Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubet Deus occidi idololatras, et causas legales dubias referri ad sacerdotes, eorumque decretis obediri sub poena mortis. Secundo, vers. 14, jubet regem deligi ex ipsorum gente, utque is non multiplicet, primo equos, secundo uxores, tertio opes; quarto, ut describat legatque assidue Deuteronomium; quinto, ne superbe se efferat supra populum.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 17:1-20
1. Non immolabis Domino Deo tuo ovem et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo. 2. Cum reperti fuerint apud te, intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, 3. ut vadant et serviant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam coeli, quae non praecepi; 4. et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter, et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israel: 5. educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur. 6. In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. 7. Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui. 8. Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram, et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. 9. Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. 10. Et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te, 11. juxta legem ejus; sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram, neque ad sinistram. 12. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel; 13. cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. 14. Cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes; 15. eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. 16. Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus, praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini. 17. Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. 18. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticae tribus, 19. et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et caeremonias ejus, quae in lege praecepta sunt. 20. Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse, et filii ejus, super Israel.
Versus 2: Intra Unam Portarum
2. INTRA UNAM PORTARUM, — id est, urbium. Similis synecdoche fuit cap. praeced., vers. 18.
Versus 3: Militia Coeli
3. ADORENT OMNEM MILITIAM COELI, — id est, adorent quaelibet astra, quae sunt quasi milites Deo famulantes, et pro eo, cum opus est, depugnantes; vide dicta Num. IV, 3. Adorationis siderum causa fuit, prima, eorum lux et pulchritudo; secunda, quod influunt in haec inferiora, eaque vivificent et vegetent; tertia, quod ea animata putarent; quarta, quod physici aliqui tradant hominem esse opus siderum: hominem enim, cum concipitur et generatur, a Sole sortiri spiritum, a Luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium, a Jove desiderium, a Venere cupiditatem, a Saturno humorem.
Versus 6: Duo aut Tres Testes
6. IN ORE DUORUM, — id est, ut Chaldaea, per dictum duorum aut trium testium reus convictus occidatur.
Versus 7: Manus Testium Prima
7. MANUS TESTIUM PRIMA INTERFICIET EUM. — Hebraice, manus testium primo erit contra eum, ad interficiendum eum, id est, primum in eum lapidem conjiciet.
Moraliter, nota hic quantum crimen sit apostasia, quantumque Deus illud vindicet, et a nobis vindicari velit. Nota est poena Luciferi, Adae, Salomonis, Juliani. Audi nova.
Exemplum: Rex Bulgarorum et Apostasia
Sub annum Domini 868, gens Bulgarorum ferox ac bellicosa, relictis idolis, abrenuntiatisque Gentilium superstitionibus, in Christum pro maxima parte credidit; et, abluta salutari baptismatis unda in religionem Christianam transiit. Ferunt autem de hujus gentis rege, quod tanta perfectione post perceptam baptismi gratiam vivere coeperit, ut diebus, ornamentis regiis indutus coram populo procederet; noctibus vero, sacro vestitu latenter ecclesiam intrans, super pavimentum ipsius basilicae, substrato tantum sibi cilicio, prostratus in oratione jaceret. Non post multum tempus divina inspiratione commotus, regnum terrenum dimisit, ut in coelo aeternaliter regnaret cum Christo. Et ordinavit in suum locum regem filium suum majorem natu, comam capitis deposuit, habituque sanctae conversationis suscepto monachus effectus est, eleemosynis, vigiliis et orationibus diu noctuque intentus. Interea filius ejus, quem regem constituerat, longe a paterna intentione et operatione recedens, praedas coepit exercere, ebrietatibus, comessationibus et libidinibus vacare, et omni conamine ad gentilitatis ritum populum noviter baptizatum revocare. Quod cum pater audivisset, nimio zelo accensus sacrum habitum deposuit, militiae cingulum resumpsit, et cultu regio indutus, adsociatis sibi Deum timentibus filium persecutus est, quem mox absque difficultate cepit, oculosque ejus effodit, et in carcerem misit; deinde convocato omni regno suo, filium juniorem regem constituit, interminatus coram omnibus similia fore passurum, si in aliquo a recta christianitate deviaret. His ita patratis, deposito cingulo, et resumpto sanctae religionis habitu, in monasterium ingressus in sancta conversatione reliquum vitae praesentis tempus duxit. Ita Regino, lib. VI, et Martinus Polonus, lib. IV Chronicorum.
Exemplum: Apostasia Carlomanni
Anno Domini 870, Carlomannus, cum adhuc esset puerulus, jussu patris attonsus clericus effectus est: deinde procedente tempore ad diaconatus officium, quamvis invitus atque coactus in praesentia genitoris ordinatus est, legitque publice Evangelium, et Pontifici Missam celebranti juxta morem ministravit. Post haec in apostasia recedens ab Ecclesiastica religione, abjiciens ac spernens negligenter gratiam, quae ei data erat per impositionem manus, alter Julianus efficitur. Collecta quippe praedonum non modica turba, ecclesias Dei coepit devastare, ea quae pacis sunt impugnare, cuncta diripere, et mala inaudita perpetrare. Pro quibus cum crebro a patre correptus fuisset, nec tamen ullatenus accepta pravitas cessaret, novissime ex praecepto patris ei oculi eruuntur, justo Dei judicio lucem exteriorem amittens, qui interiorem, quae Christus est, a suo pectore effugaverat: in tenebras exteriores missus, qui interioribus sua sponte se tradiderat. Orbatusque Ludovicum avunculum suum adiit, miseriarum et calamitatum suarum aerumnas apud eum lugubriter deplorans. Ille miseratione motus, Absternacum monasterium S. Willebrordi ei ad subsidium vitae praesentis concessit, ubi non multo post tempore mortuus est et sepultus. Ita Regino, lib. II Chronic., anno 870.
Exemplum: Catharina Suedica
Audi et Sanctos nutantes in re levi punitos. Catharina Suedica, dum cum matre Romae esset, jussa est aliquando ob impiorum nequitias domi manere, tantisper dum mater ad stationes et Indulgentias abiret. Interim adest Satan, et acerbas in ejus animum coepit cogitationes immittere, tanquam aliis suarum animarum lucra captantibus, ipsa instar bruti animantis ab omnibus spiritualibus bonis arceretur. Addebat his ejus cognatos, fratres et sorores in patria cum summa tranquillitate servire Deo, ipsam vero miseram ducere vitam: praestare igitur ne in lucem quidem editam fuisse, quam id genus inertem vitam ducere. Erat haec in animo sanctae virginis tentatio vehemens, adeoque eam moerore et perturbatione oppleverat, ut matre illius revertente et serio praecipiente, ut tanti maeroris causam ediceret, simpliciter responderet se loqui non posse. Et certe jam plane instar mortuae facies ejus expalluerat, oculi transversi erant: in tantum molestus erat daemon id genus importunissimis ingerendis cogitationibus. Porro nocte proxima in somnis visa est sibi videre totum mundum quasi inflammatum, seque in medio ignis positam in parva quadam planitie, planeque desperantem ab illis se posse flammis eripi: tum vero apparentem ipsi beatissimam Mariam Virginem, quam his verbis deprecabatur: Adjuva me, charissima Domina mea; illam vero respondentem: Et qua te possum ratione juvare, quae tanto patriae teneris desiderio, oblita sponsionis tuae, et neque Deo, neque mihi, neque matri tuae, neque patri spirituali obediens; se vero offerentem ad omnia exsequenda, quae juberet Dei mater; atque tum demum Dei genitricem dicentem: Obedias igitur matri tuae, et patri spirituali. Expergefacta inde Catharina matrem cum omni humilitate celeriter adiit, veniam suae inconstantiae petiit, promisitque se deinceps ad mortem usque libenter in exilio cum ipsa permansuram. Ita habet Vita S. Catharinae, cap. VI, quae exstat apud Surium, 22 martii.
Versus 8: Causae Difficiles et Ambiguae
8. SI DIFFICILE ET AMBIGUUM APUD TE JUDICIUM ESSE PERSPEXERIS INTER SANGUINEM ET SANGUINEM. — « Sanguis » hic metonymice vocatur homicidium, q. d. Si ambiguum sit homicidium, id est homicidii qualitas, aliis asserentibus illud esse voluntarium sive destinatum, ideoque morte puniendum; aliis vero excusantibus, quod casu vel ignoranter admissum sit, ideoque homicidae esse jus asyli, in civitatibus refugii. Ita Lyranus, Abulensis et alii. Sic inter causam et causam, id est, si causa et lis sit ambigua, aliis dicentibus esse justam, aliis esse injustam; sic inter lepram et lepram (ita enim legendum est cum Romanis, Hebraeis, Chaldaeis et Graecis, non autem inter lepram et non lepram, uti legunt Plantiniana), scilicet aliis asserentibus esse lepram mundam vel mundissimam, quae hominem a sacris non arcet; aliis vero dicentibus esse lepram immundam, et arcentem a sacris.
Genera Causarum Legalium
Nota: Legales causae et quaestiones erant duplices: scilicet primo, erant sacrae et caeremoniales, uti quaestio de fide, religione et caeremoniis: talis erat controversia de lepra: hae spectabant ad sacerdotes, uti per se patet; secundo, erant judiciales, uti de sanguine et homicidio: hae spectabant ad magistratum laicum, et in singulis urbibus erant judices, ad eas judicandas constituti, uti dictum est cap. praeced., vers. 18; qui si non possent litem dirimere, tenebantur eam referre Hierosolymam ad sacerdotes et ad pontificem, qui eam definiebat. Omnia enim haec ex lege vel judiciali vel caeremoniali definienda erant; legis autem interpres erat pontifex, de quo mox plura: unde sequitur pontificem fuisse tum summum judicem controversiarum, etiam legalium.
Ascende ad Locum Quem Elegerit Dominus
ASCENDE AD LOCUM QUEM ELEGERIT DOMINUS. — Ascende in Jerusalem, ubi est templum, in quo habitat Dominus. Ita Abulensis. Voluit Deus supremam auctoritatem judicii esse in loco tabernaculi vel templi, quia hic locus erat Dei, id est divinae praesidentiae. Deus ergo praesidens in templo illuminabat et dirigebat sacerdotes et judices inibi commorantes, ne errarent in judicio, sed justam, aequam et veram sententiam pronuntiarent. Rursum justitia est res sancta et inviolabilis: hinc Deus judices voluit residere in loco sacro. Architas dicebat judicem esse aram; ad utrumque enim confugiunt qui injuria afficiuntur, significans judices tales esse debere, qui oppressis sint praesidio, et instar sacri asyli: testis est Aristoteles, lib. III Rhetor.
Versus 9: Sacerdotes et Judex
9. VENIESQUE AD SACERDOTES LEVITICI GENERIS, ET AD JUDICEM. — Aliqui, ut Lyranus et Sigonius, lib. VI De Republ. Hebraeorum, cap. VII, haec divisim accipiunt, q. d. Si dubium sit de rebus sacris, consule sacerdotes: sin de civilibus, consule judicem saecularem, ut to et capiatur pro aut. Verum hoc dici nequit, quia non divisim, sed simpliciter et absolute vult Deus hic recurri ad sacerdotes, in omnibus causis dubiis, quae ex lege divina decidi debent. Legis enim interpretatio pertinebat ad sacerdotes, et maxime ad pontificem, qui erat hierarcha et princeps sacerdotum; hoc enim est quod subdit: « Et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te juxta legem ejus. »
Sacerdotes Judices in Causis Civilibus
Secundo, quia sacerdotes fuisse judices, non tantum in causis sacris, sed etiam civilibus, imo in causa homicidii, diserte docet Ezechiel, cap. XLIV, vers. 24. Idem patet hic, cap. XXI, 8, ubi agens Moses de homicidio occulto, ait: « Accedant ad sacerdotes, etc., et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum vel immundum est, judicetur. » Idem docet Josephus, lib. II Contra Apionem, cum ait: « Sacerdotes inspectores omnium, judices controversiarum, et punitores damnatorum constituti sunt a Mose. » Et Philo, lib. III De Vita Mosis, docet Mosen ex consilio sacerdotum qui de more ei assidebant, damnasse ad mortem hominem colligentem ligna in sabbato; de quo Numer. XV, 35. Imo Abulensis docet summum Pontificem vocari hic judicem, eo quod ipse solus in concilio, audito aliorum judicio, proferre soleret sententiam mortis. Ita Caiphas in concilio tulit sententiam mortis in Christum, Joan. XI, 50. Ita Ananias pontifex in concilio praecepit percuti Paulum, Act. XXIII, 2. Ita Ananus pontifex Jacobum fratrem Domini in concilio mortis reum peregit, teste Josepho, lib. XX, cap. VIII. Ita alius pontifex S. Matthiam, quasi blasphemum, in concilio morti adjudicavit, dicens: « Scriptum est: Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur, » si credimus actis S. Matthiae.
Tertio, quia vers. 12 expresse dicitur: « Qui superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, etc., morietur; » hoc ergo imperium erat sententia judicialis et definitiva pontificis.
Auctoritas Sacerdotum apud Gentiles
Pari modo apud Gentiles, communi ac naturali consensu, cuncta sacerdotum arbitrio regebantur, etiam quae ad politicum spectabant imperium, ut de Aethiopibus testatur Strabo, lib. XVII; de Aegyptiis, Aelianus, lib. XIV Variarum histor. cap. XXXIV; de Persis eorumque Magis, Eusebius in Chronolog., Agathias, lib. II, et alii; de Atheniensibus et Areopagitis, Josephus, lib. XIV Antiquit. cap. XIX; de Gallis et Druidis, Caesar, lib. VI De Bello Gall.; de Romanis et eorum auguribus, Cicero, lib. II De Legibus, et alii. Si igitur (quod Socrates apud Xenophontem, lib. IV De dictis Socratis, dicit) quod ab omnibus gentibus observatum est, id non nisi a Deo sancitum esse, dicendum est, profecto etiamsi nulla de his in divinis Scripturis lex appareret, tamen sacerdotum judiciaria potestas, divino instinctu et jure concessa, ex dictis jam satis probata haberetur. Hinc et initio Ecclesiae, Episcopi erant judices causarum, etiam civilium, quae inter Christianos agitabantur, uti docet S. Paulus, I Corinth. VI, 5.
Dico ergo: Sancit hic Deus ut minores judices oppidorum in causis tam sacris quam politicis, puta in dubiis, non tam facti quam juris et legis divinae, recurrant ad sacerdotes et ad pontificem, qui legis sententiam et mentem explicantes, secundum eam causam decidant. Leges enim non tantum caeremoniales, sed et judiciales, quae justam reipublicae et politiae gubernationem spectabant, a Deo erant praescriptae, et hisce sacris libris consignatae, quarum proinde explicatio ad sacerdotes pertinebat.
Secus erat in causis et dubiis facti, aut mere civilibus, puta talibus, quae non ex lege Dei, sed ex jure, vel naturae vel positivo humano et rationali resolvi debebant; in his enim non opus erat consulere sacerdotes (poterant tamen, et saepe de facto eos consulebant), sed vel sapientes, vel judices et principes saeculares, qualis fuit Othoniel, Gedeon, Jephte, etc.
Hinc sequitur per judicem hic vel intelligi pontificem, ut vult Vatablus, sive ejus vicarium, ut vult Abulensis; vel potius (ut colligitur ex vers. 12) judicem saecularem, inquit Cajetanus, Lyranus, Sigonius et Oleaster, qui debebat sequi sententiam sacerdotum et pontificis, ejusque tantum erat approbator et executor: unde hic junctim dicitur: « Venies ad sacerdotes et ad judicem, » quasi unum idemque sit judicium sacerdotum et judicis; et quia alioqui potuisset judex discrepare a sententia sacerdotum, itaque litigantes judicis sententiam sequi potuissent, relicta sententia sacerdotum et pontificis, quod tamen hic vetatur. Rursum, dissidentibus inter se pontifice et judice, quod facile et proclive erat, lis terminari et decidi non potuisset. Tales judices laicos, puta principes familiarum, sacerdotibus in judicando adjunxit Josaphat rex, ut patet II Paralip. XIX, 8.
Excipio Samuelem, et si qui alii fuerunt judices simul et prophetae. Hi enim ex dono prophetiae regebant et judicabant populum, unde non egebant concilio sacerdotum.
Sanhedrim
Unde Hebraei hunc versum referunt ad concilium Sanhedrim, quod erat summum, instar parlamenti, et judicabat de rege, lege et propheta, ad illudque erat ultima appellatio. Porro Sanhedrim constabat septuaginta viris, qui tam ex sacerdotibus quam ex primariis viris cujusque tribus assumebantur, quasi illi hic intelligantur per to judicem, id est judices, ut vertit Chaldaeus, q. d. Venies ad sacerdotes et ad judices, id est ad concilium Sanhedrim, in quo sunt sacerdotes et judices saeculares, quibus omnibus praeest summus Pontifex. Vide Sigonium, lib. VI De Republ. Hebraeorum, cap. VII.
Versus 10: Facies Juxta Verbum Eorum
10. ET FACIES QUODCUMQUE DIXERINT QUI PRAESUNT LOCO QUEM ELEGERIT DOMINUS. — Hebraice est, et facies super os verbi, quod annuntiabunt tibi ex eo loco quem eliget Jehova. Quod Cajetanus sic accipit, non quasi hic in ambiguis jubeat lex consulere oraculum Dei, residentis in propitiatorio. Verum sequentia significant, non ad oraculum, sed ad scientiam et interpretationem sacerdotum haec pertinere; sequitur enim: « Et docuerint te juxta legem ejus. » Fateor tamen, si dubia haec pontifices ex lege et ex scientia sua resolvere non possent, recurrisse et consuluisse oraculum Dei, ut patet Numer. XXVII, 21.
Versus 10-11: Obedientia Judicio Sacerdotum
10 et 11. ET DOCUERINT TE JUXTA LEGEM EJUS. — Non quasi hac conditione acquiescendum sit sacerdotum judicio, si videlicet illud litiganti vel alteri cuipiam videatur esse juxta legem Dei: ita enim frustraneum et evanidum esset hoc eorum judicium, frustraque ad eos recurri juberet Deus. Semper enim pars damnata a sacerdotibus excipere potuisset, eos non judicasse secundum legem, ab eisque appellasset ad ipsam legem, ac consequenter debuisset ulterior constitui judex et censor, qui judicaret an sacerdotes recte secundum legem judicassent, necne. Rursum, de hoc censore dubitari potuisset an veram tulisset censuram, ac consequenter illa ab alio iterum, et haec rursum ab alio, et haec denuo ab alio et alio examinari debuisset; itaque fuisset hic appellatio et progressio in infinitum, causaeque mansissent indecisae, ac lites fuissent aeternae et immortales.
Assertive ergo haec verba accipienda sunt, q. d. Subditi acquiescere debent, et praesupponere sacerdotum et pontificis judicium datum esse juxta legem Dei; nam, ut ait Malachias, cap. II, vers. 7: « Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est; » intellige, nisi manifeste cernatur contrarium, scilicet quod pontifex expresse contra legem judicet, legemque pervertat; tum enim non illi, sed legi Dei obediendum erat. Patet hic sensus ex Hebraeo, Chaldaeo et Septuaginta, qui sic habent: Facies quod docuerint ad os legis (id est juxta legem, ex lege) quam docuerint te, et juxta judicium quod dixerint tibi, facies.
Versus 12: Poena Inobedientiae
12. NOLENS OBEDIRE SACERDOTIS (PONTIFICIS) IMPERIO, QUI EO TEMPORE MINISTRAT DOMINO, — qui scilicet eo tempore fungitur pontificatu.
EX DECRETO JUDICIS MORIETUR. — Pro ex, corrige et, uti corrigunt Romana; Hebraea vero, Chaldaea et Graeca pro et habent aut, q. d. Qui noluerit obedire pontificis imperio, aut decreto judicis, morietur. Dico ergo to aut, quod est in Hebraeo, capi pro et, tam hic quam alibi, ut Proverb. XXX, 31; Levit. IV, 23 et 28; Numer. XXV, 6. Haec enim verba respondent et referenda sunt ad vers. 9: quos enim ibi jubet adiri, hic jubet audiri eisque obediri; vers. autem 9 sic ait: « Veniesque ad sacerdotes et ad judicem, » ubi omnes codices Hebraei, Graeci et Latini habent et, non aut: ergo to aut, quod hic est in Hebraeo, pariter pro et accipi debet, q. d. Qui non vult obedire pontificis sive judicis decreto, moriatur; idem enim erat judicium pontificis et judicis, vel quia idem erat tunc pontifex et judex, ut vult Vatablus et Abulensis; vel quia judex saecularis sententiam suam conformare tenebatur sententiae et decreto sacerdotum et pontificis, illudque sequi et exsequi debebat, uti dixi vers. 9.
Versus 15: De Numero Fratrum
15. DE NUMERO FRATRUM, — puta de gente tua, de Hebraeis.
Versus 16: Non Multiplicabit Equos
16. NON MULTIPLICABIT SIBI EQUOS, — tum ne in bello confidat in multitudine et fortitudine equorum, quia « fallax est equus ad salutem, et in abundantia virtutis suae non salvabitur, » Psalm. XXXII; tum ne erigatur in superbiam, magnoque fastu et pompa incedat, itaque populo dominari velit, eique gravia onera et tributa, ad suam pompam sustinendam, imponat, uti fecit et peccavit Salomon, qui habuit 40 millia equorum in stabulis, et curruum equitumque 12 millia. Unde Basilius. Hinc pii reges et principes Judaeorum, in bellis fere peditatu, vix equitatu sunt usi, uti patet in Machabaeis: impii autem reges magno equitatu sunt usi, uti patet de Joram, II Paral. cap. XXI, vers. 9.
Ne Reducat Populum in Aegyptum
NEC REDUCET POPULUM IN AEGYPTUM, EQUITATUS NUMERO SUBLEVATUS, — ut scilicet bellum inferat Aegyptiis, velitque Aegyptum occupare. Hebraea habent, non reverti faciet populum in Aegyptum, ut multiplicet equos, id est, ut multos equos sibi in Aegypto coemat, inquit Vatablus, Cajetanus et alii. Verum ad hoc non erat necesse reducere populum in Aegyptum, sed sufficiebat duos tresve mercatores eo mittere, ad equos coemendos; quare solerter noster Interpres to ut multiplicet equos, ita accepit, quasi dicat: Ut multiplicando equos, et equitatus numero sublevatus et superbiens, audeat invadere Aegyptum, eoque populum reducat.
Hinc aliqui putant Judaeis vetitum fuisse equorum usum; unde Oriolanus in notis ad librum Machab. opinatur Judaeos nunquam usos esse equis, sed asinis. Verum verius est, non equos, sed tantum equorum copiam, Judaeis fuisse vetitam, tum hic, tum Psalm. LXXV, 7, et Isaiae II, 8, uti ibi diserte docent S. Hieronymus et Procopius.
Plato et Fastus Equester
Legimus de Platone, in ejus apophthegmatibus, quod cum aliquando equum conscendisset, mox descenderit, dicens vereri se me hippotyphia lephthe, id est, ne equestri fastu corriperetur. Superbum enim animal est equus, et equitare quiddam habet altum et magnificum. Hac ergo fastus causa noluit Deus regem sui populi multiplicare equos; sed dicere cum Davide, Psalm. XIX, 8: « Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. »
Dominus Praecepit Ne Revertamini
PRAESERTIM CUM DOMINUS PRAECEPERIT VOBIS, UT NEQUAQUAM PER EAMDEM VIAM REVERTAMINI. — Quando et ubi Dominus hoc praeceperit, nusquam est scriptum. Praecepit autem ne per eamdem viam, illam scilicet quae ducit in Aegyptum, reverterentur, partim quia Hebraei proni erant ad vitia et mores Aegyptios; partim ne Aegyptum videntes fertilem, ex Nili inundatione, parvi penderent liberationem Dei, qui eos inde e miserrima servitute eduxerat.
Versus 17: Non Habebit Uxores Plurimas
17. NON HABEBIT UXORES PLURIMAS, QUAE ALLICIANT ANIMUM EJUS. — Hebraice est, ut non recedat cor ejus, scilicet a lege Dei. Hinc intelligimus, ait S. Augustinus, Quaest. XXVI, et Rabanus, tunc permissum fuisse regibus, ut plures haberent uxores, quam unam, uti habuit David; non autem multas, uti habuit Salomon, idque ne multiplicando eas, pervenirent tandem ad alienigenas, quae eos ad idola deducerent, uti contigit Salomoni. Secundo, ne populus reges suos imitans in luxum et libidines difflueret; nam regis ad exemplum totus componitur orbis, et ut Pindarus ait: Rex est ingenium et mores omnium. Et alius: Rex est cor populi.
Sic Convalle pio apud Scotos regnante, mire floruit apud eos religio et probitas: ita ut S. Columbanus ad eam videndam, ex Hibernia in Scotiam trajecerit, ac rediens rogatus quaenam ibidem vidisset miracula, responderit: « Vidi unum instar omnium, regem videlicet Convallum, qui in mediis deliciis et peccatorum incitamentis, cum Monachis et Episcopis de sanctimonia contendit; qua de causa suis ita est reverendus, ut ipsi nec aliis injurii, nec de rege ipso hiscere sinistri quippiam audeant. Unde effectum est, ut plus regis virtus ferocem populum a solitis flagitiis et seditionibus, quam ejusdem auctoritas coerceat. » Ita refert Hector Boethius, Hist. Scotiae, lib. IX.
Alphonsus Aragonum rex, cum sui de regum muniis, deque eorum et regnorum felicitate disceptarent, dixit: Optime eam S. Augustinus hisce verbis expressit: « Reges felices erunt et regna, si primo, juste imperent; secundo, si inter linguas sublimiter honorantium, et obsequia nimis humiliter salutantium non extollantur, sed se homines esse meminerint; tertio, si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum, majestatis ejus famulam faciunt; quarto, si Deum timent, diligunt et colunt; quinto, si plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes; sexto, si tardius vindicant, facile ignoscunt; septimo, si eamdem vindictam pro necessitate regendae tuendaeque reipublicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exerunt; octavo, si eamdem veniam non ad impunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent; nono, si quod aspere coguntur plerumque decernere, misericordiae lenitate, et beneficiorum largitate compensant; decimo, si luxuria tanto est castigatior, quanto posset esse liberior; undecimo, si malunt cupiditatibus quam quibuslibet gentibus imperare; duodecimo, si haec omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter charitatem felicitatis aeternae; decimo tertio, si pro suis peccatis, humilitatis, et miserationis, et orationis sacrificium, Deo suo vero immolare non negligunt. Tales Christianos Reges et Imperatores dicemus esse felices, item et eorum regna. » Ita Panormitanus in Vita Alphonsi.
Neque Auri Immensa Pondera
NEQUE ARGENTI ET AURI IMMENSA PONDERA. — Ne scilicet rex ex cupiditate auri et opum spoliet subditos, et ne ex opibus in fastum et luxum diffluat: in quo etiam peccavit Salomon, nimiis tributis premens populum ad suum luxum, III Reg. XII, 4. Audiant eum reges confitentem suam vanitatem: « Coacervavi, inquit, mihi argentum et aurum, et substantiam regum atque provinciarum, » etc. « cumque me vertissem ad universa, quae fecerant manus meae, et ad labores, quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. » Eccle. II, 8 et 11.
Trajanus Imperator fiscum suum vocabat lienem, eo quod ejus nimium augmentum, subditorum et populi, a quo pecunia fisci exigitur, sit detrimentum: crescente enim et intumescente liene, caeteri artus et membra tabescunt.
Versus 18: Exemplar Deuteronomii
18. DESCRIBET (describi curabit) SIBI DEUTERONOMIUM, etc. LEGETQUE ILLUD OMNIBUS DIEBUS VITAE SUAE. — Non quod continue vel quotidie illud legere teneatur; sed toties legat, ut memor sit eorum quae in Deuteronomio scripta sunt.
Versus 19: Ut Discat Timere Dominum
19. UT DISCAT TIMERE DOMINUM. — Hunc enim Dei timorem magis inculcat Deuteronomium quam Exodus, vel Leviticus; est enim Deuteronomium ardens et perpetua concio Mosis, incitans Hebraeos ad cultum Dei. Ita Abulensis.
Notent et hoc principes. Peccarunt in hac re reges Juda, ideoque regnum perdiderunt: unde Helcias, abjectum in angulo inveniens Deuteronomium, attulit illud ad Josiam, qui magna religione illud excepit, legit et adimplevit, itaque rempublicam Hebraeorum cum religione restituit, ut patet IV Reg. XXII et seq.
E contrario Jeroboam, Baasa, Jehu aliique reges Israel imperium quod a Deo acceperant, ob neglectam Dei veri religionem, mox perdiderunt, et ultra tertium vel quartum haeredem non propagarunt. Ita Constantinus Imperator dicebat: « Romani Imperii dignitas et amplitudo fontem atque radicem habet veram pietatem. »
Ita pii et boni principis effigiem describit David, Psalm. LXXI et CI. Item S. Scriptura in Davide II Regum VII, in Salomone, Asa, Josaphat, Ezechia et Josia in libris Regum. Mira vero fuit vox Constantini Imperatoris, qui Episcopis sui saeculi dicebat: « Vos intra Ecclesiam, ego extra Ecclesiam a Deo Episcopus constitutus sum, » uti refert Eusebius, lib. IV Vitae ejus, cap. XXIV. Pater vero ejus Constantius Imperator Christianos, qui semper libere fidem professi essent, stipatores suos et regni custodes, apostatis omnibus et profanis ejectis, constituit: inquiens tales in praecipuis et fidis amicis habendos, plurisque quam ingentes thesauros aestimandos esse. Ita Eusebius, lib. I Vitae Constant. cap. XI.
Denique Justinus Imperator creans Tiberium Caesarem, eumque purpura investiens, dixit ei: « Honora Deum et Ecclesiam ejus, olim heram et dominam, nunc vero matrem tuam; nosce quis antea fueris, et quis hodie factus sis: pauperes imprimis dilige, et eleemosynae apud te non deficiant. » Ita Nicephorus, lib. XVII, cap. XL.
Versus 20: Nec Elevetur in Superbiam
20. NEC ELEVETUR COR EJUS IN SUPERBIAM, SUPER FRATRES SUOS, — scilicet super gentem suam, super Hebraeos, q. d. Hebraei ex gente et genere, sunt fratres regis: ergo supra eos insolenter non se efferat rex, ut putet illos legibus Deuteronomii teneri, se vero supra illas esse; unde sequitur: « Neque declinet in partem dexteram vel sinistram, » scilicet a praecepto, ut habent Hebraea; sed recta legis via incedat: itaque a Deo assequetur praemium, « ut longo tempore regnet ipse et filii ejus. » Talis rex et regum exemplar fuit Josaphat, de quo Damascenus in Vita Barlaam et Josaphat ita scribit: « Illud exploratum habebat, omnium regiorum munerum hoc primum et praestantissimum esse, ut homines ad Dei metum, ac justitiae cultum erudiat; quod etiam ipse faciebat, seipsum videlicet ad imperio tenendas animi perturbationes comparans, subditosque suos admonens, atque optimi naucleri instar justitiae clavum sedulo tenens. Nam haec demum veri regni lex ac norma est, nimirum voluptatibus imperare, iisque dominari quemadmodum ipse etiam faciebat. Quippe nec de majorum nobilitate, nec de regia gloria, in qua versabatur, ullo modo se efferens (quandoquidem luteum omnes generis auctorem habemus, ejusdemque argillae pauperes aeque ac divites sumus), verum in humilitatis abyssum mentem suam assidue conjiciens, futuramque beatitudinem animo et cogitatione complectens, inquilinum hic seipsum esse ducebat: ea autem propria esse statuebat, quibus post hujus vitae peregrinationem frueretur. »
Sapientia Gentilium de Regno
Audi et Gentiles. Cato dixit, « pessimum esse principem, qui regere nequit seipsum. » Et Agesilaus hoc gloriabatur, quod a nemine superaretur laborando, et sibi magis quam subditis imperaret. Si quando aliquid vellet celeriter a militibus peragi, id primus ipse in conspectu omnium faciebat. Idem, intelligens Thasios sibi templa divinosque honores decrevisse, ob beneficia eis praestita, quaesivit e legatis an civitas eorum posset homines in deos convertere; cum affirmarent: « Agedum, inquit, vos ipsos primum deos facite; eo facto credam vobis, posse me quoque a vobis in deum mutari. » Moriens mandavit nullam sui fieri effigiem, aut monimentum: « Si quid enim, aiebat, a me est praeclare factum, id monimentum mihi erit; sin vero, ne omnes quidem statuae, quae sunt opera hominum illiberalium, mihi nomen conciliabunt. » Ita Plutarchus in Lacon.
Pulchre Seneca, Tragaed. 2: Regem non faciunt opes, non vestis Tyriae color: rex est qui posuit metus, et diri mala pectoris. Quem non ambitio impotens, et nunquam stabilis favor vulgi praecipitis movet: qui tuto positus loco, infra se videt omnia. Et Horatius, Ode 2, lib. II: Latius regnes avidum domando spiritum, quam si Libyam remotis Gadibus jungas, et uterque Poenus serviat uni.
« Simulacrum Dei est bonus et sanctus princeps, et animata Dei in terris imago, » inquit Menander. Nerva usque adeo bonus princeps fuit, ut diceret se nihil fecisse, quo minus posset deposito imperio privatus tuto vivere, ait Dio. Hinc Solon aiebat: « Impera, ubi prius didiceris parere. Regi enim cum didiceris, scies regere. » Agesilaus rex Lacedaemonum se principatum non sibi, sed reipublicae ejusque sociis et amicis gerere dicebat. Agathon dixit: Princeps meminerit primo, quod imperet hominibus; secundo, quod secundum leges; tertio, quod non semper imperabit.
Arbitrabatur Cyrus nemini convenire imperium, nisi qui subditis esset melior, inquit Xenophon, lib. VIII Cyri Paediae. Idem aiebat bonum principem et magistratum esse legem videntem: quippe qui legis negligentem cernere queat et punire. Notent principes illud Senecae, Tragaed. 3: « Qui vult amari, languida regnet manu. » Rursum illud Ammiani Marcellini, lib. XXX: « Regenti imperium omnia nimia, velut praerupti scopuli, sunt devitanda. »
« Vespasianus, inquit Tacitus, lib. II, acer solebat militiae anteire agmen, locum castris capere, noctu diuque consilio, ac, si res posceret, manu hostibus obniti, cibo fortuito, veste habituque vix a gregario milite discrepans: prorsus, si avaritia abfuisset antiquis ducibus par. »
« Indorum sapientum praeceptum est, Principem, quo natura sublimior est, eo humaniorem se inferioribus si praebuerit, charissimum populo futurum, » inquit Nicephorus Gregoras, lib. VI Hist.