Cornelius a Lapide

Numeri XIX


Index


Synopsis Capitis

Describitur aqua lustrationis, ex cineribus vitulae rufae combustae, confecta.


Textus Vulgatae: Numeri 19:1-22

1. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2. Ista est religio victimae, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: 3. tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium; 4. et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, 5. comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus, quam sanguine et fimo flammae traditis. 6. Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat. 7. Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. 8. Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. 9. Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis, quia pro peccato vacca combusta est. 10. Cumque laverit, qui vaccae portaverat cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel, et advenae qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo. 11. Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, 12. aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. 13. Omnis qui tetigerit humanae animae morticinum, et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet tabernaculum Domini, et peribit ex Israel; quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. 14. Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: Omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus. 15. Vas, quod non habuerit operculum, nec ligaturam desuper, immundum erit. 16. Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulcrum, immundus erit septem diebus. 17. Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas. 18. In quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam suppellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos: 19. atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die, expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. 20. Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio Ecclesiae; quia Sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. 21. Erit hoc praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. 22. Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet; et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.


Versus 2: Religio victimae — vacca rufa

2. ISTA EST RELIGIO (id est caeremonia, sive lex caeremonialis: hanc enim significat Hebr. חקה chucka) VICTIMAE, — scilicet expiatricis, ex cujus nimirum cineribus fiat aqua lustrationis.

ADDUCANT AD TE VACCAM RUFAM. — Rufus, sive sanguineus color symbolum est peccati, idque ex eo, quod effusio sanguinis, sive homicidium maximum sit peccatum; hinc peccata in Scriptura vocantur sanguines, et viri sanguinum vocantur peccatores. Vacca ergo rufa significabat peccatorem reum esse sanguinis et mortis, aeque ac combustionis in igne gehennae; haec enim vacca comburebatur, ut ejus cineribus lustraretur et expiaretur immundus, qui tetigerat mortuum: hic autem erat typus peccatoris; contactus enim morticini significabat contactum peccati.

AETATIS INTEGRAE (hebraice perfectam, quod noster Interpres commode de perfectione aetatis, ac consequenter staturae et molis accepit: nam integritas corporis sequenti conditione exprimitur, qua dicitur) IN QUA NULLA SIT MACULA, — videlicet nullum vitium corporis; hac enim phrasi non significatur macula coloris, sed deformitatis, ut patet Levit. XXII, 22.

NEC PORTAVERIT JUGUM. — Neque enim decet servisse homini victimam hanc, quae serviet Deo ad hominum expiationem.

Hanc vaccam valde verisimile est, non tantum in Chanaan, sed etiam in deserto immolatam fuisse, idque ad purgationem leprosorum, seminifluitorum et menstruatarum, sed maxime ad purgationem Levitarum et sacerdotum, qui tabernaculum adire, tangere et portare debebant. Hoc enim facere non poterant, si erant immundi: non est autem dubium quin in deserto saepe Levitae immunditiem, tum ex funeribus, tum aliunde contraxerint: illa ergo hac victima, id est, aquis lustrationis, ex cineribus hujus victimae confectis expiari debebat.


Versus 3: Tradetis eam Eleazaro sacerdoti

3. TRADETISQUE EAM ELEAZARO SACERDOTI, QUI EDUCTAM EXTRA CASTRA IMMOLABIT, — quia haec victima non erat solemnis et festiva, ut Aaron pontifex illam immolaret, sed lugubris et lustralis; unde eam immolare jubetur Eleazar sacerdos, Aaronis filius. Porro, hic eam immolare jubetur extra castra, quia immolanda erat pro peccatis totius populi, ut scilicet tota cremaretur usque ad cineres, qui essent expiatorii, sive ex quibus cum aqua commixtis, fieret aqua expiationis. Unde haec vacca, quasi susceptura in se omnes immunditias Hebraeorum, censebatur valde immunda: nam sacerdos, qui eam immolabat, censebatur immundus usque ad vesperam, ut et ille qui cremabat eam, et colligebat cineres ejus. Hinc extra castra jubetur immolari et comburi; simul ut per hoc allegorice significaretur Christum extra Jerusalem passurum, ut ait Apostolus, Hebr. XIII, 12. Septuaginta vertunt, et jugulabunt eam coram eo, Eleazaro scilicet, quasi non ipse Eleazar, sed alii coram eo hanc vaccam immolare deberent. Verum Hebraea, Chaldaea et Noster significant, non alium quam ipsum Eleazarum, hanc vaccam immolasse.


Versus 4: Asperget contra fores tabernaculi

4. ET TINGENS DIGITUM IN SANGUINE EJUS ASPERGET CONTRA FORES TABERNACULI, — puta versus ingressum tabernaculi, idque eminus; immolans enim hanc vaccam non erat in atrio, vel tabernaculo, ut illud posset contingere; sed erat extra castra, ibique vitulae immolatae sanguinem aspergens, obvertebat se versus Orientalem partem tabernaculi, idque ut per hoc significaretur, Deo qui tabernaculo, quasi templo, repraesentabatur, lustrationem a peccatis fieri, illique nos immunditiis et peccatis nostris ad poenam obstringi, atque per hanc victimam illi quasi satisfieri, hominesque reatu hoc apud illum exsolvi. Hinc patet immolationem et combustionem hujus vaccae rufae debuisse fieri eo loco, ubi erat templum, puta Hierosolymae, sed extra urbem: tum quia haec immolatio erat functio sacerdotalis, quae non poterat fieri alibi, quam ubi erat templum; tum quia ex sanguine hujus vaccae debebant aspergere septies versus Orientalem partem tabernaculi, vel templi; unde non poterant longe ab eo abesse in hac immolatione: ita Abulensis.

Allegorice, vacca rufa, inquit Theodoretus, Quaest. XXXVI, et S. Augustinus, Quaest. XXXIII, et Rabanus, significat corpus terrenum secundi Adami, scilicet Christi Domini, quia nomen Adae dictum est ab Adama, id est a terra rubra ex qua corpus ipsius formatum est; sexus femineus significat infirmitatem carnis; aetas integra et libera significat perfectam aetatem et staturam, aeque ac libertatem Christi: haec ab Eleazaro, id est a Judaeis, immolata est; lignum cedrinum est figura crucis, coccinum sanguinis, hyssopus gratiae vivificantis.

Tropologice, vaccam rufam mactamus, cum carnem a lascivia et voluptatis exstinguimus, quam cum hyssopo lignoque cedrino ac cocco offerimus, quia cum maceratione carnis sacrificium fidei, spei et charitatis adolemus. Hyssopus quippe interna nostra mundare consuevit; et per Petrum dicitur (Actor. XV): Fide mundans corda eorum. Lignum cedrinum nulli putredini deficit: quia spem coelestium terminus non consumit. Unde et per Petrum dicitur (I Petri 1): Regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem. Coccus vero rubro colore flammescit: quia quem implet charitas, incendit. Unde et in Evang. Veritas dicit: Ignem veni mittere in terram. Sed bis tinctus coccus offerri praecipitur, ut videlicet ante interni judicis oculos, charitas nostra, Dei et proximi dilectione coleretur: quatenus conversa mens nec sic pro amore Dei quietem diligat, ut curam proximi utilitatemque postponat, nec sic pro amore proximi occupationi inserviat, ut quietem funditus deserens, ignem in se superni amoris exstinguat; hucusque S. Gregorius, VI Moral. XXV.


Versus 5: Comburetque eam

5. COMBURETQUE EAM, — non per se, sed per suos. Comburet ergo, id est comburi faciet (patet vers. 8) eam, totam cum pelle, carnibus, sanguine et fimo, ut sequitur.


Versus 6: Lignum cedrinum, hyssopum et coccum

6. LIGNUM QUOQUE CEDRINUM, ET HYSSOPUM, COCCUMQUE BIS TINCTUM SACERDOS MITTET IN FLAMMAM, — quia haec erant expiatoria: causas ob quas cedrus, hyssopus et coccus adhibita sint ad expiationem et ad victimam expiatricem, dedi Levit. cap. XIV, vers. 4 et 5.


Versus 7: Commaculatus erit usque ad vesperum

7. COMMACULATUSQUE ERIT, — immundus erit legaliter. Nota: Sacerdos immolans, et alius comburens vaccam rufam, erant immundi usque ad vesperam, quia vacca haec, dum comburebatur cum fimo, pelle et sanguine, erat aliquid immundum, uti erat cadaver hominis, vel morticina aliorum animalium: ideo mundos eam tangentes faciebat immundos; postquam vero combusta esset, cineres ejus habebant vim expiandi immundos legaliter, Deo ita ordinante. Ridiculum enim est, quod ait Rabbi Gaon apud Abulensem hic Quaest. XIV, scilicet, cineres hujus vaccae fuisse instar mellis, quod nocet cholericis, et prodest phlegmaticis; sic enim et cinerem hunc alios inquinasse, alios emundasse.


Versus 9: Colliget cineres in loco purissimo

9. COLLIGET AUTEM VIR MUNDUS CINERES VACCAE (combustae), ET EFFUNDET EOS EXTRA CASTRA IN LOCO PURISSIMO, UT SINT MULTITUDINI FILIORUM ISRAEL IN CUSTODIAM (scilicet, diligenter custodiatur cinis hujus vaccae a filiis Israel, ut sit) IN AQUAM ASPERSIONIS (hebraice est, in aquam immunditiae, qua scilicet se ab immunditia legali expient; unde sequitur): QUIA PRO PECCATO VACCA COMBUSTA EST. — Hebraice, quia vacca haec est peccatum, id est, est victima expiatrix peccati.

Hinc verisimile est cineres hos vitulae rufae in terra Chanaan ex Hierosolymis, ubi immolata et cremata erat, delatos fuisse ad singula capita, ut singuli contracta immunditia, purificationem ad manum haberent. Sic legimus Joan. II, in Cana Galilaeae positas fuisse sex hydrias, ad purificationem. Hydriae enim hae continebant aquam lustrationis: perinde ac apud nos chrisma, ab Episcopo in Cathedrali ecclesia consecratum, ad singulas Episcopatus parocias transmittitur et defertur. Erat enim per cinerem hunc, communis omnium immunditiarum expiatio (licet in multis casibus, aliis insuper egerent purificationibus, et lotione vestium, vel etiam corporis totius); nam alioqui multae immunditiae fuissent sublatae sine purificatione, ut v. g. contactus animalium immundorum: huic enim nulla alia lustratio praescribitur Levit. cap. XI, 43 et 44, et quia Apostolus, Hebr. IX, 13, generalem carnis emundationem huic cineri attribuit.

Contrarium tamen non est improbabile, scilicet cinerem vitulae rufae tantum expiasse immunditiam contractam ex contactu mortui; nam hoc tantum hic exprimitur. Ita Abulensis, Quaestione XV.

Nota: Hic erat ritus purificandi et expiandi, ut colligitur vers. 19. Cinerem hunc vitulae rufae injiciebant in hydriam, vel vas aliud plenum aqua viva, v. g. fontana. Deinde alius quispiam mundus hac aqua aspergebat immundum, sed ita ut ipse adhuc usque ad solis occasum censeretur immundus.

Allegorice, haec aqua cineralis et lustralis fuit typus sanguinis Christi. Nam, si cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? ait Apostolus, Hebr. IX, 13.

Rursum, aqua haec cineralis et lustralis significabat aquam nostram lustralem, sive benedictam, qua utimur ad expiationem peccatorum venialium. Nam, ut recte argumentatur Alexander I Pontifex, qui fuit sextus a S. Petro, epist. 1, ad omnes orthodoxos: Si cinis vitulae aspersus populum sanctificabat atque mundabat, quanto magis aqua, quae sale aspersa divinisque precibus sacrata est, populum sanctificat atque emundat?

Scribit Clemens Romanus, lib. VIII Constit. Apostol. cap. XXXV, S. Matthaeum usum aquae benedictae instituisse, ritumque benedictionis ab eo praescriptum recenset. Vim vero et fructum benedictionis hujus Deus multis declaravit miraculis.

Nam S. Chrysostomus, aquam benedicens, eaque aspergens filium aegrum, eum sanum matri reddidit, ut habetur in ejus Vita.

S. Quintianus, anno Christi 508, Episcopus Arvernae civitatis, familiam Hortensii senatoris valida febri correptam sanavit, mittendo ad eam aquam benedictam; testis est Gregorius Turonensis in ejus Vita.

S. Fortunatus cuidam Gotho per aquam benedictam fractam integritati restituit, ut refert S. Gregorius, I Dial. cap. X.

S. Malachias, Hibernensis Episcopus, filium regis Scotiae, et mulierem cancro laborantem aqua benedicta sanavit, uti refert S. Bernardus in ejus Vita.

S. Odilo, Abbas Cluniacensis, anno Domini 1048, lunaticum aqua lustrali curavit, ut refert Petrus Damianus in ejus Vita.

S. Anselmus, anno Domini 1106, caeco per aspersionem aquae benedictae visum restituit, uti refert Edmerus in ejus Vita, lib. II.

S. Willebrordus, Episcopus Ultrajectensis, anno Domini 700, per eamdem domum a vexatione daemonum liberavit, uti refert Albinus Flaccus in ejus Vita.

Magicas praestigias Judaeorum per aquam benedictam dissipavit Josephus ex Judaeo Christianus, anno Domini 327, uti ex Epiphanio refert Baronius.

S. Marcellus, Apameae Episcopus, daemonem impedientem demolitionem templi Jovis Apameni aqua benedicta fugavit, templumque dejecit, ut refert Theodoretus, lib. V, cap. XXI, et Baronius, anno Christi 389.

Audi quid de hac aqua senserit S. Hubertus Leodiensis Episcopus, anno Christi 700: Vade, inquit, aqua, quae sacerdotali consecratione sale admixto benedicta, et ad effugandam inimici nequitiam orationis virtute impregnata est, liquorque olim itidem Apostolica auctoritate benedictus huc inferatur, quorum aspergine atque litura mox ita effugabuntur hinc inimici virulenta phantasmata, ut amplius non audeat sua inferre machinamenta. Ita habet ejus Vita, quae exstat apud Surium, 2 novembris.

Leo VI Imperator scripsit librum De Apparatu belli, ubi cap. XIII ita scribit: Pridie ejus diei quo praelium est ineundum, curare debet dux exercitus, per sacerdotem universum exercitum aqua lustrali expiari; refert hoc Baronius anno Domini 911. Hoc saeculo in Indiis per aquam hanc mira facta sunt et fiunt. In Japone curantur passim aegroti ubi aquam hanc hauserint, ut patet ex epist. Japon.


Versus 10: Sanctum jure perpetuo

10. HABEBUNT HOC FILII ISRAEL, etc., SANCTUM JURE PERPETUO. — Sanctum, id est firmum et inviolabile, quasi legem jure perpetuo sancitam; patet ex Hebraeo.


Versus 11-12: Purificatio die tertio et septimo

11 et 12. QUI TETIGERIT CADAVER HOMINIS, ET PROPTER HOC SEPTEM DIEBUS FUERIT IMMUNDUS, ASPERGETUR EX HAC AQUA DIE TERTIO ET SEPTIMO, ET SIC MUNDABITUR. — Cur septem diebus erat immundus? cur die tertio et septimo erat lustrandus? Respondet Aben Ezra, quia luna in septem diebus facit quadraturam cum sole a tempore conjunctionis. Nam luna 28 diebus peragit suum cursum et ad solem a quo recesserat, redit: pars autem quarta 28 sunt septem; rursum tria sunt quasi dimidium hujus quadraturae, puta septem: quia enim luna est mater humidorum, et ista aspersio fiebat in aqua, quae est humida, hinc volebat Deus quod tunc luna in eamdem influeret, ad hoc, ut haec aspersio proficeret. Sed haec sunt frivola et lunaticae mentis commenta. Vera causa fuit voluntas Dei, ita ordinans; congruentia fuit quod septenarius sit symbolum perfectionis, in cujus medio, puta die tertio, et fine, puta die septimo, volebat Deus immundum lustrari, ut plena et perfecta censeretur esse lustratio.

Hanc lustrationem imitati sunt Gentiles: quotquot enim in funere, comburendoque cadavere ad rogum tantisper exspectassent, dum collectis conditisque reliquiis funeri finis fieret, non ante a lugubri hoc officio discedebant, quam aqua ter essent lustrati propter contractam a funere pollutionem. Id docet Virgilius rituum scientissimus in funere Miseni, Aeneid. VI:

Ossaque lecta cado texit Chorinaeus aheno.
Idem ter socios pura circumtulit unda,
Spargens rore levi et ramo felicis olivae.

Ubi et aspergilli meminit, quod e rore marino et oliva felici constabat.


Versus 13: Peribit ex Israel

13. OMNIS QUI TETIGERIT HUMANAE ANIMAE MORTICINUM (cadaver), ET ASPERSUS HAC COMMIXTIONE (id est hac aqua lustrationis, cum cineribus vitulae rufae commixta) NON FUERIT, POLLUET TABERNACULUM DOMINI (quantum in se est, illud si videlicet ingrediatur pollutus et immundus existens, antequam hac aqua lustrationis se expiet; hinc ob violatum sanctuarium) PERIBIT EX ISRAEL, — id est, occidetur a judicibus, si res constet; sin sit occulta, me vindice in mortem improvisam incurret. Ita Abulensis.


Versus 14: Lex hominis qui moritur in tabernaculo

14. ISTA EST LEX HOMINIS (de homine, circa hominem) QUI MORITUR IN TABERNACULO: OMNES QUI INGREDIUNTUR TENTORIUM ILLIUS, ET UNIVERSA VASA QUAE IBI SUNT, POLLUTA ERUNT SEPTEM DIEBUS. — Ex hoc loco Judaei istam consuetudinem sibi induxerunt, ut quando aliquis moritur in domo, omnem aquam quae erat domi in vasis, effundant extra domum, quia judicant eam esse immundam. Alii simpliciores id etiam agunt, ex eo quod putent animam de corpore recenter egressam, lavari in aqua domus, et illam suo contactu inficere. Addunt alii angelum mortis, id est Satanam, gladium suum, quo illum hominem interfecit, in ea aqua rursum lavare. Sed posterius hoc utrumque est ridiculum: prius probum est, et ex hac lege faciendum, si vas non esset coopertum; tunc enim coinquinabatur, ut dicitur vers. 15; sin esset coopertum, non coinquinabatur moriente homine, ideoque non erat necesse aquam eo contentam effundi: ita Abulensis.


Versus 15: Vas quod non habuerit operculum

15. VAS QUOD NON HABUERIT OPERCULUM, NEC LIGATURAM DESUPER, IMMUNDUM ERIT. — Nam, uti moraliter explicat S. Gregorius, XXIII Moral. cap. IX: Tegmen operculi vel ligatura est censura disciplinae: qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur.


Versus 16: Tangere cadaver, os vel sepulcrum

16. SI QUIS IN AGRO TETIGERIT CADAVER, etc., SIVE OS ILLIUS, VEL SEPULCRUM, IMMUNDUS ERIT SEPTEM DIEBUS. — Summa apud Judaeos immunditia erat cadaverum, adeo ut tangentes sepulcra, essent immundi septem diebus. Hinc ipsi sepulcra habebant non juxta templum, nec in urbibus, ne in ea incurrendo polluerentur, sed extra eas (ut patet Luc. VII, 12, et Joan. XIX, 41, de sepulcro Christi) in agris et locis separatis. Hinc etiam Josias rex volens idolorum templa profanare, et omnem religionem locis adimere, mortuorum ossa in illa intulit, IV Reg. XXIII, 14.

Sic et Gentiles non in urbe, sed extra suos sepeliebant, tum ne aer in urbe ex foetore cadaverum putrefieret, tum ne funestarentur sacra civitatis, ut ait Paulus, lib. II Recept. sentent. tit. 21; et ne sanctum municipiorum jus pollueretur, ut inquiunt Diocletianus et Maximianus in suo hac de re rescripto: putabant enim Romani aliique Gentiles, quidquid diis superis sacrum esset, id vel solo aspectu aut contactu rei funestae contaminari. Sed nec funere pollutis sacrificare fas erat: quare si utrumque ex causa gravi cuipiam faciendum esset, elaborabat ut ante sacra efficeret, quam funus agnosceret. Unde etiam Horatius Pulvillus, in Capitolii dedicatione, cum ab inimicis ejus filius nuntiaretur exstinctus, ait: Cadaver sit, nec voluit funus agnoscere, donec templa dedicaret, inquit Servius in lib. X Aeneidos. Similis fuit ritus Graecorum, ut patet ex Luciano de Dea Syria.

Denique inauspicatum omen erat, si quis forte in sepulcra incideret. Audi Livium, libro XXX: Jussus e nautis unus ascendere in malum, ut specularetur quam tenerent regionem, cum dixisset sepulcrum dirutum proram spectare, scilicet Annibal abominatus est. Ex eodem ritu manavit, quod deus Viduus ab eis extra urbem colebatur, teste S. Cypriano, lib. De Vanitate idolorum: In tantum, inquit, deorum vocabula apud Romanos finguntur, ut sit apud illos et Viduus deus, qui anima corpus viduet, qui quasi feralis et funebris intra muros non habetur, sed foris collocatur. Perstringit hanc veterum superstitionem Theodoretus, lib. VIII De Curandis Graec. affect.

Secus se res habet apud Christianos, qui sepulcra juxta ecclesias habent, ut orent pro defunctis, utque mortis et resurrectionis imaginem et spem perpetuo ob oculos habeant.

Tropologice, cadavera sunt peccata. Hinc S. Paulus, Hebr. IX, 14, peccata vocat opera mortua. Unde Chrysostomus, homil. 15 in Joan.: Si quis, inquit, tangebat olim mortuum, contaminabatur; et hic si quis tetigerit opus mortuum, id est peccatum, inquinatur per conscientiam. Item: Si eum qui corpus mortuum tangebat, non oportebat intrare in templum, quanto magis qui mortua opera habet? contaminatio enim est pessima; statim ergo per confessionem se eluat, nec iterum tangat mortuum, id est ad peccatum non redeat. Et rursum: Dicitur, inquit, quia pestis, cum generatur, corrumpit corpora, tale est peccatum: a peste nihil differt, non quia aerem corrumpit primum, deinde corpora, sed quia continuo in animam transilit, etc. Quid vomitu turpius excogitari potest, aut foedius et horribilius ad edendum? Talis est qui redit ad peccatum. Unde Prov. XXVI: Sicut, inquit, canis qui revertitur ad vomitum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.


Versus 17: Aquas vivas super cineres

17. TOLLENTQUE DE CINERIBUS COMBUSTIONIS, ATQUE PECCATI (id est vitulae combustae pro peccatis legalibus expiandis: hinc enim vitula hic vocatur peccatum, metonymice), ET MITTENT AQUAS VIVAS SUPER EOS (cineres). — Aquae vivae sunt quae moventur et fluunt, uti fontanae et fluviales; mortuae sunt quae stant et stagnant.


Versus 20: Qui non fuerit expiatus, peribit

20. SI QUIS HOC RITU NON FUERIT EXPIATUS, PERIBIT ANIMA ILLIUS. — Nota: Immunditia haec tangentis cadaver durabat tantum septem dies, quibus elapsis per se expirabat et cessabat, inquit Abulensis. Hoc enim est quod dicitur vers. 16: Immundus erit septem diebus. Verum contrarium est verius, scilicet non cessasse hanc immunditiam, nisi per expiationem aquae cineralis. Nam vers. 13 dicitur: Qui aqua expiationis non est aspersus, immunditia erit, et manebit spurcitia ejus super eum. Debebat ergo immundus hac aqua cinerali se expiare: quod si contemneret, puniebatur morte, ob violatam Dei legem, vel a judicibus, si res constaret, vel a Deo ipso, si res esset occulta. Sin per oblivionem omisisset hanc sui expiationem, illiusque postmodum recordatus fuisset, tenebatur offerre sacrificium pro delicto suo praescriptum Levit. V, 3 et 5; si non recordaretur, non imputabatur ei ad poenam. Ita Abulensis.

Notat Abulensis, Quaest. XXI, Judaeos nullas amplius expiationes servare, nec iis obligari, etiamsi perstent in judaismo et conscientia sua erronea, qua putant se legibus veteribus adhuc teneri. Nam istae expiationes praescriptae erant in ordine ad Sanctuarium, ut scilicet illud non adirent nisi mundi aut expiati; jam autem nullum habent Sanctuarium. Secundo, quia haec vitula rufa, ex qua fiebat aqua lustrationis, debebat immolari a sacerdote, eo loco ubi erat templum, sanguisque ejus versus templum aspergi; jam autem nec habent sacerdotes, nec templum: unde non possunt hanc vitulam rufam immolare. Eadem de causa lustrationes hasce non servarunt Judaei in captivitate Babylonica; in ea enim eversum fuit templum.


Versus 21: Qui tetigerit aquas expiationis

21. OMNIS QUI TETIGERIT AQUAS EXPIATIONIS, IMMUNDUS ERIT USQUE AD VESPERUM. — Omnis; ergo et aspergens immundum, imo et ipse aspersus hac aqua, mundabatur quidem ab immunditia priori, v. g. cadaveris, sed aliam ex contactu hujus aquae contrahebat, qua censebatur immundus esse usque ad vesperam, uti patet vers. 17. Ita Abulensis. Erat ergo haec aqua expiatrix, et simul immunda; perinde ut lixivium, licet sit immundum, pannos tamen emundat.


Versus 22: Quidquid tetigerit immundus

22. QUIDQUID TETIGERIT IMMUNDUS, IMMUNDUM FACIET. — Immundus, non legaliter: sic enim immunditia haec pervasisset statim omnes Judaeos; sed naturaliter, uti erant soli leprosi, seminiflui et menstruatae. Quidquid enim hi tangebant, hoc faciebant immundum; sed si quis haec immunda ulterius tetigisset, non ideo fiebat immundus, uti dixi in Levitico. Ita Abulensis. Verum, quia de leprosis, seminifluis et menstruatis hic non agitur, nec de eis ulla hoc capite facta est mentio, hinc verius Lyranus haec refert ad immundum, qui immundus est ex contactu aquarum cineralium, sive expiationis. Haec enim verba referenda sunt ad immediate praecedentia, ubi dicitur: Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. Mox enim subditur: Quidquid tetigerit immundus (scilicet jam dictus, videlicet ex contactu aquae expiationis), immundum faciet, adeo ut immunditiam suam alteri se tangenti afflet et communicet; hoc enim est quod subditur.

ET ANIMA QUAE HORUM QUIPPIAM TETIGERIT, IMMUNDA ERIT USQUE AD VESPERUM. — Horum, scilicet quae hoc capite dicta sunt, videlicet vitulam rufam, sanguinem ejus, cineres, aquam lustrationis. Quicumque enim haec tangebant, immundi erant usque ad vesperam, uti dictum est vers. 7, 10 et 21. Ita Abulensis. Verum quia hic versus pendet a praecedenti, eique ex aequo quasi respondet, hinc secundo, genuine Lyranus: Qui tetigerit, inquit, aliquid horum, scilicet quae tetigit immundus (qui immundus est ex contactu aquarum lustrationis), hic ex eorum contactu immundus erit usque ad vesperam. Aquae enim hae, utpote cinerales, atque ex fimi et pellis vitulae combustione confectae, licet expiatrices essent, censebantur tamen immundae, adeo ut qui eas tetigisset, non tantum esset immundus, sed et immunditiam suam aspergeret rebus omnibus quas tangebat, ita ut qui illa ab eo tacta, ideoque polluta vicissim tangeret, pollueretur, fieretque immundus usque ad vesperam. Hunc esse sensum patet, tum ex connexione sententiarum, tum ex textu Hebraeo et Chaldaeo, qui alium sensum non admittunt.

Nota: Haec immunditia vespere per se, sine alia expiatione desinebat; alioquin enim in expiationibus progressus fuisset in infinitum. Ita Lyranus.


Numerus vaccarum rufarum immolatarum

Denique tradunt Hebraei, et ex iis Burgensis, quod sex tantum vaccae rufae fuerint immolatae per totam durationem utriusque templi: scilicet prima, tempore Mosis per Eleazarum, de qua hic dicitur, ejusque cineres durasse per totum templum primum; secundam, tempore Esdrae, in principio templi secundi; alias autem duas immolasse Simeonem justum, diversis temporibus (fuit enim ipse pontifex per annos 80); alias denique duas immolatas esse per Joannem pontificem, qui fuit pater Mathathiae, a quo descenderunt Machabaei. Verum difficile est creditu, quod pauci unius vaccae cineres, per tam multos spargendi, suffecerint tantae, scilicet innumerabili pene multitudini Judaeorum; unius enim vaccae cineres distribuebantur per totam Judaeam. Singuli enim Judaei crebro iis utebantur ad sui expiationem. Quare verisimilius est, quod ait Lyranus, quotannis vaccam unam rufam immolatam fuisse.