Cornelius a Lapide

Numeri XVI


Index


Synopsis Capitis

Core, Dathan, Abiron et Hon rebellant Mosi, ambiuntque sacerdotium cum aliis 250. Unde ipsi vivi a terra absorbentur; socii vero eorum 250 thurificantes igne divino afflantur. Hinc, vers. 41, murmurat populus: unde Deus ex eo 14700 igne consumit; ignem grassantem oratione sua cohibet Aaron.


Textus Vulgatae: Numeri 16:1-50

1. Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben, 2. surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres Synagogae, et qui tempore concilii per nomina vocabantur. 3. Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficit vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus. Cur elevamini super populum Domini? 4. Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem; 5. locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi; et quos elegerit, appropinquabunt ei. 6. Hoc igitur facite: Tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum: 7. et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino; et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini, filii Levi. 8. Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi: 9. Num parum vobis est, quod separavit vos Deus Israel ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei? 10. Idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, 11. et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum? 12. Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt: Non venimus; 13. numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? 14. Revera induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum, an et oculos nostros vis eruere? non venimus. 15. Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum; tu scis quod ne asellum quidem unquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum. 16. Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. 17. Tollite, singuli, thuribula vestra; et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum. 18. Quod cum fecissent, stantibus Moyse et Aaron, 19. et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. 20. Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait: 21. Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. 22. Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universae carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet? 23. Et ait Dominus ad Moysen: 24. Praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core, et Dathan, et Abiron. 25. Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron; et sequentibus eum senioribus Israel, 26. dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. 27. Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum, cum uxoribus et liberis, omnique frequentia. 28. Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me, ut facerem universa quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim. 29. Si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et caeteri visitari solent, non misit me Dominus: 30. sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos, et omnia quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. 31. Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum; 32. et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum; 33. descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. 34. At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat. 35. Sed et ignis egressus a Domino, interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. 36. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 37. Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quae jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat; quoniam sanctificata sunt 38. in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israel. 39. Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula aenea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari: 40. ut haberent postea filii Israel quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. 41. Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini. 42. Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret, 43. Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini. 44. Dixitque Dominus ad Moysen: 45. Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, 46. dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit. 47. Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama; 48. et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. 49. Fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core. 50. Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi foederis, postquam quievit interitus.


Versus 1: Core filius Isaar

1. Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi. — Hinc patet Core fuisse consobrinum Mosis et Aaronis, adeoque Mosen et Core fuisse duorum fratrum, scilicet Amram et Isaar filios. Caath enim genuit Amram et Isaar, Amram genuit Mosen et Aaron: Isaar vero genuit Core, ut patet partim hic, partim Exodi 6:18.

Patet Exodi 6:21, et consobrinus Aaronis, invidit eum sibi praeferri, eumque electum esse in sacerdotem, se vero tantum esse Levitam. Id patet ex vers. 10, ubi Moses eum ambitus sacerdotii arguit; hinc et jussit litem hanc dirimi thuribulis, adolendo thymiama, quod utique sacerdotii erat.

Permisit Deus hoc Core murmur et seditionem, ut per eam Aaronis sacerdotium confirmaretur et illustraretur. Non enim potest fidelium et sacerdotum Dei gloria resplendere, nisi eam infidelium reprobatio et poena commendet. Quare Core hic expressus fuit haereticorum et pseudosacerdotum typus. Ita Origenes, Rom. 9.

Hinc verisimile est hanc seditionem excitatam esse a Core, paulo post Aaronis consecrationem, hac conscilicet eodem anno secundo egressus Hebraeorum ex Aegypto; id magis patebit cap. 20, vers. 1.


Versus 2: Surrexerunt contra Moysen

2. Surrexerunt contra Moysen, — non tam ejus principatum ambientes, quam Aaronis sacerdotio invidentes, quasi illud inique a se, utpote primogenitis (primogenitis enim in lege naturae competebat sacerdotium) ablatum esset, et in solum Aaronem a Mose fratre translatum; maxime vero Core, qui erat primogenitus Isaar, ut patet Exodi 6:21, et consobrinus Aaronis.

Moraliter, hic discant ii qui in republica vel Ecclesia ad honores evehuntur, se multorum invidiae et aemulationi objici, eamque modeste et generose ferant ac superent. Ita Scipio Africanus, Graccho cum suis contra eum clamante interficiendum esse tyrannum: «Merito, inquit, patriae bellum facientes, me prius sublatum volunt. Roma enim Scipione incolumi cadere non potest, neque vivere Scipio Roma eversa.» Idem a duobus Petilliis de gravibus criminibus accusatus apud populum: «Hac ipsa, inquit, die Carthaginenses et Annibalem devici, itaque nunc coronatus ascendo ad Capitolium, rem ibi sacram facturus: qui volunt, de me ferant suffragia;» atque haec locutus ascendit, sequente populo, destitutisque qui eum accusabant. Ita Plutarchus in ejus Vita. Nimirum alta petunt venti, feriuntque summos fulmina montes. Hinc suadebat Cato ut potentes parce sua potestate uterentur: sic enim eam diuturnam habituros, et invidiam vel evasuros, vel restincturos.

Vere dixit Clemens Alexandrinus, lib. VII Stromatum: «Quidquid est pulchrum sequitur momus,» id est, reprehensor, praesertim aemulus et invidus. Pulchrum Aaronis sacerdotium secutus est momus Core: pulchram Magdalenae unctionem secutus est momus Judas, sed laudavit Christus. Viri zelosi et religiosi quot hodie habent momos? quot malignos censores? Quisquis aliquid pulchri et magni moliris, scito te secuturum momum: sed eum non cura, cum opus tuum laudat Christus. Cessabunt rodere momi; virtus tua et laus tua in theatro mundi totius celebrabitur, idque in aeternum.

Per nomina. — Hebraice, viri nominis, id est, celebres, puta primores et senatores, qui ad consilium evocari solebant.


Versus 3: Omnis multitudo sanctorum est

3. Sufficit vobis, — ut privati vivatis, et vestra sorte singuli contenti sitis.

Quia omnis multitudo sanctorum est, — quasi dicant: Omnis hic Hebraeorum populus sanctus est, Deoque per veram fidem, religionem, cultum et pactum in Sina initum devinctus, et quasi consecratus, aeque ac vos, o Moses et Aaron.

Et in ipsis est Dominus. — Primo, pluens eis e coelo manna; secundo, praeiens iter in columna nubis; tertio, habitans cum eis in tabernaculo, quasi dicant: Totus hic populus est Dei, et Deus est in eo; non ergo vos, o Moses et Aaron, gerere debetis quasi reliqui sanctiores, Deoque conjunctiores sitis, ideoque velle eis praeesse.

Moraliter, disce hic quam tumultuosa sibi et aliis sit ambitio. Praeclare S. Paulinus, epist. ad Romanianum: «Blandum, inquit, nomen honos, sed mala servitus.» Et Philo, libro De Joseph: «Cogitet, ait, qui honorem affectat, tempestatem se affectare.» Et S. Gregorius, I part. Pastoral., cap. 9: «Quid, inquit, est potestas culminis, nisi tempestas mentis?» et lib. XXXII Moral., cap. 17 vel 19: «Omne, ait, quod hic eminet, plus moeroribuos afficitur, quam honoribus gaudet.» Et S. Bernardus, lib. III De Consid.: «Ambitio, inquit, ambientium crux, nihil acerbius cruciat, nihil molestius inquietat.» Et epist. 42: «Meditantibus, ait, honores blandiuntur, sed onera pensantibus terrori sunt ac formidini.» Et serm. 6 in Psalm. Qui habitat: «Veritas, inquit, est, quae sedula suggestione reducit in mentem quam sit in ambitu frivola consolatio, grave judicium, usus brevis, finis ignotus.» Recte enim ait Seneca: Ambitio scenam et theatrum quaerit. Merito ergo S. Augustinus asserit se inter honores et laudes tremere. Sic enim ait serm. 5 De Verbis Domini: «Laudes vestrae gravant nos potius, et in periculum mittunt. Toleramus illas, et tremimus inter illas.» Et homil. 50: «Honor te quaerere debet, non illum tu.» S. Hieronymus in Vita S. Paulae: «Fugiendo, inquit, gloriam, gloriam Paula merebatur, quae virtutem quasi umbra sequitur, et appetitores sui fugiens, sequitur contemptores.» S. Chrysostomus, hom. 3 in Genes.: «Gloria, ait, humana, tunc multo uberius fruimur, quando eam despicimus.»


Versus 4: Cecidit pronus in faciem

4. Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem, — humiliter deprecans Dominum ut seditionem hanc Core discuteret, atque in oratione responsum accepit, id quod sequitur:


Versus 5: Mane notum faciet Dominus

5. Mane notum faciet Dominus, qui ad se pertineant. — Ad haec verba alludit Apostolus, 1 Timoth. 2:19, dicens: «Cognovit Dominus qui sunt ejus,» ut ibi dixi.

Et sanctos applicabit sibi. — «Sanctos,» id est, a se sibi segregatos et electos ad sacerdotium; sic et infra vers. 7 et alibi, sanctus vocatur segregatus ad sacerdotium.


Versus 7: Ponite thymiama coram Domino

7. Ponite thymiama coram Domino, — coram Sancto sanctorum, in altari thymiamatis.

Ipse erit sanctus. — «Sanctus,» id est, segregatus et electus a Deo ad sacerdotium, ut dixi vers. 5.

Multum erigimini, filii Levi. — Hebraice, multum vobis, scilicet sumitis et arrogatis, q. d. Tu, o Core Levita, cum tuis valde superbis, quia non tantum in me et in Aaron, sed in Deum, qui haec ordinavit et constituit, insurgis.


Versus 9: Quod separavit vos Deus

9. Num parum vobis est, quod separavit vos Deus, etc., ut serviretis ei? — Hebraice est eis; Chaldaice, pro eis; sed eodem haec omnia redeunt: Core enim et caeteri Levitae serviebant ei, id est Deo, pro eis, scilicet Israelitis.

Nota hic quanta sit dignitas esse Clericum, esse Levitam, dedicari Dei cultui, servire tabernaculo. B. Thomas Morus hac re gaudebat et gloriabatur: nam in publica supplicatione ipse crucem sacerdoti praeferebat, et vulgaris Clerici aut aeditui munus obibat, serviebat sacerdoti sacrificanti, eique canenti ipse indutus superpelliceum succinebat instar Custodis; cumque Dux Norfolciae casu superveniens diceret hoc eum dedecere, esseque praeter ejus dignitatem (erat enim tunc Morus Angliae Cancellarius) regique Henrico displiciturum, respondit Morus: «Domino meo regi displicere non potest, quod ipsius regis Domino, Domino, inquam, dominantium, obsequium impendo.»


Versus 11: Omnis globus tuus stet contra Dominum

11. Et omnis globus tuus (congregatio tua, gregales tui) stet contra Dominum.

Quid est enim Aaron? — q. d. Quid fecit Aaron? nec enim ipse se ingessit sacerdotio, sed ad id a Deo vocatus est.


Versus 12: Misit Moyses ut vocaret Dathan et Abiron

12. Misit ergo Moyses, — scilicet legatum, ad absentes Dathan et Abiron, et etiam ad Hon; nam Core solus erat praesens Mosi.

Non venimus, — nolumus venire.


Versus 14: Revera induxisti nos in terram

14. Revera induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis. — Est sarcasmus, quasi dicant: Haeccine in deserto est terra fluens lacte et melle, in quam tu, o Moses, nos ex Aegypto inducturum promisisti? Unde Biblia Romana legunt haec sine interrogatione. Nam Hebraea et Chaldaea habent assertive: Utique non induxisti nos in terram lactis et mellis.

An et oculos nostros vis eruere? — Hebraice, an oculos hominum horum, qui videlicet nobiscum sunt, vis eruere? ut scilicet non videant tuas fraudes et imposturas, quasi dicant: Ideone vocas nos ad te, ut nobis perstringas, vel excaeces oculos, ne videamus tuas technas, quibus per favorem Aaroni, utpote fratri tuo, sacerdotium, nobis ab eo exclusis, inique consignasti? sicut hactenus nobis per dulcia tua verba et promissa oculos perstrinxisti, nosque dementasti, ut te ex opulenta regione Aegypti, sequeremur in sterile et aridum hoc desertum. Aliqui sic interpretantur, quod effossio oculorum fuerit poena inobedientiae et rebellionis, q. d. Etiamsi nobis pro ista inobedientia et rebellione, quod ad te non venimus, oculos eruere velis, non tamen veniemus ad te.


Versus 15: Ne respicias sacrificia eorum

15. Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum. — «Sacrificia» vocat thurificationes: nec enim victimas obtulerunt hi rebelles, sed tantum thymiama, ut patet ex sequenti.

Tu scis quod ne asellum quidem unquam acceperim ab eis, — q. d. Vide ergo, Domine, quam inique me ambitus, tyrannidis et dominatus accusent.


Versus 17: Tollite singuli thuribula vestra

17. Tollite singuli thuribula vestra; et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula. — Seditiosi proceres, socii Core, erant 250, ut patet vers. 2; totidem hic numerantur thuribula, quia singuli cum Aarone de sacerdotio contendebant, illudque sibi arrogabant. Hinc potius thurificatione, quam mactatione victimarum voluit Deus explorari et declarari suam in hac lite sententiam, quia pretiosa, longa et operosa fuisset 250 victimarum immolatio: thymiama vero et thuribula ad manum erant. Adde thure omnium gentium ritu coli Deum, et thurificationem esse facillimum, aeque ac dignissimum Deo sacrificium.

Nota: Haec 250 thuribula non fuerunt accepta ex tabernaculo, et altari holocaustorum: haec enim thuribula erant Dei, Mosis et Aaronis; non autem horum rebellium, contra Deum et Mosen certantium; sed quemque sibi suum ex aere, ut patet vers. 39, levi opere fecisse thuribulum, vel antea, cum ad sacerdotium aspirare, et inter se conspirare coeperunt, vel certe mox, ut Moses hanc eis facultatem dedit, edixitque ut quisque suum afferret thuribulum cum incenso. Ita Abulensis.


Versus 18: Quod cum fecissent

18. Quod cum fecissent — 250 proceres seditiosi, non vero Core, Dathan, Abiron et Hon. Hi enim quatuor noluerunt venire ad Mosen, et ad tabernaculum, sed domi in suis tabernaculis manserunt ex superbia et contumacia: forte etiam, quia timebant ultionem Dei, quam viderant in Nadab et Abiu, quaeque 250 eorum sociis thurificantibus postea obvenit, vers. 35.


Versus 19: Coacervassent adversum eos omnem multitudinem

19. Et coacervassent (hi 250 proceres) adversum eos (eum Mosen) omnem multitudinem. — Hi enim 250 seditiosi convocarunt multitudinem populi contra Mosen, ut singuli viderent hoc experimentum sui sacerdotii, illique applauderent: non dubitabant enim quin facile et egregie thurificaturi essent. Atque hac de causa Dominus omnem multitudinem, quasi iis consentientem et applaudentem disperdere voluit, sed deprecante Mose illi pepercit, solique 250 proceres seditiosi perierunt.

Vide hic quam insipientes sint, qui vocatione sua non contenti, alienam invadunt, quamque sapienter dictum sit, et a sapientibus domorum epistyliis inscriptum: Tu (clerice) supplex ora: tu (miles) protege: tuque (agricola) labora.

Si enim suo gradu et officio contentus fuisset Core cum suis, mortem corporis et animae non incurrisset. Prudenter Theopompus Pyliis, majores honores ipsi deferentibus, scripsit, «Mediocres honores tempore augeri, nimios aboleri.» Ita Plutarchus in Lacon.

Apparuit cunctis gloria Domini, — scilicet mirifica lux, et fulgor radiantissimus in columna nubis, repraesentans Deum, Deique gloriam et majestatem.


Versus 20-21: Separamini de medio congregationis

20 et 21. Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait: Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. — Jubet hic Deus Mosen et Aaronem separari a toto populo, ut eum disperdat; unde patet populum applausisse rebellioni Core. Hinc Moses pro eo orat, dicens:


Versus 22: Fortissime Deus spirituum universae carnis

22. Fortissime Deus spirituum universae carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet? — q. d. Tu, Domine, es Deus creator, conservator et gubernator omnium spirituum, qui in omnibus corporibus sunt, eosque contines, et medullitus penetras, ut scias eorum intima (simili enim phrasi et sensu ait Moses cap. 27, vers. 16: «Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc»). Cum ergo videas populum non peccasse rebellione, sed tantum Core cum suis; populum vero ab eo seductum, indirecte tantum peccasse; quia scilicet novitatis avidus, ad novum hoc thurificationis et concertationis spectaculum ex curiositate accurrit, et arrisit: hinc obsecro te ne, propter unum rebellem Core, universum populum non rebellem disperdas.

Docet hic Moses Praelatos, ut suam dignitatem apud alios, etiam parentes et cognatos, tueantur. Narrat Plutarchus de Fabricio Romano, qui Pyrrhum devicit, quod, cum senex equo ad filium jam consulem contenderet, jusserit eum filius equo descendere et se consulem venerari; quem pater amplexus: «Recte, inquit, sapis, fili, sentiens quibus praesis, et quantam imperii majestatem adeptus sis.» S. Paulus monet Timotheum Episcopum Ephesinum, ne se patiatur contemni: sic enim ait epist. I, cap. 4, 12: «Nemo adolescentiam tuam contemnat;» et Titum Episcopum Cretensem, cap. 2, vers. 15: «Nemo te contemnat.» Ita S. Paulus suam dignitatem contra obtrectatores defendit tota epist. II ad Corinthios.

Ita S. Carolus Borromaeus, vir humillimus, maledicta in suam personam congesta ferebat et dissimulabat; sed cum tangeretur ejus dignitas et jurisdictio Ecclesiastica, eam intrepide contra reges et principes tuebatur, eosque excommunicabat, atque pro hac causa libens se mortem et martyrium cum S. Thoma Archiepiscopo Cantuariensi subiturum asserebat.

Ita Episcopalem potestatem contra Valentinianum Imperatorem ejusque matrem Justinam constanter defendit S. Ambrosius, pro eaque morti non semel sese obtulit, atque eunucho minanti mortem, ni Imperatori in tradendo ecclesiam Arianis pareret, respondit: «Tu facies quod spadones; ego patiar quod Episcopi.» Ita S. Chrysostomus suam dignitatem propugnavit contra Eudoxiam, S. Basilius contra Valentem, S. Athanasius contra Constantinum, Constantium et Julianum Apostatam, Gregorius I contra Mauritium Imperatorem, Gregorius VII contra Henricum IV.

Anno Domini 552, cum Theodora Augusta instaret, ut Vigilius Pontifex Anthemium Patriarcham, pulso Menna Catholico, restitueret, uti ante pontificatum promiserat, respondit: Malo quodvis supplicium pati, et millies mori potius quam hominem haereticum, et a praedecessoribus suis damnatum revocare, et sententiam mutare. Et cum mulier cum suis, qui aderant, minis instaret, ad Diocletianum se, non ad Justinianum, quemadmodum arbitrabatur, venisse dixit. Quare ita caesus est, ut paululum abfuerit, quin tunc occideretur. Fugiens itaque in templum S. Euphemiae, quod haud procul aberat, inde a grassatoribus trahitur, et injecto in collum fune, tanquam latro per totam urbem, usque ad vesperam, raptatur. Deinde carceri inclusus, pane et aqua aliquandiu ita patienter vixit, ut semper diceret se etiam majora meritum, si digna pro peccatis poena irrogaretur. Alfonsus Ciacconus in Vita Vigilii.

Anno 25 sui imperii, impurus Anastasius Episcopum Oeniandum audiens disertum admodum esse, et qui ora omnibus sententiae de passo Deo assertoribus obturaret, eum hortatus est ut ad suam factionem descisceret, pollicens eum quidquid petiisset illico accepturum. Cui Episcopus: «Tu, inquit, potius ad Orthodoxos transi, ne, dum opiniones impiorum hominum Severi, Eutychis et Dioscori amplecteris, aeterno igni addiceris,» simulque apprehendens Imperatoris chlamydem: «Haec, ait, vestis nequaquam te post mortem sequetur, o Imperator; sed sola te comitabitur pietas, ac virtutum habitus. Missam fac Ecclesiam, quam Christus suo redemit sanguine. Indoctus es, et ratiocinandi ignarus, neque ullum Ecclesiae decretum perfecte intelligis, tantum imposturis et scurrilibus calumniis fatuos terres. Satis sit tibi dignitatis, quod imperator es: Antistites Ecclesiae vexare noli.» Ad haec Imperator pudore suffusus obmutuit. Pauperrimus autem cum esset ille Episcopus, ne obolum quidem ab Imperatore voluit accipere, adeo liber erat, et solius in Deum fidei ac pietatis rationem habens; ita refert Zonaras, lib. III Annal.

Leontius Tripolis Lydiae Episcopus, natione Mysus, animo fuit ingenuo adversus omnes, et ore libero. Quodam tempore Concilio indicto, cum Eusebia Constantii uxor, superbia elata, ab Episcopis adoraretur, solus eam adulationem aspernatus domi mansit. At illa irritata, et animo inflammato, mittit ad eum expostulatum, pollicitationibus etiam hominem alliciens; se ecclesiam illi maximam exstructuram esse, et affatim pecuniae prabituram, si se conveniret. Cui ille hoc modo respondit: «Istorum quidem si quid, imperatrix, exsequi volueris, non tam mihi te scito quam animae tuae gratum facturam; si me vero ad te venire volueris, debita Episcopis reverentia conservata, ut ego quidem ingrediar; tu autem statim de sublimi isto solio descendens, reverenter mihi obviam procedas, et caput meis manibus supponas, benedictionem acceptura; ac deinde ego sedeam, tu verecunde adstes, cum jussero signo dato, sessura. Si hae, inquam, tibi conditiones placuerint, veniam ad te; sin alio modo, non tam multa dabis, tam magna non poteris, ut nos honore Episcopis conveniente neglecto, divinum sacerdotii institutum violemus.» Quae cum renuntiata essent, exarsit iracundia mulier, non ferendum rata Leontii responsum, et vehementer commota, et multum conquesta, multumque muliebri bile et levi ingenio minitata, rem marito exponit, eumdemque ad supplicium de illo sumendum instigat. Is vero ingenuum Leontii animum magis laudat: placataque ira uxorem in gynaeceum ablegat. Ita refert Suidas Hist. in Leontio, pag. 526.


Versus 26: Recedite a tabernaculis

26. Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis (id est in poenis peccatorum) eorum, — unde hebraice est: Ne consumamini in peccatis eorum. Vide quam Deus vitari velit peccatorum consortia, quamque peccatum sit noxium et contagiosum.


Versus 27: Dathan et Abiron egressi stabant

27. Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum, cum uxoribus et liberis, omnique frequentia, — famulorum scilicet, et ancillarum, eorumque parvulis. Hos enim parvulos proprie significat Hebr. taph, quod tamen Septuaginta de more vertunt supellectilem.


Versus 28: In hoc scietis

28. In hoc scietis, quod Dominus miserit me, ut facerem universa, — quae scilicet, in vestri ex Aegypto eductione, totoque meo ducatu, ac praesertim circa Aaronis et filiorum ejus in sacerdotes electionem, feci.


Versus 29: Plaga qua et caeteri visitari solent

29. Plaga qua et caeteri visitari solent, — quam Deus Judaeis infligere solet, puta pestem, gladium, famem, etc.


Versus 30: Sin autem novam rem fecerit Dominus

30. Sin autem novam rem fecerit Dominus (Hebraice, si creaturam, id est novam plagam, creaverit Dominus), ut aperiens terra os suum, — hiatum suum: hic enim metaphorice vocatur os. Ridicule ergo et insulse Hebraei ex hoc loco fabulantur terram proprie habere os absconditum, illudque a Deo creatum esse septimo die mundi, puta sabbato ad solis occasum: sabbato enim Deus quievit ab omni opere, uti docet Scriptura, Gen. 2.

Deglutiat eos, et omnia quae ad illos pertinent, etc., scietis quod blasphemaverint Dominum. — Opus enim Dei, puta Aaronis sacerdotium calumniati sunt, illudque non Deo, sed Mosi, ejusque favori iniquo et injusto attribuerunt; hoc autem est blasphemare: hoc enim erat ingens Dei injuria et contumelia. Blasphemia enim est, cum opus Dei tribuitur diabolo, vel homini, ut patet Matth. 12:31. Ita Abulensis.


Versus 31-32: Dirupta est terra sub pedibus eorum

31 et 32. Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum devoravit illos, cum tabernaculis suis, et universa substantia eorum. — Nota: Eo tempore, quo 250 proceres, qui in seditione hac erant socii Core, obtulerunt thymiama in tabernaculo, ibique a Deo igne afflati sunt, eodem Dathan, Abiron, Hon et Core rebellionis duces, nolentes ire ad Mosen et tabernaculum, domi suae cum tentoriis totaque familia a terra absorpti sunt. Nam Core non periisse igne cum 250 in tabernaculo, sed eum domi suae mansisse, ibique a terra absorptum esse patet ex hoc vers. et vers. 27, in Hebraeo, ubi expresse dicitur quod Core cum sua substantia a terra absorptus sit: idem colligitur ex vers. 24, ubi Moses jubet populo, ut recedat a tabernaculo Core, quia scilicet ipse jam jam a terra absorbendus erat; idem expresse dicitur cap. 26, vers. 10.

Nota hic poenam ambitionis, rebellionis, inobedientiae et murmuris. Nam non tantum hi quatuor duces, sed et ipsorum uxores, liberi, famuli, ancillae totaque domus, cum rebus omnibus a terra absorptae sunt, idque ad detestationem tanti criminis, et ad terrorem populo incutiendum: perinde ac in crimine laesae majestatis, domus reorum funditus destruuntur. Erant enim hi rebelles et blasphemi, rei laesae majestatis divinae. Hinc videtur quod hae uxores, liberi et famuli dominis suis rebellibus consenserint, ambientes honorem hunc sacerdotii suis dominis, et consequenter sibi, suaeque familiae: si qui non consenserunt, hi perierunt, eo quod non recesserint a tabernaculis eorum, uti jusserat Dominus vers. 24. Parvuli etiam eorum, licet innoxii, absorpti sunt, quia parvuli sunt possessio parentum, ait Aristoteles, lib. V Ethicor.: morte ergo parvulorum puniti sunt parentes. Est enim Deus omnium vitae necisque dominus, qui parvulis ipsis hac morte potius benefecit. Verisimile est enim eos per remedium legis naturae expiatos fuisse a peccato originali, itaque salvatos esse, qui si diutius vixissent, patrissassent forte, aut etiam parentibus deteriores evasissent.

Excipe hic filios Core, de quibus dicitur cap. 26, vers. 10: «Et factum est grande miraculum, ut pereunte Core, filii non perirent,» quia scilicet filii hi Core patris rebellioni non consentiebant; unde per miraculum Deus effecit, ut Core cum tabernaculo suo absorpto, filii ejus non absorberentur, sed penduli in aere haererent, quoad terra absorbens tabernaculum Core, sub pedibus eorum rursum se conjungeret, et hiatum concluderet. Unde cap. 26, vers. 58, familia Core, quasi superstes, inter Levitas numeratur: atque hi filii Core postea sancti habiti sunt inter Levitas, psalmosque plures vel composuerunt, vel decantarunt, qui etiamnum eorum nomine, puta filiis Core, inscribuntur, ut patet Psalm. 41, 43, 84, 86, et 1 Paral. cap. 26, vers. 1.

Substantia. — Hebraice rekhush, quod opes quaslibet significat: unde ab Hebraeo rekhush, Gallicum richesses deducit Vatablus.


Versus 33: Descenderuntque vivi in infernum

33. Descenderuntque vivi in infernum — Proprie dictum; perperam enim Abulensis per infernum sepulcrum accipit. Cogita qualis hic fuerit descendentium, cum absorberentur, clamor et comploratio, qua perculsus omnis populus fugit ab eis, ut dicitur vers. 34.

Hinc satis patet eos in aeternum damnatos esse et detrusos in infernum; illud enim hic clare dici videtur. Accedit quod hi, in flagranti delicto, a furore Dei subito absorpti sunt: unde non videntur habuisse spiritum aut tempus paenitendi. Hae tamen rationes non omnino concludunt: posset enim per infernum accipi Purgatorium, et limbus Patrum. Potuerunt enim ipsi in ipso descensu per tantam cladem compungi, poenitere et resipiscere, inquit Abulensis: hoc possibile fuit; sed parum probabile est ita evenisse. Unde eos in infernum damnatorum descendisse censet Epiphanius, Hieronymus, Beda, et ex iis Bellarminus, lib. IV De Christi anima, cap. 10. Vide hic quam puniantur rebelles murmuratores: nam, ut ait S. Ambrosius, epist. 82: «Immugiens terra in medio plebis scinditur, aperitur in profundum sinus, abripiuntur noxii, et ita ab omnibus mundi hujus ablegantur elementis, ut nec aerem haustu, nec coelum visu, nec mare tactu, nec terram contaminarent sepulcro.»

Quaeres, an hi descendentes vivi pervenerint in infernum? Asserunt aliqui, estque probabile: hoc enim verba Scripturae hic prae se ferunt. Verum probabilius est contrarium, scilicet eos vivos in infernum non pervenisse, sed vivos eo descendere coepisse, ut to descenderunt vivi significet actum inchoatum, non perfectum. Nam devorante eos terra, et continuo se concludente in via mortui sunt, ibique corpora remanserunt, animabus in infernum descendentibus. Ratio est, quia universalis lex mortis lata est in omnes homines: nam, ut dicitur Hebr. 9:27, «statutum est hominibus semel mori,» a qua lege nemo eximendus est, nisi quid aliud cogat. Rursum, lex resurrectionis omnibus mortalibus statuta est: ergo et hi aliquando resurgent; ergo mortui sunt, non vivi: alioqui enim nunc eorum corpora immortalia essent in inferno, nec resurgerent in die judicii.

Tertio, idipsum significat Moses, cum ait vers. 29: «Si consueta hominum morte interierint,» q. d. Hi morte non consueta, sed nova et insolita interibunt; et mox: «Sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos, et omnia quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.» Nec enim populus scire poterat eos vivos descendere, id est pervenire in infernum: sed ad hoc satis erat videre terram dehiscentem, et illos deglutientem, ut scilicet vivi descendere inciperent versus infernum: sic enim omnibus apparebat, omnesque videntes censebant et dicebant eos vivos descendisse in infernum. Loquitur enim Scriptura more vulgari hominum. Ita Abulensis, Lyranus, Hugo, Dionysius.

Simili morte plectetur Antichristus, cujus hi rebelles praecursores et typus fuerunt. De eo enim ejusque pseudopropheta dicitur Apoc. 19:20: «Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis.» De quo vide ibidem Franciscum Riberam.

Operti humo. — Humus enim sive terra, iis absorptis, mox se et suum os sive hiatum rursum conclusit.


Versus 35: Ignis egressus a Domino

35. Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. — Hi 250 viri venerunt cum suis thuribulis ad Sanctuarium, quo nolebant venire Core, Dathan, Abiron et Hon, cumque ex altari holocaustorum prunas acciperent, quibus imponerent thymiama, quod ingressi in Sanctum ponerent et adolerent in altari thymiamatis, statim antequam ipsi Sanctum ingrederentur, ex altari holocaustorum ignis a Deo immissus, in eos insiliit, eosque combussit. Unde quod hic dicitur: «Qui offerebant incensum,» intellige, qui offerre volebant et attentabant (similis phrasis fuit vers. 33): necdum enim obtulerant, imo necdum ingressi erant Sanctum, Deo id nolente, ne illud contaminarent culpa et poena sua tam infami. Jam eodem tempore, quo hi 250 igne afflati sunt in tabernaculo Domini, Core, Dathan, Abiron et Hon domi suae cum tabernaculis a terra absorpti sunt, ut dixi vers. 31. Vide ut hic puniantur, qui sacra contrectant, et sacerdotium sibi arrogant, cum a Deo ad id non sint vocati, nec electi, uti dicitur vers. 40.


Versus 37-38: Thuribula sanctificata

37. Tollat thuribula quae jacent in incendio, — in loco incendii, ubi combusti sunt 250 proceres.

37 et 38. Quoniam sanctificata sunt in mortibus peccatorum, — q. d. Thuribula haec asserventur in monumentum sceleris et ultionis, quia ipsa Deo oblata sunt per ignem sacrum, et thymiama, quod eis hi 250 proceres imposuerunt, ut Deo illud adolerent in altari thymiamatis, licet necdum illud adoleverint, morte praeventi: oblata, inquam, sunt ipsa Deo «in mortibus peccatorum,» id est eo tempore, quo Deus hosce 250 viros peccantes et rebelles morte punivit, afflans eos igne.

Haec ergo thuribula quasi sanctificata fuerunt. Primo, per contactum ignis sacri, et thymiamatis, quod eis imposuerunt 250 proceres: hoc enim est quod hic subditur: «Eo quod oblatum sit in eis incensum Domino.» Secundo, sanctificata sunt per sanctam justitiam et vindictam, quam in proceres eis abutentes exercuit Deus, et hoc significat to in mortibus peccatorum. Tertio, sanctificata sunt, id est jussa sunt offerri tabernaculo, ibique asservari ad sanctam et perpetuam hujus ultionis memoriam: unde ex Hebraeo vertit Vatablus, acerrae, sive thuribula ista sint peccatorum pro animabus eorum, ut scilicet serventur in monumentum peccatorum, qui per ea animam, id est vitam, perdiderunt.


Versus 41: Murmuravit omnis multitudo

41. Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die, contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini, — populi scilicet partem, puta 250 viros atque Core, Dathan, Abiron et Hon, cum suis familiis.


Versus 42-43: Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum

42 et 43. Cumque oriretur seditio, etc., Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum. — Hoc enim tutum est in omni persecutione asylum: atque hic ingens est persecutionis fructus, quod nos ad Deum ire compellat. Unde Jacobus eremita, cum ei daemon minaretur, diceretque: «Tantam tibi inuram infamiam, ut nemo te aspicere velit,» respondit: «Agam tibi gratias, nam invitus inimicum tuum beneficio afficies, ut qui efficies, ut magis verser in Dei recordatione. Nam quo mihi plus est otii, eo magis occupor in perpetua contemplatione divinae pulchritudinis.» Ita Theodoretus in Philotheo, cap. 21.


Versus 45: Recedite de medio hujus multitudinis

45. Recedite de medio hujus multitudinis, — q. d. Vos, o Moses et Aaron, fugite extra castra, ut circumquaque omnia murmurantium castra deleam.

Cumque jacerent in terra — Moses et Aaron supplicantes pro populo; unde sequitur: «Dixit Moses ad Aaron: Tolle thuribulum, etc., mitte incensum, etc., ut roges pro eis.» Dixit hoc Moses ut Propheta, inspiratus a Deo, ex voluntate Dei: nam alias tantum licebat adolere thymiama in altari thymiamatis, non autem extra illud, inter populum et caesorum cadavera, uti fecit hic Aaron, dispensante Deo.


Versus 46: Egressa est ira a Domino

46. Jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit. — Et significat, id est: ira enim egressa a Domino, non erat aliud, quam plaga desaeviens; fuit haec plaga ignis, quae e populo 14 millia et 700 combussit et incendit, ut patet ex vers. 49. An corpora horum fuerint per ignem plane consumpta et in cinerem redacta, ut vult Abulensis, an vero tantum ambusta, non liquet: neutrum enim hic exprimitur. Vide ut murmur hic rursum puniatur igne.


Versus 50: Interitus

50. Interitus, — plaga ignis et incendii jam dicta.