Cornelius a Lapide

Numeri XXV


Index


Synopsis Capitis

Fornicantur Hebraei cum Madianitis, et colunt Beelphegor: hinc ad 24 millia, partim suspenduntur a Mose, partim a Deo occiduntur. Plagam hanc sedat Phinees, occidens Zambri et Cozbi, ideoque Deus illi sacerdotium in perpetuum consignat.


Textus Vulgatae: Numeri 25:1-18

1. Morabatur autem eo tempore Israel in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, 2. quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. At illi comederunt et adoraverunt deos earum. 3. Initiatusque est Israel Beelphegor; et iratus Dominus, 4. ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. 5. Dixitque Moyses ad judices Israel: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. 6. Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi. 7. Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, 8. ingressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel, 9. et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. 10. Dixitque Dominus ad Moysen: 11. Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. 12. Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei, 13. et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel. 14. Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. 15. Porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi, filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. 16. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 17. Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos, 18. quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor.


Versus 1: Morabatur Israel in Settim

1. MORABATUR AUTEM EO TEMPORE ISRAEL IN SETTIM. — Est haec 42 et ultima mansio Hebraeorum in deserto, puta in campestribus Moab; nam ex Settim Josue misit exploratores duos, mortuo Mose, in Chanaan, Josue ii, 1. In Settim ergo gesta et dicta sunt omnia quae deinceps in Numeris, et quae toto Deuteronomio describuntur. Hic locus, Numer. xxxiii, 49, vocatur Abelsatim, addita voce abel, id est luctus, forte ob luctum idololatrarum, qui cum essent Hebraei, hoc capite in Settim caesi narrantur. Ita Abulensis.


Versus 1-2: Fornicatio cum filiabus Moab

1 et 2. Et fornicatus est populus cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. — Ecce hic est exsecutio consilii Balaam, quod ipse in discessu a Balac se ei daturum promiserat cap. praeced., vers. 14. Scilicet Moabitae et Madianitae, ut vitae suae consulerent, ne ab Hebraeis superarentur et occiderentur, filias pulcherrimas submiserunt ad castra Hebraeorum, quae eos ad luxuriam, et inde ad idololatriam pellicerent, ut ita Deus eis irasceretur, eosque desereret, ac a Moabitis et vinci et trucidari permitteret.

Disce hic quanta sit illecebra et vis pulchritudinis in feminis. Adversus Hebraeos milites, non armatas turmas, sed pulchras feminas instrui praecepit rex Balac, idque ex consilio Balaam, quem Origenes hic ita loquentem inducit: «Non virtute militum, sed mulierum decore pugnandum est, nec armatorum vigore, sed mollitie feminarum; procul amove armatorum manum, et electam congrega speciem puellarum: forma vincit armatos, ferrum pulchritudo captivat; vincuntur specie, qui non vincuntur praelio.»

Nota hic primo, vilitatem et viles animos Moabitarum et Madianitarum, qui omnes virgines suas alienae et hostili genti prostituebant, pro quibus et quarum pudicitia usque ad mortem omnes pugnare debuissent. Virilius ergo fecissent, fortiter in bello occumbendo, vel cuicumque generi mortis se exponendo, quam suadendo, imo sinendo virgines suas tam infanda pati, imo agere. Fuit haec Gentilium caecitas, qui parvi pudicitiam, magni vitam faciebant. Ita Abulensis.

Nota secundo: Puellae hae tulerunt secum deos suos, puta idola Beelphegor, et idolothyta, id est cibos illi immolatos et consecratos, ut juvenes Hebraeorum, primo ad idolothyta comedenda, inde per ea ad idola ipsa colenda pellicerent. Lenocinia earum, et artes quibus deceperunt Hebraeos, pulchre enarrat Josephus, lib. IV Antiquit. cap. v; eodem etiam modo Julianus Apostata Christianos Constantinopolitanos per idolothyta voluit pellicere, imo cogere ad idola colenda, uti narrat Nectarius Archiepiscopus Constantinopolitanus in oratione quam habuit initio Quadragesimae, et Theodoretus, lib. I Histor. cap. xiv.

Nota tertio, puellas has primo sua pulchritudine, ornatu et blanditiis pellexisse Hebraeos in sui concupiscentiam; inde cum viderent eos in sui amorem exardescere, non permittebant eos sibi commisceri, quousque per blanditias illectos inducerent ad comedendum de idolothytis Beelphegor, ac tandem ad thurificandum vel immolandum ipsi Beelphegor; itaque consummabatur iniquitas et idololatria. Aut potius, videntur hae puellae primo illexisse Hebraeos ad concubitum; inde jam eos sibi devinctos habentes, pellexerunt eos ad idolothyta, ac tandem ad idola, puta ad suum Beelphegor colendum. Hoc posterius enim ordo verborum hic S. Scripturae magis significat; et hic meretricum est mos, ut prius juvenes suis amoribus irretiant, deinde eos impellant quo volunt. Si enim hae puellae prius idololatriam Hebraeis proposuissent, patuisset earum fraus, easque cum idolis suis aversati fuissent Hebraei. Atque hoc modo Salomon a complexu mulierum ad idola ab eisdem deductus est. Amor enim et libido mentes sapientum dementat; et, ut ait Plato: «Amantis animus in suo corpore moriens, in alieno est vivens.»

Nota quarto: Plerique omnes Hebraei hac fraude et illecebra puellarum capti sunt, et haec fuit causa, quare Moses eos non puniverit; quod enim major pars populi ad eas declinarit, ita ut non timerent Mosen, patet ex eo quod, vidente Mose et toto populo, Judaeus ille ingressus est ad Madianitidem, vers. 6. Si enim timuisset Mosen aut reliquum populum, vel non ivisset ad scortum, aut non fecisset palam. Moses ergo eos punire non est ausus, sed flebat, ut dicitur vers. 6, et dolebat valde cum paucis habentibus zelum Dei, orabatque Deum de more ad ostium tabernaculi. Unde Deus jussit fornicantes hosce suspendi, ac mox ex Dei jussu Moses vigorem animosque resumpsit ad eos puniendum, eosque reipsa suspendit; sciebat enim Deum mandantem, daturum vires ad exsequendum, et facturum ut nemo resistere posset. Itaque contigit; multi enim, etiam ex primoribus, suspensi fuerunt, nemine contradicente, vel hiscere audente. Ita Abulensis.

Moraliter, Abbas ille in Vitis Patrum, lib. V, tit. De fornicatione, cuidam tentato spiritu fornicationis hoc dedit remedium: «Scis, inquit, quid fecerint Madianitae: ornaverunt filias suas, et statuerunt eas in conspectu Israelitarum; non tamen extorserunt aliquibus ut miscerentur cum eis, sed qui voluerunt, incurrerunt in eis. Alii autem indignantes comminati sunt, et cum interitu eorum qui praesumpserant, ulti sunt fornicationem: ita agendum est de fornicatione. Et quando initium faciunt loqui in corde tuo, non respondeas eis; sed surgens ora, et age poenitentiam, dicens: Fili David, miserere mei.»

Cum filiabus Moab — et cum filiabus Madian, ut patet vers. 6 et 17; ob hanc enim fraudem et noxam omnes Madianitae ab Hebraeis caesi sunt, ut patebit cap. xxxi.


Versus 3: Initiatus est Israel Beelphegor

3. INITIATUSQUE EST ISRAEL BEELPHEGOR — id est Israel initiatus est sacris Beelphegor, illi se addixit, conjunxit et consecravit. Ita Hebraea, Chaldaea et Septuaginta. Vatablus vertit: conjugatus est Israel ipsi Beelphegor. Idololatra enim init quasi conjugium et copulam cum idolo, praesertim Priapo; hic enim colebatur copula meretricia.

BEELPHEGOR. — Phegor et Phogor et Beelphegor idem sunt; Baal enim sive Beel, Bel et Belus (haec omnia enim idem sunt), generale erat nomen deorum, quod ad certum aliquem determinabatur, addendo aliud nomen, ut Beelzebub erat deus zebub, id est muscarum, quia civitatem Accaron, invocatus a civibus, a muscis liberarat; Beelsephon deus Aquilonis; Baalberith erat Baal, id est deus foederis; Baalpharasim erat deus Pharasim. Sic Beelphegor erat Baal sive deus Phegor.


Beelphegor et Priapus

Secundo, Beelphegor sive Phegor erat is quem Gentes voce nonnihil (Phegor enim hebraice dicitur Peer, unde Priapus) detorta Priapum vocarunt; ita docet S. Hieronymus, lib. VIII in Isai. cap. xxv, sub finem libri: «Beelphegor, inquit, interpretatur Priapus;» et Isidorus, lib. VIII, cap. De Diis Gentium: a Beelphegor, inquit, Latini Priapum vocant, coluntque quasi Deum hortorum; fuit enim ipse de Lampsaco, civitate Hellesponti, de qua pulsus est, eumque propter virilis membri magnitudinem, in numerum deorum suorum Graeci transtulerunt, atque in nomine hortorum sacraverunt: unde et dicitur ipse praeesse hortis, propter eorum fecunditatem. Idem docent Andreas Masius et Arias Montanus in Josue xiii, 20, et alii passim.

Tertio, Priapus dictus est Beelphegor, id est deus desiderii, hoc est concupiscentiae, ideoque aperto ore depictus fuit, ait Arias Montanus in Osee ix. Vel dictus est Beelphegor, a monte Phogor in quo colebatur; vel potius Beelphegor hebraice est, q. d. Deus apertionis vel nuditatis; radix enim paar significat aperire et nudare. Priapus enim, utpote praeses obscenitatis, nuda membra ostentabat, aeque ac ejus sacerdotes in ipsius sacris. Imo nonnulli censent ab hoc deo obsceno Phegor sive Phogor dictum esse montem Phogor, quia in ipso colebatur. Hinc S. Hieronymus, lib. II Comment. in Osee ix: «Beelphegor, inquit, interpretatur habens in ore tentigines, id est in summitate pellem, ut turpitudinem membri virilis ostenderet.»

Quarto, erat Beelphegor imago viri nudi, qui habebat pellem mortui in ore, quo significabat non esse remedium mortalitatis, nec naturam fugientem retineri posse, nisi per os cibo et potu materia libidini et generationi subministretur; per quam natura fugiens teneatur et propagetur in prole, inquit Christophorus a Castro in Jerem. xxvii, 7. S. Hieronymus tamen paulo ante citatus ait hanc pellem fuisse tentigines membri virilis, et Ribera in cap. ix Osee: «Beelphegor, inquit, interpretatur habens in ore, id est in summitate pudendi, retectam glandem.»


Cultus Beelphegor

Quinto, cultus Beelphegor consistebat in otio, comessationibus, vacatione et libertate ab omni disciplina, honestate et pudicitia. Hinc sacerdotes habebant feminas, scilicet meretrices, Osee iv, 14, quarum princeps fuit Maacha, mater Asa regis Juda, quam Asa amovit, et Priapum evertit; III Reg. xv, 13. Ritus colendi Priapum turpissimos recenset Herodotus in Euterpe, et alii.

Sexto, putat a Castro, et Adrichemius in Descriptione terrae sanctae, pag. 129, et alii, Beelphegor esse Chamos: uterque enim fuit deus Moabitarum, dicique hebraice Chamos a voce kemas, id est, quasi palpans et contrectans: erat enim obsceenissimus; vel a kamis, id est latitare, occultare, ut Chamos fuerit Bacchus νυκτέρινος, quem noctu per epulas et effrenas libidines colebant, indeque dici comessationes κώμους, id est, cantiones et saltationes lascivas. Unde Athenaeus, lib. I, cap. vii: Magno, inquit, in honore habetur Priapus in Lampsaco, qui ex epitheto idem est et Dionysius (id est Bacchus). Idem ergo sunt Beelphegor, Priapus, Chamos, Bacchus νυκτέρινος; hunc ergo deum colunt bacchantes, et qui libidinibus vacant. Hoc ergo exemplo Israelitarum bacchantium, eorumque punitio, quae recensetur vers. 4 et 9, congrue proponi potest Christianis in Bacchanalibus. Fuerunt enim hi primi bacchantes: haec enim contigerunt anno quadragesimo ab exitu ex Aegypto; qui fuit ante Christum 1490, mundi 2488, uti dixi cap. xx, initio.


Versus 4: Suspende eos contra solem

4. Tolle cunctos principes, et suspende eos contra solem. — To eos Vatablus et alii referunt ad principes, quasi illi omnes, utpote criminis vel rei, vel consentientes, aut non impedientes, jubeantur hic suspendi. Hic enim sensus planus et apertus videtur. Alii tamen, et verius, to eos referunt non ad principes, sed ad fornicatores et idololatras, de quibus dixit vers. 3; q. d. Tolle, vel, ut hebraice est, accipe, id est, convoca et congrega principes, ut illi, quasi judices, subjiciant suspendi contra solem eos, qui fornicationis et idololatriae Beelphegor sunt rei. Unde Chaldaeus clare vertit: tolle omnes principes populi, ut occidant illum qui reus fuerit. Jussit ergo hic Moses congregari principes, non quasi reos ad suspendium, sed quasi judices, qui cognoscerent, quinam affines essent crimini, et illos suspenderent, qualescumque essent, etiamsi principes essent.

Id ita esse patet primo, quia non est verisimile omnes principes hic apostatasse a Deo, esseque suspensos; imo contrarium constat ex eo quod, post haec, Zambri princeps tribus Simeon, fornicans cum Madianitide, non suspensus, sed a Phinees pugione est confossus. Secundo, quia hi principes erant judices populi, quibus deinde Moses vers. 5: «Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.» Ita Abulensis, Eugubinus et Hebraei.

SUSPENDE EOS CONTRA SOLEM. — Nota: Hi fornicantes et idololatrantes jubentur suspendi contra solem, ut facies eorum ignominiae exponatur, qui non erubuerunt tantum nefas patrare: et ut tropologice haec figura proclamet, inquit Cyrillus, lib. XIV De Adorat., quod nemo possit effugere, vel manum, vel oculum illum summi Judicis, qui instar solis omnia, etiam arcana, quae in cubilibus et lectis geruntur, intuetur, quodque ipse secreto peccantes et fornicantes in publicum producet in die judicii, ad visionem omni carni, ut ait Isaias, cap. ult. vers. ult., ab eisque gravissimas poenas exiget.

Adde: hoc ipso quo meretrices has adibant Hebraei, magna erat praesumptio, quod comederent earum idolothyta, et Beelphegor colerent; ad hoc enim perficiendum, hae meretrices cum suis idolis totae erant compositae, atque reipsa omnes suos amasios eo perducebant.

Ut avertatur furor meus — qui alioqui in totum populum, vel consentientem, vel negligentem has sordes punire, desaeviret, uti saepe alias desaeviit. Discant hic Christiani principes et judices, Deum adulteria, scortationes aliaque peccata, praesertim publica, in totum populum, qui ea in suo coetu, vel republica tolerat, vindicare, ac proinde si populi tutores esse velint, uti debent, sontes puniant, Deique offensae et justitiae satisfaciant: itaque Dei iram et vindictam tam a se, quam a toto populo avertent.


Versus 5: Occidat unusquisque proximos suos

5. Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. — «Occidat,» id est suspendat. Hoc enim jussit Deus vers. 4. Jubet hic Moses ut principes in criminosos inquirant, et quos reos repererint, plectant: unde patet multos fuisse insontes. Secus erat de vitulo aureo: illum enim omnes adorarunt; unde omnes promiscue a Mose et Levitis occisi sunt, Exodi cap. xxxii, vers. 27.

Hic ergo judicialiter res acta est, et peccantes per testes convicti, damnati sunt ad suspendium. Verisimile est quod ait Abulensis, omnes qui per testes convincebantur ingressi fuisse tabernacula harum puellarum Moabiticarum, hoc ipso damnatos fuisse. Haec enim earum tabernacula erant lupanaria, ut patet vers. 8. Sicut ergo miles, vel adolescens ex proposito vadens ad lupanar, hoc ipso de scortatione convinci et damnari potest. Hic enim ingressus vehementissimam dat praesumptionem criminis, quod in secreto fit, nec aliter quam hoc modo probari potest: quis enim in lecto decumbentes intueatur? Sic Phinees, videns Zambri ingredientem tabernaculum Madianitidis, eum nudo pugione insecutus est, ut occideret, nec aliam criminis probationem requisivit. Adeundo ergo Moabitidas meretrices, censebantur cum eis meretricari, ac proinde esse rei mortis, eo quod Deus gravissime prohibuerat Hebraeis, Exod. cap. xxxiv, 16, et Deut. cap. vii, 3, ne cum alienigenis inirent connubia: ergo pariter vetuerat gravissime ne cum eis fornicarentur. Ratio enim legis, scilicet ne ab illis pellicerentur ad idola et vitia Gentilium, tam in his quam in illis, locum habebat. Unde et apud Christianos eadem poena plectuntur adulteri, sacrilegi, incestuosi, qua plectuntur ii, qui cum conjugatis, monialibus, cognatis matrimonium inire volunt. Ita Abulensis.


Versus 6: Zambri et Madianitis

6. Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis, ad scortum Madianitidem. — Erat hic princeps tribus Simeon, nomine Zambri; Madianitis vero erat filia principis Madian, ut patet vers. 14: eo major fuit zelus et fortitudo Phinees, qui utrumque occidit. Poterat enim merito timere, ne tota tribus Simeon in eum pro principe suo insurgeret, eumque lapidaret.

Addit Josephus, penes quem sit fides, Zambri voluisse hanc Madianitidem ducere in uxorem, idque coram Mose professum esse, ac contra eum insurrexisse. Orationem ejus protervam enarrat idem Josephus.


Zelus Phineae

Moraliter ex Phinees disce opus esse zelo ad res arduas aggrediendas. Animi ardor diligentem facit et strenuum, frigus pigrum facit et inertem, qualis est ille Proverb. xxvi: «Dicit piger: Leo est in via, et leaena in itineribus;» formicas putat esse leones et leaenas in via Dei; at fervidus homo etiam leones formicas aestimat, et dicit: «Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum.» Hinc S. Bernardus in vigilia S. Andreae: «Adami, inquit, voluntas non habuit fortitudinem, quia non habuit fervorem.» Si ergo cupis nobiles victorias de carne, mundo et diabolo, esto fervidus. Palmae fervidas amant regiones: sic victoriae fervidos postulant homines. In coelum navigas flumine adverso, fervoris impetus necessarius est, ut fluminis impetum vincas. Pulchre Venerabilis Beda in Luca III: «Nisi, inquit, mentis contentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur.» Quinimo docent physici iram nobis a natura insitam esse, ut sit cos et stimulus virtutis: phlegma enim lentum est, torpidum et ignavum.

Rursum vide hic quam Deus et homines libidinem puniant, et castitatis vindices praemient. Refert Plutarchus in C. Mario, quod Lucius Marii ex sorore nepos, Trebonii militis pudicitiam tentans, ab eo sit interfectus; Trebonius apud Marium accusatus, facinus confessus, causamque caedis afferens pudicitiam, a Mario corona sit redimitus.

Tityus Jovis et Elarae filius, Latonam de stupro interpellans, ab Apolline sagittis confixus est; hunc dejectum ad inferos memorant, atque ita ibi ligatum, ut nullo modo movere se possit; addunt poetae, a duobus vulturibus jecur ejus diripi.

Phaon moechus cum Sappho deprehensus occisus est, teste Aeliano, De Varia historia.

Persae temulenti, cum impudice attrectarent Macedonum concubinas, in convivio interfecti sunt ab Alexandro rege.

Livia Germanici soror, uxor Drusi, filii Tiberii Caesaris, occiso marito, Sejano copulata, a Tiberio atrocissimis tormentis cum Sejano interempta est.

Valentinianus III Imperator attentans uxorem Maximi, Patricii Romani, ab eo occisus est, qui et imperium invasit. Ita Zonaras.

Argivi sibi statuerant praesidium mille hominum: iis praeerat dux Bryas. Is vitium virgini intulit; illa eadem nocte Bryantem somno oppressum oculis privavit. Deprehensa, ubi illuxit, supplex ad populum confugit. Deposcentibus eam mille viris, populus reddere noluit; quare ad pugnam re deducta, victor populus in milites praesidiarios omni supplicii genere grassatus est. Ita Pausanias in Corinth.


Versus 8: Cessavit plaga

8. Cessavitque plaga a filiis Israel. — Hinc patet plagam pestis, ignis, aliamve similem a Deo immissam fuisse in Hebraeos fornicantes et idololatrantes, idque antequam Zambri ingrederetur ad Madianitidem, ibique a Phinees occideretur: nam Phinees, videns hanc plagam, ad eam avertendam occidit Zambri, eoque occiso plaga statim cessavit. Ita Scriptura saepe post factum, rei quasi jam factae, meminit, eamque obiter perstringit, licet modum et historiam rei gestae ante non enarrarit. Ecce hic utrimque verum est illud Joannis Papae: «Zelus purgat facinus;» et: «Vindicta Deum iratum lenit et placat.» Merito ergo S. Gregorius, hom. 15 in Ezech., Phinees zeli et rectitudinis statuit exemplar: «Rectitudinis, inquit, zelo contra vitia accendimur? Phinees ante oculos deducatur, qui coeuntes gladio transfigens, castitati populum reddidit, et iram Dei iratus placavit.»


De necessitate justitiae

Memorant Annales Franciae de S. Ludovico rege, quod, cum ipse preces ex psalmis Davidis ad Deum conciperet, et aliquis, qui pro reo quodam capitalis criminis gratiam peteret, intervenisset, rexque quasi aliud agens annuisset, mox vero incidisset in illum versic. Psalm. cv: «Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore;» protinus revocari jussit eum cui gratiam concesserat, eamque irritam fecit, memorabili edita sententia: «Principem qui potest punire crimen, nec punit, non minus coram Deo reum esse, quam si ipse perpetrasset; ac pietatis opus esse, non saevitiæ, justitiam facere.» Ita est sane. «Nec (ut inquit Seneca) pinguior mactari victima Deo potest, quam homo sceleratus.» Recteque dicitur: «Is qui parcit malis, nocet bonis.» Hac de causa ferunt Maximilianum I imperatorem loca destinata ad supplicia sontium, venerabundum cum hoc solemni dicto: «Salve, justitia,» praeterire solitum. Justitia enim est basis et columen reipublicae, estque quasi hesperus, inquit Aristoteles, imo sol mundi. M. Cato dicebat, «eos magistratus qui maleficos poenis non coercent, non tantum non ferendos, sed lapidibus obruendos esse, ne ex poenae neglectu salus reipublicae labefieret,» inquit Plutarchus.


Septem plagae Numerorum

Haec est septima plaga, quae in hoc libro Numerorum Hebraeis ob peccata immissa narratur: prima enim fuit in Sepulcris concupiscentiae, ubi cum adhuc carnes essent in dentibus eorum, furor Domini percussit eos plaga magna nimis, Num. xi, 33; secunda fuit in Core, Dathan et Abiron, qui absorpti sunt a terra, vivique descenderunt in infernum, Numer. xvi, 33; tertia fuit eodem die, quando scilicet egressus ignis a Domino, occidit 250 viros rebelles, offerentes incensum, ibidem vers. 35; quarta fuit die sequenti murmurantium contra Mosen et Aaron, atque dicentium: Vos interfecistis populum Domini, et percussi sunt 14,700, ibidem vers. 49; quinta fuit, cum ob murmur propter laborem itineris, Deus in eos immisit ignitos serpentes, Num. xxi, 6; sexta fuit hic, vers. 4, cum scilicet Deus jussit suspendi fornicantes cum Beelphegor; septima fuit hoc versu, cum Deus immisit plagam ob idem crimen, quam suo zelo avertit et discussit Phinees. Ita Rupertus.


Versus 9: Viginti quatuor millia occisa

9. Et occisi sunt (puta, tam per plagam a Deo immissam, quam per sententiam et suspendium judicum, de quo versu 5) viginti quatuor millia hominum. — Si enim hoc numero non comprehenderentur suspensi a judicibus, eos utique seorsim numerasset Scriptura. Ita Abulensis. Ecce hic, ait Rupertus, quam Deus ut rhinoceros, vel potius monoceros, est castitatis amator, atque turpissimum Beelphegor, ejusque asseclas punit et profligat.


Versus 12: Pax foederis mei

12. Ecce do ei (Phinees) pacem foederis mei — id est securitatem et certitudinem pacti mei, q. d. Hunc ob zelum Phinees firmiter decerno, et quasi paciscor, promittoque illi.


Versus 13: Pactum sacerdotii sempiternum

13. Et erit tam ipsi quam semini ejus, pactum sacerdotii sempiternum — quod scilicet ipse cum sua stirpe, post patrem Eleazarum, in pontificatum succedet, ita ut pontificatus inviolabiliter maneat in ejus familia et posteritate semper, quamdiu scilicet Judaeorum respublica et judaismus stabit. Ita Abulensis.

Alii censent sacerdotium hic vocari pacem foederis, id est foedus pacis vel pacificum, per hypallagen, ob duas causas: prima est, quod sacerdotes prae aliis hominibus in pace, amicitia et societate Dei esse videantur. Nam quotidie in conspectu Dei versantur, cum illo colloquuntur, responsa accipiunt: illi orationes, oblationes et vota sua et populi offerunt; secunda, quod sacerdotium rite administratum causa erat pacis, concordiae, omnisque tranquillitatis et felicitatis inter Deum et homines, propter preces et sacrificia sacerdotum quibus Deus orbi placatur.


Phinees et Elias

Audi hic paradoxum B. Petri Damiani, epistola 12, cap. 11, ad Nicolaum II Romanum Pontificem, ubi ait Deum voluisse, ut deinceps ipse Phinees, in praemium praeclari hujus facinoris, viveret usque ad finem mundi, putatque ipsum Phinees fuisse eumdem, qui postea dictus est Elias; idem senserunt veteres nonnulli Hebraei, teste Origene, tomo VII in Joan. Ibi enim Damianus citans haec verba hujus capitis: «Ecce do ei pacem foederis mei, et erit tam ipsi, quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum,» sic ait: «Pacem quippe Dominus illi sui foederis dedit, quia sedati omni carnis molestia, vivere illum usque ad finem mundi in paradisi amoenitate constituit. Ipse siquidem est, nisi fallor, Elias propheta, qui videlicet igneis equis est translatus in coelum: cui nimirum Phinees nomen est a parentibus inditum, Elias vero nomen est accidens per eventum: Elias siquidem interpretatur Deus Dominus, quod ex hac occasione ei impositum creditur, quia cum legatus a populo ad Ruben et Gad, qui novum altare construxerant, mitteretur, hoc ab eis responsum excusationis accepit: Fortissimus Deus Dominus ipse novit, si praevaricationis animo hoc altare construximus. Inde ergo Phinees vocatus est Elias, ut illorum responsum, ejus videatur esse vocabulum.»

Haec sententia nova est et improbabilis, quam multis refutat Torniellus. Probat tamen eam Damianus primo, ex S. Hieronymo qui in Hebraicis Quaest. in lib. I Paral. idipsum docet. Respondeo, illum librum vel non esse S. Hieronymi, ut quidam annotarunt, vel S. Hieronymum haec, uti et alia, non ex sua, sed ex Hebraeorum sententia dicere.

Secundo, probat eam ex I Paral. ix, 19, ubi loquens Scriptura de iis qui redierant ex Babylonica captivitate, sic ait: «Hi sunt Coritae super opera ministerii, etc., Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum;» ergo Phinees vixit usque imo post captivitatem Babylonicam. Respondeo, illum Phinees esse alium ab hoc nostro: ille enim erat Levita, hic erat sacerdos: ille erat ex posteris Core, hic erat nepos Aaronis: quare et alius fuit Eleazar, pater Phinees, ibi ab hoc nostro.


Pontificatus Phineae

Tantum ergo promittitur hic Phinees pontificatus continuatio in posteris ejus. Fuit hoc magnum praemium. Pontifex enim Judaeorum in summo erat honore, atque in summis opibus: maximam enim partem oblationum, primitiarum et decimarum, imo, ut multi volunt, decimam decimae, id est centesimam partem omnium fructuum totius Judaeae, ipse solus percipiebat. Hinc ipse erat summus omnium judex, Deuter. cap. xvii, 9, jungebatque cum regibus connubia, imo et sceptrum ipsum regni tandem obtinuit. Machabaei enim simul erant pontifices, et simul duces, ac paulo post reges Israel. Aristobulus enim, Joannis Hyrcani filius, et Simonis Machabaei nepos, fuit pontifex, primusque sibi imposuit diadema regni, ut docet Josephus, lib. XIII Antiquit. cap. xix; atque post eum regnavit Alexander filius, cui successit Aristobulus junior, qui simul fuerunt pontifices et reges: hique omnes prognati sunt ex Phinees, uti ait et gloriatur eorum parens Mathathias, I Machab. ii, 54. Vide hic quid apud Deum mereatur zelus et zelosi.

Dices: Ex lege et jure gentium debebat Phinees, utpote primogenitus, succedere patri Eleazaro in pontificatu: ergo nil novi beneficii hic ei confertur. Respondeo nova quaedam hic ei conferri: primo enim assecuratur hic ipsi longior vita, quod scilicet ipse supervicturus sit patri, itaque reipsa futurus pontifex. Secundo, assecuratur ei, quod pontificatus in ejus familia permanebit.

Dices secundo: Pontificatus, paulo post Phinees, translatus est ex ejus familia ad familiam Ithamar, puta ad Heli: nam, ut docet Josephus, lib. V Antiquit. cap. ult., et lib. VIII, cap. 1, Eleazaro in pontificatu successit filius Phinees, huic filius Abiezer, huic filius Bocci, huic filius Ozi; a quo translatus est ad Heli (qui fuit de familia Ithamar, ut patet I Paralip. xxiv, 3), cui successit ex filio Phinees, nepos Achitob, huic filius Ahias, huic frater Achimelech, huic filius Abiathar, a quo rursum Salomon pontificatum transtulit ad Sadoc, qui erat de familia Eleazari et Phinees: quomodo ergo hic Phinees promittitur pontificatus aeternus?

Respondet primo Cajetanus, promissionem hanc esse juris, non facti: jure enim debitum fuisse familiae Phinees pontificatum in perpetuum; sed de facto translatum esse ad Heli, ad breve tempus; secundo, Dionysius Carthusianus respondet promitti hic Phinees pontificatum aeternum, non absolute, sed sub conditione, si posteri patris pietatem sequantur, nec ob peccata sua pontificatu privari mereantur: jam autem posteros Phinees peccasse, ideoque sua culpa pontificatu ad tempus excidisse; tertia, et facile dici potest promitti hic Phinees pontificatum aeternum, hoc sensu, quod eo non sit spoliandus jugiter, sicut spoliatus est Heli; sed quod pontificatus illius familiae adhaerebit usque ad finem Synagogae judaismi, esto ad breve tempus interrumpatur et transferatur ad Heli ejusque posteros: paulo enim post rediit ad familiam Phinees, in eaque jugiter mansit usque ad Christum. Sic dicitur Genes. xlix, 10, quod non deficiet sceptrum de Juda, donec veniat Christus: constat autem sceptrum hoc defecisse primo anno regni Herodis, Christus vero natus est anno 35 regni Herodis; ergo ante Christum sceptrum de Juda defecerat per 35 annos. Sed parvum hunc numerum in tanta multitudine non computat, nec aestimat sacra Scriptura. Ita facit et hic.


Expiavit scelus filiorum Israel

Quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel. — «Expiavit,» primo, id est punivit et vindicavit sontes et sceleratos. Sic enim judices dum puniunt sontes, suam rempublicam quasi expiant coram Deo, et toto mundo. Justa enim scelerum vindicta est expiatio reipublicae. Secundo, «expiavit,» id est mundavit: quia effecit ne quis amplius auderet similia committere; tertio, «expiavit,» id est abstulit scelus negligentiae Israelitarum, quo scilicet ipsi negligebant hoc scelus corrigere et plectere; quarto, «expiavit,» quia sanguinem Zambri, quasi victimam piacularem, Deo pro aliorum incolumitate obtulit. Ita Abulensis.


Versus 15: Cozbi filia Sur

15. Madianitis, etc., vocabatur Cozbi, filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. — Hebraice est, Cozbi filia Sur: ipse erat caput populorum, et caput familiae patris in Madian. Nam in Madian regnabant quinque reges, ut patet capite xxxi, vers. 8, sed parvi, qui proinde Josue xiii, 11, principes vocantur: inter hos quinque nobilissimus et summus erat Sur, qui filiam suam hic prostituit Hebraeis, ut eos ex consilio Balaam hoc modo decipere, atque avertere, vel superare posset. Tantus erat ejus omniumque metus, tantus amor vitae et regni. Non enim norant hi Gentiles bonum honestatis, pudicitiae et virtutis.


Versus 16-17: Hostes vos sentiant Madianitae

16 et 17. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos. — Hic Deus auctores sceleris et fraudis Beelphegor, scilicet Madianitas, bello ulcisci jubet; Moabitas autem, qui magna sceleris et cladis pars et causa fuerant, tacite excipit, quia Moabitas conservatos volebat: idque partim ob merita Lot, ut dicitur Deuter. ii, 19; partim ob Ruth, ex qua David (fuit enim David pronepos Ruth) et Christus originem erant ducturi; Ruth enim fuit Moabitis, et in Moab nata: unde antequam nata fuit Ruth, Hebraei non intulerant bella Moabitis; sed postquam nata fuit, et ex Moab migravit ad Judaeos, David Moabitas mire castigavit et cecidit, ut patet II Reg. viii, 2. Ita Abulensis.

Poterant ex jure naturae et gentium, Hebraei Madianitas, a quibus laesi fuerant, bello appetere, sed exspectarunt imperium Domini; Dominus enim in deserto et ad stationes, et ad bella, et ad quaevis alia eos dirigebat, utpote populi dux. Unde statim a scelere Beelphegor, jussit Madianitis bellum inferri.


Versus 18: Quia et ipsi decepere vos

18. Quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis (fraudibus, de quibus dixi vers. 1) per idolum Phogor (id est Beelphegor, uti dixi vers. 3), et per Cozbi, filiam ducis Madian, sororem suam (id est gentilem suam; erat enim Cozbi Madianitis, ac consequenter Madianitarum erat soror, id est cognata et affinis. Haec enim decepit Zambri, ducem tribus Simeon, cujus, utpote ducis, exemplum multi ex eadem, ut patebit cap. seq., vers. 14, et ex aliis tribubus secuti sunt. Peccata enim principum et dominorum multos habent imitatores), quae percussa est (a Phinees) in die plagae — nam eodem die grassabatur plaga, immissa a Deo, vers. 8; sed postquam Phinees occidit Cozbi cum Zambri, illico plaga cessavit.


Morale: De periculo conversationis cum feminis

Moraliter, disce hoc capite quam sit periculosa conversatio cum feminis, quamque viri feminas, et feminae viros fugere debeant. Adamum seduxit Eva, Davidem Bethsabee, Salomonem mulieres. Praeclare senior ille apud Sophronium in Prato Spirit. cap. cxix: «Filioli, inquit, sal ex aqua est, et, si appropinquaverit aquae, continuo solvitur et deficit: et monachus similiter ex muliere est; itaque si appropinquat mulieri, solvitur et ipse, atque in id desinit, ut jam monachus non sit.»

Id omnes Sancti et verbo et exemplo docuerunt. S. Dominicus ad mortem usque virgo permansit, adeo ut et aliis virginitatem afflaret. Unde studiosus quidam osculans manum ejus, tantam inde fragrantiam et gratiam hausit, ut deinceps et mente et corpore esset castus. Et tamen S. Dominicus suadebat castitatis studiosis, ut omnes mulieres prorsus fugerent, ita quoque ipse faciebat, et insuper se jejuniis et poenitentiis affligebat.

S. Franciscus asserebat frivolum esse colloquium cum muliere, excepta sola confessione, vel instructione brevissima.

S. Jordanes, qui S. Dominico in generalatu proxime successit, Fratrem quemdam increpuit, quod manum mulieris tetigisset; cumque ille regreret: Mulier haec pia et devota est; respondit Jordanes: «Pluvia bona est, et terra bona, et tamen ex horum commixtione fit lutum.»

S. Thomas Aquinas a fratribus tentatus per mulierem lascivam, eam titione fugavit, eoque signum crucis formans in pariete, et ibi orans cum lacrymis, postulansque perpetuam virginitatem, indormiit, viditque duos angelos, qui sibi renes astringerent (ita arcte, ut ex dolore exclamaret) dicentes: Ecce cingimus te cingulo castitatis, quod nunquam dissolvetur. Unde ipse omni postea libidinis sensu caruit: et tamen ille ipse deinceps omnes mulieres semper horruit et fugit quasi serpentes.

Regina Siciliae, S. Ludovici, ex Franciscana familia Episcopi, mater, eum ad se Neapolim venientem, ut filium suum, more Gallico osculari volebat; renuit S. Ludovicus; tum illa: «Numquid non sum mater tua?» cui ille: «Scio, ait, sed mulier es, quam servo Dei osculari non licet;» nam, ait S. Bernardus: «Mulieris corpus totum est igneum.» Ita fugit Joseph lascivientem heram, relicto in manibus ejus pallio. Ita S. Augustinus, teste Possidonio, domi suae ne quidem sororem habere voluit. Ita fugit non semel S. Bernardus, cum ob eximiam speciem, ab impuris mulierculis ad scelus sollicitaretur. Alias easdem noctu abegit, clamans: Latrones! latrones! ac tandem ut omni tentatione se eximeret, ad claustra Cisterciensis monasterii profugit, nimirum, ut ait Sapiens: «De vestimento procedit tinea, et a muliere iniquitas viri;» et: «Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens.»

Ita denique fugit magnus ille S. Joannes Anachoreta, qui Theodosio Imperatori victoriam praedixit. Nam, uti narrat Palladius in Lausiaca cap. xliii, ipse per 40 annos nullam mulierem vidit. Cumque 90 esset annorum, enixe rogatus a Tribuno, ut uxori suae importune id petenti, videndam se praeberet, respondit: «Hac nocte ab ipsa videbor in somnis, nec amplius pergat in carne videre faciem meam.» In somnis ergo ei per phantasma apparuit, nec aliter ab ea se videri passus est, qui et cap. xliv, luctuosum Eremitae cujusdam per mulierem lapsum enarrat. Plura attuli Genes. cap. xxxiv, vers. 1.