Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Moses duodecim virgas a 12 principibus tribuum accipit: inter eas floret sola virga Aaronis, eoque miraculo et indicio, Aaroni a Deo consignatur et confirmatur sacerdotium.
Textus Vulgatae: Numeri 17:1-13
1. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae, 3. nomen autem Aaron in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: 4. ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te: 5. quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant. 6. Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron. 7. Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, 8. sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. 9. Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas. 10. Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur. 11. Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus. 12. Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus: 13. quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur: num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?
Versus 2: Accipe ab eis virgas singulas
2. Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas, per cognationes (id est tribus) suas. — Duodecim enim virgas tantum accepit hic Moses, juxta numerum 12 tribuum, scilicet a qualibet tribu unam, praeter virgam Aaronis.
Nota: Ob seditionem et murmur Core cum suis, contendentis cum Aarone de sacerdotio, de quo cap. praecedenti, jubet hic Deus singulas tribus, earumque principes virgas suas afferre, ut per eas novo miraculo, solius virgae Aaronis florentis, litem hanc dirimat, eique sacerdotium consignet et confirmet. Hinc videtur hoc miraculum contigisse eodem anno, quo contigit seditio Core, scilicet anno secundo egressus ex Aegypto, ut dixi cap. praecedent. vers. 2, qui fuit annus mundi 2455.
Et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae. — «Uniuscujusque,» scilicet principis in qualibet tribu. Patet ex Hebraeo, qui habet: Et quisque (scilicet princeps) scribat nomen suum super virgam suam. Erant enim omnes principes primogeniti totius populi, et singularum tribuum, ideoque prae caeteris, ad eos jus sacerdotii spectare videbatur: unde ad omnem de eo litem dirimendam, principum solorum nomina inscripta sunt virgis duodecim, et decimae tertiae inscriptum est nomen Aaronis, qui erat primogenitus in tribu Levi; nam Levi primogenitum filium habebat Caath, hic Amram, hic Aaronem: erat enim Aaron senior Mose, fratre suo.
Versus 3: Nomen Aaron in tribu Levi
3. Nomen autem Aaron erit in tribu Levi. — Hebraice est, in virga Levi. Ita et Septuaginta. Quaelibet enim tribus, seu, ut sequitur, omnes familiae unius tribus unam habebant virgam, cui inscriptum erat nomen principis seu primogeniti illius tribus. Quare valde verisimile est virgam Aaronis aliam fuisse a virga Mosis; qua ipse plagas Aegypto induxit, et mare Rubrum divisit; idque probatur primo, quia haec virga vocatur hic Levi, non Mosis. Secundo, quia alioqui impar fuisset virgarum sors, caeterique principes suspectum habuissent Aaronem et Mosen, si ipse fratri consignasset virgam illam, quae tot portentorum fuerat operatrix, cum alii communem baculum sive scipionem pro virga sua acciperent; et consequenter ipsum miraculum florentis virgae, non Aaroni, sed ipsi virgae tribuissent. Virga ergo Aaronis communis fuit virga, et similis virgis aliorum principum. Ita Abulensis, Cajetanus et alii. Unde Hebraei tradunt omnes hasce tredecim virgas fuisse ex eadem amygdalo, et Cyrillus in Catena Francisci Zephyri: «Erant, inquit, omnes virgae amygdalinae, de more ejus gentis, quae ex ea potissimum arbore scipionibus utebatur; gerit enim talis arbor vigilantiae symbolum.» Amygdalus enim excellit in surculis, sive ramis rectis et proceris emittendis: quare valde apta est, ut ex ea scipiones senum, ac sceptra principum exscindantur.
Audi quid de hac virga tradat vel sentiat S. Simeon apud Galatinum, lib. VI, cap. ult.: «Virga, inquit, illa qua Moses et Aaron miracula faciebant in terra Aegypti, et postea in deserto floruit, ab ea arbore excisa est, quam Deus Mosi ostendit in deserto, ut aquae amarae dulces fierent. Et haec arbor excisa fuit ab arbore vitae, quae in paradiso sita erat, angelorum manibus; quam miserunt Adae, cum ille misisset Seth filium suum ad paradisum, misericordiam Dei imploraturum de suo peccato. Dixeruntque angeli ad Seth, ut plantaret hanc arborem, quae quam primum fructum faceret, misericordiae Dei in eum descenderent, aperirenturque portae coeli, quae obseratae sunt. Hanc autem arborem, seu potius ramum accepit Seth, plantavitque in deserto, quam postea Moses in deserto invenit, et ex ea virgam suam excidit, ideoque virga Dei dicta est. Cum autem venisset Israel ad Mara, neque illius aquas (erant enim amarae) bibere posset, Deus ostendit Mosi hanc arborem, ut aquas illas redderet dulces. Et haec est arbor illa, in qua Moses serpentem aeneum imposuit, per quam Deus universum orbem salvum facere instituit, et mittere misericordiam suam super Adam, cum venerit rex Messias. Tunc enim haec arbor fructus gestabit, quibus secundo aquae amarae efficientur dulces, purgabuntque primum peccatum, omniaque delicta quae fecerunt, facturique sunt homines.» Insinuat crucem Christi ex hac arbore factam esse. Verum haec redolent Judaeorum commenta et fabulas.
Versus 4: Pone eas coram testimonio
4. Ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, — id est coram arca testimonii, in qua scilicet erat testimonium, id est tabulae legis, quae testimonium erant, tum foederis inter Deum et populum initi, tum voluntatis Dei, quid scilicet Deus vellet ab Hebraeis fieri. Hinc videtur quod omnes hae virgae positae fuerint in Sancto sanctorum, coram arca: unde et in illud postmodum relata est virga Aaronis, ut patet vers. 10, et Hebr. 9:4, idque in signum et memoriale perpetuum tanti miraculi, quo Aaron designatus et confirmatus est pontifex, sicuti in eodem Sancto sanctorum erat manna, in signum et memoriale perenne alimoniæ, Hebraeis datae in deserto, et tabulae legis a Deo acceptae. Atque hac virga Aaronis percussa videtur petra, cum dedit aquas, Numer. 20, ut colligitur ibidem vers. 9. De virga Mosis, quonam devenerit, incertum est, maxime cum Apostolus, Hebr. 9:4, tantum virgae Aaronis, quae fronduerat, meminerit.
Versus 5: Germinabit virga ejus
5. Quem ex his elegero, germinabit virga ejus (causas symbolicas hujus germinationis afferam vers. 8), et cohibebo a me (id est quiescere faciam, et, ut Septuaginta, auferam a me) querimonias filiorum Israel.
Versus 6: Duodecim virgae absque virga Aaron
6. Fueruntque virgae duodecim, absque virga Aaron. — Eugubinus et Hebraei hunc locum putant male esse versum. Putant enim ipsi, non tredecim hic, sed tantum duodecim fuisse virgas, aeque ac tribus. In Hebraeo enim sic est ad verbum: Fuerunt virgae duodecim, et virga Aaronis in medio virgarum eorum. Verum duodecim fuisse tribus, et consequenter virgas, praeter tribum et virgam Levi et Aaronis, patet Numer. 1:5 et seq., et vers. 49. Tribus enim Joseph divisa erat in duas, Ephraim scilicet et Manasse: unde Levi non numerabatur inter duodecim tribus; et hoc noster Interpres hic significari intellexit, cum dicitur: «Et virga Aaron in medio virgarum eorum,» scilicet duodecim virgarum aliarum tribuum et principum erat posita, tanquam decima tertia. Tribus enim Levi, licet in sorte et haereditate terrae Chanaan dividenda, non numeraretur, numerabatur tamen ubi de sacris et sacerdotio (uti hic) agebatur.
Versus 7-8: Germinavit virga Aaron
7 et 8. Quas cum posuisset Moyses coram Domino, etc., sequenti die regressus, invenit germinasse virgam Aaron (qui erat primogenitus) in domo (id est tribu) Levi. — Clarum erat hoc miraculum et indicium electionis divinae, quod scilicet Aaron a Deo designatus esset pontifex; nam hae virgae erant prorsus aridae et siccae, erant enim scipiones, quales habent viatores vel pastores ovium: unde naturaliter reviviscere et revirescere non poterant.
8. Et turgentibus gemmis (baccis) eruperant flores, qui foliis dilatatis (folia enim florum dilatantur et decidunt, cum flores in amygdala aliosve fructus convertuntur), in amygdalas deformati sunt, — q. d. Forma florum mutata et desinente, gemmae eorum transformatae sunt in fructus amygdalarum. Hebraice est: Et ecce virga protulit germen, et floruit florem, et reddidit amygdalas. Primo ergo virga haec protulit germen, mox florem, et statim fructus, eodem pene tempore. Per germen intellige, non frondes et folia, sed baccas sive gemmas, uti vertit Noster. Hae enim baccae sive calyculi, mox se aperiendo, et sua folia dilatando, in flores ac deinde in fructus maturuerunt et conversi sunt. Amygdalus enim prius floret quam frondeat; solet enim baccas et flores ante frondes emittere. Haec ergo virga amygdalina ante frondes, primo baccas, secundo flores, tertio fructus emisit, eosque maturos, idque subito. Unde hebraice est, et ablactavit amygdala, id est, habuit amygdala jam matura, et perducta ad justam suam grossitudinem, aeque ac maturitatem, uti sunt pueri grandiores et perfecti, cum ablactantur.
Hinc satis liquet virgam hanc Aaronis amygdalinam fuisse; alioqui enim si pomus fuisset, aut pirus, non amygdala, sed poma, vel pira produxisset.
Nota, hic triplex fuisse miraculum: primum, quod virga arida germinarit baccas; secundum, quod eodem tempore baccae hae subito conversae sint in flores; tertium, quod iidem flores subito conversi sint in fructus, puta in amygdala. Censet probabiliter Abulensis, hanc virgam deinceps nunquam fuisse desiccatam, sed semper mansisse cum floribus, vel potius fructibus, tum quia perfecta sunt Dei opera et miracula; tum quia virga haec perenne fuit memoriale et testimonium apud posteros rei gestae, scilicet quod per hanc virgam florentem, Aaronis familiae esset sacerdotium consignatum: hoc enim posteris probari non poterat per virgam siccam, sed virentem. Pari enim modo manna idem semper, suique simile et incorruptum, servatum fuit in tabernaculo, ut posteris certam faceret fidem illius manna, quod Deus patribus eorum dederat in deserto.
Apposite vero amygdalo hic, in declaratione Aaronis pontificis, usus est Deus: quia amygdalus prima inter arbores floret, primaque suas baccas et flores producit: unde hebraice vocatur scaked, id est evigilans, quod prima inter arbores post hiemem evigilet et floreat. Hinc illud Jerem. 1:10: «Virgam vigilantem ego video;» alii vertunt, «virgam amygdalinam ego video.» Haec ergo virga amygdalina apposite significabat jus primogeniturae (haec enim inter filios est instar amygdali, primo florentis inter arbores), id est sacerdotium, ad Aaronem, cujus erat haec virga, pertinere. Fertur quoque amygdalus postrema inter arbores sua folia amittere, ait Philo, lib. III De Vita Mosis: itaque hic significabat longum, et quasi perennem virorem sacerdotii Aaronici.
Audi S. Ambrosium, lib. X, epist. 82: «Virga, inquit, illa Aaronis florens quid aliud ostendit, nisi quod nunquam sacerdotalis marcescat gratia, et in summa humilitate habeat in suo munere, commissae sibi potestatis florem.» Addit Ambrosius hoc amygdali florentis signum contigisse Aarone jam sene, et vergente ad mortem (erat enim ipse hoc tempore ut minimum 86 annorum), ut significaretur, quod «populus senior et sacerdotalis,» puta Judaicus et Aaronicus, «longaevae infidelitatis vetustate cariosus, ultimis mundi temporibus, imitatione Ecclesiae reformatus, in nova studia fidei et devotionis emortuum jam tot saeculis florem, per redivivam gratiam emissurus sit.»
Symbolice et tropologice, haec virga significat qualis debeat esse Pontifex, et Pastor, scilicet primo, eum debere esse vigilantem: amygdalus enim, ut dixi, vigilantiae est exemplum et symbolum. Secundo, activum, agilem, expeditum in omni opere et in profectu virtutum. Sic enim haec amygdalus subito, et pene simul, baccas, flores et fructus produxit. Tertio, laboriosum, patientem, fortem et strenuum. Amygdalus enim, cum prima inter arbores floreat, necesse est ut prima frigora, pluvias, grandines et ventos excipiat ac superet. Quarto, austerae vitae et mortificationi addictum. Amygdala enim amara sunt. «Aspera, ait Nyssenus, lib. De Vita Mosis, agens de hac virga, et continens duraque debet esse exterius sacerdotis vita; intus autem in occulto, suave quodpiam edulium continere, quod tunc manifestatur, cum maturum fuerit, cumque corruptus fuerit stipticus et circumfusus cortex, et lignea nucli testa defracta.» Amygdalus, inquit Philo, significat opus esse aspero conatu et labore, ut quis dulcem virtutis fructum assequatur: ut quis enim fructu amygdali fruatur, debet prius durum perfringere corticem quo fructus contegitur.
Talis virga fuit S. Nicolaus Episcopus Myrensis factus: licet enim pristini ejus mores accurata castigatione essent compositi, haud tamen ignorans aliam esse privati hominis rationem, aliam magistratum gerentis, vitam omnem moresque pro dignitate transformandos putavit. Igitur unica in die refectione, eaque vespertina contentus, totum diem publicis negotiis studiose impendebat. Inter coenandum nunquam sacrorum librorum aberat lectio, vel certe aderant sacerdotes eruditione et vita probati, a quibus suaviori aliquo animi cibo alebatur. A mensa in cubiculum se recipiens, totus in coelestium contemplationum campum diffundebatur, et animum diurnis alienisque curis distractum nocturna meditatione collectum refovebat. Inter quas delicias meliore noctis parte absumpta, tandem demissa humi membra brevi admodum somno reficiebat. Tunc etiam coepit uti veste viliori et neglectiori, quam antea solebat, in qua nullus omnino esset nitor aut fastus, sed castigatae potius humilitatis et modestiae significatio: nec enim alio quovis pacto poterat sapientius aut facilius sacerdotum in vestitu luxuriem amputare. Et tamen tantum abfuit, ut ea res aliquid detraxerit de opinione, ut etiam multum auxerit. Ita habet ejus Vita.
S. Andreas Carmelitanus, cujus cum quinquaginta octo esset annorum, unanimem in Episcopum Fesulanum Canonicorum electionem Spiritus Sanctus per os infantis prodigioso confirmavit suffragio; ipse enim ad devotae semel, sed semper bene tuendae castitatis custodiam, per magnam sobrietatem corpus suum assidue macerabat, illiusque nuditatem sub vestimentis ferrea cingebat catena, nec alii lecto, quam vitium sarmentis, indormiebat: feminarum praeterea colloquia, in illa tam gravi jam aetate non aliter, quam fecunda quaedam vitabat semina vitiorum, uti habet ejus Vita.
Laudabile est quod de Pio II Pontifice legimus, cujus tum aliae multae virtutes feruntur, tum haec ipsa, quod mediocri cibo uti solitus esset, non lauto, non delicato, eoque semper fuerit contentus quod apponeretur, quodcumque esset: vino vero parcissime sit usus, eoque bene diluto. Mensam artificiosam ita contempsit, ut apparatu non Pontificio, sed humili ac prope rusticano sit usus. Inter edendum de studiis bonarum artium loquebatur, memoriam veterum repetens. Ejus voluptas omnis, quandocumque a munere publico vacabat, in lectione et scriptione frequenti reposita erat. Libros plus quam sapphiros et smaragdos charos habuit, quibus chrysolithorum magnam copiam inesse dicebat. Rara veste utebatur, et argento frugali magis quam regio. Ita Platina et alii.
De Juliano Caesarino Cardinale illud memoriae proditum est, fere illum in suis vestibus cubitasse, interulam intimam, non ex lino, sed ex panno gestasse, longa exercuisse jejunia, omnibus sextis feriis pane et aqua jejunasse, quotidie Missam celebrasse, denique ut hoc etiam addamus, ita in eleemosynis profusum fuisse, ut a suis alter Martinus appellaretur. Ita noster Platus, lib. De Officio Cardin. cap. 13.
Allegorice, virga frondens est Christus puer, florens est adolescens, fructificans est vir nos redimens. Rursum virga est Christus, fructus amygdalinus est Christi doctrina, quae exterius prima fronte amara videtur, sed interius plena est suavissimo scientiae et sapientiae sensu. Secundo, Christus in paschate, instar amygdali primo floruit, id est primo resurrexit; ipse enim est primitiae resurgentium. Ita S. Gregorius, lib. XIV Moral. cap. 29. Christus ergo a mortuis resurgens est virga per potentiam, flos per fragrantiam, fructus per saporis dulcedinem, frondes per sedulam protectionem, qua suos ab aestu tentationum protegit et tuetur. Ita Rabanus et S. Bernardus, homil. 2 super Missus. Tertio, idem Bernardus et Rupertus per virgam hanc quoque accipiunt B. Virginem, per florem Christum, juxta illud Isai. 11:1: «Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.»
Sic et S. Augustinus, serm. 3 De Tempore, tom. X: «Virga, ait, Aaron, virgo Maria fuit, quae nobis Christum verum sacerdotem concepit et peperit. Quod ergo haec virga nuces produxit, imago Dominici corporis fuit. Nux enim trinam habet in suo corpore substantiae unionem, corium, testam et nucleum. In corio caro, in testa ossa, in nucleo interior anima comparatur. In corio nucis carnem significat Salvatoris, quae habuit in se asperitatem vel amaritudinem passionis. In nucleo interiorem declarat dulcedinem deitatis, quae tribuit pastum, et luminis subministrat officium. In testa lignum interserens crucis, quod non discrevit id quod foris et intus fuit, sed quae terrena et coelestia fuerunt, mediatoris ligni interpositione sociavit, ut ait Apostolus, Coloss. 1:20.»
Anagogice, virga haec florens significat resurrectionem, in qua baccae, flores, fructus et frondes sunt quatuor dotes corporis gloriosi, scilicet agilitas, claritas, subtilitas et impassibilitas. Ita S. Augustinus, serm. 99 De Tempore.
Versus 9: Protulit Moyses omnes virgas
9. Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini, ad cunctos filios Israel. — Requiritur, inquit Origenes, homil. 6, et refertur can. Licet, 8, Quaest. 1, in ordinando sacerdote populi praesentia, ut sciant omnes quod qui praestantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni virtute eminentior, ille eligatur ad sacerdotium.
Versus 12: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus
12. Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus, — quasi dicant: Magna pars populi consumpta est hisce plagis Dei, puta plus quam quindecim millia, ut patet cap. praeced.; itaque omnino timendum est ne omnes pari modo consumamur et pereamus, si vel leviter aliquando Deum offendamus aut murmuremus; maxime cum quicumque ad tabernaculum accedit, ut Deo adoleat aut sacrificet, protinus ab eo occidatur, quasi dicant: Quid ergo consilii, ne moriamur? quibus respondet Dominus, cap. seq., vers. 1, scilicet ut Aaronem, quasi pontificem designatum, deprecatorem apud Deum, in quavis populi offensa adhibeant, ideoque eum cum suis posteris, utpote sacerdotibus, alant dando eis decimas et primitias. Nota: Pro peribimus, cum Hebraeis, Septuaginta et Romanis corrigendum est perivimus, quasi dicant: Ita certo peribimus, ac si jam periissemus, ita certum est nos perituros esse, ac si jam id factum esset, ac si jam essemus in fossa sepulti.