Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Maria ob murmur contra Mosen lepra corripitur, et castris ejicitur; sed, orante pro ea Mose, post septem dies sanatur et revocatur.
Textus Vulgatae: Numeri 12:1-15
1. Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Aethiopissam, 2. et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? nonne et nobis similiter est locutus? Quod cum audisset Dominus 3. (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra), 4. statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis. Cumque fuissent egressi, 5. descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum iissent, 6. dixit ad eos: Audite sermones meos: Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum. 7. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est: 8. ore enim ad os loquor ei et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? 9. Iratusque contra eos, abiit: 10. nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, 11. ait ad Moysen: Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus, 12. ne fiat haec quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suae: ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra. 13. Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam. 14. Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. 15. Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
Versus 1: Locuta est Maria et Aaron contra Mosen
Nota: In hoc murmure maxime peccavit Maria, utpote mulier Sephorae aemula, videturque ipsa concitasse Aaronem contra Sephoram et Mosen; unde et ipsa sola punita est lepra, non Aaron.
Quaenam haec Aethiopissa?
1. LOCUTAQUE EST MARIA ET AARON CONTRA MOYSEN, PROPTER UXOREM EJUS AETHIOPISSAM. -- Quaeres, quaenam haec Aethiopissa? Josephus, lib. II Antiq. x, et ex eo Eusebius, Isidorus et alii narrant Mosen, cum adhuc in paterna Pharaonis domo ageret, gessisse bellum pro Aegyptiis contra Aethiopes, eosque subjugasse proditione Tharbis, filiae regis Aethiopum, quam proinde Moses uxorem duxerit, et hanc esse Aethiopissam.
Verum hujus belli et victoriae, aeque ac uxoris Mosis, non meminit Scriptura, sed solius Sephorae. Dico ergo Sephoram hic vocari Aethiopissam, quia erat Madianitis. Madianitae enim in Scriptura vocantur Aethiopes, ut patet Habacuc cap. III, vers. 7, et II Paral. xiv, 10, 12. Duplex enim in Scriptura est Aethiopia, scilicet una Occidentalis ultra Aegyptum, puta Abyssia, ubi modo regnat Preto-Joannes, quae sola jam vocatur Aethiopia; altera Orientalis, quae est Arabia, in qua habitabant Ismaelitae, Amalecitae, Madianitae, etc.: hi ergo vocantur Aethiopes. Ita S. Augustinus hic, Quaest. XX, Theodoretus, Quaest. XXII, Rabanus, Rupertus, Lyranus, Abulensis, Eugubinus, Vatablus et Oleaster.
Conjugium allegoricum Christi cum Ecclesia
In hoc conjugio Mosis cum Aethiopissa, figurabatur allegorice conjugium Christi cum Ecclesia Gentium; tropologice, conjugium Verbi cum anima peccatrice, inquit S. Bernardus, serm. 39 in Cantica.
Cur Maria et Aaron contra Mosen insurrexerint
Quaeres secundo, cur contra Mosen ob Sephoram insurrexerit Maria, et Aaron? Verisimile est quod ait Abulensis, Sephoram more muliebri (hic enim sexus, cum sit imbecilis ingenii et judicii, ambitiosus est, et sui honoris studiosus) voluisse se praeferre Mariae, eo quod uxor esset Mosis, Mosenque suum, quasi populi ducem, verbis extulisse, ac praeposuisse Mariae et Aaroni: qua re primum concitata Maria, deinde Aaron, se erigere coeperunt, volentes se non tantum Sephorae, sed et Mosi aequare, jactitando se tam nobiles esse prophetas quam erat Moses. Id ita esse colligitur tum ex versu seq., tum ex vers. 6, ubi Deus hanc murmuris causam indicat et praescindit, docetque eos in ambitione sua falli, eo quod Moses praestantissimus, fidelissimus, Deoque familiarissimus sit Propheta, cui nec quis alius comparari possit.
Cur Aaron lepra non sit percussus
Addit Abulensis, Aaronem non esse percussum lepra, eo quod esset pontifex, in quo summa requirebatur munditia, auctoritas et reverentia. Gravis enim infamia fuisset in cultu Dei, si ejus pontifex Aaron fuisset aliquando leprosus. Discant hic Principes et Praelati, a suis praefectis et Parochis arcere omnem infamiam, nec eos qui aliquando infamia laborarunt, etiamsi jam se emendarint, promovere, et praeficere populo: hic enim ob praeteritam infamiam tales contemnet, imo ridebit.
Interpretatio allegorica S. Ambrosii
Allegorice S. Ambrosius, lib. X, epist. 82: «Ad typum, ait, Synagogae haec Mariae admurmuratio pertinet, quae Aethiopissae, id est Ecclesiae ex Gentibus congregandae sacramentum ignorans, quotidiano immurmurat convicio, et invidet ei plebi, cujus fide et ipsa exuetur a perfidiae suae lepra, in fine saeculi.» Ita et S. Prosper, par. II De Praedict. cap. IX, Rupertus et S. Hieronymus ad Fabiolam, in Mansione 14. Ubi nota ex S. Hieronymo hoc murmur contigisse, et hanc lepram inflictam esse Mariae in decima quarta mansione, puta in Haseroth, ut patet ex capite praecedenti, vers. ult.
Versus 3: Moses vir mitissimus
3. ERAT ENIM MOYSES VIR MITISSIMUS SUPER OMNES HOMINES, QUI MORABANTUR IN TERRA. -- Q. d. Quia Moses erat mitissimus hominum istius aetatis, hinc Mariae et Aaron sibi obtrectantibus et jurgantibus non respondit, ideoque Deus eum tuendum suscepit, et pro eo respondit.
Nota: Moses pro sorore detractrice, rogatu Aaronis, orans et deprecans, in veteri Testamento fuit mitissimus; sed in novo mitior eo fuit S. Stephanus, ait Abulensis, qui pro suis etiam lapidatoribus, et Saulo, nemine rogante, oravit; unde et Paulum Ecclesiae impetravit, et ex Saulo Paulum effecit. Quin et hac mansuetudine Moses meruit colloquium et familiaritatem quasi continuam cum Deo. Audi S. Dionysium, epist. 8 ad Demophilum: «Hebraeorum tradit historia, Mosen eximiae mansuetudinis merito divina amicitia et familiaritate dignatum; ac si quando ipsum divino aspectu excidisse commemorat, non id ei priusquam a mansuetudine defecerit contigisse describit. Erat enim, inquit, mansuetus valde, atque ideo Dei famulus dicitur, digniorque Prophetis omnibus, cui Deus visionis suae gratiam largiretur.»
Virtus mansuetudinis
Vide quid apud Deum impetret mansuetudo, vide quanta sit virtus, vide quam sit magnanima. Recte Seneca in sapiente: «Affectum, ait, doloris movet humilitas animi contrahentis se ob factum dictumve inhonorificum; sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam novit. Fructus contumeliae est in indignatione, et in sensu patientis;» et lib. De Ira: «Invalidum omne natura querulum est; nec quidquam magnum, nisi quod simul et placidum.»
Exempla mansuetudinis ex Sanctis et Gentilibus
Nimirum haec aequanimitas et mansuetudo in tolerandis injuriis, Christiani et vere sapientis ac magni animi est indicium. Audi rursum Senecam, in lib. De Ira: «M. Catonem in balneo quidam percussit imprudens; postea satisfacienti Cato: Non memini, inquit, percussum me; melius putavit non agnoscere, quam ignoscere. Magni animi est, injurias despicere: pusilli hominis et miseri est, repetere mordentem, ut mures et formicae, ad quas si manum admoveris, ora convertunt: imbecilla se laedi putant, si tanguntur.» Et in Consolat. ad Helviam: «Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides; cui quisquis occurrebat, ingemiscebat, non tanquam in hominem justum, sed tanquam in ipsam justitiam animadverteretur; inventus est tamen, qui in ejus faciem spueret; at ille abstersit faciem, et subridens ait comitanti se magistratui: Admone istum, ne postea tam improbe oscitet.» De Julio Caesare dixit Cicero, «quod nihil oblivisci soleret, nisi injurias,» uti refert S. Augustinus, epist. 5 ad Marcellinum. Audi S. Basilium, hom. De Legendis libris Gentilium: «Homo quidam in foro Periclem probris omnibus incessebat; is autem minime curare visus, toto die sustinuit: deinde vesperi jam discedentem cum lumine comitatus est. Rursus quidam Euclidi mortem se illaturum juravit: ille vero contra juravit se patienter eam laturum, et ei quamvis infesto se conciliatum iri. Quidam vehementi impetu Socratis faciem cecidit; Socrates, nihil commotus, aliud non fecit, quam quod propriae fronti inscripserit: Talis fecit; uti statuae nomen auctoris inscribitur.» Aristoteles, teste Aeliano, Alexandro Magno, natura iracundo, consilium dedit, ut omnibus se superiorem aestimans maledicta contemneret. Haec fecerunt Gentiles, quid facient Christiani? Verum hisce omnibus longe sublimior, purior, fortior et constantior fuit mansuetudo Mosis, per 40 annos populum tam rebellem tolerantis. Fidelium exempla aliqua mox subtexam.
Scripsit hanc de se laudem Moses tanquam calamus Spiritus Sancti ad hoc scribendum impellentis: sicut S. Joannes de se scripsit, quod erat discipulus quem diligebat Jesus. Secundo et verius, videntur haec post Mosen, illi ab aliquo alio scriptore hagiographo, qui haec ejus diaria digessit, esse addita, et intexta, uti dixi in proemio Geneseos.
Origenes de familia mitium
Moraliter Origenes: Est, ait, quaedam familia mitium, cui praeest Moses; quaedam patientium, cui praeest Job; quaedam continentium, cui praeest Daniel; et unusquisque in morte congregabitur ad familiam suam, mitis cum mitibus, virgo cum virginibus, iracundus cum iracundis, luxuriosus cum luxuriosis, juxta id quod dicitur Levit. xxv, 10: «Unusquisque rediet ad familiam pristinam, quia jubileus est.» Rursum propria Sanctorum virtus est mansuetudo: «Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.» Audi Sapientem Eccli. III, 19: «Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super gloriam hominum diligeris.» Audi Christum: «Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem.»
Exempla ex Patribus Deserti
Sanctus ille senior apud Cassianum, exagitatus ab infidelibus Alexandrinis, rogatusque ecquae et mira Christus supra naturam fecisset: «Haec, inquit, quod ego conviciis et injuriis vestris lacessitus, ad indignationem non movear.»
Alter in Vitis Patrum hanc discipulo suo disciplinam, et viam ad perfectionem praescripsit: primo, ut toto triennio aliorum onera ferret; secundo, ut altero triennio daret mercedem iis, a quibus contumeliis et conviciis appeteretur: fecit ille imperata; tum senior: Adesdum ergo, ut experiar quid profeceris. Ductus Athenas, cum ad portam contumeliis incesseretur, coepit ridere juvenis. Miratus alter: Quid hoc rei, inquit, quod a me irrisus, et sannis explosus rideas? Non rideam? inquit discipulus; tres annos mercedem solvi iis, qui me maledictis onerarunt; hodie gratis id abs te patior. Attonitus Atheniensis: Ingredere, inquit, urbem, dignus es coetu sapientium.
Tertius: Doce me, Pater, inquit, unum aliquid quod custodiam, ut potiar coelo. «Potesne, inquit senior, convicia pati?» perinde quasi caput salutis in miti tolerantia contemptus et despicientiae consisteret, idque merito, cum Christus dicat: «In patientia vestra possidebitis animas vestras.»
Quarta, S. Amma in monasterio virginum quasi stulta, risibus et ludibriis omnium exposita, cum id mansuete et hilariter ferret, a S. Pitirione Dei instinctu declarata est esse totius monasterii sapientissima, aeque ac sanctissima, uti refert Palladius in Lausiaca, cap. XLII.
Quintus, Abbas Pimenius in Vitis Patrum, lib. VII, cap. xxxvii: «Injuriam, ait, ferre, nec paria respondere, est animam ponere pro proximo.»
Sextus, Abbas Macarius ibidem: «Culpa, ait, est monachi, si laesus a fratribus, primus in charitate purgato corde non occurrit. Sicut enim Sunamitis suscepit Elisaeum, quia cum nullo cau-sam habebat: ita anima quieta recipit Spiritum Sanctum, si cum nullo litem aut offensam servet.»
Septimus, Abbas Joannes ibidem, lib. VI, cap. iv, num. 12: «Porta coeli, ait, est injuriarum perpessio, et patres nostri per multas injurias in ea gratulantes ingressi sunt.»
Versus 6: Quinque species prophetiae
6. SI QUIS FUERIT INTER VOS PROPHETA DOMINI, IN VISIONE APPAREBO EI, VEL PER SOMNIUM. -- «In visione,» id est in imaginaria, vel intellectuali repraesentatione et raptu. Tacite hic innuit Deus Mariam et Aaronem fuisse Prophetas, eosque nonnullas a Deo visiones et revelationes accepisse, sed non tot, nec tales, quales in dies accipiebat Moses.
Notat Eugubinus quinque hic distingui prophetiae species: prima est, quae fit bemaree, id est in visione; secunda, per somnium; tertia, in aenigmate, cum aliud videtur, aliud innuitur, uti erat cum Jeremias, cap. I, vidit ollam accensam, cum librum comederet, Ezechiel cap. II, 8, et S. Joannes, Apoc. x, 10; quarta, per figuras, cum rerum imagines intuemur, cum acies, cum choros, cum pompas, cum praeclarissima quaedam conspicimus: hae quatuor fiunt per abstractionem a sensibus, qua fit ut neque audiamus, neque tangamus, sed tota mens in visiones has abripiatur; quinta est, cum sensu et statu corporis immutato, allocutio divina fit homini: quo modo Deus angelos alloquitur, et allocutus est Mosen et paucos alios.
Quomodo Moses alios Prophetas superaverit
In hoc ergo sui temporis Prophetas dicitur hic Moses superasse, quod palam et ore ad os praesens cum praesente passim et familiariter cum Deo colloqueretur, et, ut ex hoc loco videtur, corporea specie etiam Deum (id est angelum, Deum repraesentantem) videret, maxime postquam vidit ejus gloriam in Sina, Exodi xxxiv, 6; caeteris vero Prophetis Deus rarius loqueretur, et non familiariter, neque per se, sed per alias species et figuras, quas Prophetis objiciebat.
Symbolum Judaeorum de praeeminentia prophetica Mosis
Judaei in suae fidei Symbolo, quod edidit Genebardus in fine Chronologiae, ultim. edit., asserunt Mosen praecelluisse aliis Prophetis in hisce quatuor: primo, quod Deus Mosi per se, aliis vero per angelum loqueretur; secundo, quod aliis noctu, Mosi interdiu loqueretur; tertio, quod omnes alii audientes angelum horrore et tremore concutiebantur, ita ut pene exanimarentur, uti contigit Danieli, cap. x, vers. 8: Moses nil tale patiebatur; quarto, quod Moses prophetabat quandocumque volebat, caeteri non nisi eo tempore quo afflabantur Spiritu Dei: unde saepe multos menses et annos cessabant, quia a Spiritu non docebantur. Verum haec partim falsa, partim futilia et Judaica sunt: quaedam tamen vera de more permixta sunt.
Moses divinam essentiam non vidit
Ex dictis patet nullum ex hoc loco argumentum posse colligi pro eorum sententia, qui volunt Mosen hic vidisse divinam essentiam. Nam nihil novi hic de Mose dicitur, nec ulla nova ejus visio hic profertur, sed usitatum ejus cum Deo colloquium (quod Exodi xxxiv, 6, et alibi saepe descriptum est) iterato hic commemoratur; vide dicta Exodi XXXIII et XXXIV.
Versus 7: In omni domo mea fidelissimus
7. QUI IN OMNI DOMO MEA FIDELISSIMUS EST. -- Q. d. In tota Ecclesia mea, id est in toto coetu Israel, nullus est Mose fidelior; hebraice est, fidelis ipse, ubi to ipse emphasim habet, quasi dicat: Fidelis ipse est antonomastice et per excellentiam.
Versus 8: Per figuras Dominum videt
8. ET (PER) FIGURAS DOMINUM VIDET. -- Haec in Hebraeo secernunt recentiores accentu distinguente a praecedentibus, vertuntque, et similitudinem Domini videt, q. d. Moses videt speciem Dei corpoream, in qua Deus se illi videndum exhibet. Ita et Chaldaeus et Septuaginta, qui vertunt, et gloriam Domini vidit, videlicet Exodi xxxiv, 6. Verum Hebraea non habent praeteritum, sed futurum, quod hic, uti alias saepe, pro praesenti capitur. Omnium versionum, licet verbis discrepantium, sensus eodem redit.
Versus 10: Nubes recessit
10. NUBES QUOQUE RECESSIT, -- non procedendo et praeeundo: sic enim signum fuisset movenda esse castra; sed ascendendo supra tabernaculum: sic enim signum erat Dei irati, et abeuntis a Maria et Aarone.
Maria candens lepra quasi nix
ET ECCE MARIA APPARUIT CANDENS LEPRA QUASI NIX. -- Vide hic lepram esse poenam rebellium et murmurantium contra Praelatos, uti dixi Levitici xiii initio. Porro congrua haec est murmuris poena; nam murmur instar leprae proserpit, et inficit totum corpus, puta totam congregationem et coetum. Unde sicut leprosi, Levit. xiii, jubentur e castris ejici, et seorsim extra castra habitare: ita ejicitur hic e castris murmuratrix Maria, ne illa suo murmure suaque lepra inficiat.
De vitio obtrectationis
Audi S. Ephrem agentem de morbo linguae: «Ex teterrima, inquit, Mariae prophetissae lepra docemur, quam grave ac detestabile vitium sit obtrectatio. Corpus, quod lepra infectum cernebatur, velut speculum quoddam fuit animae, quae non perspiciebatur, cujus indicabat maculam. Ex illa carnis corruptione patefactum est quomodo hominis detractoris corrumpatur animus; nam sicut illa defecerat a fratre suo, ita et ab ipsa proprium corpus defecit, ut ex semetipsa charitatem addisceret.» Vide Origenem hic, homilia 7, item S. Chrysostomum, hom. in Psalm. c, ubi inter caetera ait: «Grave malum est detractio, turbulentus daemon, nec unquam pacatum hominem reddens. Ex ea odia pullulant, jurgia conflantur, dissidia ortum trahunt, suspiciones malae procreantur: sine ulla causa hostem reddit, qui paulo ante amicus erat: universas domos subvertit, et pacatas urbes ad bellum excitat: pulchrae pacis vincula dissolvit, magnae charitatis nodum infringit. Qui detractioni studet, diabolo servit: utpote qui calumniae opera exequatur. Quare detractor tanquam mendax et fur est propellendus.»
S. Hieronymus ad Rusticum: «Nulli, ait, unquam omnino detrahas, nec aliorum vituperatione laudabilem te videri velis; magisque vitam tuam ordinare disce, quam alienam carpere.»
S. Augustinus, teste Possidonio in ejus Vita, cap. xxii, contra pestilentiam humanae consuetudinis, hoc distichon suae mensae adscripsit:
Quisque amat dictis absentum rodere vitam, Hanc mensam vetitam noverit esse sibi.
«Unde et coepiscopos quosdam sibi familiarissimos, illius scripturae oblitos, et contra eam loquentes, tam aspere aliquando reprehendit, ut diceret aut delendos illos versus de mensa, aut se de media refectione ad suum cubiculum surrecturum: quod ego et alii qui mensae illi interfuerunt, experti sumus.» Ita Possidonius. Vide adversus detractores eumdem S. Augustinum, epist. 137, et in Psalm. LIV et XCII.
S. Joannes Eleemosynarius Patriarcha Alexandrinus, etiam publice peccantes taxari vetabat: «Nam fieri, ait, potest ut peccatum poenitendo deleverint. Iniquum est autem id ab homine petulanter exprobrari, quod a Deo clementer est condonatum.»
Vere Sapiens linguam maledicam comparat serpenti: «Si mordeat, inquit, serpens in silentio, nihil minus habet, qui occulte detrahit,» Eccli. x.
«Detractor, et libens auditor, uterque diabolum portat in lingua,» inquit S. Bernardus in sermon. «Hoc est officium daemonis, qui inde vocatur diabolus, id est calumniator.»
Idem: «Lingua detractoris, inquit, est vipera ferocissima; est lancea, quae tres penetrat ictu uno:» occidit enim animam primo, dicentis; secundo, audientis; tertio, famam ejus cui detrahit. Audi eum, serm. De triplici custodia, manus, linguae et cordis: «Numquid, inquit, non vipera est lingua ista? Ferocissima plane, nimirum quae tam lethaliter tres inficiat flatu uno. Numquid non lancea est ista lingua? Profecto et acutissima, quae tres penetrat ictu uno. Lingua, inquit, eorum gladius acutus. Gladius quidem anceps, imo triceps est lingua detractoris: imo deterior, ait, mucrone, quo Dominicum latus confossum est. Levis quidem res sermo, quia leviter volat, sed graviter vulnerat; leviter transit, sed graviter urit; leviter penetrat animum, sed non leviter exit.»
Audi et Gentiles. Cicero in Offic.: «Detrahere, inquit, alteri, et hominis incommodo suum commodum augere, magis est contra naturam, quam mors, quam dolor, quam caetera quae possunt corpori accidere, aut rebus externis. Nam tollunt convictum hominum et societatem.»
Horatius in Serm.:
Absentem qui rodit amicum, Fingere qui non visa potest, commissa tacere Qui nequit; hic niger est; hunc tu, Romane, caveto.
Versus 11: Ne imponas nobis hoc peccatum
11. NE IMPONAS NOBIS HOC PECCATUM, -- ne imputes nobis peccatum quod commisimus, ne nobis offendaris, neve punias, vel puniri nos a Deo permittas aut consentias; sed parce, et miserere et ignosce, atque ora ut Maria a lepra curetur, utque lepra ejus me, utpote murmuris ejus participem, non invadat et corripiat.
Versus 12: Ne fiat haec quasi mortua
12. NE FIAT HAEC QUASI MORTUA. -- Tum quia lepra serpens, et exedens Mariam, eam sensim mortuae vel abortivo mutilo et deformi similem efficiebat; tum quia lepra erat quasi mors quaedam civilis: separabat enim hominem ab habitatione et convictu hominum.
Versus 14: Si pater ejus spuisset in faciem illius
14. SI PATER EJUS SPUISSET IN FACIEM EJUS, etc., q. d. Si pater Mariae sororis tuae iratus spuisset in faciem ejus, illa prae rubore et reverentia patris, non auderet accedere ad patrem ante septem dies; quanto magis decet illam ipsam jam, cum ob peccatum a me lepra notata sit, confundi, et castris arceri, neque ad me in tabernaculum accedere ante septem dies?
Separetur septem diebus extra castra
SEPARETUR SEPTEM DIEBUS EXTRA CASTRA, ET POSTEA REVOCABITUR. -- Itaque reipsa per septem dies Maria quasi leprosa, castris exclusa est: iis elapsis a Deo curata est ac revocata. Ubi nota in ejus revocatione non fuisse observatas caeremonias, et expiationes leprosis praescriptas, Levitic. cap. xiv. Nam ipsa Dei miraculosa sanatio et revocatio Mariae, erat sufficiens ejusdem lustratio et expiatio, ut alia legali non indigeret. Ita Abulensis.
Justa arrogantiae poena
Vide hic justam arrogantiae poenam. Erexerat se superbe Maria supra fratrem suum Mosen, ducem castrorum, eumque despexerat: ergo juste hic humiliatur, ut quasi infamis et indigna non tantum conspectu fratris, sed et populi, a castris separetur.
Simile exemplum, et multo magis admirabile refert Raderus noster ex Pratico Graecorum, tract. De Simplic., cap. v, de Stylita Edesseno, qui quod fratrem suum germanum aurum spernentem simplicem judicasset, et contempsisset, eo quod ipse idem aurum prudenter, ut sibi videbatur, in viros Religiosos et pauperes erogasset, ab angelo redargutus, ac a fratre suo germano in omnem vitam separatus, jussusque 49 annos stare in columna; post tam longam et duram poenitentiam, tandem veniam meruit anno quinquagesimo, sive jubileo: tunc enim apparens ei angelus, peccatum ei remissum, eumque Dei gratiae restitutum nuntiavit, atque insuper mira consolatione et nova Dei benedictione cumulavit.