Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Balac vocat Balaam, ut maledicat Hebraeis; eum, primo, prohibet Deus; secundo, abire permittit; abit ille, sed cum animo maledicendi Hebraeis: unde, vers. 22, ab angelo, per os asinae loquente, corripitur.
Textus Vulgatae: Numeri 22:1-41
1. Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. 2. Videns autem Balac filius Sephor omnia quae fecerat Israel Amorrhaeo, 3. et quod pertimuissent eum Moabitae, et impetum ejus ferre non possent, 4. dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quo modo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. 5. Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. 6. Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est, si quo modo possim percutere et ejicere eum de terra mea: novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. 7. Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, 8. ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: 9. Quid sibi volunt homines isti apud te? 10. Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, 11. dicens: Ecce populus qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei, si quo modo possim pugnans abigere eum. 12. Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo, quia benedictus est. 13. Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. 14. Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. 15. Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. 16. Qui cum venissent ad Balaam dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me. 17. Paratus sum honorare te, et quidquid volueris dabo tibi; veni, et maledic populo isti. 18. Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. 19. Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. 20. Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis; ita duntaxat, ut quod tibi praecepero, facias. 21. Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. 22. Et iratus est Deus. Stetitque Angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinae, et duos pueros habebat secum. 23. Cernens asina Angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, 24. stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur. 25. Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: 26. et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. 27. Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis, qui iratus, vehementius caedebat fuste latera ejus. 28. Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me? ecce jam tertio. 29. Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi; utinam haberem gladium ut te percuterem! 30. Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? dic quid simile unquam fecerim tibi. At ille ait: Nunquam. 31. Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. 32. Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria, 33. et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. 34. Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me; et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. 35. Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. 36. Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. 37. Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarem te, cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? 38. Cui ille respondit: Ecce adsum; numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? 39. Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quae in extremis regni ejus finibus erat. 40. Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. 41. Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.
Versus 1: Campestria Moab
1. PROFECTIQUE CASTRAMETATI SUNT IN CAMPESTRIBUS MOAB, — quae olim fuerant Moab, jam autem erant Sehon, et eo occiso erant filiorum Israel. Secundo, Moab, id est, quae conjuncta erant Moab; unde Septuaginta vertunt, ad Occidentem Moab, scilicet ex adverso Jericho, uti sequitur. Jam enim Jordani et Jericho, ipsique Chananaeas vicinissimi erant Hebraei.
Versus 2-3: Videns Balac quae fecerat Israel
Vers. 2 et 3. VIDENS AUTEM BALAC (rex Moab, ut patet vers. 4) QUOD PERTIMUISSENT EUM (Israelem) MOABITAE (sibi subditi), ET IMPETUM EJUS FERRE NON POSSENT. — Hebraice, quod angustiarentur a facie Israel.
Versus 4: Dixit ad majores natu Madian
4. DIXIT AD MAJORES NATU MADIAN. — Madianitae enim sunt vicini Moabitis: hosce ergo concitavit Balac rex Moab, ut secum resisterent Israelitis adventantibus; tam ergo Madianitae, quam Moabitae, pugnarunt contra Judaeos; sed soli Madianitae puniti et caesi sunt, cap. XXV, 17, et cap. XXXI, vers. 2, quia Deus nolebat tangi Moabitas et Ammonitas, propter justum Loth, cujus ipsi erant posteri, Deut. II, 9.
ITA DELEBIT (hebraice, ita lambendo absumet) HIC POPULUS OMNES, etc., QUO MODO SOLET BOS HERBAS USQUE AD RADICES CARPERE, — q. d. Hebraei non subjugant sibi populos, uti solent facere aliae gentes, sed omnes occidunt et absumunt, uti bos herbas: ergo agite, o Madianitae, non tantum regioni vestrae, sed et vitae omnium vestrum consulite; agitur enim hic de pelle omnium. Inite ergo consilia, et mecum vires conjungite, ut Hebraeorum vires a nostris cervicibus avertamus. Origenes, hom. 11 in Exod., legit: «Quia sicut vitulus ablingit in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est; per quod (ait) ut a majoribus accepimus, indicatur (mystice) populum Dei non tam manu et armis, quam voce et lingua pugnare, id est orationem ad Deum fundendo.»
Versus 5: Balaam filius Beor
5. MISIT ERGO NUNTIOS AD BALAAM FILIUM BEOR ARIOLUM. — Pro ariolum, Chaldaeus et Septuaginta retinent nomen Hebraeum quasi proprium loci, vertuntque, ad Pethoram Syriae. Ita enim omnes Hebraei illud accipiunt, Deuter. cap. XXIII, 4, in Hebraeo; utroque enim modo hoc nomen accipi potest, ait Eugubinus.
Qualis propheta fuit Balaam?
Quaeres, qualis propheta fuit Balaam, an Dei, an diaboli? Respondet Eugubinus fuisse prophetam Dei, aeque ac Sibyllas, et Mercurium Trismegistum apud Aegyptios; qui tametsi pleraque vera cecinerint, idololatrae tamen fuerunt, qualis fuit et Zoroastres apud Persas, et Orphaeus apud Graecos, apud Hyperboreos Abaris, et Zamolxis apud Getas: quanquam de his non ita constat, sicut de Mercurio et Sibyllis. Hae enim non Judaeae, sed Gentiles fuerunt, aeque ut Balaam, atque ob meritum virginitatis obtinuerunt a Deo donum prophetiae, uti docet S. Augustinus. Secundo, quia Balaam prophetaturus, hic quaesivit Deum, Deus illi occurrit, et per eum oracula dedit, ut patet cap. XXIII, 3.
Tertio, quia Hebraei, teste Ruperto, et Auctore Commentariorum in Job. cap. XXXII, qui exstat inter opera S. Hieronymi (sed non est S. Hieronymi), tradunt Balaam fuisse amicum S. Job, qui in lib. Job vocatur Eliu, eumque fuisse virum sanctum et prophetam Dei, qui postea propter inobedientiam et desiderium munerum, dum Israeli maledicere cupit, divini, vel arioli vocabulo sit nuncupatus.
Verum dico Balaam fuisse prophetam non Dei, sed diaboli. Hunc enim significat nomen ariolus, ut patet; unde Balaam fuisse magum, docent S. Cyrillus, Theodoretus, Augustinus, Ambrosius, Nyssenus, Procopius et Rabanus, quorum loca citabo cap. XXIII, 3. Secundo, quia Balaam quaesivit augurium, ut patet cap. XXIV, 1, et ad illud captandum septem aras exstruxit ipsi Baal, eique victimas immolavit, ut patet cap. XXII, vers. ult. et cap. XXIII, 1. Tertio, quia voluit ipse maledicere Israeli, et ad hoc captavit haec auguria et vaticinia diaboli; sed Deus pro diabolo ei occurrit, eumque invitum benedicere Israeli coegit. Fuit ergo ipse magus, et daemonis alloquium quaerebat, eumque consulere, et ab eo edoceri solebat. Quarto, Balaam non fuisse Eliu patet Job. XXXII, 2, ubi Septuaginta dicunt Eliu fuisse ex regione Ausitidis, id est, fuisse Idumaeum; Balaam vero fuit ex Mesopotamia, ut patet Deut. XXIII, 4. Denique Balaam fuisse hominem impium et perversum patet, non tantum ex mala ejus voluntate, qua maledicere voluit Hebraeis; sed etiam ex scandalo fornicationis et idololatriae Beelphegor, quod eis objecit: unde et juste ab eis occisus est, ut patebit cap. XXXI, vers. 8 et 16.
QUI HABITABAT SUPER (juxta) FLUMEN, — Euphratem scilicet, ut vertit Chaldaeus, qui est fluvius Mesopotamiae, quique antonomastice in Scriptura dicitur flumen, tum ob sui magnitudinem, tum quia notissimus erat Hebraeis. Euphrates enim erat Hebraeis a Deo datus terminus terrae promissae, ut patet Josue I, 4. Nam Balaam fuit Mesopotamius, uti jam dixi: unde et cap. XXIII, 7, ipsemet ait se de Aram vocatum esse; Mesopotamia autem hebraice dicitur Aramnaharaim, id est Aram, sive Syria, quae inter duos fluvios, scilicet Euphratem et Tigrim, interjacet, iisque cingitur. Fuit ergo Balaam ex Mesopotamia vocatus a Balac in Moab, cumque inde ad suos cogitaret redire, migravit in Madian (invitatus forte a Madianitis, uti hic a Balac), ibique cum aliis Madianitis occisus est, eo quod cum iis se rursum opposuisset Hebraeis, ut patet cap. XXXI, 8. Ita Abulensis, Vatablus et alii; licet Andreas Masius in Josue XIII, 23, putet Balaam fuisse Madianitam origine, quae sententia non est improbabilis.
SUPER FLUMEN TERRAE FILIORUM AMMON. — Puta super, id est juxta Euphratem; nam Euphrates Ammonitas praeterlabitur. Hebraice pro Ammon est ammo, id est populi sui: ita Septuaginta, Chaldaeus et recentiores. Sed hic sensus est inanis et tautologicus; quis enim nescit Balaam habitasse in populo suo? Melius ergo noster Interpres, ex aliis Hebraicis exemplaribus legit Ammon, vel per Ammo intellexit Ammon; littera enim nun in Ammon, non est radicalis, sed heemantica et assititia: unde et Genes. XIX, ult., Ammon non vocatur Ammon, sed ben ammi, in hebraeo.
SEDENS (castra metans) CONTRA ME, — q. d. Israel jam imminet mihi et regno meo: maledic ei, itaque eum a me averte.
Versus 6: Vis maledictionum Balaam
6. NOVI ENIM QUOD BENEDICTUS SIT, CUI BENEDIXERIS, ET MALEDICTUS, IN QUEM MALEDICTA CONGESSERIS. — q. d. Experientia didici imprecationes et divinationes tuas esse veras, et reipsa verificari, ut sicuti tu divinas, ita reipsa cuique accidat bonum vel malum. Sic enim et magi et sagae nostrae, saepe ope daemonis mala infligunt, eaque rursum dum volunt, removent, hominesque et animalia sanitati restituunt. Fingit enim more suo R. Salomon, dum ait Deum quotidie unam horam habere, qua irascitur malis, et hanc horam scivisse Balaam, ideoque eadem hora imprecari solitum alicui malo Dei maledictionem, quae mox illi obveniebat.
Versus 7: Pretium divinationis
7. PERREXERUNTQUE SENIORES MOAB, ET MAJORES NATU MADIAN, HABENTES DIVINATIONIS PRETIUM. — Hebraice est, habentes divinationes; sed sicut peccatum saepe sumitur pro hostia expiatrice peccati, ita divinatio hic sumitur pro pretio divinationis, metonymice. Ita Chaldaeus et alii.
Fuit ergo simoniacus tam Balaam vendendo, quam Balac emendo hanc maledictionem, saltem ex sua mente et conscientia; siquidem eam a Baal, quem Deum verum esse putabant, exspectabant.
Mala philargyriae
Moraliter, disce hic quam mala sit philargyria, quae Balaam perdidit: «Pecuniae enim obediunt omnia.» Hinc Graeci finxerunt ab Apolline responsum Philippo regi Macedonum, «illum victoria potiturum, si pugnaret hastis argenteis,» hoc est, si pecunia hostes sollicitaret ad proditionem: unde idem rex pecuniae vim expertus, dixit «nullam arcem quantumvis munitam non expugnari posse, modo ad eam asinum auro onustum immittere posset.» Hinc illud Glabri: «Aureo pugillo ferreus murus frangitur.» Quare recte dixit Chilo apud Laertium, «aurum cotibus explorari, mentes hominum auro;» et S. Ambrosius, lib. De Bono mortis, cap. V: «Laqueus est in auro, viscus in argento.»
Merito ergo viri sapientes et sancti fugerunt philargyriam. Phocio, cum ad eum Alexander centum talenta misisset, rogavit cur inter Athenienses ad se solum haec mitteret Alexander. Responderunt legati quod eum probum putaret; tum Phocio: «Sinat igitur me talem esse et videri;» remisitque totam pecuniam, rogans tantum ut captivos quosdam dimitteret, inquit Isidorus Pelusiota, libro II, epistola 146. S. Antonius, ait S. Athanasius, ingenti auri radiantis massa in itinere conspecta, illico quasi incendium fugeret, in montem se proripuit. Abbas Pambo, ait Palladius, Lausiac. X, trecentas auri libras a Melania datas repudiavit.
B. Barlaam apud Damascenum, roganti Josaphat ut exiguum pecuniae in victum et vestitum acciperet, respondit: «Si pecuniarum possessio bona esset, sodalibus meis eas ante impertiissem; quoniam autem eam exitiosam esse scio, nec illos nec me talibus laqueis implicabo.» Putorem philargyriae corporaliter odoratus est S. Hilarion, teste S. Hieronymo in ejus Vita. Pecunia quoties offerebatur S. Vincentio per castella praedicanti, vetabat a sociis suis accipi. Vidit S. Franciscus ex crumena reperta in via prodire serpentem; tum ille: «Ecce pecunia servis Dei nihil est aliud quam diabolus et coluber venenosus;» nam si parum capias, plus et plus cupies: «Crescit enim amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.» Sequere ergo monita Cassiani, lib. VII, cap. XXI, XXVIII, XXX: «Haec erit summa victoria, ut ne minuto quidem nummo conscientia monachi polluatur, ne scintillae hujus in nobis materiam, puta philargyriae igniculum foveamus.»
Versus 8: Manete hic nocte
8. MANETE HIC NOCTE, ET RESPONDEBO QUIDQUID MIHI DIXERIT DOMINUS. — Nocte ex more suo Balaam consulere volebat daemonem, sibi familiarem (invocando eum vel voce, vel per magica signa et per incantationes), illique praetexit hic mendaciter nomen Domini, quasi Deum consuleret, nec daemonem. Verum Deus pro daemone ei se obtulit, idque non ejus, sed Hebraeorum, quibus per eum benedicere volebat, gratia. Id magis patebit cap. seq., vers. 4, et cap. XXIV, 1.
VENIT DEUS, — scilicet angelus, Dei personam gerens: venit, inquam, sive in corpore assumpto visibiliter, sive tantum per vocem humanam, sive in phantasia Balaam, per visionem cum eo colloquens.
Versus 12: Noli maledicas populo
12. NOLI IRE CUM EIS, NEQUE MALEDICAS POPULO (Hebraeis), QUIA BENEDICTUS EST. — Volebat Balaam, ut pecuniam a Balac obtineret, maledicere Hebraeis; unde Deus ei vetat ne ad eum vadat: Quia, inquit, populus hic Israel benedictus est, quia scilicet ego benedixi illi, et deinceps benedicam, id est benefaciam, dans ei omnia prospera, adeo ut vincat omnes suos hostes, et Chananaaam obtineat.
Nota: Haec gesta et dicta Balaam, non ab homine, sed a Deo revelante didicit et scripsit Moses.
Versus 18: Non potero immutare verbum Domini
18. NON POTERO IMMUTARE VERBUM DOMINI. — Balaam, licet impius et avarus, hactenus tamen Deum reveretur, quod non audeat Dei verbis et jussui resistere; timebat enim Dei iram et vindictam.
Versus 20: Venit Deus ad Balaam nocte
20. VENIT ERGO DEUS AD BALAAM NOCTE, ET AIT EI, etc.: VADE CUM EIS. — Secundo et instantius vocabatur Balaam a Balac: unde Deus, qui primo vetuerat eum ire, ut retunderet ejus avaritiam et cupidinem maledicendi Hebraeis, hic eum jam retusum et repressum abire permittit, sed hac lege, ut non alia loquatur quam illa quae a Deo audiet; idque ad hoc, ut per Balaam celebraret se et populum suum Israel, utque Balac per Balaam, quasi suo ipsius gladio, jugularetur. Voluerat enim Balac per Balaam maledici et diris devoveri Israelem, dixeratque ei: «Novi quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris.» Jam Deus hoc in caput ejus retorquet, dum facit Balaam vocatum et paratum ad maledicendum, benedicere Israeli, ut sibi persuadeat Balac certissime eum a Deo esse benedictum.
Versus 22: Iratus est Deus
22. ET IRATUS EST DEUS. — Licet enim concessisset Balaam abitum ad Balac, tamen vetuerat ei aliud facere aut dicere quam ipse juberet; Balaam autem, auri avidus, ibat ad Balac ea mente, ut malediceret Hebraeis, quod sciebat Deum nolle; audierat enim ab eo, vers. 12: «Neque maledicas populo, quia benedictus est.» Contrarium autem facere voluisse Balaam hic, patet ex objurgatione angeli, vers. 32: «Ego, ait, veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria» quia scilicet vadis ea mente et spe, ut meo populo, cujus ego sum custos et tutor, maledicas; hoc enim se facturum sperabat Balaam. Unde et II Petr. II, 15, dicitur «mercedem iniquitatis» (id est iniquae maledictionis) adamasse, correctorem vero habuisse subjugale animal.
Angelus adversarius
STETITQUE ANGELUS DOMINI IN VIA CONTRA BALAAM. — Hebraice, in satan Balaam, ut scilicet se ostenderet esse adversarium Balaam. Angelus hic se ostendit, non Balaam, sed tantum asinae cui ipse insidebat. Sic beati in corpore glorioso, apparent cui volunt, et abscondunt se cui volunt.
Versus 27: Concidit asina sub pedibus sedentis
27. CUMQUE VIDISSET ASINA STANTEM ANGELUM, CONCIDIT SUB PEDIBUS SEDENTIS, — partim consternata, partim quia non videbat transitum, nec aliud effugium. Cernebat enim angelum, gladio exerto minitantem mortem, si pergeret; ei ergo cessit, quoad potuit, ut eo magis Balaam durities et caecitas per eam argueretur: unde et asina locuta est.
Versus 28: Aperuit Dominus os asinae
28. APERUITQUE DOMINUS OS ASINAE, ET LOCUTA EST. — Movit angelus linguam asinae, ut loqueretur, sicut daemon moverat os serpentis, ut loqueretur Evae, et sicut angelus movit os hippocentauri et os satyri, ut loquerentur S. Antonio, eique in eremo viam ostenderent ad S. Paulum Eremitam, teste S. Hieronymo in Vita S. Pauli. Fiebat ergo haec locutio per organa asinae, sed ea impellente apposite ad vocem articulatam efformandam angelo, ac supplente per vicinum aerem, id quod organis asinae deerat.
Notae de asina loquente
Ubi nota primo: Proprie hic asina non fuit locuta. Loqui enim est conceptum suum voce exprimere; asina autem non poterat concipere, nec intelligere quid voces illae, ore suo prolatae, significarent. Hae ergo voces, non ab asinae anima aut mente, sed a movente extrinseco, puta ab angelo, in ore asinae formabantur; perinde ut ab homine, dum manu sua labia et dentes alterius hominis collidit, voces quaedam stridulae efformantur. Unde sequitur hanc locutionem non fuisse vitalem asinae, quia non vi animae, nec phantasiae ipsius, sed ab angelo producebatur: multo minus fuit vitalis ipsi angelo, sed in aere et ore asinae recipiebatur. Vitalis enim actio est quae elicitur ab anima, et in eadem recipitur.
Nota secundo: Has tamen voces angelus non formabat in aere vicino, nec in ore asinae, sine asinae organis: sic enim non magis diceretur asina locuta quam domus in qua angelus loqueretur. Jam autem S. Scriptura et Patres, uti S. Augustinus, Origenes, Theodoretus, Ambrosius et alii dicunt asinam esse locutam, eamque corripuisse Balaam.
Nota tertio: Sola tamen organa asinae, uti et aliorum brutorum (exceptis avibus quibusdam, ut psittaco), non sufficiunt ad formationem vocis humanae. Ad aliud enim requiritur os humanum, aut illi simile; illud enim solum habet vim et dispositionem organicam interiorem, qua colligitur aer ad formationem vocis, et qua fit debita percussio et collisio aeris ad palatum, labia, dentes, etc., ad emissionem talis vel talis vocis, quod est articulare vocem: hisce autem caret os asinae et aliorum brutorum; nam, ut alia taceam, os eorum, cum sit longum, et lateraliter apertum, non potest aerem ab intimis progredientem colligere, et in dentibus collidere et frangere, quia aer totus lateraliter per rictum effluit. Angelus ergo per aerem vicinum idipsum, uti et caetera quae organis asinae deerant, supplevit; tenuit enim aerem fortiter, ut resisteret, ne aer et vox ex ore asinae effluerent: atque alia ex parte, aerem in ore asinae ita collisit et allisit ad organa oris, ut articulatam vocem exprimeret. Ita Abulensis.
Nota quarto: Idem fuit angelus, qui Balaam domi locutus fuerat, ut iret ad Balac, idem qui illi in via obstitit armatus, idem qui locutus est per os asinae; amplam enim sphaeram praesentiae et activitatis habent angeli.
Nota quinto: Apparuit angelus cum fulgenti gladio, ut doceret Balaam, si maledicere vellet Hebraeis, a Deo benedictis, eum bellum contra Deum et angelos suscepturum. Ita S. Cyrillus, lib. VI De Adoratione.
Nota sexto, angelum hunc fuisse Michaelem (qui praeses erat Synagogae Judaeorum, uti jam est Ecclesiae Christianorum), tradunt Procopius et alii apud Theodoretum, Quaest. XLII.
Simile est quod legimus in Vita S. Galgani Senis excusa anno Domini 1572, et ex ea apud Philippum Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiae, ad diem quartum decembris; Galganus enim in agro Senensi natus regnante Frederico I Imperatore, sub anno Domini 1153, voluptuosam agens vitam, a Michaele archangelo bis in somnis monitus, ut mores in melius mutaret, Christique miles fieret, in montem Sepium venit, ubi tertio ab eodem angelo monetur, ut mundum deserens Deo vacet. A quo consilio mater et propinqui illum, uxorem et elegantem et divitem proponentes, omni studio avertere conati sunt: cum vero ab eis persuasus ad sponsam videndam equitaret, sic repente constitit equus, ut calcaribus ad progrediendum stimulatus locutus feratur, dixeritque se ab angelo progredi prohibitum; cujus etiam in saxo vestigia apud eum montem monstrantur. Quare viam mutans in eremum secedens, coelestem in orationibus, jejuniis omnique austeritate vitam egit, ac post annum coelesti voce ad aeternam requiem hisce verbis evocatus: «Satis est quod laborasti; metes nunc quod seminasti,» obdormivit in Domino anno aetatis 33, sub annum Domini 1181, ac miraculis vivus et mortuus claruit.
Nota septimo: Usus est Deus voce asinae, tum quia congrue bruta mens per brutum docetur; tum, ut ait Nyssenus, lib. De Vita Mosis, sub finem, ut erudiretur et castigaretur vanitas auguris (Balaam), qui ruditum asinae et garritum avium, quasi omina quae futura significarent, observare solebat. Similia enim omina superstitiose observasse Gentiles docet Cyrillus Alexandrinus, lib. III Contra Julianum, ubi et addit: «Commemorabo Dondonaeam quercum, quam humana aiunt usam voce.»
Tropologice S. Gregorius, III part. Pastor., Admon. 13, et ex eo Rabanus: «Asina retardata angelum videt, quam Balaam necdum videbat; quia plerumque caro tarda, per molestias flagello suo menti indicat Deum, quem ipsa carni praesidens non videbat.» Asina ergo, id est, caro flagellata, saepe Balaam, id est, menti caecae et depravatae, Deum revelat et ostendit.
Rursum, idem Gregorius, XXVII Moral. cap. 1: «Sicut, ait, irrationale animal rationis verba edidit, nec tamen ad permutationem naturae rationalis accessit: ita saepe quilibet indignus sancta verba per prophetiae spiritum accipit; sed tamen ad promerendam sanctitatis gloriam non pertingit, ut et supra se loquendo emineat, et infra se vivendo torpescat.»
Versus 29: Utinam haberem gladium
29. UTINAM HABEREM GLADIUM, UT TE PERCUTEREM! — Vide hic Balaami et pravorum hominum arrogantiam et dementiam, qua suos monitores et salutis auctores insectantur verbis et verberibus. Ita Herodes suum monitorem Joannem Baptistam occidit. Ita Alexander Magnus Clitum fidissimum amicum et monitorem temulentus transfixit. Hic verum est illud Comici: «Obsequium amicos, veritas odium parit.» Ita «Cambysen, ut scribit Seneca, libro III De Ira, cap. XIV, vino deditum Praxaspes amicissimus monebat, ut parcius biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege, quem oculi omnium auresque sequerentur. Ad hoc rex: Ut scias, ait, quod nunquam excidam mihi, approbabo jam, et oculos post vinum in officio esse, et manus. Bibit deinde liberalius quam alias; et jam gravis ac vinolentus, objurgatoris sui filium procedere ultra limen jubet, allevataque super caput sinistra stare. Tunc intendit arcum, et ipsum cor adolescentis figit, rescissoque pectore, haerens in ipso corde spiculum ostendit; ac respiciens patrem, an satis certam haberet manum interrogavit.» Ita barbarus iste. Vere dixit Sapiens, Proverb. XV, 12: «Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur;» et cap. XXIX, vers. 1: «Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus.» Ita Cambyses paulo post vita et regno privatus est; ita et Balaam paulo post ab Hebraeis in pugna occisus est, cap. XXXI, vers. 8.
Versus 30: Dic quid simile unquam fecerim tibi
30. DIC QUID SIMILE UNQUAM FECERIM TIBI. AT ILLE AIT: NUNQUAM. — Inde convincebatur Balaam, quod sine ratione percussisset asinam, neque illam ipsi illudere voluisse, sed compulsam fuisse ab angelo: unde mox angelus se revelans Balaam, clare ejus caecitatem aeque ac impietatem coarguit. Mira enim fuit caecitas et furor Balaam, quod audiens per miraculum asinam loquentem, non expaverit, non obstupuerit, nec miraculi causam et significationem investigarit; sed ira percitus minatur asinae mortem, putans, ex eo quod humana voce loquebatur, eam quasi rationis compotem, sibi voluisse illudere.
Tradunt, imo fabulantur Thalmudici Deum decem res creasse die sexta mundi, ad solis occasum incipiente sabbato, scilicet primo, os terrae, quod devoravit Core, Dathan et Abiron, de quo dixi cap. XVI. Secundo, os putei, quod semper patebat Judaeis, vivente Maria sorore Mosis, et praecedebat Hebraeos, de quo cap. XX, vers. 1. Tertio, os asinae Balaam ad loquendum, de quo hic. Quartum fuit iris, sive arcus coelestis, de quo Gen. IX, 13. Quintum fuit aries, quem immolavit Abraham pro Isaac, Gen. XXII, 13. Sextum fuit virga Mosis, quae divisit mare Rubrum, Exodi XIV, 21. Septimum fuit manna. Octavum fuerunt primae tabulae legis, quas Deus et dedit, et Decalogo inscripsit. Nonum sunt ipsi daemones, apparentes hominibus. Decimum sunt forcipes; primas enim forcipes aiunt descendisse de coelo, nec potuisse aliter fieri, itaque resolvunt illam vulgi quaestionem, utrum prius fuerit malleus, an forcipes? Haec recenset, et fuse refellit Abulensis, Quaest. X: merae enim sunt fabulae.
Versus 31: Aperuit Dominus oculos Balaam
31. PROTINUS APERUIT DOMINUS OCULOS BALAAM, ET VIDIT ANGELUM, — q. d. Fecit Deus ut Balaam videret angelum, idque, quia sustulit vel acrasiam, qua eum percusserat, vel nebulam aliumve obicem, quem oculis ejus objecerat; aut quia angelus, qui speciem sui soli asinae prius immiserat, jam etiam eamdem oculis Balaam immisit, eamque terribilem et minacem cum fulgenti gladio.
Versus 32: Perversa est via tua
32. PERVERSA EST VIA TUA, MIHIQUE CONTRARIA, — scilicet, ob perversam intentionem qua proficisceris ad Balac, videlicet ut maledicas Hebraeis. Nota: Haec visio, et collocutio cum angelo contigit soli Balaam; praecesserant enim principes Balac, qui eum, uti vocarant, ita et deducebant; ac non longe post eos sequebatur ipse Balaam, qui proinde solus angelum vidit et allocutus est.
Versus 33: Nisi asina declinasset
33. ET NISI ASINA DECLINASSET DE VIA, DANS LOCUM CUM RESISTENTI (obsistenti mihi angelo), TE OCCIDISSEM, ET ILLA VIVERET. — Hebraice est, illam vivificassem. Unde colligunt Hebraei asinam hanc, mox ut locuta est, fuisse mortuam, idque ad honorem, non Balaam, sed humani generis, ne scilicet superstes maneret asina, quae ratione hominem aliquem convicerat. Verum hoc ex hisce verbis colligi nequit: tantum enim eis significat angelus se occisurum fuisse Balaam, non autem asinam, nisi ea declinasset. Vivificare enim Hebraeis saepe idem est quod in vita conservare, vel vitam non adimere sed indulgere. Significatur enim actus, non inchoatus, sed continuatus, q. d. Occidendo te, non occidissem asinam, sed illam in vita servassem; tui enim solius, uti fuit culpa, ita futura erat et poena.
Versus 38: Numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo?
38. NUMQUID LOQUI POTERO ALIUD, NISI QUOD DEUS POSUERIT IN ORE MEO? — Quod scilicet Deus mihi revelarit et jusserit ut enuntiem. Praeoccupat Balaam, ut amoliatur a se indignationem Balac, si forte vaticinetur contra ejus votum et desiderium.
Versus 39: Urbs in extremis finibus
39. VENERUNT IN URBEM, QUAE IN EXTREMIS REGNI EJUS FINIBUS ERAT. — Hebraice, venerunt in urbem Chusot, q. d. In urbem quae foris, vel extra regnum posita erat in confinibus. Secundo, Oleaster vertit, venerunt in urbem divisionum, id est, quae erat limes regni, dividens illud a vicinis. Tertio, Vatablus putat Chusot esse nomen proprium urbis.
Versus 40: Misit Balac munera ad Balaam
40. CUMQUE OCCIDISSET BALAC BOVES ET OVES, MISIT AD BALAAM, etc., MUNERA, — q. d. Instituit Balac, ob laetum adventum Balaam, festa, sacrificia et convivia, indeque munera et partes ad epulandum misit ipsi Balaam, suisque principibus, qui eum comitati fuerant; Gentiles enim in festis, triumphis rebusque laetis instituebant sacra convivia, in quibus primo victimas suis diis immolabant; deinde ex iis epulum solemne, et quasi sacrum instituebant, ac denique ad absentes amicos mittebant epuli hujus partem.
Versus 41: Excelsa Baal
41. MANE AUTEM FACTO DUXIT EUM AD EXCELSA BAAL, ET INTUITUS EST EXTREMAM PARTEM POPULI, — q. d. Mane Balac duxit Balaam ad excelsa, scilicet loca, puta ad montem continentem templum, vel sacellum, in quo colebatur Baal, idque ad hoc, ut scilicet ex hoc monte Balaam videns castra Israel, atque idolo Baal immolans, ab eo vires, spiritum, et quasi enthusiasmum acciperet, ad maledicendum Israeli. Hac enim de causa septem ibi aras erexit, in iisque immolavit Balaam, ut dicetur cap. seq., vers. 1. Ita Abulensis. Fuit hic mons Abarim, qui dividebat Moabitas a regno Sehon et Og, cujus una pars dicebatur Phasga, altera Nebo, in qua mortuus est Moses, ut patet Deut. XXXII, 49, et cap. XXXIV, vers. 1 et 5. Juxta hunc ergo montem posita erant castra Israel, in locis campestribus, quae proinde passim vocantur campestria Moab, atque ex hoc monte Balaam speculatus est castra Israel, iisque vaticinando, praeter mentem suam benedixit.