non aliter quam apes suum regem. Sub duce ergo totum exercitum coturnicum accipe; ubi enim est dux, ibi est exercitus. Unde Isidorus: «Ortygometra, ait, est coturnix quae gregem ducit;» et Plinius eam «coturnicum ducem» vocat; unde et vulgo gallice eam vocamus: roi ou mère des cailles.

Quarto, Hesychius in Lexico, et Petrus Nannius in Sap. cap. XVI: Video, inquit, illud parelcon μήτρα adjungi quibusdam animalibus, quando grandiora in eo genere designantur, ut echinometra est echinus grandior et spinosior, de quo Plinius, lib. IX, cap. 21; leonimetra est leo grandior, de quo Gesnerus in leone; sic ortygometra est coturnix major. Satis enim est verisimile coturnices hasce miraculosas, quasi Dei opus, fuisse aliis majores et excellentiores. Verum sic potius vocarentur ortygometrae in plurali, jam autem vocatur ortygometra in singulari: quare tertia explicatio jam data verior est et solidior.


Cur Deus coturnices potius quam alias carnes dedit

Quaeres secundo, cur Deus Hebraeis petentibus carnes, potius coturnices dedit quam columbas, oves, anseres, etc.? Respondeo primo, quia coturnices in copia ad manum erant; abundant enim in sinu Arabico, qui Hebraeis vicinus erat, teste Josepho. Secundo, quia coturnicum caro excellens et delicata est, praesertim eo loco; Deum autem decet dare excellentia. Ita Abulensis.

Addit Galenus et Aldrovandus coturnices epilepsiae mederi, ideoque Herculem coturnices secum vexisse, quocumque iter faceret, ut per eas epilepsiae suae mederetur; unde Poeta:

«Servavit Herculem coturnix strenuum.»

Mystice S. Cyrillus, lib. III in Joan. cap. XXXIV, docet coturnices denotasse legem veterem. «Nunquam enim, inquit, avis haec volatu effertur, sed prope terram semper volat. Nam et disciplina legis terrestris quodammodo est, animalium oblationes et purificationes continens judaicas, quibus illi non multum a terra levabantur.»

Rursum Beda, in cap. XXIII Exodi, per coturnices intelligit praedicationes divinitus missas, quae transcurrunt per verba sonantia, quasi per aera volatilia pennata, quibus per fidem pascantur hi qui ad patriam regni coelestis pervenire contendunt. Atque subjungit: «Potest, ait, et volucrum esca significare legis eloquia, quae plebem carnalem tanquam carne alebat, per verba divinitus missa quasi volatilia.»

Tropologice, coturnicum ex una regione in aliam migratio significat eos qui se hic aestimant peregrinos, et toto corde ad coelum suspirant. Illae enim gregatim volant et ducem eligunt itineris; hi simul degere gaudent, et ducem unum sequentur. Illae Austrum vitant, et Aquilonem quaerunt: hi carnales hujus mundi prosperitates fugiunt, abstinentiam et poenitentiam sectantur. Illae duce gregis ab accipitre occiso, alieni generis alium sibi in ducem adoptant: hi, Adamo parente et duce a diabolo seducto et occiso, ducem alterius generis et naturae, scilicet Christum, eligunt et sequuntur. Ita Aldrovandus, Ornitholog. lib. XIII, cap. XXII.

Demisit in Castra, - decidere fecit in castra circumcirca, per spatium unius diaetae.


Versus 32: Decem coros — immensa quantitas

Notat Abulensis, non tantum impios murmuratores, sed etiam viros justos ex hisce coturnicibus comedisse. Erat enim hoc Dei beneficium generale omnibus, et vel maxime justis datum ad fruendum. Totus enim populus ex hisce coturnicibus comedit; neque eas comedendo ulli (etiamsi ante murmurassent) peccarunt, nisi forte gulosius eas comedendo, sed tantum peccarunt murmurando, et murmuratorie eas flagitando. Idem fuit in manna, quod pariter ob murmur datum est: illud tamen postea omnes licite comederunt per quadraginta annos, Exod. cap. XVI. Nam, ut ait Abulensis, populus quidem peccavit, per murmur petendo manna et carnes; causa tamen ea a Deo impetrandi, non fuit peccatum (peccatum enim murmuris hujus rei non causa fuit, sed tantum occasio), sed bonitas Dei, et bonitas quorumdam justorum non murmurantium, nec petentium escas, quibus Deus voluit compati, et liberaliter benefacere. Unde Rabanus ait: «Carnalis populus Judaeorum spreto coelesti cibo carnes desideravit, sed Deus ita judicium contemperavit, ut puniret malos, nec fragilibus alimoniam denegaret.»

32. CONGREGAVIT COTURNICUM MULTITUDINEM; QUI PARUM, DECEM COROS. - Corus continebat triginta modios, sive mensuras olim communes; decem ergo cori faciebant 300 modios Romanos: quisque enim collegit tantum quantum ad mensem victui sufficeret; jam si quisque tantum collegerit, cogita quam immensa fuerit coturnicum multitudo: nam colligentes eas erant facile suo milliones hominum. Demus enim in quolibet modio fuisse tantum viginti coturnices, perinde ac modius continet viginti libras frumenti: hinc sequitur quod quisque colligens 300 modios, collegerit sex millia coturnicum, ac consequenter, quod unus hominum millio collegerit sex millia millionum, duo vero milliones hominum collegerint duodecim millia millionum coturnicum. Ecce quam dives in misericordia et liberalis in beneficiis suis est Deus: tales simus et nos in eleemosynis. Deus enim hic Judaeorum non tantum fami et gulae, sed et oculis avaritiae abunde satisfacere volens, tantam copiam coturnicum eis misit, quae non tantum ad mensem, uti promiserat Moses vers. 20, sed et ad multos menses sufficere posset. Divide enim sex millia coturnicum per dies, tribuendo cuique diei viginti et quinque coturnices (quis enim plures voret uno die?), invenies sex millia coturnicum suffecisse cuique ad victum per 240 dies, qui faciunt menses octo. Si enim uno mense absumpsissent sex millia, quolibet die vorare debuisset quisque ducentas coturnices, quod ne Polyphemus quidem vorare potuisset. Mensem ergo statuit esui earum, vers. 20, quia mense exacto statuerat hanc earum gulam et murmur castigare, et morte punire.

ET SICCAVERUNT EAS. - Hebraice, expandendo expanderunt eas per gyrum, scilicet siccandi causa, ut eas asservarent in futurum, ne putrescerent; nam per mensem integrum eas comederunt.


Versus 33: Plaga — plaga magna nimis

33. ADHUC CARNES ERANT IN DENTIBUS EORUM, NEC DEFECERAT HUJUSCEMODI CIBUS, ET ECCE FUROR DOMINI CONCITATUS IN POPULUM, PERCUSSIT EUM PLAGA MAGNA NIMIS, - q. d. Continuo vescebantur Hebraei carnibus, nec deficiebant, videlicet ad mensem integrum, ut promiserat Dominus vers. 20; voluit enim Deus prius praestare promissum suum, quam punire murmuratores: quos demum in fine mensis, carnibus etiam tunc dentibus suis inhaerentibus, punivit plaga lethifera. Hinc videtur plerosque murmurantes gulose comedisse has coturnices, Deumque tam gulam quam murmur eorum punivisse morte.

Plaga magna nimis. - Fuit haec plaga ignis, qui deinde precibus Mosis repressus et absorptus est, uti dictum est vers. 3. Illa enim ad hunc vers. referenda esse, ibidem ostendi: plaga haec non tetigit justos, sed solos murmurantes.


Versus 34: Sepulcra concupiscentiae

34. VOCATUSQUE EST ILLE LOCUS, SEPULCRA CONCUPISCENTIAE: IBI ENIM SEPELIERUNT POPULUM, QUI DESIDERAVERAT - carnes. Visent saepe haec Sepulcra concupiscentiae gulosi, et maxime ebriosi, qui uti rationem, ita et animam et corpus vino sepeliunt: quorum proinde animam cum divite epulone mox sepelietur in inferno; caro vero ita saginata sepelietur in ventre vermium et bufonum.

Audiant illud Plutarchi: «In victu luxuria mortis supplicio castigatur.» Legant crebro epitaphium Sardanapali, jam sepulti et putidi:

«Haec habeo quae edi, quaeque exsatiata libido hausit; opes, et quae quondam nec cuncta beabant, non sunt, sum cinis.»

Hic est ergo concupiscentiae fructus, ut scilicet, sicut ait Apostolus, I Tim. VI, 9, emergat homines in interitum et perditionem. Quare recte monet S. Petrus, epist. II, cap. I, 4, fugere concupiscentiam, quae in mundo est, corruptionem; et Eccli. XVIII, 30: «Si praestes, inquit, animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.»

Carolus Magnus Imperator ebriosum jussit submergi: quia, inquit, hic vini perditor meretur, non vino, sed aqua sepeliri; ut qui vino se mersit, aqua mergatur, et aqua sitim suam expleat.

Alexander Magnus vino se sepelivit, et occidit: cum enim poculum ingens (duos congios capiebat) a Protea homine bibacissimo propinatum, bis exhausisset, concidit, decubuit, interiit; testis est Athenaeus, lib. X, cap. XI.

Ita gula Israelitas in cultu Beelphegor repentina morte mulctavit, Num. XXV; gula ab Esau jus primogeniturae in Jacob transtulit, Genes. XXV; gula Ela gladio Zambri interficiendum objecit, III Reg. XVI, 9; gula per Judith caput Holofernis abscidit; gula Simonem Machabaeum cum filiis in convivio occidit, I Machab. XVI. Denique Baltasar vino sepultus vidit manum conscribentem mortis et excidii sententiam: Mane, tekel, phares; eademque nocte regno et vita spoliatus est, Daniel. capite V, vers. 25.

Nota: Josephus haec subticet, aliaque aliter narrat, uti et alias saepe, quia scribit Gentilibus, quibus suam gentem et religionem commendare cupit. Unde ea quae gentem, vel religionem Judaeorum Gentibus vilem et contemptibilem efficere poterant, vel praeterit, vel palliat et colorat, uti recte advertit Abulensis hic Quaest. ult.

VENERUNT IN HASEROTH. - Haec est decima quarta mansio Hebraeorum in deserto.