Cornelius a Lapide

Numeri XV


Index


Synopsis Capitis

Statuitur certa mensura libaminum singulis hostiis. Secundo, fertur lex de dandis primitiis panum, messis et uvarum, vers. 18. Tertio, colligens ligna in sabbato jubetur lapidari, vers. 32. Quarto, jubet Deus ut Hebraei gestent fimbrias, quae eos semper admoneant legis Dei, vers. 37.


Textus Vulgatae: Numeri 15:1-41

1. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, 3. et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus: 4. offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae, decimam partem ephi, conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin: 5. et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos 6. et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin: 7. et vinum ad libamentum tertiae partis ejusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino. 8. Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, 9. dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin: 10. et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino. 11. Sic facies 12. per singulos boves et arietes et agnos et hoedos. 13. Tam indigenae quam peregrini 14. eodem ritu offerent sacrificia. 15. Unum praeceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terrae. 16. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 17. Loquere filiis Israel, et dices ad eos: 18. Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, 19. et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino 20. de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis, 21. ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino. 22. Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen, 23. et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit jubere et ultra, 24. oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificium ejus ac liba, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato: 25. et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo; 26. et dimittetur universae plebi filiorum Israel, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. 27. Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo: 28. et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino, impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. 29. Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. 30. Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: 31. verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. 32. Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, 33. obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae multitudini. 34. Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. 35. Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste, obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. 36. Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est sicut praeceperat Dominus. 37. Dixit quoque Dominus ad Moysen: 38. Loquere filiis Israel, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas: 39. quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, 40. sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. 41. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester.


Versus 2, 3, et 4: Libamina singulis hostiis

Quaeres, quoto anno post egressum ex Aegypto, et in quota mansione lata sit haec lex, et aliae quae intexuntur hoc cap. et seq. usque ad cap. XX? Respondeo: Id incertum est. Nam Moses praeterit hic septemdecim mansiones: ultima enim, cujus meminit cap. praeced., fuit decima quinta in Rethma; cap. vero 20, vers. 1, narrat eos venisse in Cades, ubi fuit trigesima tertia mansio: reliquas ergo medias, puta septemdecim, silet et praeterit. Verisimile tamen est omnia haec secundo anno egressus ex Aegypto esse dicta et facta. Nam cinere vitulae rufae, de quo cap. XIX, non diu caruisse videntur, ob crebras purificationes hoc cinere necessario faciendas, post institutas in Sinai caeremonias, sacrificia, et sacerdotes.

2, 3 ET 4. CUM FECERITIS OBLATIONEM DOMINO IN HOLOCAUSTUM, AUT VICTIMAM (pacificam, etc.), OFFERET QUICUNQUE IMMOLAVERIT VICTIMAM, SACRIFICIUM SIMILAE. — Hinc et ex aliis locis patet libamina tantum addi solere in holocausto et victima pacifica, non vero in victima pro peccato, eo quod in ea nullae carnes Deo adolerentur. Libamina enim tantum addebantur carnibus, tanquam condimenta earum, utpote quae erant instar cibi et convivii Dei, quod per talia condiri solet. Excipe tamen libamina hostiae pro peccato in mundatione leprosorum, de quibus Levit. XIV, 11, ubi libamina erant tanquam appendices, vel condimenta sacrificii, erantque quinque, scilicet primo, simila; secundo, oleum; tertio, vinum; quarto, sal; quinto, thus; sed quia sal et thus modica erant, hinc certa eorum mensura hic non praescribitur, caeterorum autem trium praescribitur.

Nota secundo: Olei et vini in libando, semper eadem mensura statuitur.

Modus et ritus libationis erat hic, uti recte annotavit Abulensis: laicus offerens victimam et libamina, domi suae in farinam, victimae suae praescriptam, superfundebat oleum, idque ea mensura, quae hic praecipitur, scilicet pro una decima, sive pro uno gomor similae, fundebat quartam partem mensurae hin: pro duabus decimis fundebat tertiam partem hin: pro tribus, medietatem hin. Hin erat mensura continens duodecim sextarios Hebraeos, sive scyphos, tredecim unciarum aquae, aut vini, ut ostendam in fine operis. Farina ergo haec, libanda Deo, non poterat misceri aqua: sic enim habita fuisset immunda, et inepta sacrificio, uti docet Abulensis in cap. XXVIII Num. Quaest. XXIII, sed oleo miscenda erat. Deinde farinam ita commixtam afferebat offerens ad Sanctuarium, una cum vini mensura hic praescripta, tradebatque ea sacerdoti, qui ea accipiens, effundebat vini partem in victimam cremandam, uti colligitur vers. 5, et cap. XXVIII, vers. 14; atque ex simila tollebat pugillum, quem cremabat super altare: reliquam vero similam et vinum in suos usus servabat. Libamenta enim semper maxima ex parte cedebant sacerdoti, etiam in holocaustis.

Ritus ergo sacrificandi et libandi erat hic: sacerdos victimae carnes, vel adipem, si is solus cremandus erat, imponebat altari; deinde ex simila, quae sale et certa mensura olei commixta et condita erat, tollebat pugillum, eumque victimae cremandae imponebat; simulque non super similam tantum, sed et super ipsam victimam, vini portionem hic praescriptam effundebat; denique thus victimae imponebat, ac mox subjectis lignis ignem excitabat, eoque victimam cum libaminibus Deo adolebat et concremabat.


Versus 3: Adolentes odorem suavitatis

3. ADOLENTES ODOREM SUAVITATIS. — cremantes, scilicet victimam; quae crematio erat in odorem suavitatis, id est Deo erat accepta et grata, uti nobis gratus est odor aliquis suavissimus, v. g. thuris, rosae, musci, etc.

DE BOBUS SIVE DE OVIBUS, — aut hircis, sive haedis, ut patet vers. 11.


Versus 4: Quicumque immolaverit victimam

4. QUICUMQUE IMMOLAVERIT VICTIMAM, — quicumque obtulerit victimam immolandam. Laici enim offerebant tantum victimas, non autem immolabant: hoc enim erat sacerdotum.


Versus 5: Vinum ad liba

5. ET VINUM AD LIBA (id est libamina) FUNDENDA. — Unde Hebraice est, «et vinum ad libationem.» Ita et Chaldaeus et Septuaginta.

Haec ita esse clare patet ex Hebraeo, Chaldaeo, Septuaginta. Ita Vatablus et Hebraei.

Anagogice Cyrillus, lib. XVI De Adoratione in spir. et verit. pag. 327: Vinum, inquit, laetitiam, oleum hilaritatem designat, quae in futura gloria inaequaliter admetietur Sanctis pro diversa mensura bonorum operum Deo oblatorum.

Pari modo tropologice, majori operi pio plus olei et vini, id est plus hilaritatis et devotionis, est dandum, quam minori.


Per agnos singulos

PER AGNOS SINGULOS. — Haec verba ad praecedentia, cum Bibliis regiis, Hebraeo, Chaldaeo et Septuaginta, referenda sunt, non ad sequentia. Cum agno enim una decima similae, cum ariete vero duae decimae similae erant offerendae, uti sequitur.


Nota de proportione libaminum

Ubi nota: Quo majus erat pecus aut victima, eo majus dandum erat libamen. Nam cum agno (sub quo et haedum intellige) qui necdum excessisset annum, danda erat decima similae, et quarta pars hin tam olei, quam vini; pro ariete vero, vel hirco dandae erant duae decimae similae, cum tertia parte hin olei et vini; denique pro vitulo, vel bove dandae erant tres decimae similae, cum medietate hin olei et vini.


Versus 13: Peregrini et indigenae

13. PEREGRINI, — id est advenae, puta proselyti conversi ad judaismum. Hic enim Hebraice vocatur ger, quod Noster nunc peregrinum vertit, nunc advenam, ut patet vers. 13, 14, 26 et alibi.

14. UNUM PRAECEPTUM ERIT, ATQUE JUDICIUM (id est statutum, sive lex; hoc enim est Hebraice mishpat) TAM VOBIS QUAM ADVENIS (proselytis) TERRAE.


Versus 19: Primitiae de cibis vestris

19. SEPARABITIS PRIMITIAS DOMINO DE CIBIS (id est de panibus) VESTRIS, — uti praecessit. Id clarius patebit vers. 20.


Versus 20-21: Primitiae de pulmentis

20 ET 21. SICUT DE AREIS PRIMITIAS SEPARATIS: ITA ET DE PULMENTIS DABITIS PRIMITIVA DOMINO. — Sub areis intellige et torcularia. Sicut enim ex area primitias messis, ita ex vinea vel torculari primitias vindemiae et uvarum in exitu anni, puta in festo Tabernaculorum, Deo offerre debebant. Rursum primitiae dandae erant «de pulmentis,» id est de panibus. Ita Hebraea, Chaldaea et Septuaginta. Panes ergo hic vocantur pulmenta, quia prisci tam Romani, quam Hebraei pultibus pro pane utebantur; unde et Pultiphagi sunt dicti. Nam de aliis cibis omnibus, primitias quotidie dare Deo fuisset pene impossibile. Tantum ergo cum panem pinserent Hebraei, panem aliquem primitiarum dabant sacerdotibus, aut Levitis iis, qui in illorum urbe erant, vel qui ad primitias recipiendas a pontifice et sacerdotibus erant constituti.


Traditio challah apud Judaeos

Adhuc hodie Judaeorum mulieres quoties pinsunt, challa, id est placentam aut tortellam, a reliqua pasta separant, et quasi Domino consecrant. Verum quia non habent amplius templum, nec sacerdotes, quibus illa dabatur, hinc eam in clibanum conjiciunt, atque comburunt: dicunt enim quod non liceat ea vesci; melius sane eam darent pauperibus. Porro formula benedictionis, qua utitur mulier in consecratione hujus placentae, haec est: «Benedictus sis tu, Domine Deus noster, rex mundi, qui sanctificasti nos praeceptis, et praecepisti nobis separare placentam de pasta,» etc. De primitiis hisce plura dicam cap. XXVIII, vers. 12.

Pie ergo, et juxta consilium, imo legem hanc Dei, faciunt matres familias Christianae, quae quoties panem pinsunt, toties panem unum in primitias Deo et pauperibus seponunt.


Versus 22 et 24: Peccata ignorantiae

22 ET 24. QUOD SI PER IGNORANTIAM PRAETERIERITIS QUIDQUAM HORUM, etc. OBLITAQUE FUERIT FACERE MULTITUDO, OFFERET VITULUM DE ARMENTO HOLOCAUSTUM, etc., HIRCUMQUE PRO PECCATO. — Dices: Levit. IV, 13, praecipitur ut, si tota multitudo filiorum Israel peccet, offerat vitulum pro peccato, comburendum extra castra: quomodo ergo lex hic praecipit vitulum non pro peccato, sed in holocaustum, hircum vero pro peccato offerri? Respondet Cajetanus, Leviticum loqui de peccatis contra jus divinum naturale commissis, hanc vero legem loqui de peccatis contra jus Dei positivum commissis, ideoque aliam hic, aliam ibi victimam ad expiationem praescribi. Verum hoc non videtur verum: nam illa lex Levitici eodem cap. IV, loquens de victimis et peccatis tam principis quam particularis cujusque, loquitur de quibuslibet eorum peccatis: ergo pariter cum loquitur de victimis et peccatis totius populi, de quibuslibet ejus peccatis loquitur.

Dico ergo aliam esse hanc legem ab illa Levitici: ac proinde praeter vitulum pro peccato Levit. IV praescriptum, hic juberi populo peccanti, ut insuper offerat alium vitulum in holocaustum, et hircum pro peccato. Ita Abulensis.

Nota: Hircus hic pro peccato non cremabatur extra castra (nil enim tale hic dicitur), uti vitulus ille Levit. IV, quia sanguis hujus hirci non inferebatur in Sanctum sanctorum, uti inferebatur sanguis illius vituli. Solus ergo adeps hujus hirci cedebat Deo, eique adolebatur, carnes vero cedebant sacerdoti: ita enim fiebat in aliis hostiis pro peccato, juxta legem Levit. VI, 26.

24. ET SACRIFICIUM EJUS, AC LIBA (sacrificium farreum intellige: Hebraice enim est mincha; liba vero sunt libamina olei et vini, quae cum vitulo et hirco offerri), UT CAEREMONIAE (hic a me praescriptae) POSTULANT.


Versus 25: Non sponte peccaverunt

25. QUONIAM NON SPONTE PECCAVERUNT. — Quia si sponte, et per superbiam contemnens praeceptum Dei peccaret quis, hic culpam hanc non expiabat sacrificio, sed a judice, si res constaret; sin autem, a Deo puniebatur et occidebatur, ut patet vers. 31.

NIHILOMINUS OFFERENTES INCENSUM DOMINO, q. d. Dimittetur eis peccatum, quia per ignorantiam commissum est; ita tamen ut nihilominus offerant «incensum», id est, sacrificium sive victimam jam praescriptam, quae Deo incendatur et adoleatur. Patet ex Hebraeo, Chaldaeo et Septuaginta. Sic enim «incensum», vel ut hebraice est, ignitio, saepe in Levitico capitur, non pro thymiammate, sed pro sacrificio et victima animalium.


Versus 30: Adversus Dominum rebellis

30. QUONIAM ADVERSUS DOMINUM REBELLIS FUIT. — Septuaginta et Chaldaeus, quoniam Dominum irritavit.


Versus 31: Praeceptum fecit irritum

31. PRAECEPTUM FECIT IRRITUM, — non quoad obligationem praecepti, sed quoad ejus finem et usum, qui est obedire praecepto. Sic Hebraei saepe dicunt: «Irritam fecit legem,» id est, legem transgressus est, violavit, illique inobediens fuit; talis enim quantum in se est, infringit, destruit et irritam facit ipsam legem.


Versus 32: Colligens ligna in die sabbati

32. FACTUM EST AUTEM, CUM, etc., INVENISSENT HOMINEM COLLIGENTEM LIGNA IN DIE SABBATI. — Hinc patet in deserto servatum fuisse sabbatum, etsi Hebraei alia caeremonialia ibidem servata non sint: quia sabbatum, Dei voce in Sina, toti populo promulgatum erat, Exodi XX, 8. Servarunt ergo Hebraei in deserto sabbatum, quoad vacationem ab operibus, non autem quoad sacrificia, ut scilicet in sabbato offerrent duos agnos, unum mane, alterum vespere; nec enim post discessum e Sina sacrificarunt, nisi in Chanaan.


Versus 34: Nescientes quid facere deberent

34. NESCIENTES QUID SUPER EO FACERE DEBERENT. — Hebraice, ki lo paras, id est, quia non declaratum, vel, ut Septuaginta, decretum erat, quid fieret ei. Licet enim Exodi XXXI, 14, poena mortis lata esset in violantem sabbatum, tamen ignorabant Hebraei an pro tantillo opere, quale erat colligere ligna, morte aliquem plecti vellet Deus; et si id vellet, ignorabant quo genere mortis eum affici cuperet. Jubet ergo hic Deus eum lapidari. Vide hic quam rigide et severe praecepta et festa sua servari mandet Deus.


Exempla violantium sabbatum punitorum

Gregorius Turonensis, lib. I De Gloria Martyr. cap. XV, narrat mulieris cujusdam Dominica pinsuentis panem, manum protinus divino igne fuisse succensam.

Rodericus Toletanus, part. IV Histor. Hispan., narrat Joannem Castellae regem victoriosum, cum Dominica die ante prandium equitationi vacaret, ab equo cespitante dejectum et obtritum occubuisse, ut discamus diem festum dare Deo, non venationibus, aut vanis ludis. In Vita S. Austregisili Archiepiscopi Bituricensis, quae exstat apud Surium 20 maii, cap. IX, narratur quod, cum molitor quidam nomine Monulphus, die Dominica molam reficeret, manubrium instrumenti ejus manui ita adhaeserit, ut nullus id inde posset amovere. Prorupit etiam sanguis inter digitos, qui computrescens foetore suo omnibus movebat nauseam. Sed hic a S. Austregisilo manum ejus tangente sanatus est. Eucherius in Vita S. Mauritii et sociorum Martyrum scribit aurifabrum quemdam Gentilem, quod Dominica die domi laboraret, a Thebaeis Martyribus verberatum fuisse, eoque terrore Christianum effectum esse.


Versus 38: Fimbriae per angulos palliorum

38. DICES AD EOS UT FACIANT SIBI FIMBRIAS PER ANGULOS PALLIORUM. — Hebraice, ut faciant sibi fimbrias ad alas, id est, ad extremitatem vestium, puta extimarum, quae pallia vocantur: in iis ergo jubentur Hebraei fimbrias filatim assuere, vel attexere, ut exstent eo modo, quo videmus fimbrias, vel fila reliqua exstare in extremitatibus telarum.


Pharisaei et fimbriae Christi

Hinc Pharisaei, teste Christo, Matth. XXIII, 5, ut viderentur religiosiores aliis, magnificabant hasce fimbrias: imo Christus ipse, more gentis suae, gestavit has fimbrias, ut patet Luc. VIII, 44, ubi mulier haemorrhoissa tetigisse dicitur fimbriam vestimenti Christi, et continuo sanata esse.

Super has fimbrias inducebant Judaei, et extendebant circumcirca filum, vel taeniam, sive vittam hyacinthinam, idque tum distinctionis causa, ut hoc signo a Gentilibus dignoscerentur; tum pietatis ergo, ut scilicet hoc esset quasi mnemosynon mandatorum Dei.


Color hyacinthinus et ejus significatio

Porro erant hae fimbriae ianthini, id est, violacei et coelestis coloris, ut per hoc significaretur Judaeorum conversationem et spem debere esse in coelo, ut cogitationem habentes apud Deum, Dei timorem et praesentiam semper ob oculos haberent; hoc enim est quod sequitur: «Quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini.»


Consuetudines Judaeorum de fimbriis

Judaei, adhuc hoc tempore, in synagogis suis hac caeremonia utuntur. Habent enim inter caeteras vestes unam similem thoraci, nisi quod manicis careat, qua utuntur quotidie in precibus suis, eamque induunt super omnes alias vestes, illamque arba camphot, id est, quadrangulum; habet enim quatuor alas vel angulos, in quibus pendent zizioth, id est, fila illa retorta, sive fimbriae, quae ipsi vulgo zetten nuncupant, dicuntque eas peculiarem habere vim contra malam concupiscentiam, idque ex eo quod hic subditur: «Nec sequantur cogitationes suas et oculos, per res varias fornicantes.» Quare qui inter eos religiosiores vel potius superstitiosiores sunt, hac veste fimbriata semper induuntur sub aliis vestibus, inquit Oleaster et alii. Addit S. Hieronymus in cap. XXIII Matthaei, Judaeos fimbriis hisce inseruisse acutissimas spinas, ut ambulantes, per earum puncturam legis divinae semper admonerentur. Quid jam faciant Christiani? quomodo satagent, ut lex Dei eorum oculis jugiter observetur?


Versus 39: Nec sequantur cogitationes suas et oculos

39. NEC SEQUANTUR COGITATIONES SUAS ET OCULOS, PER RES VARIAS FORNICANTES. — Hebraice, ne exploretis, vel aspiciatis, aut investigetis post cor vestrum, et post oculos vestros, post quos vos fornicamini, q. d. Gerite has fimbrias, ut iis admoniti legis Dei, non sequamini cogitationes, et, ut Chaldaeus vertit, hirhur, id est, curiositatem impiam cordis vestri, et concupiscentiam oculorum vestrorum, quos sequentes aberratis a praeceptis Dei, et tanquam fornicarii alieno rerum concupitarum amore et peccatis vos polluitis, ait Vatablus.