Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Sancit ut sacerdotes et Levitae nullam partem habeant in Chanaan, nisi victimas, decimas et oblationes. Secundo, vers. 10, vetat consuli divinos et maleficos; sed Prophetam, quem eis vers. 15 promittit, audiri jubet.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 18:1-22
1. Non habebunt sacerdotes et Levitae, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et haereditatem cum reliquo Israel, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, 2. et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est haereditas eorum, sicut locutus est illis. 3. Hoc erit judicium sacerdotum a populo; et ab his qui offerunt victimas, sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum, 4. primitias frumenti, vini et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. 5. Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini ipse, et filii ejus in sempiternum. 6. Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, 7. ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitae, qui stabunt eo tempore coram Domino. 8. Partem ciborum eamdem accipiet, quam et caeteri, excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. 9. Quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium, 10. nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem; aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, 11. nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem. 12. Omnia enim haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. 13. Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. 14. Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. 15. Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies. 16. Ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. 17. Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. 18. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi; 19. qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. 20. Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. 21. Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum quod Dominus non est locutus? 22. Hoc habebis signum: Quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit; hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum.
Versus 3: Judicium Sacerdotum
3. HOC ERIT JUDICIUM SACERDOTUM A POPULO. — q. d. Hoc erit jus, vel reditus quem jure suo sacerdotes a populo recipient.
SIVE BOVEM, SIVE OVEM IMMOLAVERINT, — scilicet, in hostiam pacificam.
DABUNT SACERDOTI ARMUM, AC VENTRICULUM. — Nam in holocausto sola pellis cedebat sacerdoti; in victima vero pro peccato, tota caro; in hostia autem pacifica, tantum armus et pectusculum dabantur sacerdoti, ut patet ex Levitico.
Nota: Pro armum et ventriculum, hebraice est, armum, genas et ventriculum. Ita et Chaldaeus et Septuaginta. Sed per genas hic intelliguntur partes carneae, quae exciso ex quarta animalis parte armo, utrimque relinqui solent in ventriculo, seu pectusculo. Quare armum, genas et ventriculum, idem est quod armum et ventriculum, seu pectusculum, quae sunt quarta animalis portio: nec enim jure Exodi XXIX, 28, et Levit. cap. VII, 31, ubi exacte haec describuntur, ex hostia pacifica aliud cedebat sacerdoti, quam armus et pectusculum. Ita Abulensis. Quare figmentum videtur, quod aiunt Hebraei, haec tria dari sacerdoti propter Phinees: scilicet dari armum, sive brachium, quia Phinees in fortitudine brachii sui percussit Zambri cum Madianitide, Num. XXV; dari ventriculum, quia Phinees percussit eos in ventre, scilicet in genitalibus; dari genas, quia has movent sacerdotes, dum orant pro offerente: haec enim ante factum Phinees consignata sunt sacerdoti, Exodi cap. XXIX, 28.
Versus 5: Elegit Eum Ut Stet et Ministret
5. IPSUM ENIM ELEGIT, UT STET (Septuaginta, ut assistat coram Domino, videlicet ut famulus jugiter ministrans; unde sequitur) ET MINISTRET NOMINI DOMINI, — id est Domino, illum nomine suo compellando, honorando et invocando.
Nota: Stare significat et famulatum, et ejus permanentiam; unde Micheae V, 4, de Christo dicitur: « Et stabit, et pascet in fortitudine, » q. d. Christus manebit cum Christianis jugiter, et fortiter pascens eos; non transibit ab eis ad alias gentes, uti transiit a Judaeis ad Christianos. Ita S. Hieronymus ibi.
Versus 6: Si Exierit Levites
6. SI EXIERIT LEVITES, etc., ET VOLUERIT VENIRE, DESIDERANS LOCUM QUEM ELEGERIT DOMINUS, — q. d. Si Levita devotione ductus, et cupiens extra vices suas, reliquo vitae tempore ministrare Deo in tabernaculo, uti fecit Samuel.
Versus 8: Eadem Pars Ciborum
8. PARTEM CIBORUM (OBLATORUM) EAMDEM ACCIPIET SICUT ET CAETERI, — qui per vices suas ministrant Deo.
EXCEPTO EO, QUOD IN URBE SUA, EX PATERNA EI SUCCESSIONE DEBETUR, — scilicet exceptis decimis, quas in sua urbe reciperet; haec enim sunt quasi haereditas Levitarum, nec aliam habent. Ita Abulensis.
Versus 10: Lustratio per Ignem
10. NEC INVENIATUR IN TE, QUI LUSTRET FILIUM SUUM. — Hebraice, qui traducat filium per ignem, id est filium igne cremet, quod faciebant colentes Moloch, uti dixi Levitici XVIII, 21, aut qui eum per ignem expiet. Curabant enim aliqui filios suos celeriter per hunc ignem transire, quia persuasum eis erat esse non morituros ante diem, qui tali modo per ignem superstitiose lustrati essent, inquit R. Moyses Maimonides.
Nota: Lustrare est expiare; inde lustratio erat sacrificium expiatorium, quo homines, vel agri expiabantur; quale describit Virgilius Aeneid. VI, cum ait: Idem ter socios pura circumtulit unda, spargens rore levi, et ramo felicis olivae, lustravitque viros dixitque novissima verba.
Talis lustratio erat illa qua filios Moloch, vel Saturno immolabant, ad publicam vel privatam calamitatem avertandam, uti dixi Levit. XVIII.
Versus 13: Perfectus et Absque Macula
13. PERFECTUS ERIS, ET ABSQUE MACULA CUM DOMINO DEO TUO, — ut scilicet idola, ritus et scelera Gentium averseris, unumque Deum colas, sique per omnia obedias; « qui enim servat mandata ejus, in hoc charitas perfecta est, » ait S. Joannes, epist. I, cap. II, vers. 5. Ita perfectus fuit David, Psal. LXXXVIII, 21, et alibi: « Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui facit omnes voluntates meas. » Et « Noe » qui fuit « vir justus, et perfectus in generationibus suis, » Gen. cap. VI, 9. Ita Abrahae praecepit Deus: « Ambula coram me, et esto perfectus, » ut Deum per omnia ames, colas, obedias, sentias, sapiasque, dicasque cum S. Augustino: « Omnis mihi copia, quae Deus meus non est, egestas est. »
Cassianus de Via ad Perfectionem
Praeclare Cassianus, lib. IV, cap. ultimo: « Audi, ait, paucis ordinem per quem ascendere valeas ad perfectionem summam sine labore. Principium nostrae salutis sapientiaeque est timor Domini: de timore Domini nascitur compunctio salutaris: de compunctione cordis procedit abrenuntiatio, id est nuditas et contemptus omnium facultatum: de nuditate humilitas procreatur: de humilitate mortificatio voluntatis generatur: mortificatione voluntatum exstirpantur atque marcescunt universa vitia: expulsione vitiorum virtutes fructificant atque succrescunt: pullulatione virtutum puritas cordis acquiritur: puritate cordis Apostolicae charitatis perfectio possidetur. »
Versus 15: Propheta Similis Mosi
15. PROPHETAM DE GENTE TUA, etc., SUSCITABIT TIBI DOMINUS. — Duplex quasi est sensus litteralis hic, usque ad vers. 20, ut recte docent Abulensis et Cajetanus. Prior, ut intelligantur hi versus de communibus Prophetis, quos Deus vicissim et successive post Moysen Hebraeis submisit, ad annuntiandum eis et inculcandum Dei legem, ut to prophetam sumatur pro prophetas. Et hic sensus optime cohaeret praecedentibus et sequentibus; praecessit enim ad augures et divinos non esse recurrendum, et Hebraeos aliter a Deo esse edoctos, videlicet promisisse Deum, se eis missurum veros Prophetas suos, ne ad divinos recurrere opus haberent; et juxta hanc Dei promissionem, Judaei fere semper usque ad Christum, Prophetas a Deo missos habuerunt; unde Psaltes, Psal. LXXIII, 9, tanquam de magna calamitate et derelictione queritur dicens: « Signa nostra non vidimus, jam non est propheta, et nos non cognoscet amplius, » etc.
Christus Propheta
Posterior sensus, isque potissimus est, ut haec intelligantur ad litteram de Christo: de eo enim intelligenda esse patet Actor. III, 22; Actor. VII, 37; Joan. I, 45, ideoque hic singulari numero vocat prophetam, scilicet per excellentiam; rursum vocat eum similem Mosi, videlicet quoad ducatum populi et legislationem: ita S. Augustinus, lib. XVI Contra Faustum, cap. XV; secundo, quia, sicut Moses populum ex Aegypti, ita Christus homines ex peccati servitute in libertatem asseruit; tertio, Moses in Chanaan, Christus in coelum nos deduxit; quarto, uti Moses, ita et Christus, multa fecit miracula, plagasque non Pharaoni, sed daemoni inflixit; quinto, cum Mose loquebatur Deus ore ad os familiariter: ita et cum Christo, idque longe excellentius: erat enim Christus Verbo Dei, Deoque intime unitus.
Significat ergo hic Moses Deum missurum veros Prophetas, qui erudiant Hebraeos, et verba Dei ad eos referant; et quia inter eos excellet Christus, hinc ipsum esse praecipue Prophetam, de quo haec accipienda sint, q. d. Ego Moses, Prophetae, Christi summi Prophetae sum typus et praecursor: en morior, ad Christum vos transmitto, ipsi lampada trado; ipsum audite, ipsum sequimini. Plures enim ejusdem loci esse posse sensus litterales, praesertim cum unus alteri est subordinatus, ex S. Augustino et S. Thoma ostendi Can. 36.
Donum Prophetiae Christi
Porro licet Abulensis neget in Christo fuisse verum et proprie dictum donum prophetiae, quia ad hoc ipse putat requiri obscuritatem cognitionis, quae in Christo non fuit, ideoque Christum tantum dici Prophetam secundum aestimationem et appellationem vulgi: tamen contrarium est longe verius, scilicet Christum fuisse vere et proprie Prophetam, esto claram habuerit praenotionem futurorum: ad prophetiam enim non requiritur obscuritas cognitionis, uti multis ostendit Franciscus Suarez, III part., Quaest. VII, disp. XXI, sect. I.
Ut Petisti in Horeb
15 et 16. IPSUM AUDIES, UT PETISTI A DOMINO DEO TUO IN HOREB. — In Sinai enim, Exodi XX, 19, Hebraei territi voce Dei petierunt ne Deus per se, sed per Mosen, quasi Prophetam, loqueretur eis. Sicut ergo ipsi tunc petierunt Prophetam, qui referret eis verba Dei: verba autem Dei non tantum tunc, sed et futuris temporibus necessaria sunt; hinc tacite non tantum tunc Mosen, sed et post eum, alios Prophetas petierunt: erant enim hi eis necessarii aeque ac Moses, ut per eos consulerent et discerent voluntatem Dei. Ita Abulensis.
Versus 18: Ponam Verba Mea in Ore Ejus
18. ET PONAM VERBA MEA IN ORE EJUS, — docebo eum verba mea, quae loquatur, ut sit interpres meus.
Haec verba Dei, quae per Christum ipse nos docuit, complectitur S. Cyprianus tract. De Oratione Dominica, aurea illa sententia, quam utinam Christiani et cordibus, et templis, et domibus suis inscribant! est enim ipsa compendium vitae et perfectionis Christianae: « Voluntas, inquit, Dei quam Christus docuit et fecit, est primo, humilitas in conversatione; secundo, stabilitas in fide; tertio, verecundia in verbis; quarto, in factis justitia; quinto, in operibus misericordia; sexto, in moribus disciplina; septimo, injuriam facere non nosse; octavo, factam tolerare posse; nono, cum fratribus pacem tenere; decimo, Deum toto corde diligere; undecimo, amare in illo quod pater est; duodecimo, timere quod Deus est; decimo tertio, Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis ille quidquam praeposuit; decimo quarto, charitati ejus inseparabiliter adhaerere; decimo quinto, cruci ejus fortiter ac fidenter assistere; decimo sexto, quando de ejus nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam qua confitemur; in quaestione fiduciam, qua congredimur; in morte patientiam, qua coronamur: hoc est cohaeredem Christi velle esse, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem Patris adimplere. »
Concio in Sinai
16. QUANDO CONCIO CONGREGATA EST, — id est, in die, quo totus Israel congregatus est, ad audiendam vocem Dei; hinc vocantur concionatores, qui loquuntur ad totam concionem, id est ad totum populum: et sic Salomon hebraice vocatur Cohelet, graece Ecclesiastes, latine Concionator.