Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hebraei caedunt Arad regem. Secundo, vers. 4, murmurat populus, ideoque Deus in eum serpentes ignitos immittit, a quibus morsi sanantur per aspectum serpentis aenei. Tertio, Deus, vers. 16, puteum Hebraeis sitientibus ostendit. Quarto, vers. 21, Hebraei debellant Sehon et Og reges.
Textus Vulgatae: Numeri 21:1-35
1. Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad Meridiem, venisse scilicet Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo praedam. 2. At Israel voto se Domino obligans ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. 3. Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananeum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. 4. Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris; 5. locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. 6. Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, 7. venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, 8. et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo; qui percussus aspexerit eum, vivet. 9. Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur. 10. Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth. 11. Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam. 12. Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. 13. Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei; siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhaeos. 14. Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. 15. Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum. 16. Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. 17. Tunc cecinit Israel carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant. 18. Puteus quem foderunt principes, et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana. 19. De Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth. 20. De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. 21. Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, dicens: 22. Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis, via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. 23. Qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. 24. A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. 25. Tulit ergo Israel omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhaei, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. 26. Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhaei, qui pugnavit contra regem Moab, et tulit omnem terram, quae ditionis illius fuerat usque Arnon. 27. Idcirco dicitur in proverbio: Venite in Hesebon, aedificetur, et construatur civitas Sehon. 28. Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. 29. Vae tibi, Moab! peristi, popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem, regi Amorrhaeorum Sehon. 30. Jugum ipsorum disperiit ab Hesebon usque Dibon, lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba. 31. Habitavit itaque Israel in terra Amorrhaei. 32. Misitque Moyses qui explorarent Jazer, cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. 33. Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. 34. Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum, ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhaeorum, habitatori Hesebon. 35. Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.
Versus 1: Rex Chananaeus Arad
1. CHANANAEUS REX ARAD HABITABAT AD MERIDIEM — terrae Chanaan. Chananaeas enim respectu solet Scriptura situs et plagas mundi consignare. VENISSE SCILICET ISRAEL PER EXPLORATORUM VIAM; — ita et Chaldaeus, Vatablus et alii passim, q. d. Cum intellexit Arad venisse Hebraeos per viam illam, per quam olim anno secundo egressus ex Aegypto, transierant 12 exploratores eorum in terram Chanaan, Numer. XIII, tunc ex eo collegit, certoque sibi persuasit eos per suam ditionem in Chanaan tendere: videbat enim illos eamdem nunc inire viam. Septuaginta vertunt, per viam Atarem; retinent enim nomen Hebraeum tanquam proprium loci esset.
Versus 2: Votum Anathematis (Horma)
2. AT ISRAEL VOTO SE DOMINO OBLIGANS, AIT: SI TRADIDERIS POPULUM ISTUM IN MANU MEA, DELEBO URBES EJUS. — Hebraice est, succidam et anathematizabo eos. Erat enim hoc votum cherem (de quo dixi Levit. cap. ult. vers. 20), quo devovebant Deo urbes hostiles et Deo inimicas. Hinc nomen loci appellatum est Cherem et Chorma; sive, ut Noster et alii pronuntiant, Herem et Horma, id est anathema.
Notat Abulensis, Quaest. IV, Hebraeis triplex fuisse horma, sive anathema: primum, quo tam homines et pecora, quam omnia quae in urbe hostili erant, consumebantur, nihilque cedebat in usus vel populi, vel templi. Et tale anathema jussit Deus fieri urbes Hebraeorum apostatantium a Deo ad idola, ut scilicet occisis omnibus hominibus et pecoribus, congregaretur omnis supellex urbis in platea, ibique tota cremaretur, Deut. XIII, 15, et tale hic videtur fuisse. Secundum, quo homines et pecora cum supellectile peribant, reservato tamen auro, argento, ferro et aere, ad usus Sanctuarii: tale horma fuit Jericho, Josue VI, vers. 24; ibi enim Hebraeis sibi aliquid surripere nefas erat. Tertium, quo soli homines occidebantur, pecora vero et supellex cedebant victoribus Hebraeis: tale horma fuit urbs Hai, Josue cap. VIII, 27.
Versus 4: Populus Itineris Taedio Afficitur
4. ET TAEDERE COEPIT POPULUM ITINERIS. — Hebraice, et populus abbreviatus est anima, id est, fatigatus coepit animis cadere, languere et taedere. Est hic novum populi murmur, ob tam longam tot annorum, puta quadraginta, peregrinationem, anhelantis ad quietem et stabilem sedem et domum. Nam alioqui, ut superius dixi, Deus laborem itineris minuebat, ut vix fatigationem sentirent.
Versus 5: Populus Manna Fastidit
5. ANIMA NOSTRA JAM NAUSEAT SUPER CIBO ISTO LEVISSIMO — super manna. Tradit R. Salomon manna fuisse cibum levissimum, qui non gravabat stomachum, nec aliquid emittebat in secessum: unde timuerunt Hebraei ne intra viscera eorum putresceret, itaque morerentur, eaque de causa murmurarunt. Sed hae sunt solitae ejus neniae. Nullus enim cibus est, qui non habeat aliquid impuri, quod natura non convertit in suam substantiam, sed rejicit, et in secessum emittit: ergo de manna idem dicendum est. Ita Abulensis. Alia ergo fuit causa murmuris de manna, quam dedi Num. XI, 6.
Versus 6: Serpentes Igniti
6. QUAMOBREM MISIT DOMINUS IN POPULUM IGNITOS SERPENTES. — Dominus hic fuit tum Deus Pater, tum Deus Filius, puta Christus, uti docet Apostolus, I Cor. X, 9. Unde patet contra Arianos et Servetianos, Christum esse verum Deum ac Dominum omnium. Serpentes hi igniti dicuntur, non quod natura essent igneae, sed ab effectu, quod morsu suo tantum calorem inducerent, ut morsi ab eis sibi uri viderentur; quos proinde Plinius presteres vocat: hi enim graece idem sunt quod hebraice seraphim; unde Vatablus urentes vertit: hebr. enim est seraphim, quo nomine vocatur primus ordo angelorum, ab ardore charitatis. Hos serpentes suscitavit Deus ex ipso Arabiae deserto: ibi enim, uti et in Libya, abundant. Unde Deut. VIII, 15, dicitur: «Ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, et dipsas.» Hinc et Cato apud Lucanum, lib. IX, de serpentibus deserti Libyae ait: Serpens, sitis, ardor, arenae / Dulcia virtuti; gaudet patientia duris.
Porro serpentes, sive dracones, aliquando visos esse ignitos, id est, qui ignem vomerent, narrant Historici. Leslaeus, in sua Scotia, anno Domini 1558, refert apud Marchiam et Landoviam, draconem quemdam tantos ignes vomuisse, ut iis segetes et fruges incenderet; quocirca colonos pervigilare debuisse, ut eos assidue exstinguerent.
Nota: Apte serpentibus puniuntur, qui serpentum virulentiam imitantur. Murmuratores enim et detractores «acuerunt linguam suam sicut serpentis,» inquit Psaltes, ac mordent in occulto ut serpens. Juste ergo eis quasi carnifex dominatur serpens. E contrario humilem, mitem et obedientem Antonium metuebant et fugiebant serpentes, teste S. Athanasio in ejus Vita. Et Boas serpens obedivit pio et S. Hilarioni: cum enim homines et boves deglutiret (unde Boas est dictus), jussit ei S. Hilarion «pyram praeparari, et oratione ad Christum missa, evocato praecepit struem lignorum scandere; mox ignem ipse supposuit, immanemque bestiam concremavit,» inquit S. Hieronymus in ejus Vita.
Sic Abbas Paulus manibus illasis tenebat aspides, serpentes et scorpios, eosque secabat per medium. Rogatus quomodo hanc gratiam accepisset, respondit: «Si quis possederit puritatem, omnia subjiciuntur ei, sicut Adae quando erat in paradiso ante praevaricationem divini mandati,» ut habetur in Vitis Patrum, lib. VI, tit. 2, num. 11.
Versus 8: Fac Serpentem Aeneum
8. FAC SERPENTEM. — Hebraice fac saraph (unde seraphim jam dicti vers. 6), id est serpentem ignitum, hoc est, qui habeat similitudinem serpentis igniti et urentis, qualis est serpens ex aere fabricatus: aes enim candet, et potius rubet instar ignis. Ita Vatablus. Secundo, factus est ex aere: si enim ex auro vel argento factus esset, fuisset ingentis et immanis pretii: erat enim ingens, ut mox dicam.
Pone Eum pro Signo
ET PONE EUM PRO SIGNO. — Hebraice, pone eum super vexillum (hoc enim significat hebraeum nes), quasi dicat: Pone eum super hasta, vel pertica vexillari, ut sit instar signi et vexilli, quod ab omnibus videri possit. Unde sequitur serpentem hunc aeneum debuisse esse ingentem, atque alte admodum erectum, et, ut Christus ait, exaltatum fuisse, ut scilicet per tota castra, quae vastissima erant, facileque per sex milliaria extendebantur, a vulneratis circumquaque videri posset.
QUI PERCUSSUS (a serpentibus ignitis) ASPEXERIT EUM, VIVET — id est in vita servabitur, et sanabitur. Non quod serpens hic aeneus vim aliquam naturalem eos curandi haberet: hoc enim est impossibile, uti fuse hic demonstrat Abulensis; sed quod Deus, hoc signo viso, eos miraculose curaret. Fuit ergo hic serpens signum, simul et instrumentum morale hujus curationis. Congruum autem signum erat serpens aeneus, potius quam bos aut ovis: quia Hebraei morsi erant, non a bobus, vel ovibus, sed a serpentibus, iisque ignitis; aeneus autem colorem habet igneum, estque igne conflatus.
Sensus Allegoricus: Serpens Aeneus et Christus Crucifixus
Allegorica et potissima causa fuit, ut serpens hic in ligno erectus significaret Christum in cruce erectum, tanquam noxium et sceleratum, cujus intuitu per fidem et contritionem, sanamur a lethalibus peccatorum morsibus. Sicut enim serpens hic habebat formam serpentis, sed non venenum: ita Christus assumpsit formam peccatoris, sed non peccatum; hoc est enim quod Christus de se ait, Joan. cap. III, 14: «Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari (in cruce) oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.» Ita Theodoretus, Quaest. XXXIX, et Nyssenus De Vita Mosis, ante finem, et S. Augustinus, serm. 101 De Tempore, et Tertullianus, lib. De Idololatria, cap. V: «Effigies, ait, aenei serpentis suspensi figuram designavit Dominicae crucis, quae a serpentibus, id est ab angelis diaboli, nos erat liberatura, dum per semetipsam diabolum, id est serpentem, interfectum suspendit.» Unde et veteres Hebraei docuerunt quod morsus, per serpentem antiquum Adae nobisque illatus, sanandus esset in diebus Messiae. «Non te pigeat, inquit S. Bernardus, videre serpentem in patibulo pendentem, si vis videre regem in solio residentem.»
S. Antonius magnus contra daemonum insultus athleta, rogatus a discipulis quaenam arma valide et certo diabolicas impugnationes repellerent, respondit: «Signum crucis, et ardens in Christum fides, inexpugnabilis sunt viris Deo dicatis et aheneus murus, adversus daemonum machinationes.» Testis est S. Athanasius in ejus Vita. B. Magdalena in antro suo paenitens, tentata a spectris daemonum, Jesum invocavit. Affuit S. Michael qui eos fugavit, et crucem in ore speluncae erexit, dicens: «Ne extimescas, custos tui est Altissimus.» Crucem ergo complexa, et ad crucem orans, in eaque Christum salutem suam contemplans, laete et pie ibi triginta annos paenituit.
Virtus Crucis
«Crux, inquit S. Augustinus, sermone in Parasceve, nobis totius causa beatitudinis est: haec nos a caecitate liberavit erroris; haec a tenebris reddidit luci; haec debellatos reddidit quieti; haec alienos Deo conjunxit; haec peregrinantes cives ostendit. Haec discordiae amputatio est, haec pacis firmamentum, haec bonorum omnium abundantia.»
Pie S. Bernardus, serm. 5 in Cantica: «Quam dulciter, ait, Domine Jesu, cum hominibus versatus es! quam abundanter multa magna bona hominibus largitus es! quam fortiter tam indigna, tam aspera et dura pro hominibus passus es! dura verba, duriora verbera, durissima supplicia. O duri et indurati et obdurati filii Adam, quos non emollit tanta flamma, tanta benignitas, tam ingens ardor amoris, tam vehemens amator, qui pro vilibus sarcinulis tam pretiosas merces expendit!» Idem, serm. De Passione Dom.: «In passione Domini,» ait, «tria specialiter convenit intueri: opus, modum, causam. Nam in opere quidem patientia, in modo humilitas, in causa charitas commendatur: patientia singularis, humilitas admirabilis, sed charitas inaestimabilis.»
Sancti et Serpentes
Addit S. Augustinus serpentem hunc fuisse aeneum, ut significaret primo, divinitatem et aeternitatem Christi: aes enim durissimum est, incorruptibile, et quasi aeternum; secundo, crucis Christi claritatem et gloriam, quae omnes gentes pervasit: aenea enim vasa, inter omnia metalla, maximum solent edere sonum et tinnitum; tertio, igneam charitatem tum Dei, tum Christi in cruce, tam dolore, quam amore nostri assi et tosti; hic enim aeneus serpens erat saraph, id est ignitus, ut dixi. Et hoc est quod S. Joannes, cap. III, vers. 16, mox subdit, dicens: «Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.» Quae verba singula novum amoris argumentum et stimulum ingerunt, uti patet ea expendenti. Expendi ea ad Titum III, 4. Christus ergo crucifixus est saraph, id est ignitus, urens, accendens, et comburens nos sua charitate. «Apte ergo aeneus serpens in ligno suspensus est, ut Dominus et in serpente mortuus, et in aere significaretur aeternus; videlicet, ut et indicaretur mortuus per humilitatem, et quasi esse aeneus per divinitatem,» ait S. Ambrosius, Ansbertus, lib. V in Apoc., post initium.
Stigmata S. Francisci
Hac de causa Seraphinus ille specie crucifixi apparens S. Francisco, ei in manibus, pedibus, et latere quinque Christi vulnera, quasi sacra stigmata impressit, eumque totum in Christi crucifixi amorem transformavit, et seraphinum, imo Christo confixum cruci effecit, ut deinceps novo mentis ardore, novo corporis martyrio aliud pene non sentiret, aliud non cogitaret, aliud non amaret, aliud non diceret quam: Da Domine, ut amore amoris tui moriar, qui pro amore amoris mei dignatus es mori. Vide S. Bonaventuram in ejus Vita.
Ezechias Confringit Serpentem Aeneum
Hunc serpentem aeneum, in memoriam tanti beneficii, Hebraei secum devexerunt per desertum in Chanaan, ibique mansit usque ad tempora Ezechiae regis Juda, qui eum, eo quod numinis loco a plebe haberi et coli inciperet, confringi jussit, eumque pro nechoset, id est aeneo, per diminutionem et contemptum vocavit nechustan, vel noestan, id est aenulum, quasi dicat: Quid putatis, o miseri Judaei, parum aeris habere divinitatem? aenulum hunc serpentem, esse Deum? IV Reg. XVIII, 4.
«Hodie crux fixa est, et saeculum sanctificatum est. Hodie crux fixa est, et daemones dispersi sunt. Hodie crux fixa est, et mors subversa est. Hodie crux vicit, et mors victa est. Hodie diabolus vinctus est, homo solutus est, et Deus glorificatus est.» Idem, lib. De Virg.: «Inspicite,» ait, «vulnera pendentis, sanguinem morientis, pretium redimentis, cicatrices resurgentis. Caput habet inclinatum ad osculandum, cor apertum ad diligendum, brachia extensa ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum. Haec quanta sint cogitate, haec in statera vestri cordis appendite, ut totus vobis figatur in corde, qui totus pro nobis fixus fuit in cruce.»
S. Augustinus de Aere et Cruce
— [Haec sectio expositionem allegoricam superius inchoatam continuat.]
Versus 11: Jeabarim
11. UNDE EGRESSI FIXERE TENTORIA IN JEABARIM — Hebraice est beile haabarim, quod Chaldaeus accipit, non ut proprium, sed ut appellativum, vertitque, juxta vadum transeuntium, scilicet in desertum.
Versus 14: Liber Bellorum Domini
14. UNDE DICITUR IN LIBRO BELLORUM DOMINI. — Fuit hic vetus liber ante Pentateuchum conscriptus, sed intercidit, sicut et libri Henoch, Gad, Nathan; addo, et multorum aliorum, quorum meminit Scriptura. Ita S. Augustinus, Quaest. XLII, et Rabanus. Unde patet librum hunc fuisse propheticum; prophetat enim futuram victoriam sub Mose contra Amorrhaeos, ut patebit vers. 24. Posset tamen quis et forsan verius dicere librum hunc posterius esse conscriptum, ut to sic faciet, vers. 14, idem sit, quod sic fecit: videntur enim haec ab alio quopiam, qui Mosis diaria haec digessit, illi esse intexta, uti dixi in proemio Geneseos. Sic enim Proverbia Salomonis ab eo sparsim scripta, ab alio collecta, et in unum librum Proverbiorum digesta esse satis patet ex cap. XXV Proverb. vers. 1. Perperam ergo Eugubinus vertit, ideo dicetur in commemoratione bellorum Domini.
Allegorice, Rupertus hunc librum coelestem accipit, puta notitiam Dei, in qua conscripta est fides Evangelica; et per oppositos illi torrentes Arnon, accipit eloquentiam haereticorum. Arnon enim significat maledictionem eorum.
Sicut Fecit in Mari Rubro
SICUT FECIT IN MARI RUBRO, SIC FACIET IN TORRENTIBUS ARNON. — Vatablus vertit, urbem Vaheb (scilicet delevit, vel expugnavit Deus) in turbine, et torrentes qui adjacent Arnon. Favent ei Septuaginta; vertunt enim, propter hoc dicitur in libro: Bellum Domini combussit Zoob, et torrentes Arnon. Ubi nota: Pro Vaheb, Septuaginta legerunt Zoob, scilicet pro vau legerunt affine zain, idque cum aliis punctis. Verum melius vertit Noster, eique consentit Chaldaeus: nam vaheb positum est pro iaheb, id est dedit. Sic ergo ad verbum habent Hebraea, quae dedit, vel fecit in mari Rubro, sic (vau enim copulativum, cum similia connectit, significat sic, sicut) eadem in torrentibus Arnon, supple faciet.
Primus jam omissa sententiarum varietate, sensus est, q. d. Sicut Dominus pugnavit pro Israele contra Aegyptios in mari Rubro: ita et faciet, id est fecit, in Arnon, pro Hebraeis pugnando et devincendo Sehon regem Amorrhaeorum, q. d. Ideo recte dixi vers. 13, Arnon prominere in finibus Amorrhaei, quia ibi caesus est Sehon Amorrhaeus, vosque, o Hebraei, occupastis ejus ditionem, usque ad confinia Moab, ut patet vers. 24.
Versus 15: Scopuli Torrentium Arnon
Vers. 15. SCOPULI TORRENTIUM ARNON INCLINATI SUNT (inclinantur) UT REQUIESCERENT (et requiescunt) IN AR (ita enim legendum est cum Hebraeo, Chaldaeo, Septuaginta, non Arnon, uti legunt Biblia Regia et Plantiniana: quae civitas est Moabitarum, ut patet Deuter. II, 29; ideoque recumbunt) IN FINIBUS MOABITARUM — q. d. Scopuli Arnon conterminii sunt, et prominent in Ar, urbe Moab: unde patet Arnon et Amorrhaeos conterminos esse Moabitis; ac consequenter, quod vos, o Hebraei, occupando Arnon et ditionem Sehon Amorrhaei, pertingatis usque ad confinia Moab: omnia enim haec pendent ab illa sententia vers. 13: «Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhaeos,» eamque explicant.
Secundo, Hebraei, quos sequentes Lyranus, Abulensis, Hugo, Adrichomius et alii, tradunt, Amorrhaeos in hisce scopulis Arnon fuisse Hebraeis insidiatos, dum illac transirent; sed a Deo miraculose inclinatos fuisse hosce scopulos, et corruisse super ipsos Amorrhaeos, itaque iis oppressis, liberos evasisse Hebraeos, idque hisce verbis significari, scopuli torrentium inclinati sunt, etc. Sed cuperem hujus traditionis antiquiorem habere auctorem: mirum enim videtur Mosen tantum miraculum hic silentio praeteriisse, praesertim cum ipse pugnam et victoriam de Amorrhaeis enarret vers. 23.
Tertio, Vatablus Hebraeum esced vertit effusiones, q. d. Deus expugnavit effusiones torrentium, id est regionem Amorrhaeorum, per quam effunduntur et defluunt amnes, ab Arnon usque ad Ar, defluuntque in regionem Moabitidem. Verum potius credendum est S. Hieronymo et Hebraeis, qui esced vertunt scopuli. Primus ergo sensus planus et genuinus videtur.
Versus 16: Puteus Apparet
16. EX EO LOCO — intellige digressis; unde hebraice est, et exinde ad puteum, scilicet venerunt. APPARUIT PUTEUS, SUPER QUO LOCUTUS EST DOMINUS AD MOYSEN: CONGREGA POPULUM, ET DABO EI AQUAM. — Hinc videtur populum laborasse siti et aquarum penuria; unde Mosen pro ea levanda rogasse Dominum, qui exoratus ostendit ei puteum, dicens: Congrega populum ad puteum hunc, et ex eo dabo ei aquam. Similes aposiopeses Hebraeae crebrae sunt in Scriptura.
Versus 17: Carmen Putei
17. TUNC CECINIT ISRAEL CARMEN ISTUD: ASCENDAT PUTEUS. — «Puteus,» id est aqua putei, q. d. Continuo ebulliat et ascendat aqua e fundo putei, ut omnes nos ex eo bibere possimus, aeque ac jumenta nostra. Est hoc carmen gratulatorium exultantium de tanto beneficio et miraculo, qualia multa sunt in Scriptura.
CONCINEBANT. — Hoc per parenthesin intercipe et accipe: nam interrumpit ipsum carmen; quae enim proxime sequuntur, sunt verba carminis jam inchoati, illudque complent. Chaldaeus tamen, Septuaginta et recentiores, pro anu la, id est concinebant de eo, aliis punctis legunt in imperativo enu la, id est concinite illi, q. d. Huic puteo gratulamini, et applaudite, illique hymnum concinite; et sic haec verba ad carmen pertinent.
Versus 18: Puteus Quem Foderunt Principes
18. PUTEUS, QUEM FODERUNT PRINCIPES, ET PARAVERUNT DUCES MULTITUDINIS, IN (id est cum) DATORE LEGIS (id est Mose) ET IN (id est cum) BACULIS SUIS. — Hinc videtur quod Deus ostenderit Mosi fontem, sive venam aquarum, quam Moses et principes populi, suis baculis, id est ligonibus, terram circumfodientes, dilatarunt et profundiorem effecerunt, ut esset instar putei.
DE SOLITUDINE, MATTHANA — q. d. De solitudine in Matthana profecti sunt Hebraei, uti addunt Biblia Regia et Plantiniana, et patet ex seq.
Versus 19-20: De Matthana ad Phasga
19 et 20. DE MATTHANA IN NAHALIEL: DE NAHALIEL IN BAMOTH. DE BAMOTH, VALLIS EST IN REGIONE MOAB, IN VERTICE PHASGA (id est de Bamoth incipit vallis Moab, quae est in, id est juxta, verticem montis Phasga), QUOD (Phasga) RESPICIT CONTRA DESERTUM — q. d. Hebraei jam venerant ad fines deserti, scilicet ad vallem regionis Moab, quae est juxta Pisgah.
Tropologice, inquit Rupertus, significantur hic ii qui meritis et gratia proficiunt. Matthana enim hebraice idem est quod donum descendens, scilicet a Patre luminum: ex quo primo ascendunt in Nahaliel, id est in haereditatem, vel possessionem Dei, per activae vitae virtutem; deinde in Bamoth, id est in excelsa, scilicet contemplativae vitae. De Bamoth haec vallis est, scilicet humilitatis: haec enim nascitur ex consideratione et contemplatione tam Dei, quam sui, eaque est juxta verticem Phasga, hoc est juxta altam sapientiam et facundiam: hanc enim docet humilitas (nam Phasga hebraice idem est quod os multum), idque contra desertum, id est contra inania desertoris diaboli mendacia.
Hinc etiam proverbium est apud Hebraeos, ex Nahaliel Bamoth, hoc est, ex virtute et pietate oritur celsitudo et gloria. Virtus enim est quasi haereditas et possessio Dei, quam significat Nahaliel.
Porro, Chaldaeus haec accipit, non ut nomina propria, sed ut appellativa, refertque ad puteum, de quo vers. 16. Matthana enim hebraice idem est, quod datum, vel donum. Nahaliel est torrens. Bamoth sunt colles; sic ergo Chaldaeus vertit: «Ex eo tempore quo datus est eis (puteus), descendit cum eis ad torrentes, et de torrentibus ascendit cum eis ad collem, et de colle ad vallem, quae est in agris Moab,» quasi hic puteus miraculose quaquaversum secutus sit Hebraeos. Chaldaeum sequuntur, eoque se tuentur multi alii, qui dicunt petram dantem aquas instar fontis, vel putei, revera comitatam esse Hebraeos, idque significare Apostolum, I Cor. X, cum ait: «Bibebant autem de spiritali consequente eos petra,» qua de re ibidem dixi. Certe doctissimo Bellarmino et aliis videtur haec esse fabella Judaica.
Versus 21-24: Clades Sehon
21, 22 et 23. MISIT AUTEM ISRAEL NUNTIOS AD SEHON REGEM AMORRHAEORUM, DICENS: OBSECRO UT TRANSIRE MIHI LICEAT PER TERRAM TUAM, etc.; QUI CONCEDERE NOLUIT. — Deuter. cap. II, vers. 24 et seq., ubi haec fusius narrantur, dicitur Deus indurasse Sehon, ne transitum daret. Volebat enim Deus regionem Sehon, aeque ac Og regis Basan, dare Israelitis: utramque enim se Hebraeis daturum promiserat, Genes. XV, 20. Ibi enim per terram Raphaim, intelligit terram Og gigantis. Notandum est, ait S. Augustinus, Quaest. XL, «quomodo hic ab Hebraeis justa bella gerebantur: innoxius enim transitus eis negabatur, qui jure humanae societatis aequissimo patere debebat;» quanquam hic tantum belli praetextus fuit, et occasio. Nam vera causa fuit promissio et donatio Dei, de qua jam dixi.
23 et 24. Pugnavitque (Sehon) contra eum (Israelem), A QUO PERCUSSUS EST IN ORE GLADII — id est in acie gladii. Acies enim gladio est id, quod homini os. Secundo, «in ore,» id est in occisione, hoc est, per occisionem gladii; ita Septuaginta. Sicut enim os devorat panem, ita gladius devorat, occidit et consumit homines.
24. Et possessa est (ab Israele) terra ejus (Sehon) AB ARNON USQUE JEBOC, ET FILIOS AMMON: QUIA FORTI PRAESIDIO TENEBANTUR TERMINI AMMONITARUM. — Nota to quia, q. d. Ideo Israelitae, occupantes ditionem Sehon, non invaserunt Ammonitas vicinos, sed ibi stiterunt: quia Ammonitae valido praesidio se contra Israelitas communiverant. Fuit et alia potior causa, quia scilicet Deus vetuerat eos invadi, Deut. II, 9.
Versus 25: Israel Capit Urbes Sehon
25. Tulit ergo (a Sehon abstulit, et in suum dominium transtulit) ISRAEL OMNES CIVITATES EJUS, ET HABITAVIT IN URBIBUS AMORRHAEI (ea partitione inter duodecim tribus, quae recensebitur cap. XXXII), IN HESEBON SCILICET, ET VICULIS EJUS. — Hebraice, et filiabus ejus. Hebraei enim urbes metropoli subjectas vocant filias, per metaphoram, eo quod a metropoli sua dependeant, uti filiae a matre.
Versus 26: Hesebon, Urbs Sehon
26. URBS HESEBON FUIT SEHON REGIS AMORRHAEI, QUI PUGNAVIT CONTRA REGEM MOAB — et pugnando extorsit ipsi Hesebon, caeterasque urbes ejus, usque ad Arnon, patet ex Hebraeo. Occurrit hic Moses tacitae objectioni; dicet enim quis: Quomodo Hebraei occuparunt Hesebon, urbem Moabitarum, cum Deus eis vetuerit pugnare contra Moabitas? Respondet, quod Hesebon amplius non erat Moabitarum, sed Amorrhaeorum: nam illum ab eis ademerat Sehon, jure belli, per quod ex jure gentium transfertur dominium, sicut per venditionem, ut patet ff. De justit. et jur. in leg. Ex hoc jure. Hinc tamen rex Moab, post trecentos annos, captavit titulum repetendi Hesebon caeterasque hasce urbes a Jephte; sed recte respondit ei Jephte, primo, se eas non a Moabitis, sed ab Amorrhaeis accepisse; secundo, se eas pacifice possedisse per trecentos annos, itaque titulo praescriptionis eas sibi vindicare; cumque rex Moab et Ammon non acquiesceret, armisque eas repeteret, a Jephte fusus et contritus est, ut patet Judic. XI. Ita Abulensis.
Versus 27: Proverbium de Hesebon
27. IDCIRCO DICITUR IN PROVERBIO: VENITE IN HESEBON. — Proverbium hoc est carmen proverbiale, sive epinicion, quale de urbibus, vel hostibus devictis miles aliive rhythmici solent pangere, praesertim in tragaedia, quale est illud de Davide vincente Goliath: «Percussit Saul mille, et David decem millia,» I Reg. XVIII.
AEDIFICETUR ET CONSTRUATUR CIVITAS SEHON — q. d. Aedificetur civitas Hesebon, quae Moabitis adempta, capta et vastata est a Sehon rege Amorrhaeorum, ut scilicet Sehon in ea sibi et Amorrhaeis regiam constituat. Nam ex vers. 30 liquet, Moabitas dominatos esse urbi Hesebon, et in ea habuisse suos milites praesidiarios; sed Sehon illos cecidit et expulit, seque absolutum Hesebonis regem constituit, indeque quasi ignis proserpuit, et totam Moabitidem combussit, vastavit, sibique subjecit. Vide Jerem. cap. XLVIII, 45; unde et sequitur:
Versus 28: Ignis de Hesebon
28. IGNIS EGRESSUS EST DE HESEBON, FLAMMA DE OPPIDO SEHON, ET DEVORAVIT AR MOABITARUM, ET HABITATORES EXCELSORUM (qui habitabant in locis excelsis) ARNON — q. d. Sehonis victoria, oppressio et subversio vastans totam Hesebon, pervagata est circumquaque, usque ad urbem Ar, quae est in Moab, et usque ad Arnon, quod est ei confine. Hic ergo Hesebon vocatur oppidum Sehon, quasi victoris; more enim rhythmi Hebraei et poetici, hic versus idem dicit et repetit, sed aliis verbis; idem enim est «ignis egressus est de Hesebon,» quod «flamma de oppido Sehon.»
Versus 29: Vae Tibi, Moab
29. VAE TIBI, MOAB! PERISTI, POPULE CHAMOS. — q. d. Peristis, o Moabitae, qui colitis idolum Chamos, III Reg. XI, 5; nec Chamos vester potuit vos ab hac clade liberare.
Nota: Sehon non perdidit, nec subegit omnes Moabitas: nam Balac eodem tempore adhuc regnabat in Moab, ut dicetur cap. seq., vers. 4; sed tantum perdidit Hesebon, et loca ei vicina, eorumque incolas, Moabitis antea subjectos.
Censent periti linguarum Chamos fuisse Bacchum, deum temulentiae, indeque dici Graecum komos, et Latinum comessari et comoedia. Vide dicta ad Rom. XIII, 13.
DEDIT — scilicet Chamos, id est dari, capi et occidi permisit filios Moab, sibi devotos, a Sehon rege Amorrhaeorum.
Versus 30: Jugum Periit ab Hesebon
30. Jugum ipsorum (Moabitarum, quod ipsi imposuerant incolis Hesebon) DISPERIIT AB HESEBON USQUE DIBON. — Chaldaeus vertit, regnum cessavit ab Hesebon, ablata est potestas a Dibon. Hebraea habent, lucerna, id est gloria regni, eorum, Moabitarum, periit ab Hesebon.
LASSI PERVENERUNT IN NOPHE — lassi scilicet ex fuga. Nam Hebraice est, fugientes (scilicet ex clade Hesebon per Sehon illata) venerunt in Nophe. Hebraeum enim nasim, si scribatur per sin (quod idem est cum samech), significat fugientes; sin scribatur per schin, significat uxores; et sic legerunt Septuaginta. Tertio, Chaldaei et recentiores nascim deducunt a shamam, id est desolavit, vastavit, vertuntque vastavimus, scilicet Moab usque ad Nophe. Hic finitur rhythmus, sive carmen victoriale de capta Hesebon et Moab a Sehon.
Versus 32: Exploratio Jaser
32. MISITQUE MOYSES QUI EXPLORARENT JASER, CUJUS CEPERUNT VICULOS, ET POSSEDERUNT HABITATORES. — «Possederunt,» id est subegerunt occidendo, vel fugando habitatores sive incolas Jaser; nam non poterant eos Hebraei in deditionem accipere. Jusserat enim Deus omnes Chananaeos occidi et exterminari, Deut. XX, 16; unde Chaldaeus et Septuaginta vertunt, ejecerunt: Hebraeum enim iaras est ex verbis contrariae significationis; unde significat tam possidere et haereditare, quam ejicere et haereditate depellere.
Versus 33-35: Clades Og Regis Basan
33 et 35. Occurrit eis Og rex Basan, etc.: PERCUSSERUNT IGITUR ET HUNC CUM FILIIS SUIS, UNIVERSUMQUE POPULUM EJUS USQUE AD INTERNECIONEM — ita scilicet, ut non relinquerent aliquem vivum superstitem, uti habent Hebraea et Septuaginta.
Notat Masius in Josue XII, Chaldaeum passim pro Basan vertere Matan vel Matanan, quia posuit litteram mem pro beth (utraque enim est littera labialis, ideoque affinis et commutabilis), quod etiam apud Graecos non est insolens. Secundo, pro schin posuit tau, quod Chaldaeis est solemne.
Audi hic, et ride lepidam, imo stolidam fabellam Thalmudicorum, de immensa magnitudine hujus Og, ejusque strage. Og, inquiunt, maximus fuit gigas, qui adventantibus Hebraeis, montem duarum leucarum eradicavit, et in caput suum imposuit, ut Hebraeos omnes uno montis hujus jactu obrueret: Deus autem misit formicas, quae montem perforantes, eum descendere fecerunt usque ad humeros Og; mox crescentibus ejus dentibus ad decem cubitos, non potuit montem a se projicere. Id videns Moses, qui altus erat decem cubitos, accepit securim decem cubitorum, atque in Og insiliit ad decem cubitos, pertigitque ad juncturam tibiae ejus cum pede, ibique eum percussit et occidit, monte simul in eum cadente. Tantae enim molis fuit Og, ut in ejus mortui tibiam cervus ingrediens, in ea oberrarit per medium diem, quo illum in tibia hac insecutus est venator. Referunt haec Lyranus et Abulensis, Quaest. XXVII. Vide hic quam de Judaeis verum sit illud Davidis, Psalm. LXVIII, 23: «Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum: obscurentur oculi eorum, ne videant.»