Cornelius a Lapide

Numeri XIV


Index


Synopsis Capitis

Ad relationem exploratorum murmurant Hebraei, frustra renitente Caleb et Josue: hinc Deus vult eos perdere; verum orante Mose parcit, sed cum hac poena, ut nemo murmurantium terram promissam ingrediatur. Denique, vers. 40, Hebraei contra jussum Domini conscendentes in montem, caeduntur a Chananaeis.


Textus Vulgatae: Numeri 14:1-45

1. Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2. et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: 3. Utinam mortui essemus in Aegypto, et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi! Nonne melius est reverti in Aegyptum? 4. Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum. 5. Quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel. 6. At vero Josue filius Nun, et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, 7. et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra quam circuivimus, valde bona est; 8. si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. 9. Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terrae hujus, quia sicut panem, ita eos possumus devorare; recessit ab eis omne praesidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. 10. Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israel. 11. Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi, in omnibus signis quae feci coram eis? 12. Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est. 13. Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum, 14. et habitatores terrae hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem; 15. quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant: 16. Non poterat introducere populum in terram, pro qua juraverat; idcirco occidit eos in solitudine. 17. Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens: 18. Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. 19. Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum. 20. Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum. 21. Vivo ego, et implebitur gloria Domini universa terra. 22. Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae, 23. non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. 24. Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit: et semen ejus possidebit eam. 25. Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. 26. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 27. Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israel audivi. 28. Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. 29. In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, 30. non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, praeter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. 31. Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam: ut videant terram, quae vobis displicuit. 32. Vestra cadavera jacebunt in solitudine. 33. Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto, 34. juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam: 35. quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur. 36. Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terrae quod esset mala, 37. mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. 38. Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram. 39. Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. 40. Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est; quia peccavimus. 41. Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? 42. Nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris. 43. Amalecites et Chanannaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum. 44. At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris. 45. Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.


Versus 2: Murmurati sunt

2. MURMURATI SUNT, — murmuraverunt. Deut. cap. 1, vers. 27, additur eos dixisse: «Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorrhael, atque deleret.»


Versus 3: In hac vasta solitudine utinam pereamus

3. IN HAC VASTA SOLITUDINE UTINAM PEREAMUS! — Ita haec legunt et conjungunt Hebraea, Chaldaea, Septuaginta et Latina Romana. Tollenda ergo est negatio non, et distinctio quam habent Biblia Plantiniana. Optarunt enim Hebraei hic mori in deserto: unde et Dominus votum eorum exaudiens, poenam eamdem quam postularunt, eis irrogavit vers. 28, omnesque reipsa confecit et sepelivit in deserto. Idque ita disposuit, quia omnes hi mortales Hebraei enutriti fuerunt in Aegypto, ubi servierunt quasi mancipia, ideoque timidi erant et pusillanimes, non habentes animos ad bella cum Chananaeis gerenda: unde haec filiis eorum, quos in deserto instruxit, et generose educavit, reservavit. Ita Abulensis.


Versus 4: Revertamur in Aegyptum

4. REVERTAMUR IN AEGYPTUM. — Nota Hebraeorum murmurantium stoliditatem. Redire enim in Aegyptum erat eis impossibile, tum ob defectum annonae in deserto: Deus enim rebellibus suum manna subtraxisset; tum quia rursum eis transeundum fuisset mare Rubrum, aut certe illud circumeundum per gentes hostiles, quae Hebraeos per suos fines transire non permisissent. Ita Abulensis.

Quare senior ille, apud Sophronium in Prato spirit. cap. CCVIII, fratri qui impugnabatur a tristitia, dicens: Quid faciam? quia cogitationes meae insurgunt contra me, dicuntque: Inutiliter et importune renuntiasti saeculo, salvari non potes; prudenter respondit: «Scis, frater, quia, etsi non possumus terram promissionis ingredi, expedit nobis, ut cadamus potius in deserto, quam ut revertamur in Aegyptum.» Nam, ut ait Cassianus, lib. X, cap. XXV, «experimento probatum est acediae impugnationem non declinando fugiendam (si enim fugeris, sequetur, teque gravius impugnabit), sed resistendo superandam esse.»


Versus 5: Ceciderunt proni in terram

5. Quo (murmure populi volentis redire in Aegyptum) AUDITO MOYSES ET AARON CECIDERUNT PRONI IN TERRAM, CORAM OMNI MULTITUDINE, — videlicet ad deprecandum Dominum, ne immitteret vindictam in murmuratores, uti fecerat in Sepulcris concupiscentiae, cap. XI, 33.


Versus 8: Si propitius fuerit Dominus

8. SI PROPITIUS FUERIT DOMINUS, INDUCET NOS IN EAM. — Vocula si non est dubitantis, sed astruentis rationem et modum victoriae, scilicet quod Deus eam daturus esset Hebraeis, si ipsi Deum sequerentur, eoque niterentur: Deus enim certo promiserat eis hanc victoriam, imo possessionem Chananaean. Rursum, Deum esse Hebraeis propitium facile ipsi videre poterant per manna, quod jugiter dabat, et per columnam quae eos ducebat; si enim haec eis gratis praestabat Deus, praestitisset utique et ingressum in Chanaan, quem promiserat.


Versus 9: Recessit ab eis omne praesidium

9. RECESSIT AB EIS OMNE PRAESIDIUM. — Hebraice, recessit ab eis umbra eorum; umbra, id est praesidium, et, ut Chaldaeus vertit, fortitudo: quia sicut umbra nos a sole protegit in aestu, ita et praesidium protegit a periculis et hostibus. Deus ergo, qui hactenus Chananaeos conservaverat, jam ad adventum Hebraeorum subducebat eis suam protectionem, ut caderent coram Hebraeis. Septuaginta vertunt, recessit ab illis tempus, quod scilicet datum erat impiis Chananaeis ad regnandum et florendum, ait S. Augustinus. Sic numeratum et sublatum fuit tempus Baltasari, et monarchiae Chaldaeorum, Dan. V, 26. Notat hic S. Augustinus, Josue non dicere: «Tempus recessit ab eis,» et nostrum successit; sed «Dominus nobiscum est:» Dominus scilicet, qui temporum omnium creator, ordinator et dispensator est.


Mors S. Job et protectio Chanaan

Tradunt Hebraei sub hoc tempus in Chanaan mortuum esse S. Job, cujus precibus, dum viveret, placatus Deus parcebat Chananaeis; nunc autem illo mortuo, recesserat umbra eos protegens, puta merita et preces S. Job, omneque praesidium: unde S. Hieronymus in Locis Hebr. ait tradi in Carnea trans Jordanem fuisse domum S. Job; et Abulensis: «Sepulcrum, ait, S. Job alte structum in planitie Jordanis, in magno honore a Graecis Gentibus usque hodie permanet.» Ita et Bredenbachius, Saligniacus, Borchardus, Adrichomius, ex iis Pineda in Job cap. 1, vers. 1, num. 27, tradunt quod terra Hus, sive Ausitis, in qua habitavit Job, fuerit in finibus Arabiae et Idumaeae in Traconitide regione, juxta Jordanem, in sorte quae postea tribui Manasse attributa est, ibique pyramidem ad sepulcrum S. Job, more veterum erectam, etiamnum ostendi juxta Suetam urbem.

Rursum S. Job paulo ante egressum Hebraeorum ex Aegypto esse defunctum, ostendi Gen. cap. XXXVI, 33; imo alii volunt eum hoc ipso anno esse mortuum, uti dixi cap. X, 11.


Versus 10: Apparuit gloria Domini

10. ET LAPIDIBUS EOS (Caleb scilicet, et Josue qui murmurantibus resistebant) VELLET OPPRIMERE, APPARUIT GLORIA DOMINI, — puta nubes lucida et gloriosa, significans Dei praesentiam et majestatem: ita Septuaginta et Josephus.

SUPER TECTUM FOEDERIS, — super tabernaculum foederis: est synecdoche.


Versus 11: Usquequo detrahet mihi populus iste?

11. USQUEQUO DETRAHET MIHI POPULUS ISTE (detrahet, id est irritabit me; hoc enim est Hebraeum niets)? QUOUSQUE NON CREDENT MIHI IN OMNIBUS SIGNIS? — In, id est per, vel propter omnia signa et portenta quae eis exhibui: hebraice enim beth, id est in, saepe significat per.


Versus 12: Te faciam principem super gentem magnam

12. TE AUTEM FACIAM PRINCIPEM SUPER GENTEM MAGNAM. — Hebraice tantum est: Faciam te in gentem magnam, ut scilicet gens magna ex te nascatur; sic enim Abraham dicitur factus in gentem magnam. Secundo, et genuine: «Faciam te in gentem magnam,» id est constituam te ducem super magnam multitudinem Gentilium, qui Hebraeis hisce tuis meliores et fortiores sint; ita enim vertit noster Interpres.


Versus 13: Ut audiant Aegyptii

13. UT AUDIANT AEGYPTII, — q. d. Si, ut minaris, Domine, deleas Hebraeos, consequetur ut Aegyptii id audientes blasphement nomen tuum; unde Septuaginta et Chaldaeus pro ut, vertunt et: est aposiopesis ad pathos, tam Dei irati, quam Mosis, iram Dei brevi et leni hac suggestione mollientis, significandum. Qui enim ira fervent, torrentes verborum et minarum effundunt, quibus vir prudens se non directe opponet; sed hinc inde leniter verbulum aliquod interjiciet, quod eam mitigare possit.


Versus 14: Facie videaris ad faciem

14. QUOD TU, DOMINE, IN POPULO ISTO SIS, ET FACIE AD FACIEM (hebraice est, oculo ad oculum) VIDEARIS, — quod scilicet Hebraei clare te, et tua praesentia fruantur, dum jugiter intuentur columnam nubis, quae te repraesentat, qua et iter eis ostendis, et obumbras castra eorum, cum proficiscuntur, eaque ab aestu protegis, uti ostendi Exod. XIII, 21.


Versus 17: Magnificetur fortitudo Domini

17. MAGNIFICETUR ERGO FORTITUDO DOMINI. — Magnificari duo significat: primo, magnum fieri; secundo, magnum apparere. Dei fortitudo major fieri nequit: habet enim in se omnem fortitudinem possibilem et imaginabilem, imo ultra quam quis imaginari potest, quia in se est immensa et infinita: ergo tantum magnificatur Dei fortitudo, cum magna, vel major nobis apparet; quasi dicat: Ostende, Domine, nobis totique mundo magnam tuam fortitudinem, inducendo tuum populum in terram Chanaan, expulsis Chananaeis; secundo, fortitudo hic sumi potest pro clementia, inquit Abulensis. Qui enim iram vincit, quique offensam hosti, quem punire potest, quemque in manu sua habet, ignoscit, hic magni, fortis et leonini est animi; hunc enim sensum videntur exposcere ea quae sequuntur: «Sicut jurasti dicens, Dominus patiens, et multae misericordiae,» etc. Verum melius haec ipsa, juxta priorem et proprium sensum, per aposiopesin sic expones, ut intelligantur haec verba: «Ideoque ostende te nobis clementem et propitium;» quasi dicat: Ostende, Domine, tuam fortitudinem, inducendo nos in Chanaan, ideoque ne irascaris, et perdas nos; sed ostende te talem, qualem te aliquando esse dixisti, imo jurasti, dicens Exodi XXXIV, 6: «Dominus patiens, et multae misericordiae,» etc. In orationibus enim patheticis, ex affectu multa concise dicuntur, multaque tacentur, et in corde retinentur, dum affectus alio rapit, quae auditori supplenda sunt.


Principes et Praelati discant a Mose

Discant hic a Mose Principes et Praelati, quam saepe ingrata, mobilis et temeraria sit plebs eis subdita, quamque ejus vitia tolerare et excusare debeant. Scipio Africanus, qui Annibalem devicit, ob calumnias tandem a suis Romanis in exilium actus, rogatus «quomodo quis se gerere debeat erga patriam ingratam,» respondit: «Sicut filius se gerit erga matrem aegram.»

Themistocles, a suis Atheniensibus expulsus, fugit ad Artaxerxem quem antea oppugnaverat, dixitque ei: «Abutere fortuna mea potius ad probandam virtutem tuam, quam ad explendam iram: conservabis enim supplicem tuum, et perdes Graeciae hostem.» Cumque Artaxerxes eum contra Graecos mitteret, ipse ne patriam oppugnaret, hausto taurino sanguine mortem oppetere maluit, natus annos 65.

Epaminondas, qui Thebas ad imperium evexit, cum ultra tempus sibi decretum, republica ita exigente, exercitum et imperium servasset, accusatus, et ad mortem postulatus a suis: «Occidite, ait, me, sed sepulcro meo inscribite, quid patriae praestiterim tum alias, tum hac ipsa in causa;» testis est Plutarchus in eorum Vita.

Praeclariores fuerunt fideles. Theodosius Imperator neminem eorum a quibus laesus fuerat, ultus est unquam; miranti id cuidam, dixit: «Utinam eos in vitam revocare possem, qui jamdudum mortui sunt!» Ad alium quemdam eadem prope referentem dixit: «Nihil esse novi, si quis homo cum sit, e vita excedat; unius autem Dei esse, eum qui semel mortuus sit, per poenitentiam ad vitam aeternam revocare.» Ita Nicephorus, lib. XIV, cap. III.

S. Bernardus a quodam suo pugno percussus, cum alii in eum involare vellent, inhibuit, dicens: «Oportet eum aliis ignoscere, cui toties a Deo ignoscitur.» Testis est auctor Vitae, lib. III, cap. VI.


Sicut jurasti

SICUT JURASTI, — sicut testificatus es, sicut certo et firmiter affirmasti: nec enim hoc proprie jurasse legitur Deus, sed tantum dixisse, Exodi cap. XXXIV, 6. Dei enim dicere, est virtute et implicite jurare: quia jurare non est aliud, quam Deum, qui infallibilis et prima est veritas, in testem vocare. Haec autem prima veritas loquitur, cum Deus loquitur: cum ergo loquitur Deus, tunc ipse reipsa dictis suis testimonium perhibet, itaque se quasi in testem vocat, et consequenter implicite jurat, quia verborum suorum testis est, imo auctor et confirmator. Sic jurare sumitur pro constanter asseverare et promittere, Psalm. LXXXVIII, 4: «Juravi David servo meo, usque in aeternum praeparabo semen tuum:» neque enim in libris Regum aut Paral. id jurasse legitur Deus, sed tantum promisisse Davidi; et Psalm. CXVIII, 106: «Juravi, et (id est) statui, custodire judicia justitiae tuae.»


Versus 18: Nullumque innoxium derelinquens

18. NULLUMQUE INNOXIUM DERELINQUENS, — q. d. Omnes homines noxii et peccatores et sunt, et censentur apud te: omnes ergo indigent tua misericordia. Posset secundo, innoxius hic, uti et Exodi XX, 7, significare impunitum, ut Hebraea littera hic, uti et alibi, duplicem habeat sensum litteralem, et priorem expresserit Interpres Exodi cap. XXXIV, vers. 6, posteriorem hic. Vide dicta Exodi XXXIV, 6.

QUI VISITAS PECCATA PATRUM IN FILIOS. — Non quod Moses hoc optet, cum contrarium postulet; sed quia Deus Exodi XXXIV, 6, haec sibi epitheta dedit, iisque cum invocatur nominari voluit, idque ad premendum, humiliandum, et metu Dei percellendum durum Judaeorum populum.


Versus 21: Implebitur gloria Domini universa terra

21. VIVO EGO (id est juro ego per vitam meam): ET (quod) IMPLEBITUR GLORIA DOMINI UNIVERSA TERRA, — quod scilicet gloria Dei, quae apparuit in mira et potenti eductione vestri ex Aegypto, et continua ejusdem gubernatione et protectione in deserto, dando scilicet manna perenne, atque perpetuam columnam itineris ducem; gloria, inquam, haec Dei deinceps non minuetur, sed perseverabit vobiscum, usque ad ingressum terrae promissae: itaque omnis terra hoc audiens glorificabit nomen meum, puta meam in promissis praestandis bonitatem, fidelitatem, fortitudinem, etc., quando nimirum haec gloria, puta gloriosus hic meus ducatus, spargetur per universam terram.


Versus 22: Tentaverunt me per decem vices

22. ATTAMEN; — Hebraice est ki; id est quod, quia, quoniam. Unde Vatablus haec jungit praecedentibus, hoc sensu, q. d. Implebitur gloria Domini universa terra, quae est, vel potius erit, quod omnes hi, qui viderunt signa mea, et tamen murmurarunt contra me, morientur in deserto. Verum haec non est gloria, id est, gloriosa Dei clementia et benevolentia in Hebraeos, ut patet vers. 20, sed potius terror, et terribilis vindicta Dei. Melius ergo Noster vertit, attamen. Hebraeum enim ki subinde adversative sumitur, et est nota exceptionis, uti probat Forsterus in Lexico Hebraeo.

QUI VIDERUNT MAJESTATEM MEAM, — non in se, sed per signa et portenta, quae majestatis meae indices et specula sunt.

ET TENTAVERUNT ME JAM PER DECEM VICES. — Rabbini has decem Hebraeorum tentationes Dei sic enumerant, ut prima fuerit ad mare Rubrum, instante eis Pharaone, Exodi XIV, 11; secunda fuerit in Mara, ob inopiam aquae, Exodi XV, 24; tertia, in Sin, deficiente cibo, Exodi XVI, 3; quarta, cum contra praeceptum Dei asservarunt manna in crastinum, ibid. vers. 20; quinta, cum manna quaesiverunt in sabbato, contra jussum Domini, ibidem versu 27; sexta, cum in siti petierunt aquam in Raphidim, Exodi XVII, 2; septima, in Horeb, cum vitulum aureum conflarunt, Exodi XXXII, 4; octava, cum murmurarunt ob laborem itineris, Numer. XI, 1; nona, cum flagitarunt carnes et delicias Aegypti in Sepulcris concupiscentiae, ibidem vers. 4; decima hic, cum murmurarunt ob relationem exploratorum. Verum facilius et planius dici potest hunc esse modum loquendi Scripturae familiarem, ut ponat numerum certum pro incerto, q. d. Decem vicibus, id est saepius, jam murmuravit hic populus.


Versus 24: Servum meum Caleb, plenus alio spiritu

24. SERVUM MEUM CALEB, QUI PLENUS ALIO SPIRITU, — bono scilicet obedientiae, magnanimitatis, fidei et spei, ad sperandum terram promissam, et ad confidendum bonitati et potentiae Dei, eam promittentis; cum alii pleni essent spiritu malo inobedientiae, pusillanimitatis, infidelitatis et desperationis.

SECUTUS EST ME. — Hebraice, implevit post me, id est plene me est secutus, dum meis promissis per omnia credidit et confisus est, atque magnitudinem potentiae meae ad delendum Chananaeos, et ad Hebraeos in Chanaan inducendum, contra alios omnes asseruit et propugnavit. Hisce enim actibus fidei, spei et charitatis colimus et sequimur Deum, teste S. Augustino.


Versus 25: Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus

25. QUONIAM AMALECITES ET CHANANAEUS HABITANT IN VALLIBUS, CRAS MOVETE CASTRA, ET REVERTIMINI. — Jam ante, Exodi XVII, incurrerant Hebraei in Amalecitas: sed quia terra Amalec secundum longitudinem extenditur a terra Chanaan, versus mare Rubrum, hinc ex Aegypto proficiscentes in Chanaan Hebraei, saepius in Amalecitas, vel potius Amalecitae in Hebraeos incurrerunt; Chanannaeus autem populus, qui hic vocatur, non erat ex gentibus habitantibus in Chanaan, sed alius ab iis erat, habitans majori parte in vallibus, juxta desertum, in quo castrametabantur Hebraei, cujus rex fuit Arad, cum quo pugnarunt in deserto Hebraei, ut patebit cap. XXI, 1. Jubet autem hic Deus ut Hebraei propter Amalecitas et Chananaeos recedant, eo quod ipsi invasuri essent Hebraeos, ac superaturi eos, utpote ope Dei indignos, ac proinde ruituros coram hostibus suis: id ita evenisse patet vers. 45.

ET REVERTIMINI IN SOLITUDINEM PER VIAM MARIS RUBRI. — Pervenerant jam Hebraei in Rethma et Cades, atque vicini erant terrae promissae, tantumque inter eam et ipsos intererant montes Idumaeae. Verum quia Dominus ipsos pro murmure puniens, per quadraginta annos vagari, et mori volebat in deserto, hinc jubet eos redire in solitudinem, per viam quae alio itinere duceret ipsos rursum ad mare Rubrum: unde trigesima secunda mansione venerunt tandem in Asiongaber, ad mare Rubrum. Graphice haec in suis tabulis describit, et ob oculos ponit Adrichomius.

Solitudo haec, uti superius dixi, vastissima erat, invia, inaquosa, sterilis, inarabilis, aspera, praerupta, torrida, obsitaque sabulo profundo, tenaci et lubrico: in hac pro sua poenitentia, ob murmur a Deo inflicta, vagati sunt Hebraei per 38 annos.

Vide hic quid mereatur murmur et rebellio, quamque Deo displiceat; ac time ne, sicuti tot centena Hebraeorum millia, ob murmur unum, exclusa sunt terra promissa, perieruntque ac sepulta sunt in hoc deserto: ita pariter et tu, si murmures, et inobediens sis Deo ejusque vicariis, coelo excludaris, ac sepeliaris in gehenna.


Versus 29-30: Omnes qui numerati estis a viginti annis

29 et 30. OMNES QUI NUMERATI ESTIS (cap. 1, vers. 2) A VIGINTI ANNIS ET SUPRA, ET MURMURASTIS CONTRA ME, NON INTRABITIS TERRAM. — Hinc patet omnes numeratos, scilicet eos qui erant 20 annorum et supra, murmurasse, ideoque omnes hic morte in deserto plectuntur. Ita Abulensis. Hac sententia non comprehenduntur Levitae, et mulieres, item pueri, qui necdum erant viginti annorum. Hi enim non fuerunt numerati, ut patet cap. 1, vers. 2, et cap. II, vers. 33; hi ergo hac sententia et poena non plectuntur, ac potuerunt ingredi terram promissam. Levitas etiam non murmurasse cum reliquis colligunt aliqui, ex eo quod nullus ex illa tribu missus sit explorator: ita Andreas Masius, Josue cap. ult., vers. 4. Ubi tamen nota: praeter hosce numeratos, omnes alii, sive feminae, sive masculi minores viginti annis, qui murmuraverunt, mortui sunt in deserto, aeque ac numerati hi: hoc est enim quod dicitur vers. 23: «Nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam.» Ita Abulensis. Lex tamen haec tantum fertur in masculos, qui erant 20 annorum et supra: quia hos solos sententia haec generalis designare et determinare poterat.

Porro haec sententia intelligitur de illis, qui erant viginti annorum, non cum lata est haec sententia, sed cum facta est numeratio cap. 1, vers. 2: hoc enim significat to numerati; ita Abulensis.

Denique hi omnes ad mortem temporalem damnati fuere, non ad aeternam; imo praesenti redemerunt aeternam, quicumque poenitentes in gratia obierunt in deserto, uti patet de Mose et Aarone, qui exclusi sunt a Chanaan, sed aliam ob causam, de qua cap. XX.

30. SUPER QUAM LEVAVI MANUM, — id est pro qua, quasi elata in altum manu, juravi quod eam vobis darem, Genes. XV, 18.


Caleb et Josue soli ingressi sunt Chanaan

PRAETER CALEB FILIUM JEPHONE, ET JOSUE FILIUM NUN. — Hi duo ergo, soli ex tot centenis armatorum millibus, ingressi sunt Chanaan, quia Deum secuti sunt.

Tropologice S. Gregorius in Psalmo VII poenitentiae, in expositione quinti versiculi, in fine: Nullus, inquit, ad coelum veniet, «nisi prius per amorem spiritus, in novitate vitae didicerit ambulare. Duo viri, Caleb videlicet et Josue, caput et corpus designant, Christum scilicet et Ecclesiam, qui soli ingrediuntur illam terram viventium.» Caleb enim hebraice significat omne cor, ait Procopius. Jephone significat conversionem, Jesus Salvatorem; qui enim integrum erga Deum cor habent, filii conversionis sunt, per cohabitantem illis Jesum.


Interpretatio allegorica: pauci salvantur

Allegorice, sicut ex tot centenis millibus soli Josue et Caleb ingressi sunt terram promissam, ita ex tot centenis hominum millibus pauci salvantur, euntque ad coelum.

Cum D. Bernardus Abbas Clarevallensis ex hac vita migrasset, quod contigit anno Domini 1153, indictione 1, XII Calend. septembris, anno aetatis suae 64, horrenda visio Lingonensi Episcopo facta est. Apparuit ei namque Eremita quidam mortuus, quem viventem olim noverat, qui divino timore compunctus, ante aliquot annos, cum esset Decanus dives et nominatus, omnia contemnens, eremitorium pro Christi amore intravit. Quem cum de statu suo et divini judicii districtione interrogasset, ille respondit: «Ea hora, in qua ego de corpore migravi, triginta hominum millia ab hac luce transierunt. E quibus Bernardus Clarevallensis Abbas, qui eadem hora obiit, una mecum ad coelos evolavit, tres alii ad Purgatorium missi sunt, caeteri omnes per sententiam justi judicis condemnati, ad infernum perpetuo cruciandi descenderunt.» S. Simeon, et ex eo S. Nilus Abbas apud Baronium, tom. X, anno Christi 976, asserunt ex decem millibus vix unam animam salvari.

Ex annalibus Franciscanorum refert noster Platus, lib. I De Bono status Religiosi, cap. V, Franciscanum quemdam nomine Bertoldum, concionatorem insignem, vi et spiritu dicendi mulierem peccatricem eo contritionis adegisse, ut in concione mortua conciderit; hac postea precibus ejus resuscitata, dixit: «Cum apparui ad Dei tribunal, adducta sunt eo sexaginta animarum millia, quae toto orbe e vita excesserant, atque ex his tres tantum addictae fuerunt Purgatorio, reliquae omnes ad ignem aeternum damnatae;» unum autem ex Franciscanis Fratribus eodem quoque temporis articulo defunctum, per Purgatorii quidem locum transisse asseruit, sed tamen ibi non modo diutius non commoratum, verum etiam par animarum, quae praecipua cum eo amicitia conjunctae fuerant, secum in coelum abduxisse. Quam densi ergo flocci nivis in hiema cadunt ex aere, tam densa hominum turba quotidie descendit ad tartara. O res miranda! o hominum stupor! Quis haec legens non expavescat? quis toto corpore non contremiscat? quis non decernat sancte et pie vivere, suaeque saluti consulere, et assecurare sibi, quoad potest, coeli aditum? praesertim cum audit illud Christi: «Intrate per angustam portam, quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam!» Matth. VII, 13; et iterum: «Multi sunt vocati, pauci vero electi;» hoc cogita, hoc recogita, hoc assidue meditare.


Versus 33: Filii vestri erunt vagi quadraginta annis

33. FILII VESTRI ERUNT VAGI IN DESERTO ANNIS QUADRAGINTA. — Noxiorum parentum innoxii filii, pro peccato et noxa parentum, hic puniuntur quasi exilio quadraginta annorum. Verum haec parvulorum non tam poena fuit, quam commodum: serviebat enim primo, ad hoc, ut interim ipsi crescerent ad justam aetatem et robur, quo cum Chananaeis confligere possent; secundo, ut interim crescerent numero, quo parentibus morituris succedere, et Chanananam replere possent. Ita Abulensis.

ANNIS QUADRAGINTA. — Nota primo: Ab egressu Hebraeorum ex Aegypto usque ad ingressum in Chanaan, fluxerunt non 42 anni, uti habent Septuaginta, Josue V, 6, et ex iis S. Augustinus, sed 40 tantum, ut patet Josue III, 6, in Hebraeo, Chaldaeo et Latino textu. Idque rursum omnino convincitur ex Exodi VII, 7, collato cum Num. XXXIII, 38, et Deut. cap. ult. 7; imo hi 40 anni non omnino integri fuerunt. Nam Hebraei egressi sunt ex Aegypto 15 die mensis primi, ut patet Numer. XXXIII, 3. Transierunt autem Jordanem, et ingressi sunt Chanaan, decima die mensis primi anni quadragesimi primi ab egressu, ut patet Josue IV, 19: ergo desunt 5 dies ad explendum 40 annos.

Unde nota secundo: Ab hoc murmure errarunt Hebraei per desertum, tantum triginta octo annos cum medio, aut circiter. Nam haec exploratio, ob quam murmurarunt, contigit anno secundo ab egressu, in junio, uti dixi cap. XIII, vers. 21. Dices: Quomodo ergo hic non 38, nec 39, sed 40 anni numerantur? Respondent aliqui hos annos computandos esse ab egressu ex Aegypto. Verum dico eos computandos esse a missis exploratoribus, et murmure hoc, uti satis liquet hoc loco, et Psal. XCIV, 10: inde enim fuerunt 38 anni completi, et 39 inchoati, qui more Scripturae vocantur 40, quia Scriptura solet numerum perfectum exprimere, etiamsi a parte rei paulo major vel minor sit numerus. Sic vocantur 70 discipuli Christi, cum fuerint 72. Vide Riberam in Amos V, num. 64.

Adde fuisse praecise 40 annos saltem inchoatos, si annum non sacrum, sed profanum accipias, qui incipiebat a Tisri, id est, a septembri. Nam fuerunt 38 anni completi, cum septem vel octo mensibus. Jam hi menses fracti sunt: primi enim duo praecedebant Tisri primi anni; murmur enim hoc factum est in julio, puta quadragesimo die a missis exploratoribus: hi autem missi sunt in junio; unde duo primi menses usque ad Tisri pertinent ad primum annum, eumque in hac numeratione constituunt: inde ab uno Tisri ad alium, continuo fluxerunt 38 anni integri. Rursum post hos 38 annos, fluxerunt a Tisri ultimo usque martium, quo ingressi sunt Chanaan, sex menses, qui ad novum annum, puta quadragesimum pertinent: ita ergo 40 anni fuerunt, sed fracti tam in principio, quam in fine, juxta computum anni communis sive profani.

R. Salomon hos 40 annos praefixos esse putat, ad aetatem eorum, qui morituri erant in deserto, complendam. Censet enim ipse neminem ex eis mortuum esse ante annum aetatis sexagesimum, ita ut qui citius compleverat annum sexagesimum, citius moreretur: ideoque hic praefigi annos 40, ut illi qui exierant de Aegypto anno aetatis vigesimo, morerentur anno quadragesimo ab exitu ex Aegypto (et iste erat eis sexagesimus annus), scilicet paulo antequam alii juniores ingrederentur in Chanaan. Sed haec ipsius de more sunt figmenta, quae nullo fundamento nituntur: unde haec multis refellit Abulensis.

ET PORTABUNT FORNICATIONEM VESTRAM, — q. d. Portabunt filii poenam fornicationis vestrae, id est, praevaricationis, ac declinationis a Deo et lege Dei. Sicut enim mulier, a marito devians ad adulterum, fornicari dicitur: ita fornicatur et anima, si a Deo et lege Dei, cui jure plusquam maritali obstringitur, deviet, praesertim si id fiat per idololatriam. Idolum enim est quasi alius maritus, ideoque quasi adulter animae. Similis phrasis est cap. seq. vers. 39.


Versus 34: Annus pro die

34. INIQUITATES, — poenam iniquitatum.

ANNUS PRO DIE IMPUTABITUR, — computabitur, q. d. Sicut 40 diebus morati sunt exploratores in Chanaan, eam lustrando, ita proportionaliter manebitis, vos Hebraei, 40 annis in deserto, quia ipsi vos murmurare fecerunt: esto non omnibus istis 40 diebus ipsi murmuraverint, aut peccarint. Est enim haec proportio in numero 40, non dierum culpae ad annos poenae, sed est congruitas quaedam numeri dantis occasionem culpae ad numerum infligentem poenam; ita Abulensis.

Moraliter Glossa ex Origene: «Timeo, ait, hoc mysterium discutere; video enim quod in hoc comprehenditur ratio peccatorum et poenarum: si enim cuique peccatori adscribitur annus ad poenam, pro unius diei peccato, vereor ne forte nobis, qui quotidie peccamus, nec ipsa forte saecula saeculorum sufficere possint ad poenas luendas.»


Versus 36-37: Exploratores percussi

36 et 37. IGITUR OMNES VIRI, etc., QUI REVERSI MURMURARE FECERANT MULTITUDINEM, etc., MORTUI SUNT ATQUE PERCUSSI IN CONSPECTU DOMINI. — Omnes exploratores, praeter Josue et Caleb, subita morte puniti fuerunt, coram Domino, id est, sententia a Deo in eos lata et plaga ab eo in ipsos immissa, ut omnes viderent judicium et vindictam Dei super illos. Aliqui asserunt pestem in eos immissam esse. R. Salomon ait quod linguae eorum, quibus detraxerant terrae promissae, inflatae fuerint, et venenum stillarint, ipsique subito mortui sint. An id ita contigerit, an vero alia plaga percussi sint, novit Deus. Historia haec respondet comminationi, eaque de causa per anticipationem hic inseritur, antequam Moses minas Dei retulisset populo.


Versus 39: Locutus est Moyses universa verba

39. LOCUTUSQUE EST MOYSES UNIVERSA VERBA HAEC AD OMNES FILIOS ISRAEL. — «Verba,» scilicet sententiam mortis a Deo latam in omnes murmuratores ab anno 20 et supra, vers. 29.

ET LUXIT POPULUS NIMIS, — valde, mirum in modum, tum ob sententiam hanc mortis in se latam, tum ob mortem miserabilem exploratorum, quam oculis conspexerant.


Versus 40: Ascenderunt verticem montis

40. ET ECCE MANE PRIMO SURGENTES, ASCENDERUNT VERTICEM MONTIS — Idumaeae, ut sic statim penetrarent in Chanaan. Ecce stulti, dum fugiunt vitia, in contraria currunt: Hebraei ante aversi a Chanaan, jam in eam praecipites ruunt sine consilio, nutu et ope Dei, ideoque utrobique inobedientes, utrobique mulctantur et caeduntur.

Appositum apologum narrat Cleobulus apud Plutarchum in Convivio septem sapientum: Luna, ait, a matre petiit ut sibi tunicam congruentem texeret. Cui mater: Quomodo id possim, cum jam te plenam, jam semiplenam, jam corniculatam videam? Sic homini fatuo et vitioso nulla est mensura: stultus enim ut luna mutatur: nunc animosissimus est, nunc timidissimus; nunc paret, nunc rebellat.

Vere dixit Valerius Maximus, lib. I: «Ducis in consilio posita est virtus militum.» Et Archidamus videns filium suum nimis temere contra Athenienses pugnantem: «Aut vires, ait, tibi sunt augendae, aut minuenda audacia.» Et Phocion pugnaturus contra Macedones, cum multi juvenes accurrentes suaderent ei ut in colle castra collocaret: «O Hercules, ait, quam multos duces, milites vero perpaucos!» notans juvenilem temeritatem, quae duci praeire conaretur, cum militis sit non dare consilium, sed exequi; testis Plutarchus in Apophtheg.

Apud Macedones injussu ducis arma capere; in ordines ire, aut hostes invadere, lege militari severe cavebatur, ait Alexander ab Alexandro, lib. III, cap. XX. Philippus rex Archidamum morte mulctavit, quod cum eum perseverare cum armis jussisset, ille deposuisset; testis est Aelianus, lib. XIV. Sub Lysandro classis Lacedaemoniorum praefecto, Dercyllides accusatus quod ordines non servasset, ignominiae causa stare jussus est scutum prae se ferens. Haec enim non servati ordinis poena est, inquit Xenophon.

PARATI SUMUS ASCENDERE AD LOCUM, DE QUO DOMINUS LOCUTUS EST, QUIA PECCAVIMUS. — Quasi dicant: Fuimus inobedientes Domino, jam facti nos paenitet, cupimus obedire Deo, nec cogitare de reditu in Aegyptum, sed statim per montes pervadere in terram promissam. Verum rursum peccant inobedientia: jusserat enim Dominus ut reverterentur per viam maris Rubri.


Versus 44: Illi contenebrati ascenderunt

44. AT ILLI CONTENEBRATI (excaecati inobedientia et cupiditate penetrandi in Chanaan, nolentes acquiescere judicio Mosis) ASCENDERUNT IN VERTICEM MONTIS, — in quo habitabant Chananaei et Amalecitae, qui invadentes Hebraeos ceciderunt. Facile enim erat eis alto loco positis, Hebraeos aegre ascendentes dejicere et deturbare. Hinc prudentes belli duces captant et praeoccupant loca edita, item secundum ventum, solem et pulverem. Hoc faciebat C. Marius insignis dux Romanorum, qui Cimbros devicit: unde cum Popidius Silo hostium dux Mario significaret: «Si es, o Mari, magnus Imperator, veni, et praelio decerne;» respondit Marius: «Imo si tu es magnus Imperator, coge me invitum decertare.» Ita Plutarchus in Mario.


Versus 45: Persecutus est eos usque Horma

45. PERSECUTUS EST EOS USQUE HORMA. — Est prolepsis: Horma enim, id est anathema, vocatur hic terra, quae postea a strage ibi edita ab Hebraeis, vocata est Horma, Num. cap. XXI, 3; Horma ergo significat hic terminum, et limites terrae, postea percussae ab Hebraeis. Ita Abulensis. Alii putant hoc Horma alium esse locum, qui aeque ut ille cap. XXI, vers. 3, dictus sit Horma, a clade hac et anathemate Hebraeorum.